Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Liber III. Regest. XV M S

Quod si sorte idem Episcopus nostrum maluerit subire iudicium,sub sigillis vestris transmittatis nobis fideliter totius negoti j seriem, &processum, ut de vultu nostro procedat iudicium aequitatis. Quia vero Legatus eundem Episcopum habens de dilapidatione suspectum, ipsum, ut dictum est, a temporalium administratione suspendit, nos Episcopatu i pariter, dc Episcopo paterna volentes

solicitudine prouidere, mandamus quatenus interim eande administrationem

aliqui bus de Capitulo Ecclesiae Terui sin. utilibus & idoneis ad hoc auctoritate Apostolica committatis, qui prouentus Episcopales, & alia colligentes fideliter, & seruantes, necessarias,& moderatas expensas de ipsis prouentibus Episcopo sine dissicultate ministret,omnem omnino alienationis speciem interdicentes eisde, recepto ab eis super hoc corporaliter iuramento. Si vero dictus Guer. aut soror eius possessones, seu alia bona Ecclesiae Tetui sin. temere occupauit vos ad restitutionem earum per censuram Ecclesiasticam appellatione remota; veritate cognita compellatis. inod si non omnes,&c. duo vestrum,&c.Datum Lateran. iij. Nonas Ianuarij, poni. N. Anno xv.

EPISTOLA CXCVI.

CONFIRMAT.

. E N E R A B I L. F. N. . . Pisanus Episcopus per suas nobis litteras intimauit, quod in eius Ecclesia fuit ab antiquis temporibus ob - seruatum, ut nullus in Canonicum reciperetur eiusdem, nisi prius Ecclesijs, siquas haberet in Pisana Dioecesi resignatis,ut per hoc subtracta eis evagandi materia, quasi necessitate interposita residendi sedula ipsi Ecclesiae obsequia exhiberent.Nunc autem Canonici eiusdem Ecclesiae quaerentes quae sua sunt, non quae Christi, per amicos suos ambitiose procurat, ut ad Ecclesias, quas in praefata Dioecesi vacare contingi t, contra dictam consaetudinem eligantur, propter quod Pisana Ecclesia debitis obsequim audatur, & erga eam populi deuotio refrigescit. Vnde nobis humiliter supplicauit, ut V. Pisan. Canonico, qui nuper est in Plebanum Ecclesiae Calcen. electus, super eadem silentium imponentes,praefatam consuetudinem obseruari firmiter faceremus : praesertim cum ex Ecclesiae Pisan. prouentibus eiusdem Canonici valeant congrue sustentari. Quocirca mandamus quatenus solicite de consuetudine inquirens praefata, si eandem fuisse talem constiterit,& Ecclesiae memoratae prouentus ad congruam prouisonem Canonicorum

sussciunt praedictorum, praecipiens eandem consuetudinem inuiolabiliter obseruari , iam dicto Canonico super plebe iam dicta perpetuum silentium,sublato appellationis impedimento, imponas. Testes autem qui fuerint nominati. dcc. Tu denique frater Episcope, &c. Datum Lateran. ij. Non. Ian. Ponti N. Anno quintodecimo. Diuiti Rr s

482쪽

Innocentij III. Epistol.

Epi rem Melden. Lincti Pharonis Melden. oe de Lari ara Parisien.

Dierces. Abbatibus.

:Ns1NvANTE M. nobili muliere quondam uxore inclytae rei cordationis Ph. Comitis Flandren. nos accepisse noscatis, quod cum H. mercatox in nundinis Insulae a quibusdam suis creditorus bus super debitis traheretur in causam, res suas de mandato iudi-

