Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so Innocenti j III. Epistol.

vestris statutum est, &c. ut in alia, usque, celebrandas fueritis euocati. Ch isma vero & oleum sanctum ab eadem recipietis Ecclcsia simul α semel in anno Deseudatatijs insuper cit statutum,&c. Vt in aha,Vsque in finem per totum. Datum similiter, ut in alia per totum.

Committit inquisitionem super excessitas Canonicorum Tret actensium.

RAVE gerimus & indignum, quod cum venerabilis frater noster Portu galen. Episcopus, post diutinas persecutionis angustias, quasa charissimo in Christo filio nostro illustri Rege Portu galen, & eius noscitur sustinuisse ministris, euasis demum fugae praesidio cullodijs 'iolentis, bonίsque suis non solum Ecclesiasticis, verum etiam patrimonialibus derellistis,compulsus sit pariter cum ... Decano suo,& alijs,licet paucis, tribu lationis propriae participibus, pro commissae sibi Ecclesiae libertate, ad sedem Apostolicam confugere quasi nudus. Canonici Portu galen. Ecclesiae,quos eius, utpote boni Patris, oppressionibus compati decuisset ; non solum filialis compassionis dicuntur ei subtraxisse solatium, quinimo tanto nocentiores alijs, quanto peius familiaris solet laedere inimicus, saeuiendi aduersus ipsum temeritate sua praebuisse νidentur extraneis incentivum. Dum tam ipsi quam Ecclesiae memoratae Portionarij excommunicationi subiecti, diuina non erubuerunt ossicia celebrare, contempto temere interdicto, primo vel secundo per eumdem Episcopum promulgato, super quo non relaxando ad sedem fuerat A potioticam appellatum, & periurio nihilominus vilipenso, quod ijdem Canonici dignoscuntur circa praesens negotium incurrisse. Nolentes igitur tantam praesumptionis audaciam relinquere incorrectam: discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, & districte praecipimus; quod inquisita & cognita veri tate , si rem inueneritis ita esse, Canonicos & Portionarios memoratos subi tocuiuilibet contradictionis & appellationis ob. benefici js Ecclesiasticis de ossicijs spolietis. Nisi forsan ad interuentum &consilium praefati Episcopi , temperandum duxeritis huius Canonicae disciplinae rigorem. Volumus inui per dc praecipimus, ut circa omnia quae praemissa sunt, tam supra principali quam supra incidenti appell. postposita procedatis. Quod si non omnes,&c. Tu ea frater Epis. cope cum eorum altero , dic. Datum Lateran. iij. Idus Maij, Anno terti

decimo

62쪽

examen.

Liber I. Regest. XIII.

EPISTOLA LVIII.

verminat si em ortam si per libertate emonasteriν Oriensis cum Episcopo Burgensi.

R T A inter te & Mbnasterium Onien. super statu ipsius Monasterii

quaestione,cum venerabilis frater noster . . Segobie n. Episcopus, d dilectus filius ... Palentinus electus, eam de nostro examinassent mandato; ipsamque sussicienter instructam ad nostrum remisissent Nos tandem instrumentis, attestationibus, confestionibus,& allegationibus diligenter auditis, dc perspicaciter intellectis, de communi fratrum nostrorum consilio, te ac L. Monacho procuratore praedicti Monasteri j consensum praebentibus, ita duximus prouidendum, ut Burgen. Episcopus singulis annis semel ad idem Monasteri u causa visitationis accedat, ubi deuote receptus, α per diem unum honeste de bonis ipsius Monasteri j procuratus, Capitulum intret, & habito ad Abbatem & Fratres exhortationis sermone, de flatu eiusdem diligenter inquirat. Ac super his quae in eo reformanda, vel ordinanda cognouerit, Abbas Episcopi salubre consilium studeat adimplere. Si vero infra octo dies illud exequi non curauerit, totius negoti j veritatem, idem Episcopus RO mano Pontifici perlitteras suas studeat fideliter intimare. Ipse tamen , nec in

