Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

412쪽

FIDES MAIORA FACIT. Inter Hierographias insignem prae aliis ingenii dexteritatem staminarum ostendere videnishur. Haec profecto, si quae alia, non parum clegans est, qua discrimen ponitur inter ea, quae a natura sola, ac quae numinis ope fiunt. Spectatur enim aridus olivae arboris ramuS, sacraque columba ramusculum rostro arripiens, ac folia viridia suo attactu inde producens. Sacrae Columbae figura Spiritus sanctus, tertia Trinitatis Persona, designari solet, quod olim Columbae forma ap- paruerit Hunc non solum majora facere, quam natura potest, cuivis Christiano constat: Sed

etiam eum ut Mystae sensum explicem qui illi ita firmiter fidit, ut credat ipsius opem sibi non

defuturam, si quid natura majus tentet, non errabit. Hujusmodi confidentia & FID ES sepe MAJORA FACIT , quam natura ipsa e teste ipso

Salvatore, qui ait: Si fidem habueris ut montes transferaε, transferentur. Sic Anna insenectute, ac extra concipiendi aetatem provecta , fidens

D Eo concepit & peperit: Thobias similiter satara: clicet septem mariti priores periissent) divino auxilio fidens se credidit, ac nihil incommodi passas fuit. Quantum autem possit fides ea, in qua divinum auxilium non apparet, & quam

sepe talia , quae rerum naturalium vires superare viden.

413쪽

videntur, essiciant, Philosophis ac Medicis constat , qui hujusmodi fidem cum imaginatione

confundunt, atque in morbis & praegnantibus praecipue elucet. Non raro enim propter aegroti in medicum, vel pharmacum fiduciam morbus saperatur & depellitur. Fiducia enim vel fides cordis spiritus & sanginem movet, agitatque, ac motione illius calorem nativum sopitum, ac nimia quiete marcescentem excitat, qui recuperandae sanitatis fundamentum esse potest. Pia:-gnantes etiam quid fide & imaginatione in foetum possint, cui fructus appetitos, in eam corporis partem,quam Volunt, insculpunt, vulgo notum est. Itaque propositum hujus Principiss e est, DEO Opt. Max fidere,& omnia sua committere; quod ea quae fieri non posse, ac preteter naturam videntur, illius ope, quae steriles foecundasessicere , & majora quam natura facere possit, perficiantur.

CIII. HIEROGRAPHIA.

VNDILVE FRUSTRA.Pyramides in AEgypto RegKm pecunias ostentabant, ac illarum aedificatio instituebatur, ne pecunia ad successores, aut insidiantes & a: mulos perveniret, neve plebs ociosa esset. Praecipuae tres fuerunt, quae orbem implevere fama,

sitae inter Memphim oppidum nunc Alcairum vocatum & Delta Insulam, a Nilo mitius qua-

414쪽

D: CUM PRINC. MARCH.ITAL. 4o edor millia passuum, a Memphi sex : ad vicum

Busirin Pyramidem maximam trecenta sexaginta hominum millia annis viginti construxisse, produntur, atque in raphanos & allium, ac cet pasmille octoginta talenta dicuntur operariis ero sata. Amplistima octo jugera obtinet soli, quadrata, cujus unum latus habet octingentos & o- ctoginta tres pedes. Multi putant monumenti & sepulchri causa fuissς extructas, utque eorum, quorum jussu extructς sunt, aeterna esset memoria ; quemadmodum illae aeternae , nulloque seculo perire, aut destrui poste , videntur. Tanta enim lapidum moles, cui accedit forma in mucronem assurgens, seipsam proprio pondere sustinet, ac nequet extra machinam ullo vento, aut

procella concuti, multo minus dejici potest. APyramidis itaque firmitate & constantia Mysta Hieroglypton desumsit, ac Pyramidis instar, quς

neque ab aquis, neque ventis concuti, aut dejici potest, sic se a nullis adversitatibus, aut hostibus frangi posse, sed semper animum constantem babiturum, ostendit. Proin te omnes hostium di inimicorum insultus & impetus frustraneos

lare, ut Pyramis in figura VN DIQUEER V S T R A a vento & mari

impetitur.

416쪽

DUCUM PRINC. MARCH. ITAL. os C IV. HIEROGRAPHIA. IN HOC SIGNO VINCE S.

