Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Liber III. Regest. XV. 443

in litteris quas olim nobis super hoc tua fraternitas destinauit, expresseris aliquos a postulatione huiusmodi primitus dissensisse, quia tame per litteras eoru dem ipsos in postulatione iamdusta nunc unanimes esse cognouimus & concordes, eandem ipsorum inclinati precibus duximus admittendam, teque a regimine Gebennen. Ecclesiae absoluentes, ipsis concessimus in Pastorem. Ideoque fraternitati tuae per Apost. script. mandamus atque praecipimus, quatenus vocationem recipias de te factam, ne diuinae dispositioni ressistere videaris, ad praefatam Ecclesiam Ebredunen. accedas, eidem ita solicite curam studens impendere Pastoralem, ut eiusdem status iuxta ipsius expectationem & nostram per tuae licitudinis prouidentiam temporaliter de spiritualiter augeatur,*tu sicut de gradu in gradum, ita de virtute in virtutem proficere videaris. Pallium quoque plenitudinem scilicet Pontificalis ossicij per dil. fit. Magistrum P. Marcum Subdiac. nostrum Correctorem litterarum nostrarum Ecclesiae iamdictae Canonicii, vitu utique litteratu, prouida & discretum thiae fraternitati transmittimus, sub ea serma tibi tradendii ab ipso, quae idem sub Bulla nostra dedimus interclusam. In eundem fere modum scriptum est Capitulo Ebria,nen.vsque,interclusam. Quocirca mandamus, quatenus ei sicut Archiepiscopo vestro humiliter intendentes, obedientiam & reuerentiam exhibeatis eidem tam debitam, quam deuotam. In eundem fere modum ciero, in Populo Ebredunen. In eundem modum Suffragantis Ebredunen. Ecclesiae, taquam Metropolitan . vestro.

Febrenen. Episcopo in Archiepiscopum Uredunen. electo. ILEcri fili j Capitulum Ebredunen. nobis humiliter suppli-

carunt, ut statutum de non excedendo duodenario Canonico- rum numero in eorum Ecclesia dudum factum, &a bonae me- moriae Clemente Papa pr decessore nostro postmodum confir- matum, Apostolico dignaremur munimine roborare. Volentes igitur ut eaque rationabiliter statuutur robur obtineant firmitatis, mandamus quatenus statutum ipsum, saluo in omnibus Apostolicae Sed is mandato faciatis appellatione remota firmiter obseruari.

EPISTOLA CLXXVII.

UT EPIs Copo suo DEBITAM EXHIBEANT REVERENTIAM.

Capitulo, Gero, oe populo Troiam

ICET praesentia venerabit. F. N. Philippi Episcopi vestri, tanto esset nobis acceptior, quanto ipsum ad obsequia nostra longa consuetudo aptiorem reddiderat, & suae deuotionis ac fidei puritas nobis & fratribus nostris effecerat cariorem : ex quo tamen vestra in eum des deria conuenerunt, ipsum vobis paterna benignitate duximus concedendum sperantes quod per eius solicitudinem circum-

452쪽

444 Innocenti j III. Epistol.

spectam grata sint vobis de Ecclesiae vestrae commoda prouentura. Vt autem ip . sum in nostris esse oculis gratiosum exhibita sibi specialis gratia demonstraret,

eum in Lateranen. Basilica manibus proprijs consecrauimus , vos quoq; in hoc si diligenter attenditis honorantes. Quocirca Universitatem vestram monemus de exhortamur attentius, dc per Apost. vobis script. praecipiendo mandamus, quatenus ei sciat Pastori de Episcopo animarum vestrarum humiliter intendentes, obedientiam dc reuerentiam exhibeatis eidem, tam debitam quam deuotam, eius salubria monita de statuta suscipientes humiliter, de deuote seruantes. Nos enim eidem dedimus in mandatis, ut in contradictores siqui fuerint vel rebelles censuram curet Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo exercere. Datum Laterant iij. Idus Octob. Poat. N. Anno quintodecimo.

EPISTOLA CLXXVII.

