Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Alioquin parochialibus Ecclesis exsoluantur, ad quas de iure communi spe

ctat perceptio decimarum. sane quia contingit interdum, quod aliquibus volentibus matrimonium contrahere, baianis ut tuis verbis utamur, in Ecclesjseditis secundum consuetudinem Ecclesiae Gallicanae, ac nullo contradictore publice comparente, licet fama priuatim impedamentum deserat parentelae, cum ex parte contrahentiu iuranaenia maioru de sua propinquitate, ut suspici

nis tollatur materia, offerantur, quid tibi sit faciendum in casibus huiusmodi quaesiuisti. Ad haec taliter respondemus; Quod si persona grauis, cui fides si adhibenda, fraternitati tuae denuntiet, quod ij qui sunt matrimonio copulandi se propinquitate continganr, & de fama vel scandalo doceat, aut etiam per teipsum possis certificari de plano, non solum debes iuramenta parentum sponte

oblata recipere, verum etiam eos qui contrahere sic nituntur, si monitis induci nequiuerint, compellere ut vel a tali contractu desistant, vel contra famam huiusmodi secundum tuae discretionis arbitrium iuramenta exhibeant propinquorum. Alioquin si persona denuntians non extiterit talis, ut duximus, dederama vel scandalo non poterit edoceri,ad desistedum monere poteris non coinpellere contrahentes. Si vero post contractum matrimonium aliquis appareat accusator,cum non prodierit in publicum,quando banni secundum prefatam consuetudinem in Ecclesjs edebamur, utrum vox debeat suae accusationis admitti merito quaeri potest. super quo sic duximus distinguendum, quod si tempore denuntiationis praemissaeis qui iam coniunctos impetit extra Dioecesitri existebat,uel alias denuntiatio non potuit ad eius notitiam peruenire,ut puta,si nimiae infirmitatis seruore laborans sanae mentis patiebatur exilium, vel in annis erat tam teneris constitutus, quod ad comprehensionem talium eius aetas lassicere non valebat,seu alia causa legitima fuerat impeditus,eius accusatio debet audiri. Alioquin cum rationabiliter praesumatur,quod denuntiationem publice factam idem existens in ipsa Dioecesi minime ignorarit, tanquam suspecctus est proculdubio repelledus; nis proprio firmauerit iurameto,quod postea didicerit ea quae obi jcit, de ad hoc ex malitia non procedat, quia tunc etia si didicisset ab illis,qui denuntiationis tempore siluerunt, claudi non deberet eidem aditus accusandi; qnonia de si ab impetitione huiusmodi eulpa de flentio tali

contracta illos excluderet, iste tamen amoueri nequiret cum culpabilis non existat. Vtrum autem si accusetore idoneo comparente, per tres vel quatuor testes inter iam coniunctos parentela probetur, per depositiones eorumdem

posterio tum testium derogetur fidei sex,vel duodecim propinquorum, qui antiquiores tempore, ac praestantiores meritis ante contractum matrimonium in

contrarium iurauerunt, distinguendo personas & gradus, a quibus directe, ij de quorum agitur copula descenderunt, an primi posterioribus praeserantur non immerito quaeri posset, uam qua ad aliud,& ob aliud iurauerint illi, quam illi. Si tamen in secundo iudicio priores personae iuratae deponerent illa eadem

quae primo dixerunt, absque dubio eorum testimonia praeualerent, nec eo possent pretextu repelli, quod partes testificata didicerint, cum talis exceptio locum non habeat in hoc catu. Datum Lateran . iv. Kal. Nouemb. Pont. N. Anno decimoquinto.

462쪽

4 4 Innocentij III. Epistol.

EPISTOLA CLXXXIII. '

Patriarcha Ierosolymito. Apstaxa Sedis Legato.

