Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Liber III. Regest. XV οῖ ἰ

REMITTIT INFAMIAM DAMNATO INIURIAR v M.

Raineris militi δε no.

UM te a Bartholomais iniuriarum actione conuentum eo quod dixeris equum tuum non esse minoris pretij, quam capillos ipsius, Iae. de Guarin.&L. de Uico iudices, qui super hoc cognoscebant in decem solidos condemnassent, tu timens ne ipsorum sententia te notarit infamia,pro beneficio restitutionis ad famam Sedem Apostolicam implorasti. Nos autem considerantes quod pene nulla, vel minima fuerit iniuria supradicta, volumus de concedimus te ob hoc nota infamiae non teneri. Datum Signiae vij. Idus Septemb. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA CLVII.

CAvs E NOTIONEM DE MANDAT, QUA M INsTRVCTAM AD SED. AP cis T. REMITTI IvBET.

O N Qv E R E N T I B v s olim dii. fit. M. de I. Presbyteris G. P. 8: M. Diaconis P. I. de M. ac quibusdam alijs Clericis Capellae monasterij Sanctae Crucis Colimbrien. se a Priore ac Fratribus eiusdem Monaster j debita prouisione fraudari, Prior Sanctae Mariae Mon . tis Maioris, oc contudices eius, qui super hoc receperant scripta nostra, eosdem ad quoddam beneficium quo fuerant spoliati restituendos

ententialiter decreuerunt,eadem Capella nisi praefatae sententiae pareretur sup- polita interdicto. Priore autem & Conuentu dictas restitutionis & interdicti sententias contemnentibus; de procurantibus etiam ut ijdem Clerici suam pera sequi iustitiam non auderent, Uenerabili Fratri nostro. . . Episcopo de dii. fit. Decano de Cantori Lamoren. dedimus in mandatis, ut easdem facientes usque adlatisfictionem condignam inuiolabiliter obseruari, super alijs causam audirent de fine canonico terminarent. Qii rationibus partium plenius intellectis 'iamdictas sententias confirmarunt: Io. saluati cum duodecim alijs Canonicis

N Clericis Sanctae Crucis ab ossicio de beneficio suspendentes,si post interdicti

sententiam in praefata Capella diuina conuincerentur ossicia celebrasse; Priore nihilominus & Conuentu ad restitutionem iamdictae Capellae,centum de q uinque modiorum frumenti, centum Vigintiquinque quinalium vini, quinque milium & octoginta quatuor solidorum, dc quingentarum oblatarum, quinque

almul larum vini, sexcentarum oblatarum, trecentarum & sexaginta candelaru,

quatuor marabutinorum, cuiusdam domus, dc duorum lectorum, quibus omnibus ijdem Clerici suerant spoliati, necnon quinquaginta mara butinorum quos suam iustitiam persequendo expenderant,condemnatis,& reprobatis quibusdam litteris quasi supradictorum iudicum nomine ad nos missis, in quibus ijdem iudices proprium circa processum suum confitebantur errorem, & Priore ac Conuentum excusare propensius nitebantur. Porro cum Prior oc Conuenius. Oo

442쪽

434 Innocentij III. Epistol.

iamdusti literas quasdam Colimbrien. Episcopi a duobus e Clericis memoratis P. Battholomet, Zc I. Nimonis, videlicet coram iudicibus ipsis exhibitas allegarent numquam de conscientia Episcopi emanasse. In hoc tandem partes pariter

conuenerus,Vt abrenuntiantes omnibus quae gesta erant in causa,si Colimbrie n.