Clera es populo Foleto. L disiqnsione inter vos, de Clerum ac populum Troian. exorta, de

illo dolemus debito generali, quo inter omnes Ecclesiae filios desiderare ac procurare tenemur unitatem dc pacem &affectu etiaspeciali, quo cupimus ut venerabit. F. N. Phil. Episcopus vester populum obsequentem habeat oc concordem. Nuper igitur .... Archipresbytero. 6c quibusdam Clericis vestris ac Decan. Ze quibusdam Ecclesiae Troian. Canonicis apud Sedem Apostolicam constitutis ad procurandam concordiam inter vos, de Clerum ac populum antedictos interponere voluimus partes nostras,sed dictis Decan.de Canon. respondentibus se super hoc non habere mandatum, nec etiam propter hoc fuisse vocatos, finalem super ijs non

potuimus habere processum. Volentes autem ut praedicta dissensio per nostrae solicitudinis studium sopiatur, vobis de ipsis proximum sellum Epiphaniae te minii peremptor tu assignamus, per Apost. vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus eodem termino procuratores vestros sussicienter instructos ad nostram curetis praesentiam destinate, ut huiusmodi quaestio per nos compositione amicabili vel iudiciali calculo terminetur. Interim autem eidem Episcopo vestro humiliter intendentes, obedientiam de reueretiam exhibeatis tam

debitam quam deuotam. Alioquin sententiam quam rationabiliter tulerit in rebelles, ratam de firmam habebimus, de eam auctore Domino faciemus sim aer obseruari. Datum Laterant iij. Idus Octob. Pont. N. Anno xv. In eundem fere modumscriptum est Capitulo in populo Troiam usque, terminetur. Eisdem au em Fogetan . nostris damus litteris in mandatis,ut ipsi Episcopo humiliter intendentes obedientiam de reuerentiam exhibeant tam debitam quam deuotam. Alioquin sententiam quam idem Episcopus rationabiliter tulerit in rebelles ratam de firmam Labebimus, de eam auctore Domino faciemus firmiter obseruari.

453쪽

Liber III. Regest. XV: 44s

triarcha Antiocheno.

i A M gerimus de tua religione siduciam, ut te nullum ex certa scien- tia grauare contra iustitiam arbitremur, nec credamus quod propter, incrementum quantamlibet temporalium, aeternorum Velis incurru rere detrimentum, cum Dominus in te dudum ignem accenderit caritatis , Ut non quaeras quae tua suut, sed quae Christi, atque ad suscipi edum Antiochenae Ecclesiae regimen non respectus temporalis commodi te induxerit, aut Patriarchalis ambitio dignitatis, sed caritatis dr obedientiae virtus, 3c zelus, ac deuotio nominis Christiani, cupientem prodesse potius quam praeitae; ac memorem quod secundum testimonium veritatis nihil prodest homini, si cum detrimento animae mundu lucratus suerit uniuersum. Si ergo querela de te aliquando proponitur coram nobis, aut iniustam fore credimus querimonia, aut innocentiam tuam per ignorantiam facti, seu modo alio circumuentam.Vnde nulli fiducialius facta tua committimus discutienda, quam tibi, qui ut futurum securus possis expectare iudicium,in praesenti, consilio utens Apostoli, sollicite iudicas temetipsum. Noueris autem dilectum filium Iterium Ecesesiae tuae Ca- noni eum nobis humiliter intimasse, quod cum selicis memoriae P. Avunculus eius praedecessor tuus, qui propter iustitiam non solum persecutionem passis est, se d ac mollem, sibi de fratri suo mille Bisantios Sarracenatos dedisset instud ijs stliolasticis expendendos, tu ipsos a Magistro recipiens Hospitalis, penes quem cum rebus alius depositi fuerant, eos dicto Canonico de eius fratri hactenus restituere non curasti; eundem Iterium quadam quarta, quam Patriarcha praedictus in augmentum praebendae suae sibi de consensu Capituli Antiocheni contulerat, & quadam Gallina quae Naria vulgariter appellatur, pro tuae voluntatis arbitrio spoliando. Insuper cum idem Patriarcha redditus sui fratris, di suos quos ante captionem suam tempore longo perceperat, restitui prccepisset eisdem tu redditus ipsos de Castro Cursari j, ubi repositi fuerant faciens asportari, tam illos quam prouentus qui de benefici js suis post captiuitate & mortem eiusdem Patriarchae biennio prouenerunt, ad mille aureorum valentiam ac etiam coopertorium quoddam de alia quae custodiae bonae memoriae .... Decan. Antiochen. deputata fuerant, in eiusdem dc fratris sui detinens detrimentum, ea sibi restituere contradicis. Vnde nobis Eumiliter supplicauit, ut super boc eorum grauaminibus succurrere dignaremur. Credentes igitur quod eis iustitiam suam melius conseruare non possumus, quam si praedicta prouidentiae tuae iudicio committamus, fraternitatem tuam monendam duximus attentius, de rogandam per Apost. tibi scripta mandantes, quatenus super praeniissis solicite itudeas inquirere veritatem, de si querelam eorum inueneris esse iustam,cum . super ijs decipi potueris tanquam homo, taliter eis satisfacias de pr dictis,quddex hoc tua quod absitὶ apud homines non laedatur opinio : nec apud Deum gloria tua, quae est tuae conscientiae testimonium, minuatur. Nos quoque quos susceptae seruitutis ossicium uniuersis constituit debitores, eisdem super ijs que

