장음표시 사용
71쪽
quia patientibus pati stater passio non est pati; sc aeqii animiter sustineas uniuer la, quὀd ille in cuius manu cor Regis est, & quocumque voluerit vertet illud, humilitatis tuae merito prouoc tus non solum aduersitatis cause submota conciliando tibi animum viri tui tuam remuneret patientiam, verum etiam gratia sui, qui verus sponsus est fidelium animarum, expectationis tuae angustiam re- compenset. Secura de nobis quod in quibus oportuerit de decuerit,nequaquam tibi sustraguim fauoris Apostolici subtrahemus. Datum ut in alia per totum.
Π moneatur To Mnsia adfatisfactionem Ecclesia Eboracen.
N O Mus Domini concedit nos tunc zelus, & igne illo succendimuro vehementer, quem filius hominis mittens in terris voluit ut arderetr ocum hi contra Ecclesiasticam libertatem insurgunt, qui si se recolerent , ut deberent, a Domino suscepisse ad malefactorum vindictam gladij potestatem, illam deberent pro viribus deffensare, ut i asseres spirituales videlicet nidificarent in eos velut in cedros Libani plantatos a Domino, dc turtur nidum ubi suos pullos reponeret inueniret. Sanc grauis ex parte tua, nobis est oblata querela od cum Ioannes Rex Angliae ab Ecclesiis de domibus Elemosinarij s Eboracensis Prouinciae tertiam decimam disposuissset recipere, tu id praesentiens pro Ecclesiastica libertate tuenda sedem Apostolicam appellasti, te ac tua & uniuersos piusdem Prouinciae Clericos nostrae protectioni supponens. Verum Rex ipse a proposito quod praeconceperat non recedens, non lotum do demanio tuo, & a te tenentibus, sed etiam a Religiosis, de plerisque Clericis
Iboracen. Prouinciae, tertiam decimam proventuum eorundem extorsit, contra Ecclesiasticam libertatem. Cumque tu haec ferre non praeualens, recellisses de partibus Anglicanis, ad nostram praesentiam accessurus. Idem Rex, te ac tuos, temporabilibus,mobilibus,dc immobilibus spolians, iurisdictionem tuam circa spiritualia multipliciter iuxta suae voluntatis arbitrium impedivit, de possessiones, dc nemora tua in graue praeiudicium Eboracen. Ecclesiae distrahi faciens, in plurimis alijs tibi, Bd tuis iniuriosus extitit admodum, de ino tellus. Cum igitur tantam Dei de Ecclesiae suae iniuriam, non tantum propter dispendium temporalium, quantum propter periculum animarum nequeamus con niuentibus oculis pertransire ; qui si necessitas id exposceret, pro tuenda Ecclesiastica libertate non dubitaremus exponere nosmetipsos. Licet super hoc venerabilibus fratribus nostris Hellen . . Vulgornien. dc . . Herosorden. dc postmodum Londonie n. de . . Rossen. Episcopis, de dilecto filio . . Decano Lincolnien. litteras nostras duxerimus destinandas. Nihilominus tamen fraternitati tuae per Apostolica scripta mandamus: quatinus Regem eundem moneri faciasessicaciter, de prudenter induci, ut suae saluti concilens de honori, tam tibi quam Ecclesijs dc alijs ad te spectantibus ablata restituat uniuersa, de de damnis 5c iniurijs irrogatis satisfaciat competenter. Alioquin praedictis litteris non obstantibus, per quas nondum extitit plene in negotio ipso processum, tu Propter
72쪽
propter hoc ossicii tui debitum in Eboracen. Prouincia exequaris. Quod per appellationis obiectum nolumus impediri. Datum Laterata. Σ. nonas Maij,
Episcopo ET ABBATI SANCTI IOANNIS IN VINEIS, ET DE CANO SvESSIONEN.
Vt re rent litteras per subreptionem impetratas super alenda Casletensi.