VM selicis recordationis Alexander Papa praedecessor noster,sii moni quondam Priori sancti Georgij de Xisto quotidianum usum Annuli, Virgae quoque Pastoralis, & Mitrae infra Missarum; solemnia concesserit,sicut accepimus, de indulgentia speciali: - postmodu idem locus Ecclesae sancti Thomet martyris Acconen. caeperit esse subiectus, & quandoque cum illa unum solum habere Priorem: Isqui nunc habet in eisdem Ecclesjs Prioratum, cum a nobis obtinuerit ipsam indulgentiam confirmari, etiam in Ecclesia supradicta sancti Thomae uti nitebatur eadem, eo quod Priori sancti Thomae martyris Acconen. & sancti Geor-gij de X isto confirmationis nostrae pagina mittebatur: cui se opposuit obicem Venerabit. F. N. Episcopus Acconen. proponens, quod ad hoc per confirmationem nostram extendi usus memoratae indulgentiae non valebat ; unde ad petitionem partium quaestionem Ipsam ad examen Sedis Apostolicae transtulisti. Nos igitur attendentes, quod praefatus praedecessor noster Priori sancti Georgii de Xisto Prioratum ipsum tantumodo exprimendo indulserit supradicta, ipsius vestigijs inlicientes, habendo ratum quod factum extitit per eundem, praedictae indulgentiae de nouo nihil addidimus, sed quod competebat ex illa duximuscanfirmandum. Quocirca fraternitati tuae, per Apost. lcripi. mandamus quateri is supradictum Priorem abuti praefata indulgentia non permittas. Datum Laberan. viij Kal. Nouemb. Pont. N. Anno decimoquinto.

EPISTOLA CLXXXIV.

AD EMENDATIONEM EXCEss M HORTATUR.

Episcopo Pictore.

ON est Deus in conspectu tuo, nec viae tuae rectae sunt e ram, eo, si clamoribus de te ad nostram audientiam ascendentibus sacta respondent, quae praesentibus duximus annotanda, ipsa tuis

oculis admouentes, ut te contra tuam faciem statuendo, qui te-

ipsum abiecisti post terga, famae contemptu & consuetudine sicut dicitur delinquendi qualis sis, & utrum ascensum pares subditis ad virtutes, an descensum ad vitia per exemplum accusationi operum conscientia respondente, tibi tuo iudicio demonstremus. Ecce audiuimus, quod anno praeterit antequam ordines celebrares, per Magistrum I. Gabare officialem tuum a ducentis sere clericis ordinandis, in elusionem constitutionis Apostolicae, qua Ordinatis sine titulo per ordinatores vel repraesentatores aut successores eorum volumus prou ideri, secisti exigi, & recipi iuramentum, quod nullam a te prouisionem exigerent ratione ordinationis illius. In quo cum non habueris iudicium nec iustitiam, sed iuri, & Sedi Apostolicae iniuriam seceris manifestam.

463쪽

Liber III. R est. XV. SS

transgressioni Canonum adaperiens aditum,& nitens claudere viam prouisioni pauperum clericorum, quam eis per Costitutionem nostram misericol diter curauimus aperire. Inspice ac despice temetipsum, eo quod huiusmodi exegeris iuramenta, quae sponte oblata recipere minime debuissest nisi sorte' laudetur exactio, ubi receptio condemnatur. Accepimus etiam quod cxcommunicatis indifferenter communicans, G. pro iniectione manuum in clericum violenta vinculo excommunicationis astrictum de facto absoluere auctoritate, imo potius temeritate propria praesumpsisti, de laicis in praeiudicium clericorum tam

sauorabili sese ectus, quod filios quorumdam Burgensium de Mi rebello subtraxisti seruitio clericalis militiae, ut oceasone huiusmodi fictos laicos sub sese

uitute redigeres laicorum. Clericis vero tyrannus decimas eis debitas,laicis adiudicas contra iura , & ab Abbatibus, Prioribus, & alijs Ecclesiarum Praelatis tuae ditioni subiectis indebitas procurationes extorquens, si quando tibi non visitanti parochiam pretium expensarum , quas in tua procuratione facerent,si eorum visitares Ecclesiis, non exsoluunt, paratas ad omnem impetum tuum communicationis de in terdicti aen ten tias illico fulminas in eosdem, vel cum tam onerosa multitudine non ut aedifices de plantes, sed ut si qua congregata

