장음표시 사용
231쪽
192 tam legendo percurrimus 2 Quorum res gesta felicesque, exitus si diligenter admotentur, longe magis fortunae temeritati , vel alicui divino numini; quam eorum virtuti tribuenda esse censebimus. At gestnitor tuus , quidquid boni pro patria, pro sociis & amicis gessit gessit autem per- inulta praeclara summa ratione summo-Τue eius i divino consilio gessisse , nemo anae mentis possit ire inficias.
De Iustitia. eiusque. animi Aequitate
NAm ut ab iustitia aequitateque ac
υ eius rebus gestis exordiar . nulli ex concivibus suis iniurias a quoquam inferri Patitur : curatque pro viribus, ut boni Praemio, mali autem debita poena adficiantur . Quumque ipse iuste moderateque vitam degat, sic amicos , i adfineS. S concives omnes, sibi per quam simillimos redis dere nititur, non ignarus Senatoris vitam censuram esse debere. . Hoc praeconium per Laurentium i tuum. patriae dederim nostrae space aliarumque dixerim ut nulla sit in Italia civitas, quae quie Lius sanctiusque vivat, i ac minua flagitiorum minusque scelerum sentiat, quam nostra Respublica . Non latrocinia, non insultus nocturni non caedes eXaudiuu-
232쪽
tur. Liberum ac tutum est unicuiqu Urbem die noctuque pervagari : adeo nulli parcitur quum peccat. Non habet penes ejus purgatissimas aures locum perniciosa adulatio, perpetuum Principum malum; quorum opes saepius assentatio , quam hostis evertit. Non delatores, non susurrones, timentur . Nec de aliorum Erratis , credulas aures uni delatori praebet. Sapienter , ut in ceteris, ille quidem . Melius enim omnibus, quam singulis creditur. Singuli enim decipere & decipi
possitnt. Nemo omnes, neminem omnes
fefellerunt. Adde qu d civilia iura intemerate sincereque custodienda pervigilat: utpote qui nolit legibus esse maior . . suod Sententiam Platonis servaverit. AD unguem mihi videtur Genitor tuus divinam illam Platonis sententiam custodisse, qua ille nos primum Deo, de
inde patriae , demum amicis ac parentibus procreatos esse censuit. Referre possem plurima ab eo templa in se mna i Dei honorem tum constructa tum etiam restati Tata. Variaque ornamenta diversis Ecclesiis condonata, longeque illustriora eLfecta . Quae consulto ideo explicare praetermitto , ne videar quae divini cultus', N cau-
233쪽
194 caussa illa pie sancteque secerit ad hominum gratiam velle referre. Nihil enim ostentationis habet, omnia ad conscientiam refert. De Pietate eius in patriam.
IAm vero qualis in patriam exstiterit,
perspicuum est . Nam eam plerumque labantem suis humeris , ut coelum Atlas, excelso animo substinuit, omnes cogitationes , curas , studiaque sua ad illius confirmationem amplifisationemque contulit, nihil publici commodi in privatam uti litatem derivans . Sola patriae salus eius
ante oculos obversatur , ac tanquam ex specula quadam futuram tempestatem prae-Videns , avertit G uti solertissimum Senatorem cultoremque patriae decet. Neque ut pluries consueverunt ex publicis calamitatibus ditatus est. Sed ut virum decet bonum, bonumque civem, ac patriae caritas requirit , publica damna sua esse duxit. Imo dissici Ilimis temporibus, suas fortunas pro salii te patriae libertatisque ac suorum foederatorum effudit omnes . Notamque decoctoris fugiens aes alienum in toto terrarum orbe dissolvit, mallens facultatibus carere,quam suae illustris Medicorum
familiae nomen denigrare . Adde quod
234쪽
semper privatis commodis communem utulitatem praetulit. Is Ibi quaestus fuit uberarimus dignitatem atque amplitudinem suae Reipublicae augere.