- cum eiusdem loci detentas peti jt in pace dimitti, afferens in eodem soro se iuri per omnia pariturum.Cumque respondere caepisset sub exami ne Scabinorum, & uni satisfecerit creditori, ut instantiam eluderet alterius de bitum non modicum exigentis, signum Crucis vesti,non menti latenter assi-xit, nitens ab hoc iudicio se subtrahere inchoato. Iustitiarius autem ne dolus illius legi loci eiusdem seruatae diutius, ac iuramento firmatae fraudem pareret in posterum .dc ipse de sua malitia commodum reportaret in alterius detrimentum , ipsum modo detinuit consueto, suoque tradidit creditori vinculis astrin tendum, ut bene detentus redderet, quod fugitiuus nisus fuerat aspoi tare. Cu ius facti occasione Venerabit. F. N. Remen. Archiepiscopus memoratum lo-

eum supposuit interd i cto , personam praefatae Nobilis ea communicari, totamque terram illius interdici praeci plans, nisi praenominatum H . de sui credito ris manibus eriperet violenter.Propter quod eadem Nobilis ad Apostolicae Sedis ieeurrens auxilium, a nobis in hoc suae prouideri iustitiae postulauit: maxime cum nihil habeat, scut dicit, in Dioecesi Archiepiscopi memorati. Nolentes autem quod eadem Nobilis sui iuris dispendium patiatur discretioni vestrae per Apost. script. mandamus,quatenus cum ipsa se asserat nihil habere in Remen. Dioecesi, ratione cuius praefati Archiepiscopi debeat iurisdictioni lubesse, nisi per appellationem fuerit ad eum causa delata, vel extiterit deleg cum Legatus non fuerit, tam interdicti, quam excommunicationis seni uias suapradictas cognita veritate, appellatione remota, denuntietis penitus esse nublas. Alioquin ab eadem Nobili, quod iuri pareat, idonea cautione recepta, GLdem sententias relaxetis,iniuncto Nobili memoratae, quod de iure videritis iniungendum. Super alijs vero vocatis qui fuerint euocandi, & auditis hine inde

propositis, quod iustum fuerit appellatione postposita statuentes, sic occurratis malitiis, quod salua iustitia, nec laedatur immunitas Crucesignatis indulta, nec immunitatis beneficium ad iniquitatis defensionem trahatur ab aliquo in alterius laesionem.Nullis litteris veritati dc iustitiae praeiudicantibus a Sede postolia ea impetratis. Quod si non omnes, dcc. tu frater Episcope, cum eorum altero &c. vos denique frater Episcope, &slij Abbates, occ. Datum Laterani Nonis Ianuari j Pont. N. Anno quintodecimo.

483쪽

Liber III. Regest XV 47s

dictaGemo PMen. π Archipresbytero Capitis Ageris Clusen. Dircesi V Pp Li c Avir nobis dilectus filius Petrus Pino Subdiaeonus

noster Canonicus sancti Marci,ut cum Venerabilis F. N. . . Epis- copus Cremonen. Apostolicae Sedis Legatus Plebanatum Eccle, sae sancti Ioannis de Muo alto, cuius donatio ad nos erat secun- -- - dum statuta Lateranen. Concilij deuoluta, canonice sibi duxe- rit concedendum, concessionem ipsam Apostolico dignaremur munimine roborare. Ideoque discretioni vest. per Apost script. mandamus,quatenus Pleba natum ipsum ei, sicut iustum fuerit, confirmantes, faciatis ab eo pacifice possi deri, Contradictores siqui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo, mediante iustitia, compescendo. Dacum Laterani iv. Non. Ianuarii Ponti N. Anno quintodecimo.

ARCHIDIACONO COLLA TvM PLEBANA TvM CONFIRMAE

inuarisancti Felicis, oe Archipresbytero Capitis Ageris Torces .

IGNIFIC AVIT nobis... Archidiae. Graden. quod cum Ple-banatus Ecclesiae sancti Apollinaris de Venetijs tanto tempore vacavisset,quὁd secundum Lateran . statuta Concilij ad nos eius erat donatio deuoluta, Venerabit. F. N. Episcopus Cremonen. Apostolicae Sedis Legatus, attendens reditus Archidiaconatus eiusdem pene penitus esse nullos, Plebanatum praefatum sibi legationis auctoritate concessit. Unde nobis humiliter supplicauit, ut concessionem eandem Apostolico dignaremur munimine roborare. Ideoque discretioni vestrae per Apost. script. mandamus, quatenus vocatis qui fuerint euocandi, Be inquisita plenius, & cognita veritate, si reditus Arctii diaconatus eiusdem adeὁ esse inueneritis tenues, oc exiles, quod non possit de ipsis dictus Archidiaconus congrue sustentari, Plebanatum praedictum eidem, scutiustum fuerit, confirmetis, &faciatis ipsum pacisca eiusdem possessione gaudere ; contradictores siqui suerint, per censuram Ecclesiasticam appellatione postpositaeompescentes. Tu denique fili Abbas, &c. Datum Lateran. iv. Non. Ianuarij Ponti N. Anno quin