Episcopus tenorem recognosceret litteram, ipsi iudices iuxta suae voluntatis arbitrium Clericis pro quibus praedicta sententia lata erat, in Monasterio ipso facerent prouideri; alioquin Priorem de Conuentum ab impetitionibus absoluerent eorumdem. Cum ergo ijdem iudices litteras Colimbrie n. Episcopi, perquent super hoc certiorari petierant recepissent, eisdem diligenter inspectis de petitorum consilio sententiando dixerunt sepedictum Episcopum literarum recognouisse tenorem, Priori & Fratribus iniungentes, ut praedictis duobus Clericis prouiderent iuxta formam iri autentico earumdem expressam, pro Caeteris sententiam confirmationis quam tulerant super iam dicta restitutionis sententia, sed ad tempus se suspendisse fatebantur, eandem in statum pristinum reducendo, & praecipiendo eam inuiolabiliter obseruati. Quorum sententiam cum Magister I. Monasterij procurator postmodum apud Sedem Apostolicam constitutus,coram dilecto filio nostro, P. tituli Sanctae Luciae ad septa solis Diaconi, nunc veto tituli Sanctae Ceciliae Presbytero Card. quem ipsi lc praedicto Ioanni Ninionis Procuratori Clericorum ipsorum concessimus Auditorem, peteret reuocari, & coram eodem tam super quibusdam litteris Colimbrien. Epita copi, quas idem Procurator fallatas esse dicebat a Clericis memoratis, qaam super alijs fuisset diutius litigatum. Nos ijs quae coram eodem Card. suere proposita plenius intellectis, de statrum nostrorum consilio sententiam praedictorum iudicum Zamore n. approbantes, illam auctoritate Apostolica confrmaui mus. Dantes Veia. Fratri nostro ... Episcopo Salamantin. dc eius contudicibus in praeceptis, ut eande inuiolabiliter facerent obseruiri. Qui cum ad locum propter impedimenta euidentia personaliter accedere non valerent, praefatis Priori&Conuentui sub anathematis paena, o suspensione ossici j & benefici j dederant districtius in praeceptis, ut eandem sententiam, sicut per nos suerat confirmata, inuiolabiliter obseruarent, denuntiantes quoslibet qui a tempore quo eadem sententia lata fuit in Monasterio Sanctae Crucis,vel eius Capella prςsumpserant, vel etiam tunc temporis praesumebant celebrare diuina, ossicio beneficioque priuatos, excommunicationis sententiae subiacere, &praecipientes nihilominus ex humari eorpora delanchorum, quae in dictis Monasterio vel Capella fuerant tumulata. Concedentes insuper executores Clericis memoratis, per 'uos expensae quas litigando secerant restituerentur eisdem cum fructibus,qui a tempore latae sententiae ab eisdem percipi debuerunt,&denunciantes etiam omnes Ecclesias de Lairena, & terminis eius, ac omnes Ecclesias in Portu gallia constitutas, pertinentes ad Monasterium saepedictuma festo Natiuitatis B. Mariae proxime tunc futuro suppositas interdicto, si saepedictae sententiae obviare in aliquo attentarent. Quibus demum iamdictam sententiam temere contemnentibus, ijdem iudices omnibus Episcopis & Praelatis in Regno Portugalliae constitutis, ea qua sungebantur auctoritate praecipiendo mandarunt, ut diebus Dominicis ac festiuis candelis accensis, & pulsatis campanis eosdem excommunicatos P blice nuntiarent, de ab omnibus facerent archius euitari,in omnes qui praesume