ILE crus filius Bartho. Canonicus Casseten. in nostra proposuit praesentia constitutus: quod cum Praepositus Casleten. Morinen. Dioecesis, qui filiis, nepotibus, & cognatis Ecclesiae suae conferre praebendas quasi iure haereditario coiisueuit: praebendam ... fili j sui deflancti a sua nolens cognatione disiungi, eam ... nato . . . filiae suae tunc lactenti dedisset. Nos venerabili fratri nostro ... Silvanectensi Episcopo, & contudicibus suis dedimus in mandatis, ut praebendam eandem, utpote de iure vacantem, Apostolica sibi auctoritate conferrent. Ad quorum impediendum processum, dictus Praerositus, dc quidam de Canonicis ipsi animo Sc parentela coniuncti, frustratorie nostram audientiam appellantes, appellationem emisiam persequi non curarunt. Excepto quod unus eorum R. videlicet pueri dicti pater,iandem ad praesentiam
nostram accedens, coram bonae memoriae Mathaeo S. Theodoti Diacono Cardinali, a nobis sibi abditore concesso, ad hoc se asseruit non venisse. Quare dicto Praeposito S: Capitulo Casteten. per scripta nostra mandauimus; ut eidem praescriptam praebendam sine dissicultate coferrenti dilectos silos ... Abbatem S. Auberti Cameracen. de Collegas ipsius executores sibi nihilominus concedentes. In quorum praesentia pars aduersa comparens, litteras quasdam exhibuit continentes, quod praebendam Praeposito confirmaueramus eandem, sicut ipsam iuste ac pacifice possidebat: per quas ipsum ab intentione sua excludere nitebatur. Verum iudices attendentes confirmationem huiusmodi non valere, cum praebendam illam Praepositus possidere non posset, & procedentes in nostri executione mandati, in corporalem possessionem praebendae ipsum inducere curauerunt: propter quod pars aduersa vocem ad nos appellationis iterato emisit, quam sicut de primam persequi non curauit. Cumque occasione illius, possessionem ipsius Canonici per annum, de amplius multipliciter perturbasset, idem ad ... Abbatem S. Nicas ij Remen. dc contudices suos nostras litteras impetrauit. Qui ex Capituli relatione comperto, quod sibi periculosum existeret in Ecclesia residere, ipsi fecerunt securitatem praestari firmatam praestito iuramento. Qua recepta cum crederet se securum, Praepostus & complices eius in . . . fratrem ipsius in Ecclesia coram altari astantem in die coenae Domini manus sacrilegas iniecerunt, de tumultu exorto auxilio Canonicorum de Presbyterorum astantium,vix manus ipsorum effugere potuerunt. Caeterum cum coram
dicto Abbate S. Nicasij sussque Collegis super hoc persequeretur ius suum, idem Praepositus ad ... Abbatem de Bergis de contudices suos, nulla de ipso
73쪽
vel negotio memorato habita mentione,nostras litteras impetrauit. Qitos idem Canonicus habens certa ratione suspectos, utpote quorum unus Praeposito erae assinis, S alter in eadem causa ipsius extiterat aduocatus, eumque ad loca suspecta vocantes frequenter, praecipitabant sententiam excommunicationis in eum per contumaciam non absentem, & praedictum Praepositum a praefatis tu dicibus excommunicatum , pro eo iustitia exigente absoluerent; licet standi mandatis eorum cautionem iuratoriam praestitisset, & nolebant super-sedere
negotio ad mandatum ipsorum, cum super hoc nullam iurisdictionem habe bant, ad nostram duxit audientiam appellandum. Quocirca discretioni vestrae per Apollolica scripta praecipiendo mandamus: quatinus, si est ita, reuocato
in irritum quidquid occasione litterarum illarum,quae per veritatem tacita suerant impetratae, ab eis de iudicibus in eius praeiudicium inueneritis attentatum, memoratum Canonicum faciatis eiusdem praebendae, auctoritate nostra, pacifica possessione gaudere: ac de damnis de iniurijs irrogatis eisdem, satisfactio nem debitam ex biberi. Tam praefatum Praepositum,quam contradictores quoslibet, per censuram Ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescentes Non obstantibus aliquibus litteris quae de his omnibus non faciant mentionem, & in quibus non contineatur incertum quod de nostra certa scientia emanarim. Testes autem, A c. Quod si non omnes, &c. Tu frater Episcope, &c. Datum Lateran. viij. Kal. Maij, Anno tertiodecimo.
