장음표시 사용
191쪽
Deir. A Udieram superioribus diebus te ad nos, Timothee, quod antea Ionge concupieramus, advenisse. Quod Divini verbi praedicationi de more non incumberes , haec universa civitas mirabatur. Sed , ut video, pedis alterius aegrotatione detineris . Laboras ne forte hominum , ut dici solet, dolore nobilium pDm. Non equidem . Verum nuper simulac adveni , ut casu plerumque sit , decidi. Tum ita pes adflictatus est, ut ex loco me moUere possim. Deir. Num instabis verbo, quum pristinae faluti restitutus exstiteris. Tim. Haec aestatis pullulantisque pestis malitia ; ac varia huius meae. Praefecturae negocia , silentium magis quam praedicationem imperare videntur. Deir. Consultius fecisses, meo quidem iudicio, si trans Alpes fuisses immoratus , posteaquam tibi non est animo praedicandi, uti sperabamus, munuS adsumere. Ita enim, & itineris laborem , & huiusce pestis periculum, devitasses. Tim. Tantum, fateor, me huius civitatis amplitudo delectat, tantum varietas rerum, tantum ho-
192쪽
rum consuetudo civium , Ut earum rerum nihil extimuerim . Decreveram quippe post solita studia nostra templorum moles , ingentia & ornatissima monasteria, remittendi animi gratia visere, & ea maXime, quae Cosmi Μedicet viri Cla
rissimi S Magnificentissimi impensis ab
solo erecta , & miro ornatu, vel magna eX Parte iam facta, vel consummata sunt; quae quum superiori tempore adibam, adeundi magis rursum desiderium accendebant. Nec possum illius tanti viri virtutem non admirari , & magnis laudibus prosequi, ma . xime quum hac tempestate nostra nulluS uspiam, ne dixerim civis, verum nec etiam Princeps, exsistat, qui Cosmo,quantum ad magnificentiam attinet, sit merito comparandus . Idcirco civitatem hanc saepenumero felicem adpellare solitus sum , cum multis EX rebus, tum maxime quod talem virum produxerit, aluerit , edum carit , conservarit , qui eam ornaverit , ampliaverit, & vario operum genere mirum in modum illustraverit; ut, modo id .dicere. liceat , ei magis illa , quam ille civitati debere , videatur. Detr. Quod huiusce civitatis revisendae gratia ad nos profectus sis nulla me tenet admiratio, quum etiam ex longinquioribus & remotissimis locis ad inspectandam ipsius ma
193쪽
13 .gnitudinem multi iterum iterumque concurrant , miror tamen te hominem hunc eam ob rem commendare, & admirari
tantopere . Tim. Quid λ Deir. Quod homini religioso di de moribus disputanti,
ceu tu , minime conveniat . Tim. Quam
ob reri P Detr. Quod huiuscemodi magis
obiurgare debueris, quum luXuriam quam dam , potius quam religionem sapere viis deantur. Tim. Quin magnificentiam rein dolent , virtutem sane , S a Gentilibus,& Christianis summopere commendatam. Det r. Magnificentiae nomen , cui tantum tribuis, vitium magis apud Christianos, quam virtutem prae se ferre videtur
Tm. Quid ita 3 Deir. Iuxta Philosophorum Theologorumque sententiam, quaevis mortalis virtus in medio est consilis tuta . Μagnificentia igitur quum in extremis sese collocat , longe a virtutis ratione videtur esse seposita . Tm. Cur ab medio magnificentiam praedices separatam intelligere cupio. Deir. Liberalitatem namque magnificentia magnitudine superexcelli L. Μagnum enim parvo quum sicut extremum oppositum sit, quorum medium aequale esse teneatur , consentaneum est in medio non esse magnificentiam . Um. Si earum rerum magni . tudinem, quae ex magnificentia egrediuntur
194쪽
tur animadvertere voluerimus , hoc qui dem pacto illam ab medio seclusam dicere poterimus . Verumenimvero si rationis 'regulas , . a quibus ipsa non decedit, nec quas excedit , animo volverimus, sectis iudicabimus . Unde quispiam . sci te Cosmum, sicuti tu condemnabit ex es-sus , quum Viderit .Sancti Μarci monasterium,sua impensa aedificatum tanta . tum amplitudine, tum ornamento , ac tanta librorum interclusa multitudin tantoque sacrarum vestium, argenti au-,rique splendore , quantum religiosorum pauperum professio non videtur exposcere . obiurgabit eum fortassis & alius, quum domum illius nuper xx structam ingredietur, videritque in eo miro ordine lapideos , S altissimos I latissimos muros, erassiores procerasque eolumnas, marmoreas statuas , picturas egregias, quaS Apellis diceres seu Lysippi ornatissima Petri dc Ioannis filiorum cubicula , solaria
