장음표시 사용
301쪽
Pompejus Columna duplici Hieroglypto,navicula , homineque ovolante, ostendit, se NIL LINQUERE IN AUSUM velle, etiamsi vitae periculum subeundum sit. Magni enim animi
est, magna etiam cum periculo tentare, & nihil inausum, aut intentatum relinquere. Sic Icarustentavit avium volatum aemulari, verum Solis
ardore cereis alis liquefactis, in praeceps delapsus, interiit. Simili modo navibus Oceanus praeternavigatur & supeIatur, remotissimaeque novi orbis regiones deteguntur, licet non absque multorum jactura & exitio. Haec si ab audentibus instituta non fuisset navigatio, occidentis & orientis divitiae adhuc sepultae, nobisque ignotae laterent. Americus Vesputius vir magnus & perpetua memoria dignissmus, primus ausus fuit
Oceanum praeternavigare, ac primus extremas incognitasque orbis partes deterit. Istorum duorum Instar omnium, exemplo, Pompeius magni
sui animi institutum demonstrare voluit, ac nimhil tam arduum, tam dissicile esse, unde sibi nomen &gloriam comparare possit, quin hoc etiam cum vatφ periculo & dispendio tentare & aggredi audeat. In rebus enim arduis & magnis sa tvoluisse, ac voluntas laudanda est, etsi optatus effectus voluntati non respondeat. Qui nihil audent & tentant,rFo ad magna perveniunt, ac fortunae beneficio fruuntur. Audaces fortuna iuvat, timido que repellit, ac nuaquam periculum
sine peiic ulo vincitur. XLII. HIM
303쪽
NITRO GRAPHIA XLII. HIEROGRAPHIA
u AN u EST. C. Mutius adolescens nobilis Romanus, cum Porsena Hetruscorum Rex Romam obsiderer, Senatus Romani consensu in castra Hetruscorum se contulit, ac in confertissima turba prope regium tribunal constitit. Ibi cu stipendium militibus daretur, & scriba cum Rege sedens pari fere ornatu multa ageret, eumque milites vulgo adirent; timens sciscitari uter Porsena esset, ne isnorando Regem semetipse aperiret quis effer, scribam pro Rege obtruncat. Eum statim regii fatellites comprehensum ante tribunal Reois 11stunt. Τum Mutius, Romanus sum inquit civis, C. Mutium vocant, hostis hostem occidere volui, nec ad mortem minus animi est, quam ad
caedem fuit , & FACERE ET PATI FOMTIA ROMANUM EST. Cum Rex ira incensus, periculoque conterritus, circumdari iones
minitabundus juberet, nisi insidias illi structas proderet. En tibi, inquit, ut sentias quam vile torpus iis sit, qui magnam gloriam petunt, deT-teramque manum accenso ad sacrificium foculo injicit, quam cum velut alienato a sensu torreret animo, attonitus miraculo Rex cum a sede
sua prosiliisset, amoverique ab altaribus juvenem, jussisset et I u vero abi, inquit, in te magis,
304쪽
quam in me hostilia ausiis ; juberem mactae virtute esse , si pro mea patria ista virtus staret. Tum Mutius quasi remunerans meritum Quandoquidem,inquit, est apud te virtuti honos,ut beneficio tuleris a me, quod minis nequi sti, trecenti conjuravimus Principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur, mea prima sors fuit, caeteri ut sors ceciderit, quo te Op portunum fortuna dederit, suo quisque tempOre aderunt. FIujus periculi casus Porsenam mo-Verat, ut ultro Romanis pacis conditiones of-
ferret. Ab hoc C. Mutii facto sumpta Hierographia: Cernitur enim dextra manus cum gladio igne torreri, ac dictum Mutit Symbolum est. Mutium Romanum Mutius Columna sibi imitandum in rebus bellicis proposuit: idque non male, quod equitum praefectus industria & audacia, ad res feliciter gerendas opus habeat.
XLIII. HIERO GRAPHIA. CONTEMNIT TUTA PROCELLAs
Familia Columnensis in parmis gentiliciis solet pro signo militari habere antiquitus Sirenem- Est autem Siren monstrum morinum superiori parte virginis forma, inferiori piscis. Poetae tres fuisse fingunt,ac Acheloi filias. Quae melodi a, cantusq; suavitate nautas cum ad se pellexi ssenr, tandem undis obruebant ac interimebant: Har, ut in undis & procellis,tanquam in naturali do -
305쪽
micilio, tutae vivunt, ac propterea procellas omnes, marisque tempestates, contemnunt; ita etiam Princeps iste Sirenis ligura & Symbolo ostendit, se adversa omnia contemnere, ac virtutibus suis ita fidere, ut non dubitet, se illis omnia adversa & contraria facile superaturum: virtus enim adversa non timet, quia ex iis facile eluctatur. Idque tum maxime verum est, cum quis jam multoties adversa pertulit, ac iis serendis ita obduruit, ut jam quodam modo in naturam de habitum transierint. Tum enim vix sentiuntur, ac perinde negliguntur & contemnuntur,tanquam ea quae nocere aut affligere
307쪽
DIE ROGRAPHIA XL IV. HIEROGRAPHIA.