sunt dissipes de disperdas, ad defectum, non ad profectum talis eis hospes accedis, quoa longi temporis victum hora breui consumens tuos mendicare cogis post exitum receptores; de vi manus tuas in Pictauensi Dioeces nulla possit ex actio praeterire, Archidiaconis, Archipresbyteris de Decanis, quosdam de nouo praeponis Vicarios, usurpans ossicia singula, ut comoda sentias singulorii,3: sa-cilius te tuoru manibus ad turpia lucra de infames exactiones extedas,aliarumque grauiu exactionu nouus inuctor sicut sertur, ad te de aliquos simplices tibi Collegas aduersus eos quos offudere niteris,nostras facis litteras impetrati,quo- tu dam nomine,ipsis omnino irrequimis ac inscijs,qui nulla habet causam agendi: de cum nullus appareat actor vel accusator, leu denuntiator contra eos, quorum nomina noKris litteris inseruntur; tu tamen in ipsos dc alios, qui nominatim no exprimuntur in litteris, occasione illius clausulae, Quidam alij,quae in litteris nostris saepe solet apponi, Collegis tuis ad excogitatam malitiam praesimplicitate nimia inclinatis sententias iacularis, non qualis vigor exigit rationis, sed quales motus ingerit voluntatis. Cum autem aliqui ex delegatione nostra aliquam sententiam proserunt,quae tibi displiceat, statim eos tanquam inimicos persequeris capitales, dc in seis eis per te, de tuos quascum que potes iniurias, de iacturas, inhibens subditis ne sententias delegatorum nostrorum ob set uent. Illud inter alia non duximus obmittendum, quod cum excommunicaueris quendam plesbyterum ec omnes qui fuere praesentes, quando Helias de de Uernia miles cum filia R. de Cella contraxit, qui si proxima consanguinitatis linea contingebant, mutato iudicio receptione pecuniae, tanquam impedimentum evanuerit parentelae, adueniente qui manum iudicantis impleuit,

contractum quem desito iustitiae reprobasti, non erubuisti per iniustitiam tibi contrarius approbare. In his quidem dc alijs, quae de tua conuersatione frequenter audiuimus, hostra ora videtis patientiam agnouisse , quam in te de gratia multa de speciali habuimus, super aliquibus quae tempore inquisitionis factae aduersus personam tuam videbatur esse probata: sed expectauimus tunc,

464쪽

4s6 Innocentij III. Epistol. .

oc adhuc illius sequentes exemplum, qui misericors de miserator existens, pec catoris quaerit reditum,& neminem vult perire, misericorditer expectamus, si forte te uersus ad cor actus,tuos reformes in bonum.Tu igitur aperi oculos tuos, di vide quae feceris, ac tuo commissus examini sic corrigas temetipsum, quod non oporteat te sentire dexteram Apostolicae disciplinae , quia tanto seuerius tunc delinquentis corrigemus excessus, quanto benignius expectamus longio- ii tem pore corrigendum. Dilectis filijs... Abbati Nucarien . Turonensis Dice- cessis, oc ... Subdecano, de Magistro Stephano de Castro Ayraldi Canonico Pictauen. nostris damus litteris in mandatis,ut te ad hoc diligenter ex parte no stra moneant, dc inducant, do qualiter admonitiones nostras admiseris nobis

rescribere non obmittant. Datum Lateran. xvi. Kal. Nouemb. Pont. N. Anno decimoquinto.

Istis Impium est super hoci

EPISTOLA CLXXXV.

IvRIs DICTIONE LIBERAT.

Corrado Metensi Episcopo, imperialis Aula Cancellario.

i A Neto in hoc tempestatis atticulo esseacius nos oportet fratrii bus, oc Coepiscopis nostris adesse,quanto pro Sedis Apostolicael reuerentia maioribus se pressuris de iacturis exponunt. Ea pro-

pter, Venerabilis F. in Christo tuis cupientes necessitatibus pro-- Σεα uidere, auctoritate praesentium tibi personaliter indulgemus, ut tuae malefactores Ecclesiae cuiuscumque Dioecesis, ut ab ipsius, de tam clericorum , quam laicorum ad ipsam spectantium indebita molestatione desistant, si Diceceiani Episcopi eos compescere ne exerint requisti, tu legitima monitione praemissa percensuram Ecclesiasticam valeas coercere, quam Vsque ad satisfactionem condignam volumus & praecipimus inuiolabiliter obseruari, prouiso pi udenter, Ut in hoc praeuia ratione procedas. Pi aeterea prohibemus, ne Treuerensis Archiepit copiis inconsulto Romano Pontifice in te suspensionis, vel excommunicationis sententiam iaculetur: ita tamen, ut tu ei debitam re iuerentiam exhibere procures. Nec cuiquam liceat Castra tua subi jcere interdicto , quamdiu conquerentibus iustitiae plenitudinem feceris exhiberi. Hanc autem durare volumus indulsentiam, dum imminens imperij tempestas durauerit; quia cessante causa cessare debet effectus. Nulli ergo, de c. usque hanc paginam nostrae conces nis infringere vel ei, de e. usque, contraiie. Siquis autem, dcc. Vsque, incursurum. Datum Lateran. xv. Kal. Nouemb. Pont. N.

