장음표시 사용
391쪽
i 4 HIEROGRAPHIA XC. HIEROGRAPHIA.
id est, DE BONO IN MELIUS. DE BONO IN MELIUS, inquit Symbolum: Hieroglypton depingitur vase ardente; ut itaque vas & praecipue pice oblinitum ac illinitum, dum caepit ardere paulatim, vehementius ardet; ita illius exemplo Princeps indicare vult, se virtutis desiderio inflammari, ac indies virtu- tibus Principe viro dignis ira proficere velle , ut fpostea ignis instar omnibus illustris & conspi-- cuus fiat. emadmodum enim ignis tenebras omnes depellit, seque conspicuum per densissimas tenebras facit; ita virtus vitia omnia delet, aliisque rebus omnibus praelucet. Virtutes autem Principe viro dignae praecipuae iunt,justitia,liberalitas & fortitudo. Justitia Princeps unicuique suum tribuit, probos tuetur, improbos punit, ac leges aequas condit Liberalitate bene meritos remuneratur, miseros juvat, ac subditorum benevolentiam sibi conciliat. Fortitudine adversa perfert, hostes , ac dissicillima quaeque superat. His virtutibus Principes 1eipsos exercere debent,
ut DE BONO IN MELIUS proficiant, ac laudem habitum νirtutis sibi
392쪽
ercrM PRINC MARCUITAL. 38s XCI. HIEROGRAPHIA.
DI BEN IN ME GLIO, Id est, DE BONO IN MELIUS.
Eadem Hierographia , cum proxime praece dente, sed alterius Principis : Fuit enim iste Comes Anguillarae, ac se non minus virtutis desiderio inflammari, quam praedecessores, & quotidie in melius proficere velle, ostendere voluit: Quod etiam revera prestitit, nam virtutis amator, illustriumque familiarum cultor fuit: Im primis autem familiam Mediceam conjugis gratia coluit: Habuit enim uxorem Magdalenam. Laurentii Medicet filiam, sororem Joannis Medicet Cardinalis, qui postea Papa Leo decimus vocatus fuit. Filius istius Francisci a Leone decimo Cardinalis creatus fuit. Cum autem Papa illi Cardinaliatus dignitatem largiretur, ac coccineum illi imponeret pileum , haec verba dixisse fertur. Innocentim Cybus mihi dedit , nunc autem Innocentio obo restituo. Qui ous verbis innuebat , se illius familiae favore & opera aidignitatem illam pervenisse , ac jam acceptam gratiam agnoscere A. reddere.
394쪽
TITUDO : Graecum est Symbolum, cujus VO- .cabulum cuia, respondet familiet cognomini Cybo, licet illud aliter Latine pronuntietur, Graecὰ enim perypsilon scribitur. Symbolum luculenter testatur familiam nanc Graecam fuisse, uti etiam tota H i erograplua , quae olim ab Arone Cybo nummo expressa edita fuit, cum Neapolitanis, Renato Andagavensi tenente regnum , in subsidium instructo navali exercitu & comeatu venis let. Origo autem hujus Hierographiae a quodam viro Graeco illustri est qui, dum Paleologi imperium orientis tenerent , Genuam habitatum venit: Eo enim tempore Genuenses Peram, Tyrum, Ptolomaidem, Nigro pontum, Pontum , Cyprum , Tauricam Chersonesum, aliasque innumeras provincias si ab imperio habebant. Ex iis complures familiae nobilissima:
Genuam se conserebant, ob urbis elegantiam, splendorem, gentisque humanitatem. Inter caeteras autem nobilissimas familias, quae eo venerunt, haec etiam fuit, quae a cubo nomen retinuit,
quaequς postea in varias Europae partes se trans . tulit, ac ad Pontificatum pervenit. In Hieroglypto cubus spectatur, ac ciconia illi insiliens, gratitudinis nota. Ciconia enim parentes mos beneficioru acceptorum non immemor) senescen- R et tes
395쪽
tes alit & nutrit, ac hospiti, a quo commorationis& nidificandi beneficium accipit, veris praesentis delitias annuntiat, quod Zodiaco designatur. Vt itaque ciconia grata est benefactori, ita Mysta, ejus exemplo, se bene meritis non minus gratum esse velle & fore ostendit.
XCIII. HIEROGRAPHIA. ALIIS SPRETIS TE SOLA M.
In hoc Hieroglypto multae stellae circumcirca, templumque, in cujuS medio candela ardet,
cotispicitur: Ad hanc proculdubio Mysta Symbolum dirigit, dum ait S ALIIS SPRETIS TE
SOLAM, supple, cupio, sequor, Veneror ac ad oro. Verum quid templo & candela notetur , de ,
eo dubitari potest. Ego Ecclesiam veram & Catholicam quandoquidem Hieroglypto Ecclesiae vel templi forma exhibetur quae candelae, vel facis instar, aliis stellis omnibus, id est , falsis opinionibus & haeresibus pr lucet, significar puto ; Cum hac enim comparatae instar stellarum sunt , quae videntur quidem , sed nullam a se lucem mittunt. Hanc Ecclesiam Catholicam dc Apostolicam qui sequitur, is non errat, quia columna dc firmamentum veritatis est, ex unione fidelium constans, ac per varias orbis partes dispersa. Hoc proprium ejus est, Hilario teste, ut, dum persequuta est, tunc floreat; dum opprimitur, crescat ; dum contemnitur, proficiat; dum laeditur, vincat; dum arguitur, intelligat; ac tunc
stet, cum superari videtur. Hanc Mysta Ecclesia, caeteris spretis, sequendam sibi recte pro potuit. L XCIV. HIL-
397쪽
x Ar ET OMEN EN ΚΥΖΩ, Id est: ET HABEMUS IN CUBO.