Abbatem, nec in Conuentum excommunicationis,vel suspensionis, aut inter

dicti sententiam, hac vel alia occasione. inconsulto Romano Pontifice ferre praesumat: sed mandatum ipsius Romani Pontificis expectetur, ut in eodem negotio iuxta quod ipse mandauerit procedatur. Et si Abbas suerit inuentus culpabilis, super eo quod Episcopi consilium non admisit, satisfaciat ei de moderatis expensis, quas propter hoc eum fecisse constiterit, nuntium ad sedem Apostolicam destinando. Cum autem host consecrationem suam prima vice Burgensis Episcopus ad Monas erium iptum accesserit, recipiatur ab Abbate ac Monachis cum processione solemni, &si voluerit celebret ibi Mistam. Quo tiens etiam inuitatus accesserit pro exhibendis Ecclesiasticis sacramentis, procuretur ab eis; ita quod nunquam numerum personarum &euectionum excedat in Lateranensi Concilio dii linitum. Omnia siquidem Ecclesiastica Sacratamenta quotiens indiguerint, ab eodem & non ab alio Episcopo exigant, & recipiant; dummodo gratiam Apostolicae sedis habuerit, & ea gratis voluerit exhibere. Alioquin liceat illis quemcumque maluerint Catholicum adire Pontificem , qui ea sibi Apostolica fretus auctoritate concedat. Oniensis autem electus a Burgensi Episcopo benedictionem reuerenter exposcat, quam ipse illi gratanter impendat,dissicultatem aut moram nullatenus ingerendo, nisi forsan ex publica fama, vel manifesta causa seu denuntiatione Canonica, rationabile quid obsistat. Et tunc etiam Romanus Pontifex consulatur, de ipsius beneplacitum expectetur. Ita quod si constiterit Episcopum fuisse culpabilem, super eo quod benedictionem impendere noluisset electo, iustas ei refundat expensas,

63쪽

s1 Innocentij III. Epistol.

fuerit benedictus, reuerentiam ei super his tantummodo quae praescripta sunt repromittat, professione huiusmodi super altare in scriptis oblata. in caeteris autem praefatum Monasterium plena gaudeat libertate. Ne igitur quod a nobis pro parte tam Burgensis Ecclesiae, quam Monasterij Oniensis salubriter est pro uisum,occasione qualibet posterum pollit infringi: praesentium auctoritate

statuimus, ut contra praescriptam sermam, nulla summorum Pontificum priuilegia, vel secularium Principum scripta, nulla denique munimenta, vel argumenta valeant praeualere. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae prouisionis, & constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lateran. . x. . Kal. Maij, Ponti nostri, Anno tertiodecimo.

EPISTOLA LIM

Committit executionem sententia contra quam restitutio in integPum ostenta es.

VsciTATA super diuessis articulis inter ven. fratrem nostru Burgen Em Episcopum, de Oniense Monasterium quaestione. Cum ven. frater in noster . . Segobten. Episcopus, & dilectus filius T. Palentinus electus, quibus auctoritate nostra dicta fuit causa commissa, eam sussicienter instructam ad nostram praesentiam remisissent. Nos eidem Episcopo &L. Monacho Monasteri j Procuratori, qui propter hoc ad sedem Apostolicam

venerat,audientiam cocessimus liberam & benignam. Qui cum coepissent prin-eipaliter litigare super statu Monasterij memorati, quod ad se de iure communi spectare dictus Episcopus proponebat, utpote in sua Diocesi constitutum, cuius iuris usum Burgensem Ecclesiam longis retroactis temporibus habuisse firmabat. Et ex parte Monasterij diceretur, illud per Principes seculares, & Romanos Pontifices, ab antiquo libertate donatum, & ipsum longissimo tem pore usum fuisse plenaria libertate. Nos auditis utrimque propositis , de