443쪽

Liber III. Regest. XV 43ς

rent impedire similem sententiam proferentes. Ad haec cum saepedictus I. Ni-m s in procinctu esset pro se ac sociis suis ad Sedem Apostolicam veniendi, eo iuxta praefatum Monasterium transitum faciente, quidam iniquitatis si ij crudeliter irruentes in eum, & ipsum senestis gladijs configentes, eodem siemi uiuo relicto ad Monasterium confugere praefatum, quos cum Oificiarii ciuitatis vellent iuxta terrae consuetudinem trahere ad vindictam, Ptior & Conuen tus iam- dicti eos corporaliter defendere praesumpserunt. Denique cum idem Ioannes grauibus amictus vulneribus, camisiam suam infectam sanguine', & sisnatam ictibus cultellorum sub sigillis Episcopi & aliorum Praelatorum Colimbri en. cum testimonialibus litteris eorumdem,per P. Bartholomei, & Ioannem Suerii Iericos, tam ad persequendam corporalem iniuriam eius, quam ad causam communem sibi &alijs promouendam, procuratores a se ac aliis constitutos oculis nostris transrmitteret intuendam,vno eorum Petro Bartholom ei videlicet apud Sedem Apostolicam decedente, reliquus contra proprium veniens iuramentum, communi causa penitus derelicta, camisiam & litteras antedictas suis aduertariis triginta aureorum pretio vendere non expauit. Vnde idem I. prole ac sociis supplicauit nobis humiliter & deuote, ut finem eorum angustiis imponentes, praedictorum Prioris & Fratrum rebellionem & contumaciam poena castigare debita dignaremur, & praefato Ioanni pro fide violata poenam canonicam infligentes tam ea, quae de camissa memorata recepit, quam ill buae ad opus itineris & causae prosecutionem ei ab ipsis assignata luerunt, faceremus S restitui ab eodem. Quocirca dis . vest. per Apost. scrip. praecipiendo mandamus, quatenus, vocatis qui fuerint euocandi, & quae super his & alis utrimque duxerint proponenda plenius intellectis, causam ad nos remittatis QE- cienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem,quo se nostro conspectra repraesentent,iustam auctore Domino sententiam recepturae. Quia vero praediista cum nimis sint grauia relinquere nolumus indiscussa; volumus &mandamus,ut si etiam per colludium velabam soric causam auctores desisterent aut deficerent, vos nihilominus ad inquirendam diligenter super omnibus veritatem , sublato cuiuslibet contradictionis de appellationis obstaculo procedatis, eos qui se gratia, odio, vel timore subtraxerint per censuram Ecclesiasticam compellentes veritati testimonium perhibere; ut per relationem vestram certificati de ipsis, sine personarum acceptione, quod iustum fuerit auctore Domino statuamus. Nullis litteris obstantibus hactenus a Sede Apostolica impetratis. od si non omnes &c. tu Prater Episcope cum eorum altero.&c. Datum signiae ij. Non. Septemb. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA CLVIII.

v xt dilectis filijs ... Electo& Clericis Albinganen. nostris dederimus litteris in mandatis, ut Venerabili Fratri nostro ... Ianuen. Archiepistcopo tanquam suo Metropolitano impendant obedientiam, & reue -

444쪽

436 Innocentij III. Epistol.

rentiam debitam ac deuotam, sicut a praedecessoribus nostris Romanis Pontifi cibus est statutum: deuotioni tuae per Apost. script. maiid. quatenus eos ad hoc diligenter moneas, & inducas, de u necesse fuerit, percensuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo praeuia ratione compellas. Datum signiae viij. Idus Iulij, Pont. N. Anno XV.

CI IX.

Icur tu fili prior transmisso nobis petitorio intimasti, cum E clesia Sulbi sie n. ob guerrarum discrimina cum suis omnibus aedifici, olim fuerit de uastata, consumptis penitus bonis eius, sic ipsam de bonis tuis obtentu retributionis aeternae tam in aedifici js, quam alijs necessarijs procurasti lalubri studio poli modum reparare, quod in ea requiri potest hodie non immerito cultus Dei. Propter quod a te nobis extitit humiliter supplicatum, ut ibidem Cceremus personas idoneas ordinari, quae in eadem praestarent Domino deuotum iugiter famularum. Maxime *m eidem Ecclesiae vix octo Canonici serviant, cui solebant dudum viginti 5e amplius personali residentia deseruire,ac quidam non residentes ibidem ipsius ordinationem nitant ut nequiter impedire. Nos igitur fili Prior tuas preces humiles ad mutentes, de cultum etiam Zelantes domus Dei, discretioni vestrae praesentium autoritate mandamus,quatenus tot in praefata Ecclesia Canonicos idoneos ordinare sagaci prouidentia studeatis, quot ipsius expetunt facultates,& qui possint ibidem per iugem residentiam impendere Domino tam gra-bsestum obsequium quam deuotum. Contradictores siqui fuerint vel rebelles rercensuram Ecclesiasticam appellatione postposita. compescentes. Verum clam dilectus filius IV. de Sancto Albino Clericus peroptet ita eadem Ecclesia ordi- nari, deuotionem vestram rogandam duximus de monendam per Apost vobisscmpi mandantes,quatenus ob reuerentiam Apostolicae Sed is & nostram ipsum cum alijs ordinandis, si fuerit idoneus, admittatis in Canonicum,&in fratrem ipsi Ecclesiae seruiturum. Datum Signiae xiiij. Kal. Oct Pont. N. Anno xv.