484쪽

476 Innocentij III. Epistol.

O NT IN G I T interdum quod dum clericali charactere insigniti ad turpia lucra diuertunt, & secularibus negoti js se immiscent,

clericale nomen abominabile redditur cordibus infirmorum. Sane sicut accepimus insinuantibus nobili viro . . . Comite Flan-dten. ac nobili muliere, M. relicta quondam, Ph. Flandren. Comitis, in Dioecesi tua quidam existunt, qui nec modo tonsur nec in vestium socma, nec in qualitate negotiorum de clerico quidquam ostendunt, ad poenae subterfugium te clericos exhibentes. Quia cum super excessibus, quos seculari luxu comittunt ad publica iudicia pertrahuntur,circucisis crinibus,ut possint Circumuenire vindictam, se pro clericis repraesentant, clericalis sori priuilegium labiis allegantes, qui factis paulo ante negauerant clericatum: dumque repentina tonsura poenas eludunt, quas intonsiperuersis actibus meruerunt, per impunitatis fiduciam nutritur in eis audaci adclinquendi. & dum impune delinquunt, quibusdam essiciunter in scandalum, de alijs V exemplum. Verdmquia priuilegium meretur amittere,qui permissa sbi abutitur potestate, ac Bustralegis auxilium inuocat, qui committit in legem; Volumus & mandamus,

ut tales si tertio a te commoniti, seipsos contempserint emendare, illius erutatur immunitatis expertes, quae pro clericorum tutela, & laicorum violentia coercenda noscitur instituta. Tu denique frater Episcope,&c. Datum Laterani, v. Idus Ianuarij, Pont. N. Anno xv. . In eungem madum scriptum est Atrebaten. Episcopo. In eundem modum scutum est Timaren. Episcopo.

UT DENUNTIATro NEM CONTRA CH ARITAT Is EVANGELICAE

OFFICIUM FACTAM REIICIANT..

Abbati, Priori Cistereten. S' D can. Capella Ducis Diuionem callionen. π Lingonen. Diarces .

ILE crus filius I. Decanus Christianitatis Diuionen. in nostra proposuit praesentia constitutus, quod cum olim L. I. & H. Canonicis Capellae Ducis Diuionen. Lingonen. Dicec. non ad corroctionem, sed potius ad infamationen, ipsius nobis quaedam denuntiantibus, contra ipsum Uenerabit. F. N. ... Matisconen. Episcopo, & suis contudicibus dederimus in mandatis,ut vocatis qui essent propter hoc euocandi, quod inuenirent super obiectis per suas nobis litteras intimaret partibus in ipsorum praesentia constitutis, & eodem inficiante Decano, quod denuntiationem ipsam monitio charitativa pi cesserit,dc firmiter asserente prς- dictos Canonicos factae denuntiationis tempore inimicos eius, di aemulos exci-

485쪽

Liber III. Reyest XV

486쪽

8 Innocentij III. Epistol.

uissimo districti examinis die coratntremendo iudice reseruentur, Serenitatem

ran. Idib. Ianuari j Pont. N. Anno quintodecimo.

Episeopo, ου Trioni S. iri, b Archidiacono ematis no . I D sudientiam nostram dii. fila Decano Christia inris Duu