voluntate partum demum ex prouidentia inter eas duximus componendum, prout in alijs nostris litteris super hoc consectis plenius continetur.Postmodum vero partibus super subiectione ac libertate membrorum eiusdem loci, Monasteriorum videlicet Capellarum, Cellarum,& Prioratuum persequentibus quaestionem, quatuor sibi dictus Episcopus in praefatis locis, ad se de iure communi

spectantibus ut dicebat, cuius iuris usum habuerat ab antiquo, specialiter vendicabat. Eorundem locorum Clericos asserendo teneri ad Episcoporum, Archidiaconorum, & Archipresbyterorum Burgen. accedere Synodos, excommunicationis, vel interdicti seruare sententias promulgatas ab eis , procurationes annuas exhibere, ac singulos aureos soluere Burgensi Episcopo nouiter substituto. Ad intentionem propriam roborandam super primis tribus articulis, ius

commune secundum quod dictos Clericos sicut & alios suae Diocesis ad praedicta teneri, dicebat, ac iuris ipsius usum liberum ab antiquo ;& super quarto, antiquam M approbatam consuetudinem allegando. De quibus omnibus per

64쪽

Liber I. Regest. XIII. Is

depositiones testium fidem factam esse dicebat. Verum pars altera proposivit exaduerso, supradicti Monasteri j membra, sicut & ipsum coenobium, ab antiquo fuisse saecularium Principum,& Romanorum Pontificum, Vrbani secundi, Paschalis secundi, Eugeni j terti j, & Alexandri terti j priuilegijs libertate donata; lclongis retroactis temporibus huiusmodi fuisse libertate gauisa,sicut per ipsa priuilegia exhibita coram nobis, ac instrumentum Victoris quondam Burgensis Episcopi, & suorum depositiones testium manifeste constare dicebat. Nos igitur auditis id intellectis quae utraque pars proposuit coram nobis, super quatuor praemissis capitulis Monasterium Oniense de consilio fratrum nostrorum iustitia condemnauimus exigente. sententia vero lata procurator praefatus ad probandam praescriptionem, tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam

supra quibusdam decimis post transactionem acquisitis a Monasterio, Ecclesiis& colonis ipsus ex Episcopi parte petitis, quarum controuersiam volebamus sententiae calculo terminare, & inqua fuerat coram iudicibus supradictis conclusum estitutionem in integrum nomine Monasteri j postulauit.Et cum super hoc coram nobis suisset aliquandiu litigatum; nos deliberatione praehabita, restitutionem in integrum ad praescriptionem probandam, tam super quatuor articulis praenotatis, quam etiam supra controuersia decimarum,eidem procuratori nomine Monasterij duximus indulgendam. Tibi frater Zamoren. & dilectis filiis Magistris Mauricio Archidiacono Toletan. & Michaeli Canonico Se-gobien. dantes nostris litteris in mandatis, ut recipiatis testes quos pars Monasteri j adprobandam praescriptionem legitimam super quatuor articulis saepedictis, & super capitulo decimarum, vel etiam Episcopus ad interruptionem pro bandam duxerit producendos. Et si de partium voluntate processerit, causam

ipsam appellatione remota fine debito terminetis. Alioquin remittatis eandem ad nos iussicienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentent, sententiam dante Domino recepturae.

Ne vero per excogitatam malitiam, sicut ex quibusdam praesumptionibus pluribus videbatur, effectum sententiae in damnum Episco contingeret impediri; neue Monasterium per executionem sententiae propter ipsas suspiciones imcurreret detrimentum. Nos aequitate pensata ita duximus prouidendum, ut ante omnia supradicta sententia a nobis prolata per vos executioni mandetur Quocirca fraternitati vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatinus sententiam ipsam sublato appellationis obstaculo executioni mandantes, faciatis eandem inuiolabiliter obseruari. Contradictores per censuram Ecclesiasticam compescentes. Quod si non ambo his exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nihilominus exequatur. Datum Lateran. viij. Gl. Maij, Pontificatus

nostri, Anno tertiodecimo.