inaurata miraque excisae varietate , scamna cypressina , & reliqua quae Principi magis , quam privato civi, convenire Videantur. Condemnabunt alii forte Laurentii Martyris templum, quum illud toc impensis, tot ornamentis inceperit , uvnullius etiam Regis opus hoc nostro tempore cum illo si conserendum . Haec omnia
195쪽
omnia tamen incredibili sunt laude di
gna ; & quae posteritati summo studio
commendari mereantur , quum in mona in
steriorum templorumque structuris Cosmi magnificentia divinam excellentiam ant oculos habuerit, & non quali in religiosos aut clericos , sed quanta in Deum pietate uti debeamus, quantaque gratia excogitarit. Praeterea non quid Cosmo, sed Florentiae tantae civitati congruat eius in domo animadvertit, in quem is quanto maiora ab ipsa quam in cives re liquos sunt collata beneficia, tanto ampliora & illustriora quam ceteri, ne ingratus videatur, in ipsam ornamenta con ferat opus est. Quod sane in hunc diem ab eo mirum in modum factitatum videmus . Huiusce rei ad ea, quae diximus testis est etiam structura illa, a quam dormitorium vocant, quamque in amplissimo Sanctae Crucis monasterio pro fratrihus adolescentulis excitavit, cuius cellu
Iae quali ornatri , quali ve suppellectile illustratae S communitae sint, non facile dixerim. Observantibus etiam Beati Francisci Fratribus monasterium ab solo in agro Μusellano omni ex parte confecit , quod quid commodius aut religiosius, &natura loci & manu excogitari possit ignoro. Ab urbe hac passibus circiter mille
196쪽
137 quingentis , tibi Carigium dicunt , domum quavis civitate dignam instauravit
tanto impendio, tantaque Omnium admiratione, ut in operum magnificentia cunctorum iudicio non sit illo felicior . Haec
me cogunt hominem hunc tum admirari, tum commendare summopere, & alios ut praedicent exhortari. Deir. Hoc mihi etiam forte persuaderes, ni in clericorum religiosorumque structuris insignia sua & picta & variis in locis exsculpta cernerentur quae reS gloriae magis , quam divini cultus, cupiditatem quamdam praese ferre videtur. Nec umquam eXistimabo illum tot tantasque structuras eXcitasse, nisi ad quamdam sui nominis immortalitatem, & inanem gloriam, adsequendam. Quod quantum abhorreat a Virtute, inter praedicandum, me audiente, saepenumero dixisti. Tim. Haud recte facis profecto ita obstinate, quae non intelligis, adseverare . Deberes magis potius, nedum Cosmi , verum omnium hominum, opera nisi omni ex parte facinorosa sint, bonam in partem accipere. Et utinam me praedicantem cordatius intellexisses. Nana quoties de quovis male sentimus, si in promtu ratio manifesta non sit, toties eum contemtioni habeamus opus est ,
quod quam a Christiano viro alienum esse
197쪽
debeat , ex Evangelio Christo doeente diis dicimus . Sed esto ex eiuscemodi Cosmus gloriam aucupari nitatur , esto inquam Id ne tibi videtur nota,ut ita di Xerim, cenis
soria dignum Θ Deir. Videtur sane, & id quod longe gravius est , immortali Deo
nostro summopere di solicere, mihi non iniuria persuadeo . ram. Ex sententia te deiiciam simulae quae Theologi sentiunt in medium adduxero. Volunt quatuor solum ex caussis gloriae cupiditatem animabus nostris perpetuo fore tormentum. Primum quum quispiam a se, non secus ac Deus sit, existimat habere quod possidet . Deinde quum falso adpetit praedicari . Tertio quum caduca bona atque fragilia , ob quae summis in coelum laudibus effertur , Deo ipso antiquiora habeat , & felicitatem suam in illis conlocet , atque constituat. Posti emo quum hominum gloriam longe digniorem esse divina atque coelesti, vel praedicet, vel teneat . Ad haec deliramenta Cosmum nostrum devenisse quis vel demens existimabit λ Nam quum inter prudentissimos Italiae viros , & acumine
