Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

202쪽

I. HIEROGRAPHIA DUCUM PAR MENSIUM.

fE SIBI. OV i s nesciat, arborem solitariam frondentem , florentem , fructumque ferentem, quam nullum animal accedere, aut conspicere potest, sibi tantum, non aliis frondere, ac fructus ferre,&propterea nulli alteri animali utilem, nihilque habere in S E , quam quod SIBI sit, hoc

est, esse possit. Ab istius exemplo Mysta contrarium elici vult ; nempe , S E non fore instar arboris solitariae, nec SIBI tantum , sed δc aliis S Evelle vivere: Non enim, inquit, nobis solum, sed& patriae nati sumus,ac proinde ejus animi esse, quod omnibus animi, corporis ac fortunae bonis Rempublicam, ac suosjuvare velit. Dignum certe tanto Principe propositum, imo nulli magis quam Principi conveniens: Sunt enim non sibi, sed & aliis nati, ac ideo praefecti aliis , ut regant, justitiam administrent, sontes plei' ant, ac in tantes tueantur. Sine his enim Principes non magis esse possunt, quam pastor sine ovibus: Sunt enim non sui, sed subditorum causa a DEo creati ac constituti. Si aliter sentiant, ac subditos spolient, non pastorum instar Duces, sed Tyranni luporum instar,qui non tondent, sed deglubunt pecus, dici debent & sunti I a. II. HIi -

203쪽

r έ NI EROGRAPNI AII. HIEROGRAPHIA.

HIS ARTIBVS. Hieroglypton clavam , tres globos ac gyrum ex filo ostendit. Instrumenta haec sunt, quibus Theseus Minotaurum Labyrintho in Creta Insula inclusium, interemit: Filo enim intereundum extenso Labyrinthi vias notavit, globis piceis Minotauri faucibus injectis morsius prohi- buit, ac clava proliravit: ita, ut non solum vi, sed& arte hostem superaverit Symbolo, HIS ARTIBVS, Ducem etiam sibi proposuisse supre-n am virtutis militaris gloriam, dubium non est. Dicitur enim hanc Hierographiam odidisse, dum in exercitiis militaribus in Flandria coram Carolo Quinto, Comite Egmondano, altero Minotauro illi dimicandrini esset, quem non la vi, quam clava indicat , sed prudentia, quam filum,& sagacitate seu ingenio, quod globi indicanr, se superare posse considebat: Istis enim tribus facile robustiores vincuntur: Majora tapes ratagemata, quam vis, in rebus bellicis prςstant. Potest haec Hierographia generalius exponi;

Ducem videlicet adversia omnia fortitudine, prudentia, ac ingenio operare velle : Fortitudine enim, ac ferendo patientes, adversa leviora facimus : Prudentia, ut minus noceant, nobisque utilia fiant, essicimus : Ac ingenio,. quantum posse sumus, a nobis arcemus.

205쪽

NI EROGRAPHIA III. HIERO GRAPHIA. VIRTVTIS IMPERIO.

Nulla arx, castrum,aut turris tam munita, cujus porta virtuti non pateat: Invia enim virtuti nulla via, tantaque est virtutis dignitas ac majestas, ut advelsis rebus omnibus imperet, sbique subjiciat. Ideo itaque Dux Octavius turrim porta aperta figuravit, ac VIRTVTIS IMPERIO non male aperiri Symbolo notat; quod se suis virtutibus, benevolentia, mansuetudine, comitate,liberalitate, magnanimitate ac justitia nemini invisum ted omnibus gratum aeteptumque re, omniumque arcium, civitatum , ac aedium januas sibi patere sciat. Nam invisos tyrannos ac vitiis deditos populus liber a finibus arcere, iisque fores praecludere; bonos e contra, virtutibusque ornatos appetere, ac ad se allicere solet: Haec enim virtutis issicacia & vis est, ut non solum a bonis , sed etiam ab improbis ametur, desideretur di colatur.