454쪽

rimoniam replicantibus alium nqn cogamur concedere cognitorem. Datum Lateran .vj Idus Octob. poni. N. Anno xv. In eunuem fere modum friptum est super hoc . . . Parriarcha Hierosi miran. Apostolicae sedis L gato, usque, cogamur concedere cognitorem , ideoque fratprnitati tuae per Apost. scripta mandamus, quatenus ipsum ad id diligenter moneas & inducas. Datum ut supra,&c-

Indisii supplicatio generalis.

IN nomine Patris, & Fili j, & Spiritus sancti, Amen. Quarta seria insta octava

Pentecostes, fiat generalis processo virorum ac mulierum pro pace uniuers .lis Ecclesiae, ac populi Christiani. Specialiter autem ut Deus propitius sit illis in bello, quod inter ipsos& Sarracenos dicitur in Hispania committendum, ne det Et editatem suam in opprobrium, ut dominentur eis nationes, N ad hanc

processionem omnes omnino moneantur venire, nec ab ea se quisquam excu

set pnaeter illos, qui habent inimicitias capitales. Summo itaque manc conueniant mulieres apud Sanctam Mariam Maiorem ; Clerici vero apud Baslicam duodecim Apostolorum, & laici apud Sanctam Anastasiam, & post Collectas, pulsatis simul istarum Ecclesiarum campanis, procedant omnes in campum Lateranen. hoc ordine:Mulieres omnes & solas praecedat Crux Dominica sanctae Mard Maioris; & in prima parte processionis sint Sanctimoniales. in ultuna veto reliquς mulieres, quae sine auro di gemmis dc sericis indumentis procedat, orando cum deuotione, ac humilitate, in fletu, & gemitu, nudis pedibus omnes quς possunt, dc per Merulin. dc ante Sanctum Bartholom qum veniant in eampum Lateranen. & collocent se ante Felloniam in silentio permanentes. Clericos autem Crux fraternitatis prςcedat, & in prima proces sonis parte sint Monachi, & Canonici regulates; in vitina a vero Rectores,& caeteri Clerici procedentes praedicto modo, S per viam Maiorem, de Arcum Bassilij veniant ante palatium Episcopi Albanen. & ibi directe in medio campi se collocent Laicos autem prςcedat Crux Dominica Sancti Petri, & post illam sequantur primi Hospitalij, & postremi ccteri laici, sicut pascriptum est incedentes,&per Sanctos Ioannem & Paulum, N ante Sanctum Nicolaum de Formis in campuveniant, & collocent se ab altera parte. Interim vero Romanus Ponti sex cum Episcopis,&Cardinalibus, & Capellanis ingrediatur Basilicam, quae dicitur ancta Sanctorum, & inde reuerenter assumpto ligno vivificae Crucis processionaliter veniat ante palatium Episcopi Albanen. & sedens in scalis exhortat rium faciat sermonem ad populum uniuersum. Quo finito, mulieres sicut processonalitervenerant, ita procedant ad Basilicam Sanctae Crucis, & ibi praestost Pre, byter Card. qui celebret eis Missam dicendo illam orationem. Omnipotens fem sterne DV s, in cultu manu sunt omniumpotestate , me. Et sic ipsae in ulieres in pace ad p opria reuertantur, Romanus autem Pontifex cum Episcopis, de Cardina-ὶibu , & Capellanis per palatium descedat in Lateranen. Basilicam. Clerici vero pei porticum, & laici per Burgum ingrediantur in illam ,& celebrata venerabbliter Missa ipse cum omnibus nudis pedibus procedat ad Sanctam Crucem, ita quod eum prccedant Cletici, & laici subsequantur, dc facta oratione unusquis-