De elas caritate O munificentia
CAritate insuper ac singulari benevo
lentia concives, amicos , clientesque suos sibi retinet, non terrore; probe Callens, arma armis irritari , ac ψonge expediens esse amari a suis , quam tia meri . Quos unquam genitor suus ornare dignitate , adiuvare opibus , augere. h More, arit ab iniuria tueri potuit , qui libemissimo animo fecerit ρ Et quod prae clarum in eo adnotavimus in concedensedo beneficio amicorum desiderio occurrit, in referendo quoque quam accipiendo pro ponsior. Etenim beneficium se accepisse putat , quum merentibus elargitur a Nullis apud eum ad impetranda beneficia Precibus opus est: praesto adest calamito-ss ; patrocinium eiusa 'luoquam minime rogari patitur; sed admonere cum s lis est. Adeo ille,& mereri , & conferre beneficia egregium esse duxit . Pessem multoS referre , quorum genidor tuus in piae . suis copiis subvenit. Multa palam
235쪽
sed plura secreto erogat, hominum plauissus fugiens ; ne id quod ei virtus suadet, ad pompam ct inanem gloriam fieri videatur. Mavult enim esse, quam videri pius ac beneficus. Quodque gratissimum accipientibus est, dari sibi adgnoscunt, quod
nemini est ereptum. suod Fortunae bonis modeste matur.
Bona quidem Fortunae adeptus est ,
quanta in cive optimo & liberalissimo requiruntur: his nitidior clariorqueeff.ctus , ita modeste, ut diximus , uti tur, ut nullam ex eis obtrectationem , nullam invidiam, nullum maledictum , sed laudem, commendationem,& benevolentiam omnium consequatur . Quo fit ut non tantum opes, sed eius animi mode. siam admirentur homines , optentque eas sibi posterisque su is perpetuas fore . Etenim,quum Florentina plebs rei frumentariae difficultate penuriaque laborat , ipse munificentiis mum horreum suum Teserat, viliorique pretio populum pascit, uti decet pium patriae patrem Magna quidem virtus est non efferri divitiis , non Iabi ultra quam ratio postulat , non insolescere, non superbire, non esse in
iuriosum, in quibus modum servare disificilis
236쪽
sicillimum habetur. Nam divitias vitio . Tum magis quam virtutum esse ministras
Irisci illi philosophi tradiderunt . At
.aurentius iis utitur tamquam asseclis virtutum. Nullum eius insolens dictum , nullum factum imprudentius. Ad honesti enim praescriptum fruitur a divitiis , quae omnibus prosint, noceant nemini. - De eius animi bonis. umque Genitori tuo rerum ipsa nais tura , ingenium ad omnia versatile &ad unumquemque humanum usummaXime accomodatum tribuerit , ita se liberalibus inbuit disciplinis, ut nullias habeatur expers . Nihil enim prosecto quod ab humano consilio exigi possit in parente tuo desideraverim: quippe quum in
omni earum,quae ab animo sunt, virtutum genere in primis excellat. Nam ut poeticam , oratoriam, politicamque omittam, in quibus tantum prudentia, ingenio , dce quentia , Latino patrioque sermone profecit, ut perillustris in omnibus iis habeatur artifex ; in musicis tantopere emicuit, ut musicorum nemini aetate nostra cedere videatur. Nec nunc loquor de musice illa scenica aut triviali : verum de illa cuius harmonia ipsum mun- . . t N 3 dum
237쪽
dum Plato Pythagorasque constare , regi que voluerunt. Quam quidem musice . ad collocationem verborum, ad veros vo- .cis flexus, ad movendos leniendosque ad. sectus in oratoria , di ad tolerandos facilius labores plurimum valere memoriae traditum est. Unde sit ut divinitus hoc tam praeclarum musices munus nobis moria talibus elargitum esse crediderim . Tanistique apud Graecos haec habebatur scientia , ut eorum praescriptum exstaret proverbium , Indoctos a musis atque gratiis procul abesse debere.