i oen. significante perueniti quod nonnulli Iudaei Eduen. Lingo hinen. PCabilonen. Dicecesum super quibusdam debitis, fidemΩs sionibus,ti rebus aliis, ipsum in laeulari soro conuenire nituntur, anquam paratus exista oram Ecclςsiastico iudice inii. Cuocirca disaeuoui vestipe per Apost. scripta mandamus, quatenusini est ita, die cui Dec με non permittatis sit rhocylterius molestari, quamdiu paratus Deti; in forσLςsesiastico respondere. Quod si non omnes,&c. - , -- 4 Kalend. Februarii, poni. N. Anno qMntodecim BQ Σi m M l, . . I viri s: T O L A C CIv 'PRAE svL1 l: ii pili i Opimis Nirassen, - I carnale coniugium liberas exigit e tra ncium Vesuntates , Ni prasons ad contrahendum legitimis absoluti consensus non eat interdusta libertas, durum nimis est, de absurdum, ut Ecclesiano.s o. sed allant, iudicio eontrahat ,& spiralis contractus coniu- sex arbitrio pedeat laicali. sane sicut aecepimus ex litteris Ven. F, M.patriax braerosol miran, Apostolicae Sedifragata, culta

487쪽

Liber III. R egest. X V 479

irritam nuntiauit. Ceterum etsi poenam merueritis, cum super hoc non sitis im-Hunes a culpa, quos nequit huiusmodi corruptelae non consuetudinis antiquitas excusare, nos tamen de benignitate Sedis Apostolicae agentes vobiscum misericorditer in hac parte; Vniuersitati vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus conuenientes in unum, & sancti Spiritus gratia, sicut moris est inuocata,in Patrem, dc Episcopum animarum vestrarum vobis personam canonice, ac concorditer eligatis, quae prodesse valeat,& praeesse,per cuius circumspectionem prouidam, & prouidentiam circumspectam Nicosten. Ecclesia,praeuenico te diuina gratia, dclequente salubriter valeat in spiritualibus, & temporalibus gubernari; cuius electionem, si vestris volueritis parcere laboribus, &expensis, memorato Patriarchae, ac Venerabilibus fratribus nostris .... Caesarien. Archiepiscopo,&... Episcopo Acconen. quibus super hoc vices nostras committim , praesentare curetis, ut ipsi remoto appellationis obstaculo confiiment, vel insument eandem, secundum quod de iure suerit faciendum. Datum Laterani viij. Kal. Februarij, Pont. N. Anno xv. In eundem modumscriptum est super Me eisdem usive, temporalibus subernaruIdeoque fraternitati vestiae per Apost. scripta mandamus, quatenus cum praedictum Capitulum electionem praedictam vobis curauerint praesentare, vos a ctoritate ricissis sublato appellationis obstaculo confirmetis,uel infirmetis eam.

dem, secundum quod de iure suetitfaciendum. Quod si non omes. ωα duo vestrum, dcc. Vos denique fratres patriarcha, Archiepiscope, M Episcope, super vobis psis, &c. Datum ut supra.

Patriarcha, Capitulo Antiochen.; UANTO Antiochena Ecclesia maiori, Domino disponente

. praeminet dignitate, tanto vobis est solicitius prouidendum, ne fieri contingat aliquid in eadem, quod alicuius prauitatis exemplo mentes possit corrumpere subditorum ; qui ea quae vident seri a maioribus facile solent trahere in exemplum. Ad nostram siquidem audientiam noueritis peruenisse, quod cum aliquia eligitur in Abbatem Ecclesiae sancti Pauli, vos occasione confirmationi procurationem extorquetis ab ea trecentorum Byzantiorum valentiam excedentem. Cum igitur id emonicam non sapiat puritatem, Uniuersitati vestrae auctoritate praeia sentium districtius inhibemus, ne procurationem huiusmodi, nisi vobis alias debeatur, occasione huiusmodi exigere de cetero ullatenus praesumatis. Tu denique stater Patriarcha super teipso,dec. Datum Lateran. xviij. GL Februarii Pont. N. Anno quintodecimo.

488쪽

Innocentij III. Epistol,

V AN T v M expediat ut tibi, Se carissimo in Christo filici nostro. Regi Hierosolymitan. illum,alijs principibus, & Baronibus iavltramarinis partibus constitutis sit in Domino cor unum de antima Vna, ipsa docere te potest circumfrementis barbariae multiatudo, & innumerorum etiam regum, ae populorum exempla, qui leguntur illis suecubuisse diuisi, quibus poterant restitisse coniuncti Licedin Eae parte nequaquam exemplis egeas peregrinis, utpote qui manifesto cognoscis, quὀd inter cetera peccata populi Christiani, quibus exigentibus gentes in hireditatem Domini venientes Templum Domini,quod non absquet dolore recolimus, polluerunt, plurimum nocuit discordia, de contentio, quα super principes & magnates ibi consistentes effusa, eos fecit in inuio aberrare, dum proprιas persequentes iniurias, iniuriarum obliti sunt Crucifixi ,& per

