Antonii Le Grand Dissertatio de carentia sensus & cognitionis in brutis ..

발행: 1679년

분량: 152페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ho ne carentia Sensius, egplentur Z pari ratione de' caeteris Sensibus ilest disserendum. Si autem singula parto, totam objecti imaginem a. mittunt, necessum est, ut unum materiae percipientis 'unctum,innumeras obiecti species contempletur, & id aequet obje'ctum, a quo.infinitis propemodum vicibus si peratur. Quod neminem, ut arbitror, sanae mentis csse admissurum. Nam qui fieri potest, ut monas una physica, quae minima existimatures e materiae particula , expansi alicujus objecti, & varii coloris tinfli . integram imaginem recipiat Si denium singulae materi e partes sit gulis perceptionis partibus respondent, tori tum Objectum nunquam percipi poterit: Quia quum singulae percipientis partes. singulas ina ginis obj ccci partes tantummodo admittant, ' nihil supereris,quod totum objectum percipiat, deque eo judicium ferat; non magis quam si

tres Musici, qui trium partium canticum cane rent , & ad propriam dumtaxat vocem intenti, aliorum partem non audirent, de tota Symp

. ma decernere valerent.

36. Ubi igitur innotuit, variisque argumentismo confirmatum est, materiam non posse esse Mo-im principium,& obtusae adeo indolis esse, ut Ela , ονωm nullius Rei, quam patitur, possit esse cot sicia, actiones set , ut aliquia ullatenus percipere queat: Quis r. insicias ibit, summum Naturae Opiscem, &a cujus nutu creata quaeque dependent, potuisse eiusmodi, lachinas estingere , quae eosdem prorsus motus referant, actionesque omnes iis simillimas exerant, quas in Brutu Animantibui I. fieri

52쪽

C itionis in Potis. 6 3 fieri cernimus t Quod tales Machinas fabricare Deus valeat, in consesso apud omnes est, dea sapientissimo Augustino, epistola centesin insecunda, clare asseritur, his verbis: Miror tisi videri sim tum iditu vocis, qua Zcium est, Tu es

filius meus,non mediante animo,se ivino nutu,

sola corporali natura sic seripotuisse ' ct non videri eodem modo po se fieri cuIuslibet animalis θeciem corporalem, motumque viventi similem,davi no nutu, nullo animali interposito piritu. Si enim obtemperat Deo creatura corporea ne vivi si camtis anima ministerio ut edantur seni, quata edi ex corpore animato solent,ut 'rma locutionis articulatae auribus instratur, cur non obtemperet, ut Drmivi cantis anima ministerio, gura moImq, vo lucro eadem potentia Creat is ingeratur a pecti-bim. Quis non miratur portatisse horologium, ex certa partium figura, rotarum dispositione, chalybis convolutione, seu elaterio, tempora metiri, & horas certo indicare Θ. Quis non , achinam illam cum stupore comtemplatur,quam

se spectasse in Monetario Sego tensi testatur Illustris Eques Digbam ὶ quae tanto artificio

est elaborata, ut pars ejus quaelibet, variis muneribus deputetur, & ad propriam action in sit destinata. Quippe pars una, Auri, Argentive masiam in latitudinem extendit, ea laque crassitiem largitur , quam cudenda moneta postulae Huic altera jungitur, quae laminam sic distentam haurit . imagineque designat, quo peracto alteri iam signaram trasmittit, a qua pondias,

figuramque debitam, juxta impressum sibi signum,

53쪽

Decarentia sensus. gnum, accipit. Demum moneta sie persecta, in receptaculum,' ad id exstructum ἡilabitur, ubi is, cui eiusdem colligendi, & custodiendi

munus incumbit, paratum nummum offendit. Quis non ligneamDaedali Venerem miretur,quae circumactis oculis, spectantes contemplari videbatur, pedibus huc & illite moveri, &adeo scite mulieris actiones aemulari, ut ab omnibus vivere,ingredi,egredique putaretur. Et tamen nemo est, qui ad haec omnia peragenda, An tuam, aut Cognitionem in talibus machinis r ouiri existi et, & non ultro fateatur, hujusmodi operationes, a partium figura ordine, certaque magnitudine proscisci. Quidni igitur