INTERDICTI TEMPORE CELEBRARE PERMITTIT.

Episcopo oe Capitulo Tripolisan.

. E T II s T i s per Sedem Apostolicam edoceri, vis um cum propter Hospitalarios,vel Templatios Ciuitas vestra generali supponitur interdicto, eisdem non se tuantibus, vos illud teneamini ob se

uare. Ad quod sic duximus respondendum,quod illorum ex Ces' sus Vobis non praebet licentiam excedendi: sed si praefati Hospital arij, vel Templarij priuilegiorum suorum fines excesserint, violando te me interdictum, quod pro illis suetit promulgatum, ne ipsi videantur de aliorum

445쪽

Liber III. Regest XV 437

ssetu ridere, vos in poenam praesumptionis eorum, quandiu ipsi violauerint interdictum de nostra licentia celebretis. Datum si niae xiiii. Kal. Octob. Pont.

EPISTOLA CLXI.

IGNIFICANT inus vobis ad audientiam Apostolatus nostri peruenit, quod cum olim in Ecclesia vestra duodecim Canonicorum numerus, & totidem praebendarum fuerit rationabiliter institutus,& vos quorundam inducti precibus, sex Canonicos receperitis vltra numerum constitutum in eiusdem Ecclesiae non modicam laesionem; ut possetis huiusmodi releuare gravamen, dc excludere materiam concedendi beneficia vacatura, antiquum numerum duodecim Canonicorum & praebendarum in eadem seruari Ecclesia de cetero statuistis: quod pe-lijstis humiliter Apostolico munimine roborari. Nos igitur vestris precibus inclinati, statutum ipsum sicut absque praeiudicio alieno utiliter& provide factum est, praesentium auctoritate praecipimus inuiolabiliter obseruari; nisi adeo excreuerint eiusdem Ecclesiae facultates,quod pluribus possint sufficere competenter. Nulli et go &c. usque, hanc paginam nostrae iunionis infringere vel ei, &c. usque, contraire. Si quis autem, o c. usque, incursurum. Datum Lateran . iiij. Kal. Octob. Pont. N. Anno XV.

ATTENTATA IN FRANDEM APPELLATIONI s REVOCARI IUBET.

Sidonien. S' Acconen. Episcopu oe Thesaurario Acconen. D petitionem dii. si ij I. Thesaurarii, dc M. Canonici Tripolitanorum, quos venerabilis F. N. Episcopus & dii. fit. Capitulum Tripolitan. ad Sedem Apostolicam transmiserunt, fraternitati vestiae per Apost. script. mand. quatinus siquid contra statutum de seruando numero in Tripolitana Ecclesia duodecim Canonicorum, α totidem praebendarum utiliter & provide factum ab Episcopo de Capitulo memoratis, post appellationem ad nos a Nuntijspladictis legitime interpositam, di a Capitulo in communi receptam, antequam iter arriperent ad Sedem Apostoli eam veniendi, fuit temere attentatum, cognita legitime veritate, decernatis auctoritate nostra carere robore firmitatis. Quod si non omnes, &c. Datum Laterani iiij. Kal. Octob. Pont. N. Anno quintodeclino. Oo

446쪽

Leonardo 'ed eno de Socto Elia, oe' fratribus eius.

V M a nobis petitur,&c. usque, perducatur effectum. Ea proptet dilecti in Domino si iij, Zec. usque assensu, libertat e in & immunitatem, quas domus vestra obtinuit ab antiquo , de dii. fit. A.

Catinen . electus de consensu fratrum suorum vobis prouide co-l firmauit, sit ut in ipsus confirmationis autentico plenius continetur, auctoritate vobis Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio commanimus. Nulli ergo , &c. usque, nostrae cofirmat Onis infringere, vel ei, Acc. v ae, contraire. Si quis autem, &c. Vsque, incuriarum. Datum Lateran. iij. Non. Octob. Pont. N. Anno xv.