ingenii, & multarum experientia rerum, PrimaS partes tenere a claris & doctiminis non immerito censeatur hominibus , numinquant nobis persuadere debemus, ad errores illum huiuscemodi decidisse , maxi
198쪽
me quum ab eo clam innumerabiles , ut ita dixerim , pecunias & varia rerum genera indigis dinumerari , donarique noVerimus , & quam Dei gloriam quaeritet non humanam . Quot oro virginibus secreto
dotem suo ex peculio fecit 8 Quot viduis praesidio & auxilio fuit. Quot pauperes aluit 8 Quis ex hominibus Deo dicatis
bonorum illius expers nedum his in locis atque finitimis, verum etiam in longinquis invenitur λ Porro quum haec ita se habeant, existimandum est eum sua insignia suis structuris infixisse , vel ut pori steri sui memores inter orandum preces effundant , vel ut ea visuris ad aedificia huiuscemodi exstruenda incitamento sint. Si Caesar in Hispania res quasdam Alexandri pictas intuitus ita incitatus est, ut
moX eXpeditionem contra Gallaecos & Lusitanos agens, cuncta victor ad Oceanum
brevi tempore domuerit: si Scipio, di
Fabius maiorum imaginibus visis mirum in modum excitabantur ad gloriam : si Themistocles noctu in publico deambulabat , & somnum capere non poterat , quia Miltiadis.trophaeis se somno excitari dicebat ; si Athenienses quum Timotheus Cononis Corcyram sub imperium Achaeorum redegisset, sociosque adiunxisset Epirotas , Omnesquo eas genita, quae . maxe illud
199쪽
I6o /adiacent publice primo statuam ei in soro posuerunt , ut reliqui futuris temporibus ad huiuscemodi conarentur : quare
Cosmi tot in locis visis signis ad similia quaedam atque maiora factitanda Christiani viri non excitabuntur; si illi de quibus loquuti sumus visis statuis ad gloriam accendebantur humanam 8 Cur nostri visis templis Deo dicatis , visis servorum Christi, monasteriis, & signis pictis atque caelatis,
aliis coaedificandis non studebunt,ut posteri eos orationibus iuvent, ut celestem opem consequantur, ut & ipsi pariter futuris incitamento sint Θ Veteris sane memoriae cognitio facit, ut eos, quoS tum admiramur , tum praedicamus, omnibus viribus imitari velimus . Sicut enim vultus ad speculum, sic mores hominum ad exemplar in melius reformantur. Lucii Bruti statua, qui Tarquinium eXpulerat , cui subscriptum erat, utinam vivereS , &utinam Brutus esses; quot credis Brutos effecit Θ Idcirco Caesar Augustus ad restaurandas excellentissimorum hominum statuas diligentissimus exstitit, id inquiens se eo proposito agere , ut essent ad quorum exemplar futurorum mores formarentur. Ceterum ne Gentilibus tantum inniti videamur , nonne etiam ex Christianae Philosophiae sonte praeclaram il- , Iam
200쪽
nostra coram hominibus luceat, quo homines opera nostra Iaude digna quum videant Patrem nostrum in Coelis constitutum tali pacto glorificent λ Desinas igitur, desinant & reliqui tanti viri deis
tractores, & illius vel incredibilem magnificentiam extollant, vel si id nolunt, saltem vituperare desistant. Deir. Quod in Cosmi Iaudem longa oratione praeZicasti mihi profecto videtur celebritati sui nominis apud posteros longe magis obfuturum . Tim. Quam ob rem p Deir. Existimabunt illum homines inter opifices potius, quam praeclaros & ingenuos viros connumeratum . Tim. Quid ρ edicas obsecro . Deir. Volunt Philosophi artem esse earum rerum, quae a nobis faciendae sunt, rectam rationem. Verum quum magnificentia quod magna faciat dicta sit; consentaneum est magniscum virum inter eos qui manu laborant, idest artium factores, esse connumerandum . Tim. Papae λ Cum acuto ut video mihi disputatore res est . Verum in promtu res est. Placet :& tecum in hoc sentio , artem faciendarum rerum rectam esse rationem. Sed illud addiderim : moralem quamdam virtutem inesse homini necessario oportere , qua adpetitus impellatur humanus, ut artis L ra