idem de Animalibus sentimus, cum omnos eo rum partes ita aptari, connectique possint, ut eadem prorsus Sanguinis circuitio, idem spirituum impetus vigeat, qualem in vivo Cane deprehendimus. Quum varii illi motus, in Automatis, humana industria fabricatis, ope quarundam rotularum, aliorumve instrumento iam eduntur, quae paucissima sunt, si cum infinita propemodum multitudine usum, muscul

rum,nervorum, arteriarum, venarum, aliarum

que sartium organicarum conserantur, quae in corpore cujuslibet Animalis inveniuntur: Ac proinde mirum non est, si hujusmodi machianamentum motus admirabiliores habeat,quam

quodlibet aliud , quod arte humana fabricari

possit. γ Verum, ut similitudo inter Automata, artificis manibus constructa , & εχ imalia magis a eluce-

54쪽

O Cognitionu in Brutii. Os

elucescat, supponatur, quod Deus machinam , 37 canis, exempli causa, actiones di passiones exacte imitantem, inter aliosCanes collocet;quibus indiciis verum Canem, cujus motus cum mat in aris

cognitione & proposito fieri existimantur, ab res nommachina , cujus motus omnes & actiones per solam organorum ejus dispositionem, objectorumque impulsionem, distinguere valebimus 3 nullis mecastor, & aequam utriquavim, parem solertiam , similemque agendi, movendi sentiendique facultatem assignabi-

mus. Imo, ut res magis manifesta reddatur, irexaminetur, quod seret hominis judicium, qui in deserta insula relegatus degeret & ab omnibus Animalibus, quae Bruta vocamus, semo motus, nulla praeter Homines, per totum vitae curriculum, spectaret: quique mechanicis artibus addictus, Automatis conficiendis occuparetur: aut iis adesset, qui varia machinamenta, exempli causa, Hominis, Equi, volucris, s c. struerent. Supponatur deinde,quod Automata illa non modo gradirentur, comederent,&respirarent; sed etiam omnes Animantium motus ita imitarentur, ut persectum eorum speciem referrent, adeo ut, ad percutientis ictum, clamorem ederent, strepitu oborto, se- in pedes conjicerent, accederent, dum voca-etentur , uno Verbo, ea omnia agerent, quae

Homines solent, dum passionibus corripiuntur, & in motus varios se contorquent. Indu - bie vir ille, omni semota animi ambiguitate, tales machinas vera esse Animalia arbitraretura

55쪽

' 4s De carentia Sensius,tur, & vivere, sicut nos, moveri, agere, appe tere, sentire, cognoscere. Quemadmodum

Ginensium ille princeps , conspectum primo

portatile horologium, non solum vita, verum etiam sensu ac ratione instructum esse ducebar. ob motuum, quos in eo deprehendebat, constantiam : donec illius adapertio , & rotarum denuo ad motum appicatio, artificium detexit,& illum a concepto errore revocavit. Hinc videre licet, quam crassus sit eorum e ra q2 ror, qui animadvertentes Brutorum membra, les A, ὸ- in externa a nostris non 8issentire,& eo brorum for- rum motus nostris motibus esse similes ; illico

F-- statuunt, commune utrorumque esse princi-

2: '' pium, ac proindξ sicuti in nobis est Anima.

xiii Meuii. quae bos effectus producit, quaeque& corpori motum impertit, & cogitandi facultate pollet: ita in Anamalibus Animam reperiri debere,. qua similia munera exequitur, sive, quae eorum membra agitat, & cognitionis eorum est principium. Enimvero, dubitari nequit, quia magna, inter plurimas Animalium actiones, assinitas intercedat, quae nobis ab ineunte aetate , occasionem judicandi praebuerunt. illa pari modo, ac nos, actiones suas exerere, & Animae, opera, passiones habere, sibi congrua appet νe , odi se adversa, certis objectorum imagini- bus diactari, aliorum autem speciem horreo M. Sed revera, si rem ad amussim perpendamus , indagemusque, quid illud sit, quod An malium functmnum principium facimus faciale liquebit, uos mero infantiae praejudicio duci,