455쪽

que reuertatur ad sua. Ieiunetur autem ab omnibus, ita ut nemo prcter infirmos

comedat pisce aut quodcumque pulmentum: sed qui possum pane sint&aqua

contenti: qui vero non pollunt, bibant vinum bene lymphatum, de modice sumptum, de vescantur herbis & fructibus, aut etiam leguminibus, omnίsque

aperiant manus, & viscera indigentibus, ut per orationem , ieiunium, & eleemosynam misericordia Conditoris reddatur populo Christiano placata.

His TORIAM CLADIs SARRACENICAE CONTINET.

Epistola ad Dominum Papam.

ANCTIssIMO Patri, ac Domino I. Dei gratia summo Pontifici, A. eadem Rex Castellae, de Toleti,cum osculo manuum atque pedum, Salutem. A sanctitate vestra credimus non excidisse propositum impugnandi Sarracenae gentis perfidiam, vobis per nostros nuntios deuote de humiliter intimasse,in omnibus tanquam patris de domini vestrum subsidium expetentes, quod sicut a patre pio nos recognoscimus benigne & pie pariter impetra sile. Quocirca cum litteris vestris nuntios nostros, quos ad hoc exequendum idoneos reputauimus, ad partes Franciae non distulimus destinare, addentes etiam ut omnibus militibus venietibus ad bellum, & omnibus seruientibus prout decebat expensas victui necessarias largiremur, quibus possent commode sustentari. Vnde fuit quod audita remissione peccatorum, quam vos venientibus indulsistis, venit magna multitudo militum de transmontanis partibus, necnon de Archiepiscopi Narbonen. α Burdegalen.&Episcopus Nanneten. suerant qui venerunt usque ad duo mil- hlia militum cum suis armigeris, & usque ad decem millia seruientium in equis, α usque ad quinquaginta millia seruientium sine equis, quibus omnibus nos oportuit in victualibus prouidere : venerunt etiam illustres amici nostri , MConsanguinei Rex Aragonum, & Rex Nauarrae cum potentatu suo in fidei Catholicae auxilium de iuvamen, quibus nobiscum aliquanto tempore apud Toletum facientibus moram, expectabamus quippe homines nostros, qui venturierant ad bellum , omnia necessaria, prout per nuntios nostros promisimus, non desecimus ministrare licet expensae essent propter sui multitudinem nobis de Regno nostro fere importabiles & oneros . Non enim sollim in ijs quae promiseramus, verum etiam in pecunijs specialiter, de in dextra ijs quibus sere omnes tam milites quam seruientes pariter indigebant, nos oportuit prouidere: sed Dominus qui multiplieat incrementa frugum iustitiae, ministrauit nobis abunde secundum suae gratiae largitatem, de dedit omnia posse perficere perfecte pa

riter de abunde. Congregata itaq; nostra de suorum multitudine, viam Domini coepimus proficisci, & venientes ad turrim quandam, quae Magalon nuncupatur satis munitam, Ultramontani antequam nos perueneriit per unum diem. de illam cum Dei auxilio impugnantes in continenti ceperunt. Licci autem noscis in omnibus necessarijs largi sis me prouideremus, ipsi tamen attendentes laborem terret qui deserta erat, & aliquantulum calida voluerunt a coepto proposito retroire, de ad propeia remeare. Tandem ad magnam instantiam nostram.