Confirmat compositionem factam de tertiis decimarum inter Asinis,serium
Oniense, π Episcopum Turgensem.
Is nos conuenit robur Apostolicum impertiri, quae set rael in contentionem deducta, iudicio sunt, vel concordia terminata; ne sopitae quaerimoniae reuiuiscant, & relabantur iterum in recidivae scrupulum quaestionis. Sane cum olim inter Ecclesiam vestram,& bonae memoriae Victorem Bursen. Episcopum super tertijs decimaru quaestio suborta fuisset,landem inter eos huiusmodi compolitio intercessit. Quod videlicet memoratus Episcopus de suorum Canonicorum assensu conccssit, Sc confirmauit Ioanni tun conten. Abbati eiusque Catholicis successoribus in perpetuum, tertias decimarum in omnibus Ecclesjs suis, quas idem Abbas eo tempore possiadebat. Necnon decimas quas usque tunc in villis de Arenis Sant. Tamato. Te mino n. Ventretea. Sola s. dc Pelluegas, recipere consueuerat Episcopus memoratus. Praeseius vero Abbas cum Capituli sui consensu, praenoini nato Episcopo de si iccessoribus eius, villam Risillam cum omnibus pertinenlijs suis con cessit perpetuo possidendam. Cum autem nupervenerabilis frater noster Gar. Burgeia. Episcopus, de Lupus Procurator vester,inter alias quaestiones utrinque propositas coram nobis, coepisset supra praefatis decimarum terti j s litigare tandem compositionem praefatam memoratus Episcopus recognouit, eandem se velle seruare proponens. Nos igitur vestris precibus inclinati, cona positionem
74쪽
iam dictam sicut pie ac provide facta est, & ab utraque parte sponte recepta, ad
exemplar bonae memoriae Alexadri Papae praedecessoris nostri,auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis, &c. Siquis autem, dcc. usque, incursurum. Datum Lateran. nonis Maij, Pontificatus nostri, Anno xiij.
EPISCOPO ZAMOREN. ET MAURICIO ARCHIDIACONO TOLETANO, ET . MAGisTRO MICHAELI CANONICO SE GOBIEN.
Auod recipiant testes super praesicriptione a es sonasterio Oriensi allegata.
L. Procurator Monasteri j Onien . proposuisset inter alia coraim no-
ε bis; ad illud in suis Ecclesiijs,tatione cuiusdam transectionis inter ipsum,ta bonae memoriae Victorem Burgen. Episcopum olim initae, Parrochiale ius integre pertinere: ac venerabilis frater noster . . Burgen . Episcopus luccessor ipsius, in eisdem quaedam sibi Iura Parrochialiavendicaret. Nos eandem causam sententiae curauimus calculo terminare, prout in alijs litteris ad vosnI- rectis plenius continetur. Sed cum lata sententia procurator ipse ad probandum praescriptionem supra quibusdam articulis, fuisset a nobis per beneficium in integrum restitutionis admissus; coepit nobis humiliter lapplicare, ut per in
integrum restitutionis auxilium, eum ad probandum admittere dignaremur:
quod Burgen. Ecclesia ratum habuit & consensit, ut Onien. Monalterium in omnibus Ecclesjs quas tunc temporis possidebat, Ius Parrochiale in integrum obtineret, sicut per quandam transactionem asserebat, sbi tuisse concessum. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatinus recipiatis testes, quos viralibet pars supra praedicto rati habitionis consentu duxerit producendos; dc depositiones eorum supra iamdicto recipientes articulo, quas per vos nulli penitus volumus reuelari, penes vos reseruetis fideliter conis alas. Donec negotio super caeteris ventilato, de ipsius processu per vos red. diti fuerimus certiores, dc per strae responsionis oraculum, qualiter in ipso procedendum sit,declaretur. Cum non hoc ipso, quod testes super dicto capi tuto taliter recipi volumus ad cautelam; intendamus adhuc in integrum restitutionis auxilium Monasterio indulgere. Volumus etiam, de mandam us,quὁd si causam eandem ad nostrum remiseritis examen instructam, attestationes huiusmodi simul ad nos cum alijs remiti tis. Quod si non omnes,dec. Duo vestrum&c. Datum Lateran. nonis Maij, Pontificatus nostri, Anno tertiodecimo.