Latine ait Symbolum, ET HABEMUS INCULO, alludens ad nomen familiae : Cubus Geometris corpus est sex sup ei fici enim , ad angulos Iectos, quo S Ortogoni OS vocant, constitutarum , Latinis vero tessera dicitur. Quidnam igitur in cubo estῖPuto Mystam significare constantiam velle , qua majorum & antecessorum virtutes imitari velit. Cubi enim constitutio talis est, ut positus aut jactus, dum resederit, non facile ab exteIna aliqua re dimoveatur, sedem vevariet,aut mutet. Hunc ciconia gratitudinis in dex, quod parentes decrepitos alat,& ho ui suo ver praenunciet, pedibus insilit e Gratitudinem sibi Mysta etiam perpetuo, ciconiae exemplos colendam proponit. Vtraeque virtutes Principibus viris maximo non solum ornamento,sed&emolumento: Constantia enim superantur difficillima. Gratitudine omnium nobis subjiciuntur ac devinciuntur animi, ac utraque virtute honor, gloria, divitiae & potentia acquiruntur.
Tudiacus porro Hieroglypti, quia Scilis via est,ti;mpus designat, quod ciconia,ut migret, advo- netque, Obsci vare , si veris ves autumni nuncia
398쪽
D CUM PRINC MARCH. ITAL. 39IXCV. HIEROGRAPHIA. IOVO DIE TRO , A L VEL CHEME DE. Cernitur in hac Hierographia candela ardens, ac tinea, vel blata potius ad candelae lucem volitans, adjuncto Symbolo Italico, quod Latine ita redditur : ME QUOD URIT , INSEQUOR. Verissimile est, hunc Principem virginem, aut mulierem quandam deperisse, ipsiusque aspectu carere non potuisse, ac propterea hisce flammis flagrantem , proprii cruciatus sibi ipsi
causam dedisse: Haec enim amoris vis est, Ut quo propius rem amatam accedat amans, hinc majori rei amatae desiderio, ut ea potiatur, ει- mei: Si que potiri ea fas non detur, amoris ignee ardeat, consumatur ac tabescat, sibique ipsi necis causa fiat. Hunc animi sui affectum & cruciatum Mysta amasiae hac Hierographia indicare voluit. Possumus aliter etiam explicare, ac
Principis istius fidelitatem blatta demonstrare :Inservivit enim Philippo Hispaniarum Regi fidelissime, suoque damno ac incommodo communi aulicorum fortuna; quae talis saepe est, ut quo fidelius Principi suo inserviunt, ac quo magis illis sunt familiares, eo etiam citius illorum indignationem ob minima peccata incurrant, ac se ipsos, dum frui Principis familiaritate volunt, praecipitent, perdimique; ut blatta, quae dum luci nimis se fidit, ab ea exuritur. In aulis itaque tutius est non nimis prope Principis intueri fa
400쪽
DUCUM PRINC. MARCH. ITA L. 3 3XCVI. HIEROGRAPHIA. Aet TA ALAt IS PATENT.
Iobates, cum Bellerophontem innocentem interficere jussus fuisset, id facere noluit, sed poenae loco periculum imperavit Bellerophonti, ut Chymeram occideret. Erat autem Chymera animal, quod flammas evomebat, adeo terribile, ut cum eo pugnanti nihil aliud quam praesens exitium praesto esse videretur. Proxima enim quaeque comburebat, igne devastabat, pecoraque interficiebat. Verum Dii, cognita Beller phontis innocentia, ejus miserti, Pegasium alaeum equum, natum e Neptuno & Medusa, velut alii malueruntue sanguine Medusis, dum ejus caput a Perseo cederetur illi dederunt. Quo vectus Bellerophon Chymeram occidit, ac innocentia ejus cognita a Jobate, regni successor d
claratus fuit. Sed Bellerophon quale est ingenium plerumque mortalium tanta rerum foe-licitate nimium elatus, in coelum quoque ascendere insidens Pegaso voluitu Verum tantam amrogantiam Jupiter deprimendam esse ratus, in strum equo immisit, ut Bellerophon in terram praeceps deturbaretur, ac Pegasus nunc in sublimi, nunc circa terram per aera volans, in coelum
tandem rediret. Quem cum vidisset Aurora, impetravit a Jove , ut ab eo vem quotidianum cursum conficeret. Ad fabulo fam hau Poetarum historiam, quae ab Hesiodo describitur, spectat Micta , dum animum suum alta.&sublimia petere , Pegasi exemplo & figura