Anno decimoquinto.

465쪽

Liber III. Regest. X V. 477

EPISTOLA CLXXXVI.

obilibus viris Uiuiam Cyrillardo, ου alijs Dominis Scuriensis sustri.

ANIFEsTu Mest, Castrum, quod Scuria dicitur, temporibui Sanctae memoriae Sylvestri Papae, sicut ex inspectione litterarum antecessoris nostri selicis recordationis Sergij Papae cognouimus, retia liberalitate per manus eiusdem B. Petro qu5dam fuisse collatum, de a Vediano quondam eiusdem Castri Domino memorato praedecessori nostro Papae Sergio per innovationem sub

annuo censu decem solidorum Raymunden. monetae fuisse recognitum, & Oblatum. Idem etiam Castrum Humbertus, Raymundus, & Sicardus Domini ipsius loci praedecessori nostro B. memoriae PP. Calixto, dc per manum ipsius B. Petro, de S. Romanae Ecclesiae recognouerunt, de obtulerunt. Nos itaque eorundem Antecessorum nostrorum Sergij, Calixti, Innocenti j,& etiam Adriani Romanorum Pontificum, qui Castrum ipsum adius, de proprietatem B. Petripet tinens, sub Apostolicae Sedis protectione, ac munimine receperunt, vesti-gijs inhaerentes: praefatum Castrum sub B. Petri, Be nostra protectione suscipimus, de praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes, ut neque Comiti, neque alicui personae facultas sit Castrum ipsum auferre, minuere, infestare, vel suis usibus vendicare; sed quietum, de integrum, vobis in fide Catholica, de fidelitate Apostolica permanentibus, sicut a iamdictis praedecessoribus nostris, di a nobis concessum est, sub B. Petri iure, ac defensione consistat. Sane siquis vestium grauius aliquid, quod absit, sorte commiserit: pro eius culpa, sicut a praefato praedecessiore nostro Alexandro Papa statutum est . nisi de alij eiusdem iniquitatis participes suerint, ipsi de honores eorum minime a diuinis interdicantur ossicijs, quod & de subiectis militibus vestiis praecipimus obseruari. Statuimus etiam, ut nulli nisi dominis, & hominibus eiusdem Castri liceat infra

terminos teni menti vestri Castrum aedificare, vel munitionem construere. Si

qua vero Ecclesiastica, secularssve persona aduersus homines eiusdem Castriquerimoniam deposuerit, apud Metropolitanum vestium, vel Legatum a latere Romani Pontificis destinatum, quod iustum fuerit expetiri procuret. Nos autem a dilecto filio Nobilivito Ademaro, uno dominorum eiusdem Castri ad nostram praesentiam accedente, pro ipso Castro fidelitatis recepimus iuramentum, Se ab alijs per manum dii. fit. Magistri Petti Marci Subdiaconi nostri, olim

Correctoris litterarii nostrarum, id Archidiac. Foroiulien recipi viva voce ma- damus. Siquis igitur Clericus, siue laicus temere, quod absit, aduersus ista venire tentaverit, secundo, tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendauerit, honoris, Be ossici j sui patiatur periculum, aut excommunicationis ultione plectatur. Qui veto conseruator extiterit,omnipotentis Dei,ac Bea- eorum Petri de Pauli Apostolorum eius gratiam consequatur. Datum Laterani, iij. Idus Nouemb. Ponti N. Anno xv.

466쪽

438 Innocentij III. Epistol.

EPISTOLA CLXXXVII.

sensilibus, προ si Medi nen. spiritum confiiij famoris.