EPISTOLA CLXIV.

rchiepiscopo ου sapitulo Bis tim

: I set is aedificiis Ecclesiae vestrae casu quodam igne consumptis, cparietibus tamen illaesis, ac mensa principalis altaris in sui extre initate modicam passa fracturam, quaesiuistis per Sedem Aposto: licam edoceri. si propter hoc ipsius a talis, vel etiam totius Ecclesiae deberet consecratio innovari. Adq'od sic duximus respondendum ; Quod cum parietes in se i integritate permanserint, & altaris tabula mota vel enormiter laesa non fuerit ob casum p dictura, nec Ecclesia, nec altare debet denuo consecrari. Datum Lateran. Non. Octob. Pont. N. Anno xv.

Nobili viro Simonide Monteforti Comiti Leicesmoe Vicecomiti Bitere .

U M dilectum filium Migistrum Petrum Marcum Subdiac. no-lrum, Correctorem litterarum nostrarum pro colligendis Ecclesiae Roman. censibus, aliisque negotijs destinemus, nobilitatem tuam de qua plene confidimus, rogamus attentius,& monemus per Apost. tibi script. mandantes, quatenus ipsi ob reue entiam Apostolicae Sedis & nostram diligenter assistens, consitum ei essicax, & auxilium oportunum impendas, ut oc pse iniuncta sibi negotia ope tua suffultus valeat auctore Deo seliciter cosum mare,ac nos solicitudini grata tuet debeamus exinde vicissitudine respondere. Verum quia dilectus filius Frater Constantinus Couersus Cartu sien. Nos ex parte tua suppliciter exorauit, ut dictum Magistrum , quera pro eo quod in Cancellaria nostra laudabiliter conuel satus per diutinum exercitium in huiusmodi plenius est instructus, Cancellariae tuae praeficere cupiebas,tibi concedere dignaremur: Nos deuotae fidei tuae ac deuotionis

447쪽

Liber III. Regest. XV.

fidelis sinceritatem perspicuam sicut conuenit attendetes, quae personam tuam tanquam Ipecialis Apostolicae Sedis fili j α fidelis nobis aduehit specialiter diligendam, Sc preces tuas persuadet quantum cum Deo possumus esicam tererat dite, ipsum Magistrum, quamquam non solita plurimum virlis, verum etiam valde necessarius nobis extiterit & existat, ut pote cuius fidei puritatem & di Leretionis prudentiam iamdiu in multis exper l, negova nostra parua de magna eidem committimus incunctanter, deuoti ai tuae duximus liberaliter concedendum,discretionem tuam rogantes affectuosius & monentes,quatenus ipsum quem propriae probitatis merita recommendant habens propensus commendatum , taliter eum studeas honorare, quod & nos qui honorari reputamus in ipso, ad honorem &prosectum tuum magis intendere debeamus,&idem cuius obsequium tibi ac terrae tuae quamplurimum Gedimus profuturum, ad deuotionem tuam sortius astringatur. Datum ignis iij. Idus Septemb. Pont. N

EPISTOLA CLXVI

Narbon. Archiepiseopo re oscopo Uticen. Aristolica Sedis Legatu. '

T dubitemus quod Nuntios nostros quossibet, &in

quibus conuenit honoretis; quia tamen illos volumu propensius honorari, quos pro suorum exigentia meritorum habemus inter alios cariores,pro ijs affectuosus vos rogamus. Hinc est quὁd cum dilectum filium Magistrum Petrum Marcum Subdiaconum nostrum Correctorem litterarum nostrarum pro colligendis cξsibus Ecelesta Romanae, ac alijs negoti js destinemus, ipsum tanto vobis attentius duximus commendandum quanto & personam ipsius probitatis suae merito carios amplexamur, de negotia ipsi committimus potiora. Ideoq; fraternitatem vestram ro amas attentius & monemus per Apost. vobis script. mandantes, quatenus eundem Magistrum ob reuerentiam Apostolicae sedis, Sc nostram tanquam rueialem Nuntium nostrum habentes propensius commendatum, impendatis ipsi consilium essicax, Ac auxilium oportunum, ut ipse iniuncta sibi negotia ope vestia sussu. tus valeat auctore Domino se liciter consummare, ac nos deuotione vel train merito commendare possimus. Datum ut supra.

