Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

ostendere voluit. Animus enim hominis verὸ alatus est, cum coelos omnes & quicquid in toto iverso est penetrare & superare momento poLst. Huic nihil occultum, abditum & occlusum est, sed omnia patent: Hujus beneficio non solum Planetarum & Orbis motus, magnitudo &distantia, investigatur di percipitur ; sed etiam quae supra firmamentum sunt, ac aeternam Acbeatam, teste Aristotele, degunt vitam , intelliguntur& cognoscuntur Recte itaque Symbinium ait, ALTA A LATIS PATENT. XCVII. HIEROGRAPHIA. NE G CITRA, NEC ULTRA.

Metas multi antiqui authores existimant pyramidis forma fuisse, planaque supelficie : ve' Tum errant, cum turbinis instar fuerint, Plinio teste, Lib Σ Fat. Histor. cap. X. ubi scribit , noctem nihil aliud esse, quam terrae umbram,figuram au tem umbrae similem metae,ac turbini inveIso,c jus figura semper in mucronem desinat. Turbo autem seu trocus rotundum est & pueris notum instrumentum, Virgilio teste :Ceu quondatorio volitans sub verbere turbo, Luem pueri magno in Dro vacua atria circa

Intenti ludo exercent.

Metae tres quadrato lapidi, ac mucronibus iIlorum ova imponi selebant, quae Castoris de Pollucis ova repraesentabant. Ita aptabantur, ut inseri secundum certantium ac currentium

leges

402쪽

D; CUM PRINC. MARON ITAL. Isrleges po ssent. Hujusm odi metas duas Hieroglypton habet: tres enim turbines, qui lapidi impositi sunt, pro una meta accipiuntur ab aut horibus , uni ascriptum est, NEC CITRA: alteri, NEC ULTRA. Quibus indicare haec Principissa voluit, cuivis matronae nihil magis in rebus omnibus con Venire, quam mediocritatem: Haec enim virtutis meta est, hanc si excesseris , in vitium rues, si non assequutus fueris, peccabis: virtus enim, ut Vulgo dicitur, in medio consistit,&vere res ita se habet. Nam inter prodigalitatem& avaritiam virtus es liberalitas; inter temerit tem & timiditatem sortitudo , inter sorditiem dipusillitatem magnificentia ; inter superbiam dc pusillanimitatem magnanimitas; inter animi abjectionem & ambitionem modestia: inter ir cundiam&stoliditatem mansuetudoi; nrer placidum & contentiosum animi affectum affabilitas medium tenet; inter jactantiam & mendacium veritas , ac inter rusticitatem dc scurrilitatem comitas : ita ut in rebus omnibus mediocritas, quiet & locum & persoriam & tempus ad occasi nem rei gerendae Obser Vat, virtutem pariat et Hanc itaque eleganter haec Princia

pissa sibi proposuit.

404쪽

API ΣΤ EI MId est: aTRENUITAS. Hanc Hierographiam ab Aristotele, summῶPhilosopho & primo naturae interprete inventam esse , vix credo; aliquid tamen figura antiquitatis prae se fert, ac ex antiquis .aegyptiorum Hieroglyphicis desia mpta videtur, Symbolum, quidnam figura significet, indicat: Graece ait,ApΙΣΤΕΙΑ , id erit: STRENUITAS , fuit fostastis aliquando strenuitatis Glypton, propter adjunctos pedibus duos venaticos canes, quorum strenuitas, dum in venatione ossicio suo strenudperfunguntur, nota est. Strenuitas porro circa res gerendas versatur quae, si diligenter magno. animo, neglectoque omni periculo & mora gerantur, strenue geri dicuntur. Hac virtute Aristoteles valuit, dum tam strenue Philosophiae, omnibusque scientiis operam dedit; ut non immerito tot coronas, quot figura continet, consecutus & meritus fuerit. Discipulus etiam ipsius Alexander Magnus eadem virtute ornatus fuit, usque beneficio multa regna acquisivit , & coronas adeptus est, quae strenuitatem , tanquam

umbra corpus, sequuntur. Suprema Vero, ac ca

piti imminens Hieroglypti corona, αριεο l est,

optimum δρ summum illud bonum designati

405쪽

333 HIERO GRAPHIA.

quod Aristoteles agnovit ac coluit, quilibetque Christianus summo studio ac sti enue, ut id adipiscatur, persequi debet.