V M illam recolimus exuberantiam caritatis, &gratiae specialis, qua Sedes Apostoli ea Mediolanen. ab antiquo dilexit, & extulit ciuitatem, Quaque nos specialiter eam fuimus hactenus amplexati: cum- . que illum reuerentiae, ac deuotionis seruorem, quem Civitas eadem ad Apostolicam Sedem, & personam nostram usque ad haec habuit tempora cogitamus : meditantes quantum utraque per reliquam in negotijs suis proscere

Consueuit, vehementer angimur,& turbamur; ita ut si nobis tristitia magna, ocdolor continuus cordi nostro, eo quod dum huius unitatis vinculum vestra r pitur imprudentia, haec prorsus in contrarium cernimus esse versa. In tantum vevobis deuotionem pristinam subtrahentibus, immo eripentibus vos temere ad intuitam, non modo gratiam vobis subtrahere; verum etiam accingi compellamur ad poenam, ad quam non sine magno dolore, Deo teste,procedimus; cum praeteritis vestris obsequijs, & praesentibus quibus lacessimur iniurus, concertatione quadam in pectore nostro sibi adinvicem occursantibus, Haec men

tem nostram infringant interdum ad veniam; illae vero e contra prouocent ad

vindictam, quam alienam non esse ab Apostolicis viris manifeste demonstrat Apostolus, qui ad ulciscendam omnem inobedientiam, sicut ipso testante didicimus, promptus erat. Licet autem fateamur vos non parua nobis, & Apostoliacae Sedi obsequia praestitisse; beneficia tamen, quae recepistis ab ea ipsis minora obsequi j s non fuerunt. Quare si vos illa spiritualis deuotio, qua cuncti fideles Apostolicam Sedem reuerende suspiciunt, non induceret, temporalis saltem prudentia, qua praecipue pollere solebatis, inducere vos deberet, ne pro quodareprobo, & ingrato, immo Deo , & hominibus odioso , qui numquam nisi mala pro bonis retribuit, qusque cum impij non dimidient dies suos cras sora

sicut puluis, quem pro ij cit ventus a facie terrae aliquo turbine auferetur e me dio, eos qui pertinaciter ruituro adhaeserint, tracturus secum pariter in ruinam, opponeret is vos Ecclesiae Matri vestrae, aduersus quam praeualere non poterunt portae mortis; cum eam Dominus super se petra, stabili firmitate fundauerit, devsque ad consummationem seculi cum eadem promiserit se mansurum. Timemus autem,&Vtinam Vos etiam timeretis, ne in vobis impletum sit, quod te gitur in Propheta: Gram cor populi huius. in aures eius aggrava, in oculos eius claude, nefoue υideat oculis suis, in auribus suis audiat, o corde suo intelligat, in conuertatur, in sanem eum. Vobis enim videtur Dominus miscuisse calicem vertiginis, & soporis, ut erretis in cunctis vestris operibus cotra Dum consilia cogitates, quς proculdubio nequibitis stabilire: quia non est consilium, non est sapientia, non est

prudentia contra Deum. Licet autem multipliciter contra vos diuinae maiestatis oculos prouoretis, in tribus tamen praecipue thesaurizatis vobis confusione

Be iram in die reuelationis iusti iudicij magni Dei, & in prς senti non solum nos, quibus Petri gladius est commissus, ut vindictam in nationibus,& increpationes

467쪽

Liber III. Regest. XV. sis 9

in populis faciamus, verum etiam cunctos Christianae fidei zelatores ad vestra, de vestiae ciuitatis excidium incitatis. Primo enim cum Scriptura praecipiat capi. Vulpeculas, quae Dominicam volunt vineam demoliri, haereticos scilicet qui ob dolositates multiplices vulpium nomine designantur, vos spiritibus attendentes erroris, facti estis haereticae prauitatis praecipui defensores. Nec solum vulpeculas memoratas non capitis, verum usque adeo fouetis & defenditis easdem, ut apud vos mutatae sint de vulpibus in leones, de de locustis in equos ad prςlium praeparatos, dum vobis fauentibus doctrinae suae sermentum publice praedicare non metuut,& in messem Dominica iam non occulte zizania seminare praesumunt. Unde cum de alijs mundi partibus a relatoribus fidei expelluntur,ad Ciuitatem vestram quasi quandam erroris sentinam confugiunt, ubi pro religione