ADIMI VE INGRATA REFULGENI. Vt Luna a nubibus tecta paulatim discussis
nubibus iterum refulget: Ita etiam viri illum is . rerum que bene geHarum gloria clari, famasi ab inimicorum calumniis, vel convitiis obscuretur,ac ad aliquod tempus obnubitetur; tandem virtutis instavi ac tempore, inimicorum, adversariorumque machinationibus deputiis iterum refulget 3c in pristinum statum restituitur. Id sibi tuturum virtuti confidens Princeps, qui eo tempore, quo hanc Hierographiam edidit , ab adversariis multa passus fuit, pollicetur. Virtus enim & tempus, quantumvis de pri aturae occultetur fama, eam tandem in lucem protrahunt,& quod vere in se continet, bonum sit vel malum, propalant. Ob id recte veritas temporis filia appellatur, quod nihil latere sinat, sed
quaevis in lucem proferat. Admonemur itaque hac Hierographia, ne diffamati, aut rebus adversis premi desiperemus, quod tempore tandem mala omnia finiantur: ac D Eus Opi Max. si interdum nos adversis amigat, illa iterum sua bonitate adimar,tandemque radiis benignitatis nobis resulgens donis innumeris nos ditet , ac malorum passorum memoriam jucundam faciat.
Accipiter hic depingitur. Accipitrum genera aria & distinctio generum ex aviditate , alii
308쪽
non nisi ex terra rapiunt avem , alii non nisi circa arbores volitantem , alii sedentem msublimi, aliqui volantem in aperto. Ita & co- Iumbae novere ex iis pericula, valoque cons dunt, vel subvolant, contra naturam ejus auxiliantes sibi. Regia est avis accipiter, animosa, robur ejus in pectore, unguibus & rostro, quo praedae cerebrum statim transverberat. Si praedam impetitam arripere non potest, indignatur, ac ViX eo
die ad dominum redit. In hac Hierographia accipiter Lusciniam devoraturus rapit; illa supplex laudat accipitrem, ac pium, qui trux est, VO-cat, admonetque ne pias manus sceleret. Veri
simile est, Mystam admonere velle eos , qui pOtentiorum iniuriis exposti sunt, ut dissimulenti bona verba dent, ac supplices tempori cedant, donec ira & indignatio potentum frangatur, aut extinguatur. Lex in aulis Principum, ubi potentes, etiamsi injurii ac injusti sint, respici ac co- Ii volunt,utilissima, imo necessaria. Hanc qui non servat,neque injurias & despectum sui ferre tantisper, ac magnatibus adulari,vel jocis placere potest, superet licet eruditione & probitate
quemvis, nunquam emerget. Non doctos, non
probos, non pios vult aula, sed fictos, qui probitatem in lingua & fronte ferunt, ac potentibus ad nutum omniaque obsequia praesto sint. H inc versiculus: aeui vult esse pius, exeat aula. Qui itaque in aula manere vult, Lusciniam imitetur, oppressus facile eluctabitur , nihilque, ut
ad summa perveniat, illi invium erit. LXVI. HIEis
310쪽
PI CUM PRINC. MARCH.IOL. 3M XLVI. HIEROGRAPHIM ME TUIS ORNARI.
Pyramidem,aut obeliscum constantiam desitagnare,jam saepius explicatum est. Ornatur py- Tamis vinea & corona. Vinea, quς fluctum suavissimum , hominique maxime salutarem profert, ubertatem,rerumque affluentiam desgnati, qua Mysta, obelisco notatus, se a domino , cui mdeliter inservivit, donatum agnoscit & gloriatur. Corona honorem,gloriam & dignitatem, quam itidem domini munificentia adeptus est quaque Ornatur , fgnificat. Quibus omnibus ut nihil potest homini in praemium fidelitatis ma)us tri-Bui, ita etiam nihil decentius, quam tale benesicium agnoscere, ac si non factis,saltem verbis, testimoniis, & monumentis, se gratum posteris Ostendere, quod apte profecto hac Hiero