56쪽

O Cognitionis in Biretis. 47ci non nisi a natura fuisse hac opinione praeo cupatos. Quoniam si hujusmodi machinamenta oculis nostris proponerentur, nulla in eis Rationis vestigia agnosceremus , quanquam Canis , exempli causa, aut Equi speciem referrent, & omnium eorum actiones imitarentur:

ac proinde censendum est Animalia vere Automata esse , & omni Cognitione, ac Sensu destituta. Quidni, inquies, idem de machinis,corporum nostrorum imaginem reserentibus , sta- Quid inter . tuamus judicium 3 cum illae actiones humanas μη es Quoque imitarentur, & motus nostris similli 'μ

mos ederent, ac proinde sicut inserimus,machinas Animantibus similes Cognitione car re; quoniam easdem in Automatibus, ad eorum speciem emetis, similes actiones intuer mur, ad eundem modum concludendum so-ret: Homines quoque Cognitione esse desti tutos, quoniam motus prorsus iis similes in machinamentis, quantum ad externam figuram, organaque omnia in simiis spectamus, tua in veris Hominibus deprehenguntur. Ad id Respondeo, quantumvis illa Automata Hominum figuram exhibeant, & actio.

Des nostras, quantum moraliter sieri potest, aemulentur : duobus modis, a veris Homini

bus posse adhuc dignosci. Quorum primus est,

quod illa, nunquam loquendi facultate forent praedita, ut verbis, aut signis , Cogitationes suas manifestarent, di ad ea, de quibus interrogarentur , apposite responderent: uti inter

57쪽

48 De carentia Sensius, loquendum homines solent, qui certis signis,

mentem suam aliis aperiunt, & Cordis sui a cana aetegunt. Nam licet machinam eo artist cio fabricatam imaginari possumus, quae vocabula aliqua efferat,imo etiam enuntiet,quae ob jectorum praesentiae, externa ipsius organa in ventium ad amussim respondean ut si in aliqua ejus parte percutiatur, quid nobis placeat, efflagitet: si in altera , leviori manu tangatur . nos

illi blandiri dicat,& id genus similia: Nunquam

tamen, ut vocabula ita proprio marte adapte. ad iis omnibus congrue respondendum, qua coram ipsa proferentur: Qnemadmodum Homines quantumvis ingenio hebetes, atque et-i am mente captos facere cottidie experimur. Alier modus est, quod, etsi talium machinarum motus ordinati fuit, & sapientissimorum etiam Hominum motus certitudine superent, in plurimis tamen rebus aberrant, & a nobis maxime aeviant, in quibus imitari nos maxime deberent. Ex quibus manifestum fieret. hujusmodi machinas nona ratione duci, non cognitio

imbuit sed ex sola organorum suorum dispositione ad haec agenda impelli. Homines antem, quantumcunquestupii, imo etiam amcntes,ae insani,voces diversas apte construere valent,at' que ex iis orationem componere , qua Cogitationes suas patefaciant, & quod animo moliuntur, indicent. E diverso nullum Animal reperitur adeo perlectum,tamque faventi sidere ri tum, quod ad eam intelligentiam accedat, & simile quicqua 'exequatur. Quod Pestiis con-

58쪽

OCuntionis in Brutis.

tingit , non organorum imbecillitate, non partium defectu, non voces efformandi impotentia, cum videamus picas, & Asima os loquaces elie, & humanos promere sonos: non tamen Dcut nos loqui queunt, hoc est, adeo ut quaedam verba proferendo, eorum responsa nostris in-xerrogationibus quadrentn nobis manifestentie intelligere,quod proferunt. Cum nihilominus usu cottidiano appareat, Homi es a nativitate surdus & mutos, qui in/ubie intuitu organorum , Animalibus cedunt signis tamen, eo- dem modo quo nos, utit imo quaedam propria

inclustria invenire, quibus conceptus suos di-

vulgent, & quod in animo habent iis, cum qui- laus conversantur, patefaciant. Quod clim idem lacere Bruta Animantia nequeant, manifestumeli, non minori tantum cognitionis vi, quam bHomines pollere; sed Rationis prorsus essemperata, non humana tantam cognitione carere,

sed quacunque alia, quae singi potest, esse destituta; uno verbo Automata es., & non delectu, sed meto impetu agere. Hinc videre licet, quam vana sit nonnullorum Indiae orientalis populorum opimo, existimantium Simias, & Cercς - . tDeco ui apud eos in magno sunt numero, intelleci u valere,atque etiam loqui posse sed nolle , ne ab m anu occupentur, & ad laborem , operasque adigantur.