suscipitur, quidquid discordare a fide Catholica demostratur. Porro ijdem selle

Draconis vobis in aureo Babylonis calice propinato inebriarunt adeo mentes vestras, ut Mediolanen. Ecclesiam matrem vestram, quae diuina vobis exhibens Sacrameta genuerat vos in haereditatem aeternam irreuerenter oc impie conculcantes,eam in seruitutis opprobrium deducere studeatis. Sancientes impie contra eam pessina instituta, eamque duris angarijs assii gentes, ut nunc apud vos longe peiosis conditionis existat, quam olim populus Israelis sub Pharaone fuerat in AEgypto. Postremo a deuotione Apostolicae Sedis cuius nomen reuerendiam est etiam apud sentes, quae Dominum non nouerunt, vos penitus subtraxistis. I in vo sicut fisi alieni manifeste vos opposuistis eidem, de eam vobis co-trariam positistis, facti graues utique vobis ipsis,dum per hoc eum vobis reddi-dstis ossensum, qui eam super omnem terram principatum voluit obtinere. Ecce funiculus triplex, qui dissicile rumpitur, de utinam vos illum vel cum dissicultate rumpatis; ut aliquando possitis dicere cum Propheta: Laqueus contritus 67, in nos liberati sumus. Verum vos de die in diem magis ac magis in eo pedes vestros irretire nitimini, qui quasi aliae quas nobis intuleratis iniuriae non iussit cerent, nuper cum dilecti filij Ciues Papien. carissimum in Christo filium nostrum F. Siciliae Regem illustrem de nostro mandato conducerent, immo iam conduxissent,&recessissent ab eo, vos offensam cumulantes offensae, rupto vin culo foederis atque pacis, quae olim procurante Priore Camaldulae a nobis piopter hoc specialiter destinato inter vos, Sc eosdem celebrata extitet, dc iuramento fit mala, abiecta denique reuerentia nostra prorsus, qui per Legatum nostrum qui nostram in partibus illis repraesentat personam, praesentes eramus, disectos ciues nequiter inuasistis, & quoidam eorum, ut pote qui bellum non suspicantes in pace fuerant imparati, cepistis 5c detinetis captiuos, ipsos indecenterint dicitur, de inhumane tractantes. In quo licet ipsi quidem gravamina lentiar, nos tamen dissimulare non possumus iniuriam esse nostram. Nec vos excusare pote llis, tanquam ad hoc inducti fueritis ex debito fidelitatis, quo praefato reprobo teneamini, cum ab eius fidelitate sitis per constitutionem Canonicam,oc denuntiationem Apostolieam absoluti, quoniam ei qui Deo , de Ecclesiae fidem non seruat, fidelitas seruanda non est a communione fidelium separato.

Quamquam ergo merita vestra non exigant, ut vos paterna reuocare duuedine studeamus, cum sit vester suror adeo contumax, Ze indignatio vestra dura, ut

468쪽

46o Innocentij III: Epistoli

num nequit anetum deponere licet prouocatus a filiis de offenses,V v. adhue, etiam commonendam duximus , de obsecrandam in Domino, per Apost. vobis scrip t. districte praecipiendo mandantes, quatenus expulsis haereticis manifestis, α reformatis quae contra Mediolanam Ecclesiam attentastis, redeuntes ad se crosanctam Romanam Ecclesiam Matrem vestram, de tot offensarum iniurias aliquo deuotionis indicio redimentes, siqua remansit in vobis deuotionis sciniatillula in praesenti; si ullam habetis praeteritorum memoriam; si denique apud nos spem aliquam vobis reseruare cupitis in saturum, nobis ciues restituatis ia- dictos, immo nos ipsos dimittatis in ipsis, ut per hoc animus noster essiciatur proclinior ad dandam vobis poenitentibus super alijs indulgentiam, de vobis detur fiducia plenior ad petendam. Alioquin noueritis nos excommunicati nis sententiam in vos Consules,&Consiliarios vestros,ac alios huius iniquitatis actores a Legato nostro, licet ex alia cauta simili astricti sint vinculo, promulgautam auctoritate Apostolica roborare, ac dare uniuersis Episeopis Lombardiae firmiter in praeceptis, ut eam eandelis accensis, de pulsatis eampanis, singulis