Nicephorus narrat, Constantinum Magnum in bello contra Byzantinos, cum jam bis victus es et, signum crucis in coelo hac inscriptione vidisse : IN HOC SIGNO VINCES HOSTES OMNES , idque posti id te sic accidisse,

ac eum in bello contra Schytas tertio crucem illam vidisse. Ab hac Hiitoria, verisimile est, Principem istum Hierographiam hanc sumpsisse. Utpote qui auxilium hujus signi, divina ope

juvante,in rebus adversis, vel hostium oppugnatione, sensit. Nec mirum, cum hoc signe, inferorum Princeps cum omnibus suis infernalibus devictus sit,genus que humanum ab ipsius jugo liberatum. Hoc signum AEgyptii inter Hieroglypticos characteres, pro signo uuae futurae habuerunt, cujus rationem nullam sciebant, quam quod certum aliquod divinum mysterium in hoc signo latere crederent. Charactet illius pectori DE 1 Serapidis erat insculptus. Isidoro etiam

referente,antiqui, cum numerum eorum, qui caesi, vel salvati in bello essent, notarent, mortu OS litera Θ figurabant,& superstites litera T. Achonius Pedianus narrat, olim cum C iudiciis venirent accusati, damnatos litera O , & absolutos liteia T suis. notatos. Est itaque crucis signiana salutare , victoriaeque, ac liberationis nota : ut

Moisis exemplo comprobatur, qui Judaes victos Ies

417쪽

Io HIEROGRAPHIA

res effecit, quamdiu in monte DEuM invocans brachiis extensis crucis figuram faceret: Nam cum primum remitterent se brachia, ac figura illa crucis amitteretur, Judaei ab hostibus su perabantur. Recte itaque ait Mysta, IN HOC, nempe crucis signo , nos VINCERE .

CV. HIEROGRAPHIA. VNITA VALENTVt singula hastilia facile frangis , conjuncta

non potes; ita dissidentes facile superantur, concordes non facile : Cum virtus unita fortior sit, ut inquit Aristoteles, dispersa, sive agat, sive patiatur. Hic patiendo hastilia, vel sagittae junctae fortiores sunt una, quod vires numero augeantur : Nisi enim ut patiens augetur, ita proportione agens augeatur, non cedet patiens, sed fomtius resiliet, si c etiam patiens minus resistit, uageos numero crescat. Istorum exemplo Mysta se concordiam quaerere suorum , quibus unitus quaevis obstacula depellere posse facillime, nihilque tam arduum & dissicile esse , quod superare non possit, ostendere voluit ' Cuncordiam enim Princeps qui in regno conservat, firmam basim ' regni habet, viresque multiplices, neque facile ipsius status concuti potest Qipa concordia etiam res parvae crescunt , ut discordia maximae dilabuntur.

419쪽

HIEROGRAPHIACVI. HIERO GRAPHIA. FIDE ET P ATIENTI A.

Fidelissimum homini animal canis est, saepe adversus latrones pro domino pugnasse,& in Epyro agnitum in conventu percusiorem domini latratu & laniatu accusasse, ut scelus fateri coactus , fuerit, constat. Garamantum Regem canes ab exilio reduxere, praeliati contra resistentes, con- ,

stat. Canis da ne Lycio interfecto, cibum capere noluit, inediaque consumptus esto sed super omnia actis populi Romani testatum, Appio Junio & P. Silio Coss. cum animadverteretur ex causa Neronis Germanici filii in T. Sabinum, canem illius nec a carcere abigi potuisse, nec a cor pore recestisse, moestos edentem ululatus, Inagna populi Romani corona circumstante , ex qua

cum quidam ei cibum objecisset, ad os defuncti

tulisse. Innatavit idem, cadavere in Tyberima ecto, sustentare conatus, effusa multitudine adspectandum animalis fidem concurrente. Patientia canis non minor praecedentibus exemplis, dum inediam vigilando, ac excubias ad domini corpus agendo pertulit, quam Hieroglypto ipso confirmatur: In dies enim cathenis alligatus seruitutem aequo animo fert, ut propterea nihil de fide ipsius decedat. Ubi etiam adversus dominum quid deliquerit, castigationem & verbera fert tam patienter, ut quam primum dominum blandientem perceperit, statim 1 uriae ac ceptae immemor etiam adblandiatur. N ostio aer vo

420쪽

vo contigisse narratur, crudelem dominum , ut canis sui in se fidelitatem & patientiam ostenderer, ad se vocatum gladio pedes omnes amputause, ac gementem dc jacentem canem, abjecito gladio, ad se vocasse, qui ad dominum repens cauda illi ad blanditus fuit, acceptae cladis immemor, magna adstantium commiseratione & in facinoris authorem odio. Hujus animalis exem-llo Princeps FIDEM ET PATIENTIAM sibi colendam recte & prudenter propo nit ; illa enim vinculum est, quo Reipublicae status connectitur & conservatur; haec modus Aratio, qua incommoda feruntur, donec occasio& opportunitas rei bene & tuto gerendae sese os-

ferat.

CVII. HIEROGRAPHIA.

TORTO ET FORZA. Id est, INIURIA ET VIS. Symbolum istud Italicum non apte Latita ita

reddi potest, ut duplice, quemadmodum Italice, sensiam habeat. TORTO Italice significat curvum & injustum, curvaturam ostendit funis, ac vim, quae fune fieri potest: non tamen curvaturam significari vult Mysta , sed injustum , vel injuriam, quod idem vocabulum TORTO significat, ut videlicet fune, seu vincisis ostendat, multis injuriam & vim fieri; quam quia forias sis ipse innocens perpessus est, Hierographia hac posteritati notam facere voluit.

SEARCH

MENU NAVIGATION