EPISTOLA CLXVII.

Universis Praelatis Eoas m Ecclesia Roma n. sensuali per Narbonen.

Arelaten. Aquen. oe E edunen. Trouincias π Albien. Ruten. Caturcen. oe Agemen. Disceses oonstitutis. V M dilectum filium Magistrum Petrum Marcum Subdiaconum no-d C usu in pro collig'ndis Ecclesiae Romanae censibus& alijs negotijs de-

448쪽

44o Innocentij III. Epistol.

nostris carus M acceptus existit ob reuerentiam Apostolicae Sedis, & nostram, tanquam specialem Nuntium nostrum recipientes benigne ac honorifice pertractantes census nobis debitos fideliter exsoluatis eidem, ita quod gratiam vobis ex debito comparetis, de nos id merito gerere debeamus acceptum. Datum

Orionen. Archiepiscopo Apostolica Sedis Legato, ου Suffragoris eius.

ICET summi Patrisfamilias exemplo cuius vleem immeriti eodem gerimus disponente, quod uni ex minimis nostris fit, nobis factum rationabiliter reputemus, illos tamen volentes propensus honorari, quos propriae merita probitatis nobis aduebunt carius amplexandos, & honore constituunt digniores, pro ijs specialius deuotis nostris cum expedit preces dirigim is & mandata. Cum igitur dilectum filium Magistru P. Mareum occ. ut supra, usque, destinemus, fraterni te vestra rogamus,attentius & monemus per Apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes,quatenus ipsu qui suae merito probitatis nobis & fratribus nostris, carus& acceptus existit ob reuerentiam Apostolicae Sedis , 5c nostram, tanquam sp*cialem Nuntium nostrum, recipiatis benigne ac honorifice pertractantes, decensibus nostris faciatis eidem in Dioecesibus vestris fideliter responderi: ita quod solicitudinis vestrae studium pareat in effectu; & nos deuotionem vestram

debeamus exinde merito commendare. Datum ut supra. In eundem modum saltum M. . . . Archiepiscopo Arelaten. fragantis eius. In eundem modum Aerum. Archiepiscopo in Sufraganeis eius. In eundem modum Suffragantis, in Capitulo Ebressunen. Ecclesiae.

EPISTOLA CLXIX.

OBI LITATI tuae gratiarum dignas reserimus actiones, quod sicut dilectus filius frater Constantinus Conuersus Cartu sien. nobis exposuit, tu volens nobis in mille marcis argenti liberaliter subuenire, Raimundum & Eliam de Carlucio fecisti iuramento praestito corporaliter obligari, ut eas cui voluerimus nomine nomine nostro persoluant. Ideoque deuotionem tuam rogamus attentius & mo nemus per Apost. tibi scrip t. mandantes,quatenus dilecto stio Magistro P. Marco Subdiac. nostro Correctori litterarum nostrarum, cui hoc duximus commit tendum, sine difficultate facias nostro nomine assignari. Datum ut supra, di

449쪽

Liber III. Regest. XV.

EPISTOLA CLXX.

VT IMPERATAM PECUNIAM AD THEs AvRARIvM TEMPLI PARI s. MITTI CURENT.

Evo TIONEM uestram monemus attente per Apost. vobis script. i praecipiendo mandantes, quatenus cum a dii. fit. Magistro P. Mar- eo Subdiac. nostro Correctore litterarii nostrarum fueritis requil siti, pecuniam, quam vobis nostro nomine duxerit assignandam, dilecto filio fratri Aimaro Thesaurario domus Militiae Tepli Parisien. secure mittere procuretis. vestras super hoc eidem Magistro litteras in testimonium assignantes. Quod si non omnes, &c. quilibet vestrum ea nihilominus exequatur. Datur ut supra.