75쪽
AvRELIA N. EPISCOPO ET . . . ELEMOSIN. CisTERCIEN ET BONAE VALLIs ABBATIBUS.
In amota Sancti Auiti Abbatissa, eius emonasterj Sorores aliam fisi eligant. VM post alia 'circa quae super correctione Monasterij saneti Auiti de
mandato nostro provide processistis, Abbatissam eiusdem loci, prout erat exigente iustitia faciendum, ab administratione suspensam excommunicationis quoque vinculo curaueritis innodare; ad depositionem ipsius, quamuis expedire plurimum videretis, propter appellationem quae ab ipsa dicitur interposita, sine conniventia nostra, sicut accepimus, procedere dubitastis. Quia igitur intelleximus Abbatissam praedictam a Monasterio ipso merito amouendam, eaque ibi praesidente, vel residente , statum praefati Monasteri j commode reformari non posse. Discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus : quatinus eidem ab ipso prorsus amotae, iuxta quod ordini dc statui suo congruit, auctoritate nostra sublato appellationis obstaculo prouideri alibi facientes, iniungatis Sororibus Monasteri j supradicti, ut per regularem electionem sibi praesciant personam idoneam in rectricem. Quὐd si non omnes, &C Tu frater Episcope, &c. Datum Lateran v. nonis Maij, Pontificatus nostri,
cuastis agitata de et praebe a Trecensi duobus a legio assignata docte deciditur, π Cellararius, cui ubi resignasset denuo collata
fuerat, cause cassit. I L g c et o filio nostro P. Titulo S. Pudentianae Presbytero Card. dilectis D fili j, R. de Aualon. Cellarario Senoner R. de Noa Clerico procuratori tuo auditore concesso, idem Cellararius proposuit coram eo. Quod cum bonae memoriae G.Remen. Archiepiscopus,tunc Apostolicς sedis Legatas, ad Trecen. accessisset Ecclesiam, in qua G. nepoti suo praebenda concessere imetendebat ; cum nulla penitus vacaret ibidem, dictus Cellatarius, non tam ei, quam nobis etiam cupiens in hac parte placere, praebendam quam in ipsa obtinebat Ecclesia, in eius manibus resignauit. Qui liberalitati eius volens postmo dum grata vicissitudine respondere ; de Capituli Trecon. assensu , Uresente quoque ven. fratre nostro Senonen. Archiepiscopo, tam praefatum nepotem suum, quam etiam Cellararium in Canonicum Trecen. instituit: & ambobus idem Capitulum stallum in choro, & locum in Capitulo assignauit. Quibus idem Remen Archiepiscopus, fructus supradictae praebendae tamdiu diuidendos communiter assignauit; donec praefatus G. integrum esset praebendate stipen-
76쪽
dium assecutus, in eos qui contra Venire piaesumerent excommunicationis sententia promulgata. Quorum receptionem generalis procurator bonae memoriae
praedecetaris tui in Constantinopolitanis partibus tunc agentis, postmodum approbauit. Vnde dictus Cellararius in eadem Ecclesia lectiones, & Euangelium in hebdomada sua postea legisse dignoscitur, de tam Decani quam Episcopi electioni, dc aliorum negotiorum tractatibus sicut Canonicus Trecen. in- tetfuit, & domum quandam per Capitulum memoratum obtinuit quae non nias Canonim consueuerat asservari. Tu quoque cum ad eandem accessisti Ecclesiam consecratus, dictum Cellararium cum Canonicis alijs ad osculum recepisti, cum tamen tunc temporis non nisi Canonici ad osculum admittantur: de