206쪽

IV. HIEROGRAPHIA.

NUBES EXCEDIT. Hac Hierographia, quae montem Olympum sac Symbolon, NUBES EXCEDIT , continet, Dux iste ostendere voluit, se Philosophum re

Christianum eise, tranquillitatemque animi sui tantam esse, ut nullis fortunae procellis, vel injuriis, aut malevolorum hominum machinationibus perturbari , aut offendi queat : Olympus enim Macedoniae mons haec indicat, quia tantae

altitudinis est, ut N Vn ES, Lucano teste, a quo Symbolum desumptum est EXCEDAT , ac

accolarum sacrificiis inserviat, qui quotannis jugum petunt, ac ibi sacrificant, victimisque exustis cineres explanant, figurasque&literas nonnullas iis inscribunt: Has quia elapso anno reversi illaesas, integrasque reperiunt, recte nullum ibi Ventum aur pluviam unquam esse, vel fuisse colligitur. Licet etiam Olympum pro animo Ducis accipere, qui mundana omnia spernens NUBES EXCEDIT , ac divina tantum aeternaque appetit, ad quae omnia sua dirigit. Verum quid si juvenilius ista interpretari Dux velit, ac Hieroglypton cum Symbolo Olympiae suae applicarit' quam forma , elegantia , ac venustate reliquas suae aetatis Veneres, ut Olympus reliquos montes j excedere, atque ab omni infamia & periculo, ut ille a ventis nubibusque immunis est. secutam QE, forsan ostendere voluit.

208쪽

DUCUM PAR MENSIUM. Lo IV. HIERO GRAPHIA. PLACENTIA FLORET

Lupa Romanam Coloniam indicat , quod Romani a Romulo, qui a Lupa educatus fuit, nomen habeant. Etsi autem nunc Romana Colonia non sit Placentia, sed proprium ac liberum habeat Principem, tamen antiquitus fuit. Ut itaque sub Romanis floruit ; sic nunc sub isto principe, quem corona indicat, florere cernitur. Appi sta enim florentia lilia conspiciuntur, quae odoris suavitate, formae elegantia, ac coloris sinceritate omnes alios flores antecellere videntur,

Symbolum, quaenam Colonia Romana floreat. indicat, videlicet Placentia. Laetatur itaque hac Hierographia Princeps, quod sub ipsius imperio Placentia antiqua Romanorum Colonia non minus quam olim floreat. Laude profecto dignus hic Princeps,cui populi placent commoda. ac qui suos potius quam se florere cupit: Ipsis enim bene habentibus aut florentibus, ille bene habet ac floret. Cum se solos florere volunt Scputant Principes , specie florent, reipsa marcescunt ; idque postea rerum pericula, quae populi auxilia poscunt, dum nulla sunt, ostendunt.

v I HIEROGRAPHIA.

PLACENTIA ROMANORVM COLONIA. Praecedenti scholio diximus, Lupam Romanos, quod Romulus illorum author a lupa nutri

209쪽

xon HIEROGRAPHIAbetur. Historia vero haec est: Cum Amilius

Numitorem fratrem, cui regnum legatum a patre fuerat, regno expulisset, ac stirpem ejus masculam interemisset, filiamque ejus Rheam Sylviam Vestalim virginem, ut spes partus perpetua virginitate illi adimeretur, fecisset ue illa vi compressa, incerto patre, geminos edidit, qui ab A- milio in profluentem aquam mitti jubebantur. Verum cum deferentes, in proxima alluvie pueris expositis, discederent,ac statim aqua recedens illos in sicco reliquisset, Lupa sitiens ad aquam venit, ae ad pueros vagientes deflexa submissas mammas illis praebebat, linguaque lambebat tantisper, donec Faustulus pastor surreptos auferret, ac Laurentiae uxori educandos daret. Istius Romanae originis causa Lupa pingi solet, & Lu- pete sculptura cum gemellis adhuc hodie in Capitolio ex Asphalio lapide conspicitur. Verum non solum Lupa, sed Tyberis, quia Romam praeterfluit, Romanos indicare solet. Ob id huie Hierographiae appictus est cum sceptro, imperii videlicet signo. Mulier autem erecta & galeata

victoriam , aut Romanam civitatem, aut Coloniam ipsius indicare potest, quae florere Placentiam, quod dextra manu lilium, ac sinistra cornucopiae contineat, clare ostendit. Si quis dubitet, Symbolum consulat ; id enim figura, etsi non integris verbis, eX-plicat.

SEARCH

MENU NAVIGATION