65쪽

S Innocenti j III. Epistol.

EPISTOLA LX.

e mandat ut testes recipiant super causa 'adicta, ut σ cautionem ab Epscopo Tmrgens

Vsci TATA super diuersis articulis, dcc. In eundem modum, ut in alia, p per totum usque, duximus indulgendam. Quocirca praesentium vobis auctoritate mandamus : quatinus recipiatis testes quos pars Monasterij ad probandam prescriptionem legitimam, dcc. ut in alia. Vsque, a nobis prolata sublato appellationis obstaculo executioni mandetur, cuius executionem tibi frater Zamoren . & venerabili fratri nostro . . Legionen Episcopo duximus committendam. Volumus nihilominus,demandamus, ut ab Episcopo recipi tis idoneam cautionem, quod si Monasterium in causa ipsa per sententiam praeualuerit,uniuersa quae medio rem ore ipsius sententiae occasione percepit,Monasterio rostituat memorato. Quod si non omnes,dcc. Duo vestrum in ea, dcc. Datum, ut in alia per totum.

EPISTOLA L X L

Committit causam de consensu partium qua inter Turri. Maesiam σClericos Sancta e Mariae de Castro Miris verrebatis, ab ipsis spartes consenserint debito fine terminandam, vel infructam Asedem A solicam remittendam. V M in cauca quae inter Burgensem Ecclesiam,de Clericos Sanctae Mariae

de Castro Soris, super quibusdam Ecclesjs, dc rebus alijs vertitur, ad dilectum filium Abbatem de Retorta, de . . Prior de Corrubijs fuerinta sede Apostolica litterae impetratae. Ipsi reputantes venerabilem fratrem n strum . . Burgensem Episcopum contumacem, in rerum petitarum possessionem causa rei seruandae partem induxerunt aduersam. Verum cum super eorundem processit, quem memoratus Episcopus, utpote post appellationem ad nos legitime interpositam attentatum, reuocari petebat; inter ipsum de . . . partis aduersae trocuratorem fuissetin nostra praesentia diutius litigatum, taliter fuit demum a nobis de ipsorum voluntate prouisum. Utrum superdictarum rerum omnium possessione, quam etiam fructibus quos nunc possiant dicti Clerici restituere, praefato Episcopo restitutis, de restituendis alijs, quam cito se facultas obtulerit, idoneam exponant dicti Clerici cautionem; ad quod eos si necesse fuerit per vos volumus dc mandamus appellatione remota Ecclesiastica censura compelli. Postmodum autem Episcopus petijt coram nobis, ut Clericos eius. dem Ecclesiae qui post interdicti ab eodem Episcopo, id excommunicationis sententias, a ... Palentin. electo de suis contudicibus delegatis a nobis,propter

66쪽

Liber I. Regest. XIII. Is

eorum contumaciam rationabiliter promulgatas, diuina praesumpserant ossici, celebrare praefatis sententijs vili pensis, poena dignaremur Canonica castigare, ac quorundam eorum corpora faceremus de coemiterio Ecclesiastico exhumati quae interim fuerant tumulata. Procurator vero praedictus tam super libertate

libere sibi eligendi praelatum, quam etiam supra tertijs ipsius Ecclesiae medietate

domorum, molendinorum, vinearum,terrarum, & hortorum,ad ipsam Ecclesiam in eodem castro spectantium, & Ecclesiarum ac terrarum eiusdem castri& circumadiacentium heremitarum: item S. Nicolai, S. Dominici, Sanctae Ceciliae, S. Iacobi, S. Stephani, S. Ioannis, S. Michaelis,& Sanctae Eulaliae Ecclesiarum,dc Heremitarum circumadiacentium eis. Rursum S. Michaelis de Taua-nera, S. Stephani de Castriello, Sanctae Manae de Villafilos, S. Martini, S: S.