eidem supra praedictis non mouisti per biennium quaestionem. Vnde petijt, ut te ab ipsius super hoc molestatione indebita compescere dignaremur. Verum dictus R. procurator tuus, protosuit ex aduerso : quod cum idem Cellararius praebendam suam in praefati Remem Archiepiscopi manibus resignasset, ipse de medietate illius nepotem suum, & de medietate alia dictum Cellararium m- uestiuit, quam adhuc detinere praesumit, in tuum praeiudicium & gravamen, non permittens te libere de ipsa disponere, prout ad te dignoscitur pertinere. Et licet ad dilectos filios . . Decan. & Magistros G. Cornutum Parisien. & S. Remen. Canonicos super hoc nostrae fuerint litterae impetratae; Cellararius demum ad nos frustratorie appellauit, ut te posset grauare laboribus, ic expensis.. Idem quoque proposuit procurator: quod cum in Trecen. Eccle sta institutus
olim fuerit certus Canonicorum numerus, de Capituli iuramento firmatus ; supradictus Archiepiscopus,qui etsi Legatus fuisset in Teutonia, in Senonen. tamen Prouincia eidem non fuit ossicium legationis iniunctum, institutionem
huiusmodi facere non potuit ut Legatus: quin imo etsi Legatus in eadem Prouincia extitisset, ad unicum tamen spirituale ius quod vacabat ibidem,duos in-smul Canonicos instituere sibi non licuit contra Canonicas sanctiones. Nam si duo unicam praebendam haberent,id esset contra Turonen. Concilium,quod praebendarum inhibet sectionem: si vero duobus in Canonices & fratres receptis , uni tantummodo praebenda daretur sub expectatione, alius contra Lateran. Concilium remaneret. Praeterea, licet in Ecclesia, in qua non est certus numerus praebendarum, nulla etiam praebenda vacante, in Canonicum quis possit assumi: cum intelligatur ad quoddam ius eligi, quod ex electoru issensu de nouo creatur, & cum electo in Canonicum nascitur, id desinit cum deffuncto In Ecclesia tamen quae determinatum habet numerum praebendam; uno dumtaxat indiuiduo iure vacante, duo insimul eligi non possunt ad illud: cum huiusmodi spirituale ius, diuidi,seu communicari nequeat inter eos. Quamquam interdum hi ad quos spectat electio, de comuni consense augmentare valeant numerum praebendarum, quoddam ius spirituale de nouo creando; nisi forte statutum aliquod obviaret, quod esset iuramento firmatum, vel cui sedis Apostolicae confirmatio accessisset, huiusmodi clausela prohibitionis adiecta, ut si quidquam contra id fieret non valeret. Propter quod institutionem praefatam nullam fuisse, dictus asseruit procurator: cum in Trecen. Ecclesia, Iacut praemissum est, certus si praebendarum numerus, quem Capitulum Vel Legatus augmentare minime intendebat, vel ius aliquod de nouo creare, quod ex eo
77쪽
argui proponebat ; quia non fuit unus ad vacantem praebetabam, & aliua simpli citer institutus, sed ad praebendam unicam supradicto modo vacantem ext terunt ambo recepti. Sed nec Trecen. Capitulum, ad quod praebendarum collatio nullatenus pertinebat,Vel dimis procurator praedecesibiis tui, receptionem huiusmodi reprobare potui utpote contra Canones attentatam. Tib quoque
nequaquam obii isse dicebat ; quod Cellararium praefatum ad osculi dernoni 'Tre n. admiseras,vel quὀd aliquanto tempore super hoci otios Histi: cum tunc temporis Ecclesiae tuae cψnsuetudines, do quae ineant 2 le
iner in dubium reuocari; maxime cum tu inp diu ' litteris quas obtinueras contra eum, memoratu Archiepiscopum Legatum