456쪽

448 Innocentij III. Epistol.

et Regis Aragonum Processerunt usque ad Calatrauam , quae non distabat a praedicto Castio nisi per duas leugas, eamque nos ex parte nostia, & Rex Atagonum ex sua, & ipsi ex sua in Dei nomine coepimus expugnare. Sarraceni au- tem qui intus erant, attendentes se Dei exercitui non posse resistere, disposueriit Villam nobis tradere,ita quod personς eorum salvet discederent,veruntamesne rebus: cumque nos istud nulla ratione vellemus acceptare, Rex Aragonum& trant montani habentes super hoc consilium, viderunt Villam esse mu uitam muris, di ante muralibus, profundis fossatis , dc excelsis turribus, x quod non posset capi nasi suffoderentur muri,& sc ruerent,quod cederet in graue damnuFratribus Saliae terrae, quorum fuerat, de non posset si necessitas incumberet, retineri. Unde apud nos institerunt firmissime, ut Villa salua di integra, cum armis, te magna copia victualium quae ibi erant,quibus satis indigebat exercitum, nobis redderetur, & personae Sarracenoru vacuae N inermes recedere permitterentur. Nos autem attendentes eorum in hoc firmam voluntatem, votis eorum annuimus, ita quod medietas omnium eorum, quae intus habebantur

cederet in partem Regis Aragonnm , 8c alia medietas in partem Vltra montanotum, & nec nobis, nec nostris aliquid voluimus retinere. Ipsi autem propositum repatriandi apud se retinentes, licet Dominus Deus nobis exhiberet gratiam de honorem, de nos vellemus omnibus eis lassicientissime necessaria ministrare, desiderio patriae coacti omnes pariter signo Crucis relicto cum Archiepiscopo Burdegalen. & Episcopo Nanneten. licet certitudinem de bello Sarracenotum haberemus,ad propria redierunt, exceptis admodum paucis, qui remanserunt cum Archiepi copo Naibonen. &Tibaldo de Bleron. qui naturalis noster erat,cum suis de quibusdam alijs militibus, qui erant de Pi- ctauia, &ij omnes qui remanserunt vix erant inter milites ta seruientes centum quinquaginta ; de peditibus autem eorum nullus remansit. Cumque Rex Aragonum apud Calatrauam moram faceret expectado quosdam milites sitos,& Regem Nauarrae, qui nondum ad nos peruenerat,nos cum nostris processimus , & peruenimus ais quoddam Castrum eorum, quod Alarcos dicitur. Illud Castrum licet bene manitum esset cepimus, de alia tria Castra quorum unum dicitur Caracouia, aliud Benauentum, & aliud Petrabona. Inde procedentes peruenimus ad Saluaniterram, ibsque peruenerunt ad nos Rex Atagonum, qui de suis hominibus non duxit in exercitum, nisi tantum milites generosos, de

Rex Nauartae, qui similiter vix fuit inexercitu de suis plusquam aucentis militibus comitatus; & quia Rex Sarracenorum in vicino erat nobis, Saluaniterram noluimus expugnare; sed procedentes contra Sarracenorum multitudinem peruenimus ad quaedam montana, in quibus non erat transitus aliquis, nisi in certis locis. Cumque nos essemus ad pedem illius montis ex parte nostra, Sarraceni venientes ex parte alia obtinuerunt summitatem montis, volentes nobis transitum impedire. Sed milites nostri ascendentes viriliter, quia adhuc pauci Sarraceni ad locum illuni peruenerant, eos cum Dei auxilio viri. liter expulerunt, de Castrum quoddam munitum, quod propter transitum impediendum Sarracenorum Rex construxerat, ceperunt, quod Ferrat dicitur: quo occupato exercitus Domini secule potuit ad cacumina montis ascendere

ubi multum laborauit propter desectum aquarum , dc loci ariditatem. Sarrac

457쪽

ni autem videntes quod trans tum illum occupare non possent, alium trasitum qui erat in descensu montis adistissimum&inutum occuparunt. Talis quippe erat, quod mille homines possent de sendere omnibus hominibus, qui sub coelo.