adinventionum suaru n malitias diuinae maiestatis oculos proia Latii cru, illo

meruerunt spoliari thesauro, in quo solo Apostolus gloriatur, Cruce videlicet Domini Iesu Christi. Si enim mandata Domini attendentes in unitatis vinculo perstitissent, facta fuisset eorum pax iuxta verbum propheticum sicut flumen. Sed dum vir non curat parcere fratri suo, dum unusquisque carnem sui brach ij deuorat, dum transgrediuntur leges foedere dissipato, terram maledi-Go deuorauit, & habitatoribus ipsus peccantibus homines pauci relicti sunt in eadem, coram qaibus regionem ipsorum deuorant alieni, meritoque timendum est, ne in ijs omnibus nondum sit Domini furor auelsus; sed adhuc manus diuinae ultionis extenta, cum populus ad percutientem se necdum plene redi rit, sed quasi hostisd sit conuertetit in se manus, ibique Cli istianus Christianum captiuare non dubitet, ubi tot principes aliique fideles sua pro defensone nominis CEristiani eorpora tradiderunt. Immo etiam ubi ipse Christus pro nobis tradidit semetipsum .Ecee enim tu ipse, qai eo deuotius teneris Regi milit is caelesti, quo idem tibi maiorem contuli t potestatem, dilectum filium Nobilem virum O. consanguineum dicti Regis,&quosdam alios vagallos eiusdem, qui Sarracenis eos armatis, ac isne urgentibus, ad terram tuam quasi tutum Christiani populireceptaculum eonfugerunt, carcerali cui todiae. sicut accepimus, manci pasti, & spreto nomine Christi, quod inuocatum est super eos, ipsos tractari facis adeo inhumane, ureis nil videatur prodege, quod effugerint seuitiam Barbarorum. minimo ipsis ad cumulum doloris accedit, oc eorum poenas hoc ipsum non modicum exacerbat, quod ibi repererunt supplicium, ubi refugium debuerant inuenisse. Ad haec regnum ipsius,kom:nes sios, qui sibi rebelles existunt contra eu, ut dicitur, manutenendo perturbas, diuinae legi

obviare non metuens , qua quisque id alij facere, quod ipse sibi nollet fieri prohibetur. Quia igitur per hoc inter te, ac ipsum Regem graue posset non sine populi CEristiani periculo, de iactura scandalum generari, serenitatem tuam

monemus

489쪽

monemus, rogamus , N exhortamur in Domino, tibique in remissionem in

iungimus peccatorum, quatenus dictum O. & alios Regis memorati vassallos, quos licet non generatio carnis, baptismi tamen regeneratio ericit tibi fratres, ob reuerentiam beati Petri, de nostram; immo potius ob ipsius Christi timorem

pariter, dc amorem, a quo nomen tecum accipere meruerunt,liberos abire permittens, ipsius Repis hominibus nullum contra eum impendas auxilium, vel fauorem; quinimo potenter assistas eidem ad iura sua contra perturbatores indebitos defendenda, ut idem ad tuam per hoc amicitiam prouocatus,non odijs tecum teneatur contendere, sed obsequi js, ex quibus utique fructus temporales prouenire poteruntdcaeterni. Taliter autem Apostolicum audire cures, &exaudite mandatum , ut te tanquam obedientiae filium charitatis brachiis sortius amplexantes, preces tuas, siquas aliquando nobis duxeris porrigendas admittere merito teneamur. Datum Lateran . vij. Idus Iarmaris, Pont. N. Anno quinto decimo.

A gisino γ' Fratribus Militia Templi.