duxeris nominandum. Adiecit insuperi quod lieite qui, tanta Initatem eligi potest, in Canonicum, & in fratrem, nulla et am praebenda v cante, argumentum ad hoc cuiusdam Epistolae decretalis inducens, in qua le-
T nulla in Lingonen. Ecclesia praebenda vacante,ab
Episcopo & Canonicis Lingonen. supradicti Archiepiscopi iudices dele ati a nobis interueniente auctoritate, in Canoni eum receptus fuisset & fratrem. Ita 'uod nullius praebendae fructus perciperet nisi loco proximo vacatum. Nos' attendentes, quὀd dictum T. in Cano um&fratrC recipi, non occurrebat Canonicis institutis; & vacaturam expectare praebendam Lateran. Concilio
probandum. Unde cum videretur indignum, ut is qui receptus erat.in Canonicum , & in fratrem, praebendae beneficio fraudaretur: Epidicopo de Canon ieiu
dam cum se facultas offerret, assignare curarent. Allegauit insuper; quod ab Apostolica sede Dequenter huiusmodi litterae impetrantur, ut in Ec uia in 'ua certus est nu erus p bendarum, nulla praebenda Vacante recipiatur quis in Canonicum, &1n fiatrem, & eidem praebenda, cum se facultas obtuleruconseratur. Item licci Turonen. Concilium sectionem inhibeat praebendarum nihilominus tamen Romana Ecclesia receptionem eorum qui ad dimidias prae-
das eis prinipit integrari. Sedad hoc fuit exaduerso responsum: quod et sino manus Pontifex dimidiatam quoad temporales prouentus praebendam contra Concilium Turonen. illi quandoque pmcipiat integrari, cui Ius spirituale vacans suerat cum debita integritate collatum; pro eo tamen, quod ad huiusmodi ius dimidium de ficto, cum de iure non valeat est receptus, id mandare mi -mme consueuit, & ex plenitudine potestatis, ad unicum ius spirituale non va .cans aliquem recipi utilitate vel necessitate pensata, valeat indulgere. Sicut de Augustino in Canone inuenitur,ctui nouo modo prouectus, & consecratus
dra, non successit. Et sicut de non vacante praebenda, concessa 'tamen 'confirmata per Romanum Pontificem, cuidam Clerico in Ecesesia Lineonen& per executorem ipsus ad eandem etiam non vacantem recepto, in praealte-
78쪽
gata legitur decretali. Praefatus tamen Arcthi piscopus, qui etsi Legatus suisset in praedicta prouincia, absque nostra saltem licentia speciali contra Iuris scripti tenorem, ad unicum ius spirituale quod vacabat in Ecclesia supraducta, in qua
certus erat numerus praebendarum, instituere non potuit nepotem & Cellararium supradictos: cum hoc non solummodo Turonen. sed etiam Lateranen. Concilio obviaret. Maxime cum nςc nouum ius creare intenderet, nec praebendarum numerum augmentare e quod inde colligitur , quia resignatione
Cellarari j procurata, eosdem instituit ad unicam praebendam vacantem. Vnde nos his & alijs intellectis Cellaratium antedictum, quem praefatam praeben-gam constitit prius liber resignasse,ad restitutionem eorum quae ratione supradictae inuestiturae tenebat, de consilio fratrum nostrorum sententialiter duximus condemnandum: et super praebenda ipse vel eius parte silentium imponentes. Ita quod per hoc iupradicto G. nullum praeiudicium generetur, maxime cum res inter alios acta, non noceat regulariter alijs, iuxta Canonicas & lh-gitimas sanctiones. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae dissinitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, &c. usque incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum. Κal. Maii, Pontifisatus nostri, Anno xiij.