EPISTOLA CLXXI.

UT cvM EODEM P. MARCO AGAT.

e Vagalonen. Episcopo.

ILicetus filius frater Constantinus Conuersus Carlusen. no- bis proposuit, quod tu quingentas Marcas pro Comitatu Melg rien . tibi & Ecclesiae tuae a nobis sub annua pensione viginti mar-: carum locando, ei nostro nomine obtulisti. Cum igitur dii. fit. -- , Magistro P. Marco subdiac. nostio Correctori litterarum nostr rum super hoc mandatum dederimus speciale, volumus ut cum ipso tractatum dii pei eo habeas diligentem; quidquid enim idem secundum mandatum nostium provide tecum duxerit faciendum nos ratum habentes volumus firmiter obseruari. Datum ut supra.

EPIs TOLA CLXXII.

DEiDEM P. MARCO PROMIssAM PECUNIAM REPRAESENTENT.

Ras mundo,o Elia de saturiis.

I Lx crus filius stater Constantinus Conuersus Cartu sien .no bis exposuit, quod vos de mandato dilecti fili j Simonis Montis, fortis,Comitis Lei cestriae, iuramento corporaliter praestito mille marcas ad pondus Trecen . cui voluerimus nomine nostro sol - uere promisistis. Ideoque deuotionem vestram monemus attentius per Apost. vobis scripti mandates, quatenus eas dii. fit. Magistro P. Marco Subdiac nostro Correct. litti nost. latori praesentium nomine nostro, sine qualibet difficultate soluatis, ita quod deuotionem vestram debeamus merito commendare. Datum ut supra.

450쪽

4 2 Innocentij III. Epistos

Evo TIO Ni tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus' a dilectis filijs Raymungo , & Helia de Caturtio mille marcas argenti , ad pondus Trecen. recipias , & receptas di l. filio Fra- tri Aymario Thesauracio domus militiae Templi Parisien. secure transmittas, nostro nomine deponendas. Datam ut supra, S c.

UT P. MARCO CENSUM PERSOLVANT.

carbonen. Archiepiscopo cI' Episcopo Vticen. Apostolica Sedis Legatu.

R E s E N T I vM Vobis auctoritate praecipiendo mandamus,quate

nus omnia scripta super censu terrae dilecti filij, Nobilis viri S. de Monteforti Comitis Leicestitae, & alia nobis a bonae memo-rri Magistro Milone olim transmissa, quae vobis meminimus postmodum remisisse, dilecto filio Magistro Petro Marco subdiae nostro Correctori litterarum nostiarum libere assignetis. Datum Lateran. v. Idus Octob. Pont. N. Anno xv.

Pos TvLA TvM A GEHENN. AD EB REDUN. ECCLEs IAM TRANSFERT, ET PALLIO DONAT.

Cir NTi AI donum tibi a Patre familias quasi talentum nego-iaturo commissum nequaquam in terra, cum seruo inutili fodiens in solicitudinem pastoralem assia mptus, sic secundum Apostolum opus implens Pontificis tuum honorificare ministerium, S praeesse in licitudine studuilli, ut sicut credimus vere possis dicere cum Propheta. Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, & super custodiam meam ego sum stans totis noctibus, ita te fidelem exhibens super pauca, ut merearis constitui super multa. Quod dilecti si ij Canonici Ebtedunen. Ecclesiae provide attendentes, cum bonae me oriae eorum Archiepiscopo ab hac luce subtracto de substitutione Ponti scis tractatum diutinum habuissent, tandem operante illo qui facit Vtraque unum, Civi, Populi, dc Suffraganeorum desiderijs concurrentibus, te in suum Archiepiscopum de Pallorem unanimi postulauere consensu; supplicantes nobis humiliter x instanter, ut cum Episcoporum translatio fieri non possit vel debeat absque Sedis Apostolicae licentia speciali, te per cnius circumspectionem solicitam, &solieitudinem circumspectam multa credunt Ecclesiae suC commoda prouentura, ipsis in pastorem concedere dignaremur: licet autem

SEARCH

MENU NAVIGATION