Quod vero nulla cognitione Animalia imbu- qu ta lint, racile potdst demonstrari: nam si per ali- β qua signa cognitionem suam nobis indicare possent, id necessario per loquelam est eret D berent,

59쪽

so De earentia Sensius,

berent, aut per alias aliquas notas , ad obvii

quaevis accommodatas,vocis nimirum suae variationes aut alias aliquas corporis sui actiones determinando, ut cogitationum suarum essentsgna, & talia quidem signa , quae non tantum naturalia,sed ex instituto tignificarent:Cum vero talia in Brutis Animantibus non deprelie damus , & naturalia dumtaxat suarum passio num in illis observemus, imo moralia, & ex instituto reperiri in ipsis nequeant, intrepide co cludendum est, Bestias nulla Cogitandi facultate pollere.Rationes autem , quae me adigunt

ad asserendum, nulla ex instituto signa in An malibus reperiri, duae sunt praecipuae. Prima, quoniam signa ex instituto, quum a solo rei cogitantis arbitratu dependeant , & efficaciam

suam ab ejus voluntate mutuentur, moraliter impossibile videtur, quod ea varia non sint, pro diversitate locorum,temporum perbonarum,apud quas usurpantur : quia nimirum rei cogitantis cognitiones, & scopi, nullam necessariam cor

nexionem habent, cuni actionibus, quibus f ciantur. Secunda est, quo8 si Gallina. exempli causa, clamor , milvo ejus pullis insidias instruente; aut cujusvis alterius Animalis eiulatus,ex instituto plane essent, impossibile soret, ut pulli,aut catuli hujusmodi sonos unquam intelligerent, quandoquidem ad placitum ed rentur,& pro bestiarum arbitrio fierent. Nai quamvis Hirundinum pulli, quorum memii

Gessendus, audito, nescio quo parentum ganni tu illico avolarunt, & arbore relicta, parentum vestis

60쪽

Cognitionis in Brutis. frvestigia sunt secutae. Ibat siqui Jem Vir clarissi

anus, via publica solus, cum transiens sub ilicis ramo satis humili tres hirundinis pullos animadvertit, recens eductos,cui insidentes illo praetereunte, non avolarunt: quare reversus, ac tertio subtransiens, manu in eas intensa , ut

comprehenderet, immobiles nihilominus perimanserunt, nullo signo, se fugam parare, exhi-blao ; verum ubi duae majores hirundines supervenere, & nescio quod murmur obtrusere , dieto citius aufugerunt, & perpete penna se in iuras tulere. Si obgannitus ille ex instituto fuit, quomodo eum statim pulli, nuperrime etiam Dati,dignoscere potuerunt ZQuo magistro didicere, se a parentibus increpari, admonerique ut

Hominem tanquam inimicum. & sibi insidiante fugerent Θ imo, quod omnem fidem superat, quo Paeto, ut ex ovis erupere pulli, & ex Matribus orta Animantia, similes ediit sonos,&patentum, si ita dicere liceat, sermonem imitantur λHaec satis indicant, ingenitas ei Ie hujusmodi voces,& a natura habere, quod certis signis suos affectus signiscent & prodant. Hinc viderelicet, ut praemonui, quam graviter decipiantur, sibique imponant, qui ex eo, mο Enimiquod in Belluis motu: humanis similes anim- iso mel advertant, &organa in ipsis, ac in nobis si milia ' contemplentur ; imaginantur,motuum illorun ' dem esse principium, & sicut in nobis ab Ani - --, HLma proficiscuntur , ita & in Bestiis animam rituale. similem debere assignari, a qua eorum motus pendeant. Sed nos animadvertentes duo in no-

SEARCH

MENU NAVIGATION