sunt, de iuxta crassitum illum ex altera patie erat totus Sarracenorum exercitus,

ct sua tentoria iam fixa. Cumque nos ibi facere moram ob defectum aquae non possemus, nec procedere propter trasitus dissicultatem, quidam ex nostris consuluerunt, quod iterum ad pedem montis descenderemus, te alium transitu ad duas vel tres dietas quaereremus. Nos autem attendentes fidei periculum, tapersonae nostrae dedecus, noluimus huic parere consilio, eligentes potius in dissicultate transitus mori pro fide, quam faciliorem transitum quaerendo qualitercamque in fidei negotio retroire. Cumque iam quidem propositum fi massemus ad indicium cuiusdam Rustici, quem Deus nobis ex insperato misit, in eodem loco alium transitum satis facilem magnates nostri, qui primos ictus

in bello habituri erant, inuenerunt, & in quodam loco exercitui eorum vicino, licet aridus es Iet & siccus, Satracenis hunc transitum ignorantibus tentoria posuerunt quod cum Sarracenorum exercitus attendisset, processit ut mansione illam impeditet inostri autem licet pauci essent se viriliter defenderunt. Nos autem, de Rex Aragonum,& Rex Nauarrae armati cum militibus nostris in loco prim mansionis, quae erat in summitate inontis, expectauimus, donec totus exercitus Domini peruenit secure ad locum ubi anteriores nostri castrametati sunt; de ita, dante Domino factu inest, quod licet via esset in uia di in aquos a lapidosa de nemorosa inihil de nostris amisimus. Hoc autem factum est die Sabbathi xvij. Kal. mensis Augusti. Circa serotinam vero horam Sarraceni attendentes,quod omnia tentoria nostra tute fixeramus, dispositis aciebus suis venerunt ante loca castrorum, & ibidem quaedam praeludia belli in modum tornea menti cum nostris exercuerunt. Attendentes utem ipsi, quod nos illa die nollemus habere bellum ad Castra sua reuelli sunt. Sequenti autem die Dominica summo mane venit Sarracenias cum infinita multitudine dispositis aciebus suis. Nos autem volentes considerare multitudinem gentis sesae, de dispositionem, di statum, & qualiter in omnibus se haberent , habito prudentum virorum consilio, d in ijs exercitatorum, expectauimus usque ad sequente diem Lunae. Ipsis autem sic existentibus posuimus milites nostros cum peditibus, Ut extremos agminis nostri non possent in aliquo molestare; quod quidem diuina operantegratia sic euenit. Sequenti die scilicet secunda seria, omnes in Dei nomine armati processimus, dispositis aciebus, cum eis pro fide Catholica pugnaturi, ipsi

autem promontoria quaedam obtinuerunt valde ardua, & ad ascendendum dis ficilia propter nemora; quae inter nos, dc ipsos erant, 'e propter alueos torrentium prosundissimos, quae omnia nobis eram magno impedimento , ipsis vero maximo expedimento. Veruntamen ille a quo omnia, in quo Omnia, per quem omnia secit mirabiliter dc direxit manus sui exercitus contra inimicos suos,&antetiores nostri, necnon & medij multas acies eorum, quae in minoiibus promontorijs existebant in virtute Crucis Dominicae prostrauerunt. Cum autem peruenissent ad extremam aciem eorum infinitae siquidem multitudinis in qua

Rex Carthaginis erat, ibidem disicillimos conss stus militum, peditum, de sagittariorum inuenerunt, quos sub maximo periculo δ vix, immo etiam iam