Andreae Ecclesiarum, cum adiacentibus eis heremitorijs uniuersis. Terrarum quoque ac vinearum lc molendinorum medietatis & de Arnelas,& de Palatio si α de Fitero Ecclesiam. Necnon&de Ponte stero,& de Feneiosa, & Villae viridis. Et de Alcobella,& Sancti Cypriani Ecclesiarum, ac Heremitarum omnium circumadiacentium eis. Procurationum quoque, & obedientiarum, & interdictorum de Valbonella, de Fonte Lesina, de de Valuinchera, & de Valuas Ecclesiarum, & medietatis desolaribus, hortis, terris, vineis, molendinis Ecclesiarum de villa Serigo, de circumadiacentium Heremitarum, de Villimara, S: de Villaquiran Ecclesiarum,terrarum & vineatu Ecclesiae de Valde moro cum' adiacentibus eis Heremitorijs uniuersis. De Quintanella quoque, & de Fontan. De Castellanos, de de Villa Aios Ecclesiarum, medietatis insuper de solaribus, terris, hortis, vineis, de molendinis, Ecclesiae de Fanos, be de Fenestrosa, cum Heremitorio,&De Pedrosa cum circumadiacetibus Heremitorijs. S. Eugeniae,& S. Ioannis de Pisuerga Ecclesiarum, ac instituendi Praelatos M Archipresbyteros in eisdem,& haereditatis ci fili clam apud Ormaeta restitutionem humiliter postulauit. Petijt quoque, ut quasdam res mobiles, scilicet turribulum, dc stiphum argentea, mulam, dc mulum, centum oues, dc tria iuga boum, cum

apparatibus suis, duodecim porcos, dc sex modios panis, dolium vini, galinarum quoque & anserum, ac Valentiam annonarum,quae praedictus Burgeia. Episcopus per tres menses in quindecim equitaturis expendit. Tapeta duo, lintea, mina tria, & totidem puluinaria, mantas tres, culcitram Vnam, manxilia quatuor, sogam carralem de corio, ferrum caldararum, acetrum, tres aceta os, totidem acradas, quatuor cistas scutellis plenas, quatuor sulchra & auricularia tria, coopertorium unum; necnon δ lectum de corio, cuppam de Villa Aios ad Villam de Silos tunc temporis deportata, dua4 cuppas alius de ciuitate Burgen. ablatas, de aliam venditam in Leuis,scamn tri ,carrum serratum,quibus omniabus pars sua spoliata fuerat, ei relli tui madaremus. Adiecit insuper quod dictus Burgeia. Episcopus,claues Sacristae abstulit latenter, codicemque priuilegiorum ablatum non reddidit, donec ea quae contra ipsum M suam Ecclesiam in eo continebantur abrasit:quaedam nihilominus detinens, quae delegati a nobis iudices sub excommunicationis poena restitui praeceperunt. Quae omnia sibi procurator praedictus,cum fructibus perceptis ex eis restitui postulabat; 5 supra lini satisfactionem sib congruam exhiberi. Lito igitur coram nobis super praemissis legitime contestata,quia super utrimquς propositis nobi non potuit fieri plena

67쪽

s6 Innocent ij III. Epis fol.

fides, causam ipsam de ipsorum Episcopi di procuratoris assensu vobis duximu,

committendam; per Apostolica scripta mandantes, quatinus absolutis clericis eiusdem Ecclesiae ad cautelam,audiatis causam, & eandem, si de partium voluntate processerit, appell. i emota fine debito terminetis, facientes quod decreue ritis per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Alioquin ipsam sussicien ter instructam ad nostram praesentiam remittatis, praefigctes partibus terminum competen em quo se nostro conspectui repraesentent, iustam auctore Domino sententiam recepturae. Testes autem qui ab utraque parte fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eandem appell. remota cogatis veritati testimonium perbibere.Nullis litteris obstantibus,praeter assensum partium a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes his exequendis, dic. Duo vestrum ea nihilominus exequantur. Datum Romae apud Sanctum Petrum quarto, Kal. Maij, Anno tertiodecimo.