Delegat executionem praelata sententiae. Ictoo silio nostro Titulo S. Pudentianae Presbytero Cardinali, dilectis SD si ij, R. de Aualon Cellaratio Senonen. & R. de Noa Clerico procuratori ven. Frata nost. Trecen. Episcopi auditore concesso,&c. ut in alia,
usque bonae memoriae praedecessoris supradicti Episcopi Trecen. Constantin politanis partibus, &c. ut in alia, usque, assignari. Episcopus quoque cum ad eandem accessit Ecclesiam cosecratus dictum Cellararium cum Canonicis alijs ad osculum dignoscitur recepisse: cum tamen,&c. ut in alia, usque, supradictis non mouit per biennium quaestionem. Vnde peti jt, ut Episcopum ipsum ab ipsius super hoc, &c. Vsque, dignaremur verum dictus R. procurator eiusdem Episcopi proposuit ex aduerso: quod cum, &c. ut in alia, usque, praesumit in memorati Episcopi praeiudicium &gravamen, non permittens eum libere de ipsa disponere, prout ad se dignoscitur pertinere. Et licet, &c. usque frustratorie appellauit, ut Episcopum ipsum posse,&c. usque, vel dictus procurator praedecessoris ipsius Episcopi receptionem huiusmodi, &c. ut in alia, usque,attentatam. Ipsi quoque Episcopo nequaquam obsuisse dicebat, &c. In eum fere
modum,ut in alia,usque,duxerit nominandum. Adiecit insuber,&c. ut in alia per totum, usque,sanctiones. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus: quatinus quod est a nobis sententialiter dessinitum faciatis appellatione remota inuiolabiliter obseruari: cotradictores per censuram Ecclesiasticam compescentes. Quod si non omnes,&c.tu frater Episcope cum eorum alterro ea,5 c. Datum ut in alia per totum.
79쪽
Vt πω omitumaciam Ioannis Anglia Regis inter sita; D. Micetur, - 'u bou quod 'inchardi Rogis vidua de dotalitio, G ata
TIN A M Ioannes A figliae nostris acquiescens monitis & consili j αἰ. sc regeret semetipsum;Vt nos, qui de corde puro,conscientia bona,& fide non ficta, eius salutem diligimus, & honorem, in ipsum non cogeret Ecclesiasticam exercere censuram , nec contra se diuinam hacundiam prouocaret, illis iniurias inserendo, quibus impertiri deberet grari in ecfauorem. Compellimur etenim vel inuiti scribere contra eum,qui toties nostra monita, praetenjt aure surda, ut querela charisiimae in Christo filiae B quondam Anglorum Reginae illustris indicat, saepe saepius nostris auribus inculcata. Acilius clamore, nec possumus, nec debemus auertere aures nostras, qui sumus omnibus in iustitia debitores; illius vicem licet immeriti gerentes in terris, qui hominis personam non accipit,sed cum tranquillitate iudicans, facit misericordiam S: iudicium omnibus iniuriam patientibus,ta reddit retributi nem supestis. Saepe namque ipsum recolimus monuisse, ut suae saluti consulens,& honori, eidem eluae super dotalicio suo, medietate mobilium inclitae recor. Regis Richaruis atris sui,& quibusdam alijs quae ipsa sibi comritere asse rit, satisfaceret competenter. Sed quia nec id curauit efficere, nec crim iudicibus illis, quibus negotium ipsum pluries dignoscimur commisisse, ipsi iustitiam exhibuit super eis: nos tandem ipsi dedimus in mandatis, ut usque ad festum Natiuitatis B. Mariae proximo tunc venturum, per procuratore idoneum nostro se conspectui praesentaret, exhibiturus prefatae Reginae, vel procuratori eiusdem, super praemistis,&alijs si qua sorte aduersus eum duceret proponcnda, quod ordo posceret rationis.Ipse vero, licet dilectus filius . . . Prior Vulgorniea. de mandato ven. fratris nostri Uvigorinen .Episcopi exhibitis ei litteris nostris, praefatum terminum ex parte nostra sibi peremptorium aissignarit, sicut ven. nati nost. Elien . . . & praefatus Vulgornien. Episcopi, quibus super hoc direximus scripta nostra, per suas nobis litteras intimarunt; id tame facere contempsit omnino, procuratore