458쪽

Innocenti j III. Epistoli

non poterant tolerare: Nos autem attendentes bellum illud eis omnino im portabile, impetu equorum procellimus ligno Crucis Dominicae praeeunte, devexillo nostro in quo erat imago B. Virginis, & fili j sui in signis nostris superposita. Cumque nos iam pro fide Christi mori constanter eligeremus, attendentes Crucis Christi,& imaginis suae Matris ignominiam, quas lapidibus & sagittis irruere impetebam in arma surentes aciem illorum infinitae multitudinis diuisimus, & licet ipsi essent constantes in bello, de firmi super domino suo, Dominus illorum infinitam multitudinem Crucis suae gladio trucidauit; dc sic Rex Sarracenorum cum paucis in fugam conuersus fuit. Sui autem impetus nos ros interim si illinebant, sed statim post maximam stragem suorum, reliqui in fuga conuersia sunt. Nos autem insequentes eos usque ad noctem, plures tamen insequendo intersecimus, quam in bello: dc sic bellum Domini a solo Domino, d per solum Dominum est selicitet consummatum. Deo autem honor & gloria, qui Ctuci suae dedit victoriam per Iesum Christum Dominum nostrum. Fuerut . autem milites Sarraceni, ut postea vera relatione didicimus a quibusdam do

mesticis Regis Sarracenorum, quos captiuos cepimus, clxxxv. milia, peditum Vero non erat numerus. Occubuerunt autem in bello ex narte sua centum mi-

459쪽

Liber III. Regest. XV. 4s I

decrevimus pro auxilio toti Christianitati impense, gratias quas possumus exhibentes, & humiliter supplicantes, ut vos quem Dominus ad summi sacerdotii gradum elegit, ei cum sacrificio laudis pro salute populi immoletis vitulos labiorum.

ORATIO. O Muipotens or mi ericors Petu Uuperta re tu, humilibus autem da Patiam, digna

tibi laudum praemia, in deuotus gratiarum referimo a Itones, quod antiqua innovando miracula, g, i am in isti victoriam de per ita genti Q populo chra iam, te suppliciter exorantes, vi quia mira liter incepist misericordiserpersequare ad laudem in gloriam n minis tui sani, quia super nos famulos tuos fideliteris catur. Per Dominum nostrum, σα

ROTEceton in se sperantium Deus sine quo nihil est validam, nihil stimum, multiplicans misericordiam suam superte, ac populum Christianum, & effundens iram suam in gentes quae Dominum non nouerunt, dc in regna quae non inuocauerunt sanctissimum nomen eius, iuxta quod dudum fuerat Spiritu sancto praed. ctum, irrisit gentes quae temere fremuerant contra eum, de subsannauit populos inania meditatos, humiliando arrogantiam fortium, de infidelium seporbiam quiescere faciendo, qui sperates in equis quia multi sunt, de equitibus quia praeualidi nimis, super fanctu Israel non fuere confisi do DEm exquirere cotempserunt: quin imo Deo uiuo dc vero ausi sunt expi obrare, exaltantes contra eum tumider voce suam, dc suo tu leuantes altitudinem oculorum. Benedictus autem Deus, qui posuit in eoru naribus circulu, de in labi js suis si aenum, dans eis secundum opera eorum , de ipsis retribuens secundum suorum nequitiam s udibriam, ut cognoscat Moab quonia maior est eius indignatio desuperbia, quam sortitudo dc virtus, dc sperent in Drio cucti qui diligunt nomen eius, videntes quod in sua sperantes misericordia non relinquit, sed piope est omnibus ipsum in veritate vocantibus, dans lapsis sortitudinem, de robur multiplicans,ut iam non dubitent verum esse quod legitur,quoniam qui sperant in Domino habebunt sortitudinem current, de non laborabunt, ambulabunt, Mnon deficient: quia Dominus virtutem populo suo dabit. Nos autem per tuae Selenitatis litteras pleni s intellecto, qualiter is qui docet manus suoru ad prς- lium, Zc digito; eorum ad bellum, instauratis veteris Testamenti miraculis, in tanto dc tam horribili praelio Diuum secit populum Eumilem, de humiliavit oculos superborum, exultauimus Domino adiutori nostro, de ei quantum sua donauit gratia iubilantes gavisi salmus gaudio magno valde. Couocantes ergo Vrbis Clerum, id populum uniuersum, ei qui facit mirabilia magna solus, δc si non quantas debuimus, quantas tamen potuimus una cum illis gratiat iam exsolui ius actiones, ipsas tuae Celsitudinis litteras legi cora uniuersa multitudine sacientes, dc ore proprio exponentes easdem, in quo post diuinae vii tutis

