장음표시 사용
381쪽
374NI EROGRAPHIALXXXVI. H IEROGRAPHIA.
Ferdinandus Princeps Salernitanus cum a Marchione Vastensi admoneretur, ut Senae delicias,ubi gubernatoris munere fungebatur, relinqueret,ac secum ad bellum Pedemontanum profici scere tur , .respondebat , spiritum quidem promptum esse, carnemque non infirmam sed a nemine conductum esse, alludens ad Evangelii verba. Nemo nos conduxit. Quod responsum cum audivisset Marchio, illum Magistrum supremum celerum equitum ad bellum Pede montanum creavit. Ad quam expeditionem cum posceret Hierographiam a Iovio vexillis militaribus impingendam,& Marchio magistro equitum audaciam,liberalitatem ac vigilantiam convenire diceret. Jovius Marchioni respondit: illum neque liberalitatis, neque audaciae quod prius sic. illas virtutes a Marchione didicisset, neqne etiam vigilantiae commonendum esse, quia cosueverat quotidie ante lucem surgere, tum ut cito a lecto se liberaret, tum ut venationibus operam daret
Quia tamen vigilantia partim hostium doli&machinationes illuduntur , ac eadem in insidias perducuntur & circumveniuntur, hinc recte Jovius illi in vigilantic notam gruem exhibuit, quς Hieroglypron constituit, ac altero pede elevato lapillum continet. Grues namque, NATURA
382쪽
DOCENTE, dum maria transvolitant, ut Plinius reseri , lapillos pedibus tenent, ut sbmnum impediant; si enim iam dormitur iant, ac somnus irrepat, resolutis pedum nervis, decidit in aquam lapis, ac strepitu somnum solvit, gruesque vigilantes iterum reddit. Vt gruibus haec a natura documenta data sunt: ita hujus Principis NATURA ad vigilias propensa OFFICIUM DO-cET. LXXXVIII. HIEROGRAPHIA. AMOR ADDIDIT. Mora in Hieroglyphicis plerumque testudine
lanatur,quod lentum sit animal proprio domicilio, scutoq; satis copae i& gravi tectum,quo is natura ita armatum est, ut inter rupes, ubi commoratur,tuto degere posset.Veru alata & in aere volitans conspicitur: mirum lane spectaculum e sed non mirum,si quis Symb. intelligat, amorem addidisse alas. Magna siquidem amoris vis est, qui saepe ea, quae dissicillima, & fieri non posse, videntur, facillima facit. Idque verum, sive quis
rerum terrenarum amore, sive canestium capiatur. Rerum terrestrium amor multiplex, alius Corporum, alius rerum externarum, alius earum,
quae ad ornatum animi spectant. Quid corpo Tum aut carnis amor possit, & quanta pericula superet, ut re amata potiatur, cui vis facile notum est. Quas dissicultates divitiarum amor aggrediat
383쪽
diatur & eonficiat , testatur versus :
Per mareper terras currit mercator ad radu, Pauperiem fugient. Gloriae, doctrinae & virtutum amor, non minas caeteris alatus est; labores enim maximos di traves minimos & leves, ut optatis fruatur, essiciti verum prae caeteris amor ille,qui terr stria omnia despicit, ac coelestia tantum cupit, is divini amoris alis adjutus ac instructus, compos
desiderii tandem fit; Iis namque sublevatus in coeleste regnum , immentis hinc. distans interrallis, desertur.
385쪽
SI PERDIDISSEM, VNA SOLA.MIHI RED OLERET. Manipulum forum Hieroglypton exhibet:
Flores existimo ditiones, arces , aut civitates, quas Princeps habeat, fgmficare : quarum singulae, Symbolo innuente, tanti sunt momenti, ut Omnibus amissis, una sola supe istes, ad beat commodeque vivendum, huic Principi suiu cere possit, ac proinde avaritiae ac ambitioni se nequaquam deditum esse Avaris enim & ambitio-ss nihil sussicit, cum semper egeant , ac se per
aliquid dest. Ut ob id vere pauperes & miseriaici possint, etiamsi aliis immensas habere divitias,aut magnis ornati d1gnitatibus videantur. Nemo siquidem. nisi indigentiae ratione & eorum quae desunt respectu, pauper & miser est . Avaris autem ac ambitiosis innumera perpetuo deesse notissimum est. Dum enim aedes habent praedia cupiunr, dum praedia pagos dii pagos civitates, dum civitates provincias, tandemq; regna& imperia desiderant. Ita ut nunquam expleri eorum cupiditas & ambitio possit ac semper, ut Optata consequantur, se excarnificent. Inter hos, qui proprium defraudet ni genium, nec iis, quae corpus, ut bene valeat, poscit, utuntur, hi Omnium sunt miserrimi, pauperii mi ac impruaen
tissimi, quod aliis on sibi, bona cumulent Si in
386쪽
terroges, cur vigilent, laborent, curis se angant, necessaria corpori detrahant, foenore conscientiam gravent, ac injuste aliena ad se rapiant, cum jam fortassis parum vitae supersit Θ Respondent, se necessitati providere, ac liberis omnia quaerere. Si iterum roges an velint, ut liberi utantur de fruantur a se partis divitiis annuunt: Sed imprudenter, quod scilicet ut liberis voluptatis occasiones dent, ac genio, voluptatique ad libitum