Quod in Geometria Architecturaque
IAm quantus est . in Architectura λ In
privatis publicisque aedificiis onmes eiustitimur ingenio ac symmetriis. Nam hanc Architecturae disciplinam, summa Geom triae ratione exornavit perpolivitque, ran. in m que in ea prosectu Laurentius ut aetate nostra, inror Geometras illustres non insimum teneat Iocum. Etenim digna Prinei pe Geometria est , qua nostri agitantur animi , nostraque acuungur inomnia. Adde quod eiusmodi Geometriae scientia oratori Iurisque Consulto cognitu pei necessaria est: quum de tegminio men-
238쪽
Iς surisque finium sunt lites. Haec insit per Rei militaris disciplinae plurimum adfert ornamenti securitatisque . Siquidem. Imperatoribus urbes Obsidentibus, sive obsessas defensantibus, in machinis munimentisque erigendis, magnum subsidium praestat. Etenim olim ipse solus Archimedes obsidionem patriae Syracusarum , urgende Marcello, in longius protraxit . Pericles in stiper, Athenienses , solis obscuratione territos , redditis eius rei causis, metu liberavit . Etiam Sulpitius ille Gallus in exercitu Lucii Pauli de Lunae defectione disseruit, ne, veluti prodigio divinitus fa- ὼo, militum animi terrerentur. λ. in Re militari pilares exornaverit.
ACcedit his Parenti tuo non inferior
laus. Etenim plurimos aetate nostra vidimus suis auspiciis ex Praesectis equitum haud multo post , nostri exercitus imperatores effcctos , tamquam apud populam Florentinum . Illos semper prima eorum rudimenta actum cinin in deposituros, adeo ut deinceps tota fere Italia nostris Imperatoribus a nobis experientia , arte , ac opibus adauctis perpolitisque utatur.
239쪽
De eius animi moderatione ac magnitudine. Hoc maxime in Genitore tuo admiratione dignum duxerim , quod quum ceteris in Republica habeatur maior , sine ullius tamen diminutione sit maior. Quinetiam plerisque ex eo reverentia accessit, quod ille quoque eos reveretur . Itaque perinde summis atque infimis carus est. Quem locum in Republica quum fortuna aliquando labefactare tentaverit , virtus eius postea fortunae impetum fregit.
Adeoque paulo post dignitate α existimatione ampliatus est , ut existimari posisit. sortunae iniuriam in beneficium fuisse
conversam . Ea certe rerum civilium perturbatio superioribus temporibus Laurentium oppressit tuum , ut in experimentum suae egregiae virtutis & invicti animi, qui in arduis sibi semper crevit , eam vim illatam esse divinitus crediderim , Summo illo Deo scire volente , an Laurentii virtus florentissimae patriae gubernacula me-Teretur . Quis enim pro sua Republica pro sociis & amicis, nisi excellenti ani
mo, magnaque virtute vir tot tantaque
gerere potuisset , quot ab eo gesta esst , , noscuntur Iam quae passus est in Pa-
240쪽
ctiana it Ia & quidem nefandissima con iuratione , in qua contra ius fasque summi Dei hominumque Iulianus fratrem ais misit. Bellumque mox ob id atrox atque exsecrabile a Pastore Xusto Ferdinand sique Rege sibi patriaeque inflictum non sim tum magno animo substinuit, sed & repulit ; amissaque non nulla oppida , operadi consilio suo patriae sunt restituta.
suod Ferrariensi Duci opem tulerit. Mox quum Hercules Estensis amicus sociusque Reipublicae nostrae in-ginti,& quidem formidabili obsidione circa Ferrariam terra Padoque opprimeretur a Venetis , Laurentius ante omnes
censuit periclitanti socio subsidium propere ess mittendum. Constantius igitur Sfortia cum magno equitatu peditatuque nostro in agrum Ferrariensem missus est tanta quidem celeritate , tantoque opportuno tempore, ut ipse Dux , Ferrarien sesque omnes ingenue etiam nunc fateantur ob illud expeditum praesenta neumque Florentinorum subsidium fui iase liberatos. Etenim non solum nostro Duce, nostrisque militibus; verum etiam pecuniis ac re frumentaria, qua maXime