'firmat sententiam latam a delegam, oe executionem demandat,oesuperquibusdam articulis testum receptionem.

V R s N s i Capitulo dudum ad nos suam querimoniam destinante,

quod Monasterium S.Ioannis de Ortega ad Burgensem Ecclesiam per, tinebat, cui G. Martini Sacerdos, & quidam abi, debitam recusabant obedientiam exhibere, violenter ipsum Monasterium detinentes. Nos bonae memoriae . . Episcopo,&dilecto filio ... Archidiacon. & Thesaurario Palentinis commisimus causam ipsam. Coram quibus P. Ioannis Burgen . Ecclesiae procurator,contra PetrumBartholomaei, Petrum Ioannis,Dominicum Martini, Ioannem & Gundi saluum, singulariter videlicet contra quemli bei suam exeruit quaestionem:& possessorium iudicium intentando, proposuit ab eisdem violentiam Burgen. Ecclesiae fuisse illatam, restitutionem portionis unius Canonici petens a quolibet praedictorum; postulans nihilominus, ut expellerentur a Monasterio memorato , utpote violenter intrusi, & propter inobedientiae vitium poena Canonica punirentur. E contra praedicti Canonici prorsus inficiantes se aliquam Burgen. Ecclesiae violentiam intulisse; aut exsitisse inobedientes

eidem aliquate νs,vel rebelles, dixerunt; quod cum essent Canonici regulares nihil penitus possidere poterant, vel agere, seu etiam respondere, absque sui prioris licentia, de mandato. Adiecerunt insuper, quod cum diuisae non essent in praefata S. Ioannis Ecclesia portiones, ipsi cum nihil certum penitus possiderent, eriam si essent Clerici seculares, ad restituendam aliquam portionem,non poterant condemnari, nec a praefata Ecclesia supradicta occasione depelli. Iudices vero utriusque partis attestationibus,& allegationibus diligenter inspectis, in tribus primis Capitulis supra quibus fuerat possessorium intentatum, antes

tos quinque Canonicos absoluerunt, condemnantes eosdem ad Canonicam

obeatentiam Burgens Episcopo exhibendam. A qua sententia cum Burgen. Episcopus appellasset, nos venerabili fratri nostro .... Oscensi Episcopo, de

68쪽

Liber I. Regest. XIII. 37

dilecto filio Tirasonen. Decano,&Praeposito Iaccen. dedimus in mandatis; vein appellationis causa legitime procedentes, eandem sententiam sicut iustum esset confirmare vel infirmare curarent. Qui utriusque partis consessionibus de rationibus intellectis, & aduertentes supradictas petitiones ex parte Burgen. Ecclesiae contra praefatos Clericos, nimis inepte ac strationabiliter fuisse co ceptas, antedictam sententiam confirmarunt, verba in eadem expressa tenori suae sententiae annectentes: qui sententiam scriptis redacta, do in eiusdem serie annis Incarnationis Dominicae annotatis, huiusmodi clausulam subiecerunt. Praeterea de illata Burgen. Ecclesiae violentia, de interdicto a praedictis quinque Clericis non seruato, ac expensis a procuratore Clericorum de Ortega petitis, reseruamus nobis licentiam cognoscendi. Cum autem nuper venerabilis frater noster. Burgen. Episcopus, & supradictorum Clericorum procurator, in nostra praesentia super praemissis aliquandiu litigassent, nos utrimque propositis intellectis,sententiam ultimorum iudicum in eo duximus sententialiter confirmandam , in quo supradictorum iudicum dignoscuntur sententiam confirmasse. In eo vero, quod iam lata sententia sibi licentiam cognoscendi supra quibusdam articulis reservarunt, dictum eorum decrevimus irritum M inane. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus:quatinus supradictam sententiam auctoritate Apostolica confirmatam, faciatis percensuram Ecclesiasticam appellatione remota inuiolabiliter obseruari. Quia vero super libera administratione Monasterij memorati, & rebus eiusdem, quibus Burgon. Ecclesiam dicebat Episcopus spoliatam; & super fructibus, de rebus alijs quas Canonici ab eodem Episcopo repetebant, lis coram nobis fuit solemniter contestata; Discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus; quatinus recipiatis testes quos utraque pars duxerit producendos, & causam ipsam, si de partium voluntate processerit, sublato appellationis obstaculo fine debito terminetis, facientes quod decreueritis per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Alioquin eandem ad nos remittatis sussicienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui repraesentent, sententiam dante Domino recepturae. Testes autem qui suerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, percensuram eadem appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede Apostolica impetratis. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse, duo vestrum, &c. Datum Romae apud Sanctum Petrum iiij. Kal. Maij.