ipsius reginae ad praedictum terminum ad sedem Apostolicam accedente, ac per quatuor mentes & amplius expectante. Nos igitur in nostrae salutis dispendium nolentes ulterius defferre homini cotra Deum, ipsum per litteras nostras monuimus & exhortati sumus attentius, in virtute Spiritus sancti eidem firmiter iniungentes: ut v v ad sex menses post susceptionem litterarum nostrarum, aut praefatae Reginae satisfaceret congrue de praedictis, aut eomponeret, si fieri posset, amicabiliter cum eadem; vel per susscientem& idoneum responsalem Apostolico se conspectui praesentaret, exhibiturus eidem, vel eius procuratori, super his & alijs quae aduersus eum duceret proponenda iustitiae eomplementum. Alioquin ex tunc, Ciuitates, Villas, Castra, de
Maneria qua ad dotalicium praefatae Reginae spectare noscuntur, in ipsis litteris
80쪽
suis nominibus annotata, licet ex alia causa supposita sint sententiae interdicti, pst,pter hoc tamen pari sententia specialiter decrevimus alligata,vt in omnibus illis nequaquam interdicti sententia relaxetur, donec super hoc idem Rox satisfecerit competenter. Dates vobis districte nihilominus in praeceptis,ut humana gratia, & mundano timore postpositis, eandem publicaretis sententiam, & faceretis sublato cuiustibet contradictionis & appellationis obst. auctoritate nostra firmiter obseruari. Vos autem licet pridie Idus Iuli j proximo praeteritum sicut ex litteris vestris accepimus, nostras curaueritis eidem litteras praesentare,& ipsarum continentiam sibi exposueritis diligenter,& idem nec praefatae Reginae satisfecerit, nec amicabiliter composuerit cum eadem: nondum tamen ad publicationem ipsus sententiae processistis, pro eo quod vobis non constitit Regem praefatum infra sex menses non direxisse, iuxta nostri mandati tenorem, ad nostram praesentiam responsalem. Cum igitur a tempore quo sibi nostras litteras praesentastis, nouem mensium spatium & amplius sit elapsum; nec Rex idem ad praesentiam nostram propter hoc aliquem direxerit responsalem, procuratore Reginae diutius expectante: ac eadem per decennium, & amplius post
nos clamauerit incessanter. Fraternitati vestrae per iterata scripta mandamus ocdistricte praecipimus: quatenus humano fauore ac timore postpositis, ad publicationem eiusaein sententiae,ac obseruationem ipsius, iuxta priorum continentiam litterarum, sublato cuiuilibet contradictionis & appellationis obstac. procedatis : praeceptum nostrum taliter impleturi, quod plus Deo, quam homini deserre probemini, & vestra possit inde obedientia merito commendari. Qualiter autem in executione praecepti Apostolici processeritis, tam nobis quam saepefatae Reginae curetis litteris vestris fideliter intimare. Quod si non ambo,
dic. alter vestrum, ea nihilominus exequatur. Datum Lateran. h. Idus Maij, Anno tertiodecimo.
Hi sper damno illato Episcopo nugasiensia Rege, ritu Ministris
satisfactionem faciant exhiberi.
' RAVEs Oppressiones,& enormes iniurias a charissimo in Christo filio, nostro ... Illustri Rege Portugallen ven.fiat.nos Portugail. Episcopo. irrogatas , nec ipse propter hoc ad sedem Apostolica coactus cosugere quasi nudus, prae ipsam multitudine facile nobis potuit viva voce subcopendio breuitatis exponere; neque nos vobis praesenti pagina reces ere. Cum enim super Varijs grauaminibus quae praefatus Rex exercuerat in eundem, da dum compositio inter eos mediantibus delegatis nostris celebrata fuisset, quam idem Rex, sicut patet ex authentico suo scripto, promisit se fideliter seruaturum. Ipse demum super articulis contentis in ea veniens contra ipsam, aduersus memoratum Episcopum grauiores innovavit calumnias, & saeuiores angustias
instaurauit. Indignatus siquidem ei, pro eo quod illicitis .... nati sui nupti j s