diebus Domini eis & festiuis saetant singuli per suas Diceeeses publicari. Dantes nihilominus harissimo in Christo filio nostro Ph. Regi Fracorum illustri, &alijs Galliarum ac Italiae Princivibus, ic Baronibus; necnon uniuersis Lomba diae ciuibus in mandatis, ut nullum vobiscum faciant colloquium, Vel contractum. Nec praesumentes alique vestrum in Potestatem assumere, vel rectorem,

res mercatorum vestrorum & vestras ubicumque fuerint inuentae detineant, &faciant detineri, & solui vobis debita non permittant. Cum sit dignum & iustu, ut qui non sinitis alios requiescere, apud eos non possitis requiem inuenire. Veaure Metropolis vestra obedientia, qua vos luperiori vestro subtrahitis, in sibi subditis non inueniat, uniuersis Episcopis eidem subiectis Metropoli, nostria damus litteris in praeceptis, Ut in poenam vestram ipsi omne obedientiam, Ic reuerentiam subtrahentes, eidem in aliquo non intendant. Denique cum non solum honore Metropolitico, sed etiam Pontificali vos reddatis indignos; quo niam ad p aesens generale Concilium commode conuocare non possumus, pet

degalen. prouincias dirigimus scripta nostra; ut habito super ijs Archiepisco porum, & Episcoporum, quos propter hoc congregari mandamus, concilio, in

tanto negotio cum maturitate debita procedamus. Ad ultimum pro certo noueritis, quod clamor qui de vobis super facto haereticae prauitatis ascendit, adeo concussit aures & animos populorum, ut clamatum fuerit iam frequenter qua tenus sicut eos in Prouinciam misimus ad pestem huiusinodi extirpandam, se eosdem Christi charactere insignitos ad exterminium terrae vestrae in mrum remissionem peccaminum transmittamus. Unde vobis est merito formidandum, ne is qui Ciuitati sanctae Hierusalem eius prouocatus iniquitatibus non pepercit, super vestris dimonat mali ijsivisitare, cum peccatorum vestrorum turris proculdubio ascenderit iam in Caelum. Nec vos decipiat magnificentia eordis vestri, ut nostra haec verba, quae non absque mentis dolore proserimus, deliramenta putetis,in virtute vestra & multitudine gloriantes. Sed potius co- tetis, quod Domino exercituum nulla potest resistere multitudo; qui, ut exe-pla Testamenti veteris taceamus, sicut in Prouincia nuper haereticos, & in Hi-

469쪽

Liber III. Regest XV. ' 46i

spania sdelium exercitui tam mirabiliter, quam misericorditer innumeros di gnatus est subdere Agarenos, sic potens est vestram ad nihilum deducere ciuitatem. Inspiret ergo Dominus vobis consilium salutare, ne inducatis vos ipsos in illum necessitatis articulum, quod mox frustra clamantes exaudire denique non possimus, & sit sera poenitentia post ruinam. Datum Lateran. xij. Kal. Nouemb. Pont. N. anno xv. Scriptum est in eundem fere modum i ta Omnibus super hoc. In eundem fere modum archiepiscopo Remen. scriptum est , in Susti aganeis eius. usque, ciuitatem. Quocirca monemus atque praecipimus, quatenus conuenientes in unum,& habito super ijs diligenti tractatu, vestrum nobis consilium rescribatis.

In eumdem fere madum scriptum est populo Alexandrino seritum confiiij finiο-ris. Cum illam recolimus', dce. usque conuertatur & sanem eum. Cum enim nuper paterna vos curauerimus benignitate monere ; ut a sequela Othonis, di eius sequacium penitus recedentes, ad deuotionem rediretis Ecclesiae Matri vestrae, alioquin priuilegijs vobis ab eadem concessis sciretis vos perpetuo spoliandos, cum propter ingratitudinis vitium libertus in seruitutis com-Pedem reuocetur, vos monitis nostris prorsus contraria facientes, offensam cumulastis olfensae, de iniuriam iniuriae addidistis, eontra dilectos filios Ciues Parien quibus Ecclesiasticae unitati, sicut lucis fili j, adhaerentibus, adhaerere pro nostra reuocetia deberetis, insurgere praesumentes. Cum igitur ex utraque parte fierint quidam capti, volentes sicut ad nostrum ossicium spectat, ut suae parti