Pontificatus nostri, Anno tertiodecimo.

EPISTOLA L X III.

Scribit pro quibusdam V ldensissi ad Eccles italem reuersiis.

talis esse debeat ars eorum quibus regendae animae committuntur ἰς Sut non sol sim a Dominico grege subducta, sollicitudine pastorali red

cere, verum etiam reductas ad ipsum, paterna in eo studeat mansuetudine confovere. Proculdubio nobis & vobis est sollicite prouidendum, ut di-

69쪽

8 Innocenti j III. Epistol

lecti si ij Durandus de Osca, & Guillelmus de Sancto Antonino, cum socijs sui, reconciliatis Ecclesiasticae unitati taliter foveantur in ipso: quod cum ipsi se lae

tabuntur ibidem inuenire fauorem speratae dulcedinis, alij eorum inducantur exemplo errorem suae deserere caecitatis. Quapropter fraternitatem vestrammonemus attentius, α hortamur,per Apostolica vobis scripta praecipimus man dantes : quatinus ipsos praecedentes secundum Dominum charitatiue tractetis, ne permittatis eos, aut illos, qui suum ipsis intuitu charitatis impenderunt boneficium,in vestris Diocesibus costitutos,huius occasionis praetextu a quoquam temere molestari. Contradictores Ecclesiastica censura appellatione postposita compescendo. Quod si non omnes,&c. singuli vestrum in Diocesi sua ea nihi lominus exequantur. Datum Lateran. iiij. Idus Maii, Pontificatus nostri, Anno

tertiodecimo.

In eumdem modum scriptum est Archiepiscopo dc suSaganeis Ecclesiae

Tarracon. Datum. ut in alia per totum.

In eumdem modum scriptum est Archiepiscopo Mediolanen. & suSaganeis

elu, Datum. ut in alia per totum.

Confirmat Statuta Ecclesia dP Salis.

OLττ annuere sedes Apostolica piis votis, de honestis petentium preciti bus fauorem beniuolum impertiri. Sane sicut ex tenore vestrarum litte rarum accepimus, vos ad dissensionis materiam amputandam, quae pro donationibus praebendarum Eceseliae vestrae saepius emergebat, de assensu venerabilis stat. nost. G. Bituricen. Arcbiepiscopi communiter statuistis. Quod postquam Ecesesiae vestrae praebendae ad duodenarium deuenerint numerum, qui per ipsum Archiepiscopum, & vos etiam in vestra est Ecclesia institutus, praebendas quae vacaverint Bituricen. Archiepiscopus qui pro tempore fuerit, personis quibus voluerit secundum Deum conserat, dc assignet. Ita quod is qui ab eodem fuerit institutus, Priori obedientiam faciat,&circa eum Prior correctionem habeat, quemadmodum circa tales habere hactenus consueuit. In hominibus vero, terris Ecclesiae, ac omnibus alijs, Prior & Capitulum debitam iuri Ddictionem obtineant,& hactenus consuetam. Vacante vero Bituricen. Ecclesia, squam in Ecclesia vestra praebendam vacare contigerit, illam absque contradictione cuiusquam conserat solus Prior. Cedente vero, vel decedente Priore, ipsius Ecclesiae, Canonici eiusdem loci liberam eligendi Priorem habeant facultatem : de illa in hoc articulogaudeant libertate, qua Ecesesiae aliae in Bituria positae gaudere noscuntur. Hoc etiam constitutum, facrosanctis tactis Euangelijs seruaturos vos in perpetuum promisistis. Nos igitur vestris precibus inclinati, statutum ipsum sicut pie, ac provide factum est,auctoritate Apostolica cofirmamus,& praesentis scripti patrocinio communimus. Saluo in omnibus Apostolicet sedis mandato. Nulli ergo,&c. hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei, dcc. usque incursum. Datum Lateran. vij. Idus Aprilis, Anno tertiodecimo.