V AN TvM expediat ut vobis, & karissimo in Christo filio

nostro ... Regi Hierosolymitan. illustri, alijsque Principibus,&c. usque, alieni. Ne igitur vobis in vos ipsos diuisis terra eadem , quos absit amplius desoletur, Vniuerstatem vestrammonemus, rogamus, & exhortamur in Domino, de per Apost. script. praecipiendo mandamus, quatenus Regi praedicto cotoquostibet Regni sui perturbatores indebitos fideliter & viriliter assistentes, temram eius de iura, sicut vestra propria defendatis, memores quod vestra res agitur paries cum proximus ardet:&dum praesitum nitimini regnum defendere , propria securitatem noscimini procurare: Nos enim Ven. F. N. Patriarchae Hierosolymitan. Apostolicae Sedis Legato nostris damus litteris in mandatis, vivos ad id essicaciter moneat, ae inducat, & si viderit expedire per censuram Eeesesiasticam, sublato appellationis impedimento compellat. Datum Laterant vj. Idus Ianuarii, ont. N. Anno quintodecimo. In eundem modum scriptum est Fratribus Hierosolymitant m piritu. In eundem modum scriptum est . . comiti Tripolito. Super hoc scriptum est... Patriarchae Hierosolymitan. Apostolicie sedis Legato, ut eos

ad id esseaciter moneat & inducat, & si viderit expedire pereensuram Ecclesiasti eam sublato appellationis impedimento compellat.

490쪽

Innocentij III. Epistol.

Patriarcha Hierosolymitan. Apostolica Sedis Legato, o suffraganeis Gus.

VANTO G dissensionibus principum, & magnatum Hierosolymitan . Prouinciae grauiora sepius discrimina euenisse coia picimus, tanto soli citius quieti, ac paci eiusdem intendere

affectamus. Ne igitur propter obitum clarae memoriae . . . Reginae uxoris carissimi in Christo fili j nostri Hierosolymitan. Regis illustris,aut alia quacumque causa regnum eius, ad cuius regimen vobis postulantibus est assumptus, a quoquam temere perturbetur, ac per hoc contingat scissuras, de scandala in eadem prouincia generari, Uniuer- .sitati vestrae per Apost. scrip. mandamus, quatenus uniuersos regni fideles, ut in ipsius Regis, de . . . filiae suae fidelitate firmi, stabilesque persistant, sedulis exhortationibus inducentes, rebelles siqui fuerint, aut alios quostibet ipsius Regis, aut regni molestatores indebitos, cum ab eo laetitis requisiti per censuram E elesiasticam sublato appellationis obstaculo compescatis. Vos denique fratres Patriarcha, dc Episcopi super vobis ipsis, dcc. Datum Lateran. v. Idus Ianuari jPont. N. Anno quintodecimo.

AP TERRAE SANCTAE DEFENSIONEM ADHORTATUR.

Illi stri Regi Hieroso mitan.

EvitNTEM ad Apostolicam Sedem Venerabit. F. N. ... Sidonien. Episcopum colaeta benignitate recepimus, & super obitu clarae memoriae ... Reginae uxoris tuae nobis nutiato per ipsum,paterno tibi condolentes affectu, ea quae idem Episcopus super tuis ac regni tui negoti js solicite, ac prudenter sicut vir prouidus, de s-delis proposuit coram nobis, quantum decuit curauimus exaudire. Monemus autem Serenitatem tuam, rogamus, oc exhortamur in Domino, quatenus sol, cite pensans discrimina, de iacturas quas Hierosolymitan. prouincia ex dissensione Regum ac Principum consistentium in eadem multotiens noscitur in currisse, ad arma contra Christianos mouenda non quibustibet pertraharis iniurijs,aut ampliandi Regni cupidine inciteris; sed in sapientia vincens malitiam dc de regno cogitans sempiterno, ad ea pro quibus natalis soli d ulcedinem reliquisti, desensionem videlicet terrae sanctae tota mente diligenter intendas, nec cautelam in prosperis, nec constantiam deserens in aduersis: sed omni tempore Dominum benedicens, de petens ab eo, ut dirigat vias tuas, dc omnia consilia tua stabiliat in seipso, qui suos non solum a tubulationis angustia liberat, sed etiam in ipsa tribulatione dilatat: ut timentibus Deum omnia cooperentur in bonum, de cum se consumptos putauerint, ut Lucifer oriantur. Nos vero in

SEARCH

MENU NAVIGATION