460쪽

4 2. Innocentij III. Epistol

magnalia quantum Magnificentiae tuae praeconia extulerimus, ab aliis potiusquam a nobis regali excellentiae volumus intimari. De caetero, fili Larissime, prudeliam tuam monemus,rogamus, dc exbortamur in Domino,quatenus datam tibi di populo Christiano victoriam Domino exercituum reuerenter adscribas,ore simul, de corde humiliter confitendo, quod non manus tua excelsa, sed Dominus fecit haec omnia, iuxta quod in lege diuina praecipitur Ne dicas incoiae tuo fortitudo mea, 'potentia manus meae fecit mihi virtutem hanc magnam. Sed memoraberis Domini Dei tui, quia ipse tibi dat facere fortitudinem de virtutem Ista enim victoria proculdubio non humani operis extitit, sed diuini, 5: gladius Dei, non hominis, imo verius Dei hominis inimicos Crucis Dominicae deuorauit. Quis enim dedit eos in direptionem dc n aedam, ut unus mille, ecduo decem millia effugarent, nisi Deus qui subdidit illos,oc tradidit suam super eos indignationem effundens, pro eo quod peccauerunt eidem , dc in eius noluerunt semitis ambulare. Non igitur tibi veniat pes superbiae, quia ibi ceciderunt, qui operantiat iniquitatem. sed asser Domino gloriam oc honorem, dicens humiliter cum Propheta: Zelm Domini exercituum jecit istu ut alijs exultantibu , in cursebus,dc in equis, tu exultes, de glorieris in nomine Domini Dei tui, de considerans vindictam impiorum factam a Domino, laues manus tuas in sanguine peccatorum. De nobis autem pro certo cognoscas, quod personam tuam semper de corde puro, de conscientia bona, d fide non ficta dileximus, de iugiter in tua crescimus caritate, in cunctis negotijs tuis tuae serenitati adesse quantum cum Deo dc honestate poterimus proponentes. Tu ergo ea semperagere studeas, quae Apostolicum promereantur fauorem, εἰ per quae gloriam temporalis regni transtoriaria dc caducam,in aeterni Regni beatitudinem, quae numquam deficiet valeas commutare. Quod utinam ore prophetante dixeriamus, de euentum rei tetigerimus immobili veritate. D tum Laterant vij. kal. Nouemb. Pont. N. Anno quintodecimo.

EPISTOLA

CLXXXII.

VM in tua Dioecesi quaedain Monasteria, dc Conventuales Ec- clesiae in multis parochiis maiores decimas percipiant, dc minu- . tas, de de quibusdam fructibus annuatim pei ceptis decimae non fuerint persolutae, quae tamen modo soluuntur: quaesiuisti per Sedem Apostolicam edoceti, utrum decimae fructuum praedicto rum ad parochiales Ecclesias, quae nec maiores percipiunt, nec minutas, an ad Monalteria de illas Ecclesias Conventuales, quae nec decimas alias percipiant ab antiquo debeant pertinere. Ad quod sic duximus respondendum; quod si fructus praedicti de illis terris proueniunt, de quibus Monasteria, seu Conuen- tuales Ecclesiae aliquos perci piebant ratione decimarum Pi ouentus, eis procul dubio debentur decimae fructuum eorumdem, cum ipsis ab antiquo terra illa fuerit decimalis, do non debeat una eademque substantia diuerso iure censeri

SEARCH

MENU NAVIGATION