70쪽

Liber I Regest XIII. IV

Recipis sub proteritionem suam vaniarum Regem crucesignatum.

Vo n orthodoxae fidei zelo succensus ad laudem diuini nominis, de Christianae religionis honorem, signo Crucis assumpto,ad reprimendam feritatem incredulae nationis, regalis exerere decreuisti gladium potestatis. Pium deuotionis tuae propositum in Domino commendamu illudque fauoris Apostolici gratia prosequentes, persona & regnum tuum cum omnibus bonis tuis, sub B. Petri & nostra protectione suscipimus.

Statuentes, ut quamdiu vacaveris operi huiusmodi pietatis, integra maneant, M a cuiuilibet temeritatis incursu quieta consistant. Verum tuam regalem prudentiam commonemus,ut ita provide tibi & tuis caueas undecumque, ne,quod absit, sub nostrae protectionis praetextu,quamlibet te contingat sustinere iacturam. Datum Lateran. nonis Mah. Pontificatus nostri, Anno tertiodecimo.

ILL vs TRI REGINAE FRANCOR v M.'

Conflatur Reginam a Rege post repudium admissam, at neglectam.

V P E R amaritudine in qua e paterno tibi compatientes affectu,serenim S 3tatem tuam consolando monemus, ut quae alios cum Rege consorte tuo per matrimonialem ipsius copulam accessisti rectura, veneranda Regina tui,te regas in imminentis pugnae molestia, per quam Deus tuam voluit examinare virtutem: sic in omnibus quae aduersa videntur & dura, te formans, ut plus ex formidine mentis ea, quam ex necessitatis instantia perserendo, non tam pareas, quam super his assentias voluntati diuinae. Nec unquam tristis excipiens quod acciderit contra Votum, tributum tuum hilaris, non inuita persolia uas. Attendens,quod uniuersa quae in miseriae huius mundo a quocunque penduntur , quasi quaedam necessaria sunt humanae vitae tributa, quorum immuniatatem nemo poterit cum effectu, Vel petere, vel sperare. Quapropter, charissima in Christo filia, de tua te consolare fortuna, & animum induendo virilem, ab ipsius constantia non recedas; ut quasi de proprio fato conquesta, illud tibi gemas accidere, quod multis indignioribus non videris euenire. Cum enim sine aduersuto virtus marceat, quae quanta sit, aut quid valeat, tunc apparet, cum illam patientia manifestat: in exagerationem doloris, nequaquam est peruertendum, quod verius potest ad consolationis materiam imputari. Pater quippe coelestis carnalium more parentum, non educantium filios in delicijs, quos intendunt ad virtutem componere; te per haec voluit experiri, Se sibi, non

tanquam delicatam, sed sicut electam filiam praeparare. Qua de re periculosius reputans, quod in reprobis alitur audacia per licentiam, quam quod virtus per disciplinam proficit in electis ; patientiam tuam feras humiliter exerceri. Ee

SEARCH

MENU NAVIGATION