indulgere possint, ipsi se crucient, gravissimaque peccata committant. Si bonum est uti divitiis, tu ipse illis utare potius, quam alii, ac liberis λ-lummodo tantum relinque, quantum, si frugi eL se velint, illis ad acquirendum & vivendum sufficiat. Si multa liberis reliqueris perdent se & sua, neque comparandi S ad vitam necessiviis dabunt operam : Si ver d parum reliqueris, ac bonae fuerint indolis, non deerunt emergendi &acquirendi occasiones, si mali, ac prodigi, indigni divitiis& te illorum causa tantos labores suscepisse. Ue autem privato avaritia turpis est, ita Principi, aut potenti sordidissima, quod illius causa & omnium odia incurrat, nemo illi bene velit, nemo osticium praestet, ac quilibet illum, tanquam generi humano inutile & noxium pecus, eXecretur. E contra nihil potenti vel Principi laudabilius liberalitate, qua bene de se meritos beare potest & debet: Ipsa etiam liberalitas per se jucundissima est ei, a quo exercetur: Amicos enim parit, homines ad omnia ossicia paratissimos
facit,ac sui studiosum maximo gaudio & honoribus
387쪽
38o HIEROGRAPHIAribus assicit a Vix enim gratius quicquam esse
potest quam multis posse benefacere, ac multorum animos possidere , qui facile liberalitate emuntur. Haec omnia hunc Principem diligentei perpendisse non est dubium, ac Dropterea
Symbolo dixisse: SI PERDIDISSEM, supplefere omnes, UNA SOLA MIHI REDOLE
c id est, sussiceret ad deate commodeque vivendum. Homini enim avaro, vel ambitioso pauca sussiciunt, ut commode ae honeste vivat. Si autem quis florious amicitias, vel amicos intelligere velit, non male Hierographiam interpretabitur. Fortassis enim Princeps, dum fortuna secunda ipsi erat, multos', ut fieri solet , amicos habuit, qui, dum vela vertere fortunam animadverterent, inconstantiae signa, parumque fidelis amicitiae notas, uno excepto l qui caeteris constantior fuit, in dederunt. Hunc unum sibi fidelem si celebret & colat, aliisque omnibus amissis praeserat,ac sibi redolere aut placere asserat, mirum non est. Cum paucorum, quam multorum amicitia firmior ac sincerior sit: Imo, Aristotele teste, vix integra inter plures, quam duos, coasstere potest amicitia, quod amanti S corne'
que dividi, neque pluribus, sed uni seligantum integrum dari possit.
388쪽
DUCUM PRINC MARCH.ITAL. 381 LXXXIX. HI ERO GRAPHIA.
CONFICERE EST ANIMUS. Quid face ardenti indicetur , dissicile hoc est
con)ectu ; forte autem Mysta hostem aliquem habuit summo loco constitutum , facisque ardentis instar omnibus publico aliquo munere conspicuum, quem, quia hoc loco indignum putavit, & ob privata odia etiam de loco dejicere & plane conficere sibi proposuit, non secus ac gladius hic facem amputare velle videtur. Sed si forte indignum videatur, hunc Principem pa- tum Christianum habere propositum , tunc poterit Hieroglypton commodius de publicis de non privatis hostibus intelligi quos igne Sc gladio CONFICERE icti EST ANIMUS. Face
enim, id est, igne, ac gladio hostes terrentur de conficiantur. Qui canq; enim bona gerendi belli causam habet, is prudenter facit, si hostes gladio ac ferro adoriatur, insequatur Sc conficiar. Qui enim parcit hostibus, ac non satis severe bellum gerit, ac cum conficiendi datur occasio, illos nota conficit, hic serpentem alit in sinu , qui resumptis viribus hosti suo non parcet, sed crudelius acceptum dedecus Sc cladem vindicabit, ac rependet, Id, teste Livio, Sabigis contigit: Cum enim Romanos exercitus duos consulares in furculas traxissent,jamque saltibus,angustiisque lo-cOzum occupatis,Romanis neque Iugiendi, ne-
389쪽
38L HIEROGRAPHIAque pugnandi daretur locus, & victi omnes deia leti absque gladio possent: Sabinis tunc in tam
laetis rebus non suppetebat consilium, ac neque dimittere Romanos liberos , neque penitus perdere, volebant, sed tantum sub jugum missos eum ignominia domum mittebant. Quamobrem domum revetii Romani, resumpto in Sabinos bello, eos, a quibus deleri omnes poterant, debellarunt, sibique subjecerunt , ita ut Sabini meritas imprudentiae poenas dederint: Moniti enim erant prius, ut vel liberos dimitterent Romanos, hacque benevolentia perpetuam amicitiam stabilirent, vel omnes conficerent, quod intra centum annos vix se iterum restituere possent: Verum Sabini contrario consilio ignominiosὰ Romanos dimiserunt, quo neque amicos fecerunt, neque inimicos sustulerunt. Prudentius itaque est conficere hostem.