restituantur utrique, Uniuersitatem vestram monemus attentius, & rogamus

sub debito fidelitatis, quo nobis tenemini,vobis districte praecipiendo mandandies, quatenus siqua remansit in vobis deum ionis scintillula in praesenti; s vllam habetis praeteritorum memoriam; si denique apud nos spem aliquam vobis reseruare cupitis in futurum, ad sinum Ecclesiae matris vestrae humiliter redeuntes, conciues suos sine dissicultate restituatis eisdem vestros ab eis mutuo recepturi : sta ut plena fiat restituita hinc & inde, mandatum nostrum taliter adimplentes , ut vobis offensas vestras Hoc deuotionis indicio redimentibus, nobis sat procliuior animus ad dandam super alijs veniam, de vobis detur fiducia plenior ad petendam. Alioquin si super praemissis de tero inobedientes nobis, de rebelles fueritis, noueritis nos Ven. F. N. . . . Episcopo, & Archidiac. Parmen. nostris dare literis in mandatis, ut unionem Ecclesiae Aquen. de vestrae nostra sulti auctoritate ditatuant,vestramque terram Pontificali dignitate denuntient perpetuo esse priuatam. Quὀdsi nec sic vestra poterit rebellio edomari, mansi Apostol icam alias super vos taliter aggravare curabimus, quod eam abbreui tam non esse, vexatione intellectum dante auditui cognoscetis. Datum Laterani, iiij. GL Nouemb. Pont. N. Anno xv.

470쪽

Innocentij IIL Epistol.

EPISTOLA CLXXXVIII.

Episcopo Parmen. . ii O AN Na laico & G. muliere in tertio amitatis gradu distantibus, idem I. volens filiam ipsius G. n tam ex secundis nuptijs ducere in uxorem, ac timens ne huiusnodi copula alicui posset ca

ilumniae subiacere, nobis humilitet lapplicauit, ut Pro bono pa- , cis, quam ex eorum matrimonio asserit prouenturam, eandem ducendi sibi licentiam concedere dignaremur. Quo rca mandamus, quatenus si aliud impedim tum canonicum non obsistit, ipsis licentiam tribu contrahendi. Datum Later ni ij. kai Nouemb. Pont. N. Anno quintadecim

EPISTOLA CLXXXIX.

Episcopo Gebennm: S' Viennen. Sacrista.

N QV I s I x Io N I s negoti quam de Venerabili statre nostro : Episcopo, & Canonicis Ualentin. vobis commisimus faciendam line conscientiae scrupulo exequi cupientes, . Apostolico petiistia oraculo edoceri: utrism eorum publicanda sint dicta, R nominaquos interrogari contingit, px t. dς testibus in publicis causis fieri conlueuit: An sola dicta eorum ρm publicari sussiciat, c; in idem Episcopus, de Canonici manifeste sciant, qui fuerint loquisti: he v rum contra dicta

. v eadem debeant exceptiones, seu Nplicatione admittit, icum contra personas

dicentium admittantur. Ad quod breuiter respondemus, Non sistium iicta ,sed etiam ipse nomina, ut quid a quo sit dictum apparpat, publiςanda,& exceptiones seu replicationes legitimas admittendas. Ne per suppressiqnem nominum infamandi; per exceptionum veris exclusionem dcpon qndi Lllum udaςia prς beatia r. Secundo q:iae si itis, quid vobis sit statuendum , si contra quempiam per inquisitionem probatum suerit tale crimen, quod deponeret Rccusatum crimitate crimen contingat aduersus aliquem inueniri, quod ordinis executiqnem suscepti, aut retentionem beneficii etiam post peractam pς nitetiam impediret, puta si homicidium commisset,vel adeptus esset ordinem, aut beneficium vi tio simoniae,quo casu erit sicut in accusationis iudicio procedendum. Alioquin secundum personae merita, & qualitatem excessiis paenam P erit judicantis discretio moderari. Tertiae dubitationis articulus continebat, utrum cum duo vel tres iurati assiriniant alium crimen aliquod eisdem videntibus commisisse, de quo tamen aliqua infamia non laborat, aliquam illi paenam infligere debeatis : dc utrum ad petitionem quorumdam quasdam scedulas vobis occulte eradentium infimationem Episcopi continentes sit ad inquisitionem eorum, quae in ipsis continentur scedulis procedendum di de an fides eorum dictis debeat adhiberi, qui post iuramentlim interrogati secreto, vitum sint eorum D

SEARCH

MENU NAVIGATION