XCIX. HIEROGRAPHIA.

CAVTIVS. Bonifacius iste, dum cum hostibus consigere deberet,& nimis properans in tentorio galeam, qua caput semper pugnaturus munire solebat, reliquisset, detectoque capite nudus cum suis in medios hostes ita uisset, vulnus in capite satis periculosum dicitur accepisse. Quia vero perieu' Ium averti galea potuist et , propterea se in posterum C A VTIVS ac prudentius vitae corporis-7ue rationem habiturum , hac Hiero raphia,

in qua galea cum Symbolo, C A VI IvS de

pingitur in ostendit: Proprio enim periculo quivis prudentior fit, hinc proverbium : Pi catora musapit. Qui suo periculo non sapit, stolidus est, aut i mpru dens, omnibu sque injuriis, periculis& damnis exponitur: Prudentia enim circa pericula versatur, ac is, qui ea quantum potest vitat, prudens dicitur; neque enim omnia dc quaevis vitati possunt. Quae vero praeter opinionem Incidunt, prudentiae habitum non tollunt, cum illa consilio & electione prae habita, ejus quia Optimum factu est, definiatur, etiamsi essectas Inforrix & non praevisius sequatur: Ha cenim re-zum circa quas vel satur prudentiainatura est , ut casu

406쪽

ea se & propter rei alterius interventum .pE. mutentur. Consilium, ejusque anima tecta ratio,

reiumque discursus prudentiam, non eventus facit: Multa enim prudenter, tum in rerum gubernaculis, tum in rebus bellicis tape instituuntur, quae tamen scelici carent exitu, non consilii, sed rerum incidentium vitio. Haec vulgus latent, quod ex rerum eventu consilia ponderat, ac mala omnia illa, quae optato fine carent, iudicat. Sapientes viri aliter sentiunt, ac consilium, non eventum perpendunt. Phocion, cum Athenienses rem aliter, quam ipse suaserat, prosper8 administrassent, adeo perseverans consilii sui propugnator extitit, ut in concione, laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse, diceret: Non enim damnavit, quod recte factum viderat ;l quia, quod alius male consuluerat, bene

gesseranti foeticius illud existimans,

hoc sapientius.

408쪽

Nuda Muliercula utramque arborem Sc ariadam & siccam arripit , ac ab utraque, ne vacillet, aut decidat, sustentatur. Verisimile est Mystam muliercula se, vel statum suum, indicare, quem talem esse vult,ut non solum a potentibus, sed etiam a plebe sustentetur. Ubi enim harmonia haec in Republica est, ut Princeps aequalitatem Geometricam inter suos conservet, plebique, quae plebi, Optimatibus, quae Optimatibus conveniunt, relinquat , ab utrisque fulcitur tunc imperium, secureque regnat, neque facile tumultus, aut Reipublicae mutatio fit, quae sequi solet, dum altera pars negligitur, alteraque nimis colitur: Tum enim, neglecta, soccique habita libertate, omnia in Republica sursum deorsum moventur, ut pristinum statum, & antiquam libertatem recuperent. Potest etiam muliercula nuda men tem, seu animum Principis , ejusque virtutem,

constantiam, seu fortitudinem, qua VTRVMQVE, id est, malam & bonam fortunam aeque ferre potest, in dicare: Id enim constantis, sortis que animi ossicium & munus est, teste Horatio , cum inquit ;

- - - - - Fortissimus ille ea,

promptus metuenda pati,

Et Cicero Lib. i. de Oratore et Magna iam se

409쪽

ςox HIEROGRAPHIA admirabilis videri 'At, tulisse casem sapienter

adverjor, non fractum esse ad rsa fortuna , ratinuisse in rebim asseris dignitatem. Ut autem qui magno animo est atque forti, omnia quae cadere in hominem possunt, despicit & pro nihilo putat : ita & is, qui rebus secundis non insolescit: Vir enim fortis & constans ea, quae eximia plerisque & praeclara videntur, parva ducere, rationeque stabili & firma contemnere debet,& ea, quae videntur aceIba, ita ferre, ut nihil a statu naturae, nihil a dignitate sapientis decedat. Hincinquit Horatius: Rebus angustis animosius, atque Fortis appare, sapienter idem, Contrahes,vento nimium secundri Turgida vela.

Haec itaque qui facere potest, vere ille sortisti magni animi est.

CI. HIERO GRAPHIA.

HIS ARTIBVS.

Hieroglypton arcum, pharetram ac clavam exhibet, quae militaria sunt arma. His, tanquam artis militaris instrumentis , Gnome testante, Mysta se gloriam & laudem quaerere velle vide- tur. Ut enim olim arma tra Aa re artis erat, ac Romani saepe arte militari potius, quam vi &potentia hostium longe numerosiores exercitus ruderunt,ae superarunt, atque ita laudem & gl0

410쪽

armorum dextra aptaque tractatio artis esse statuitur, illique, qui ea regere, beneque tractare possunt, non infimam laudem & gloriam consequuntur , longeque majorem merentur , nRempublicam, patriamve defendant, maximamque, si ab ho ilibus liberent. Hanc artem qui novit, suorumque commodo exercet, statua dignus est,ut immortalitati consecretur, posterisque bono exemplo sit. Tales complures apud Romanos , nostroque aevo iis, qui hanc artem cauluerunt & eliciter exercuerunt, extructae su Iunt. HIS itaque instrumentis,seu ARTINBVS militaribus, Mysta sibi laudem& gloriam parere voluit.

SEARCH

MENU NAVIGATION