Caroli Scribani è Societate Iesu Antuerpia

발행: 1610년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

-ΙΣ 'CAROLI SCRIBANI siti. Certant Cum viris nuptae, ac propὰ maiestate vincunt;certat Virgines. Magna ubique maiestas oculorum, incessus, oris, vestium: in quibus nihil quod libidinis negotium curet. nulla hic pum pura multo saturata Conchylio,inteXta auro, coeloribus distincta ; aut sane no nisi perquam rara. Plurimum pulla veste gaudent: &respondet innatae morum grauitati & modestiae : vestitus enim pudoris praenuntius est: nam mores fere habitus praenuntiati grauitatem ergo hic, &quamdam maturitatem sapit. nihil leue, nihil quod matronalem, nihil quod virginalem pudicitiam

dedeceat.

c Video in Regnis Prouinciisque variis, quas - dam tot capillaturae structrices adhibere, quot viri insederint animis: quasdam perpetuis gemmis auroque non tam vestiri , quam intcgi frontes de dracone, aures de concha , brachia de luminibus lapillorum arctare : video sal tus ic ingentia praedia de tenera pendere Cerub Ce 3 ac singulos prope digitos Kalendarium expendere. Hinc illa virorum naufragia. neque enim de integra conscientia venit hoc studium placendi per decorem, quem naturaliter inuitatorium libidinis esse scimus. Ab artifice diabolo veniunt haec irritamenta,quae de proximo Curant luxuriae mercimonia, & obstrepunt pudicitiae

disciplinis. Quid enim haec faciunt aliud, quam

a a m . . . Vt '

22쪽

' ANT V ER P I A. a aut cultus secietate formam prostituant , ac de longinquo etiam trahant in noxias flammas,draconis exemplo, qui de longinquo spiritu abser-bet alitesΘSed & quasdam,in quibusdam Prouinciis, non dicam vestiri, sed vix sexum tegere ; ita nullum illis a veste auxilium, vix pudori est: alias etiam nulla iam veste peditis ostentare nudum, quo &stuporem quemdam inaedificet viris, & inaccendant frigus, scandalaque usque ad caelum iaculentur . Olim matres cum pectoralem fasciam

soluerent proli,secretum captabant: nunc etiam

Virgines totu prope pudorem in oculis omnium circumferunt;quid nisi ut prostituant omnibusZHaec alibi: aliud hic video. Omnium habitus s

ueritatem redolet, & pudicitiam testattir,ut reli- sua taceam. Quod si quae structius procedant,vel natalium, vel dignitatum, vel diuitiarum caussia, ita temperant, ut praetextu nccessitatis, nihil lasciuiam sapiat, ne virorum quemqUam petulan'tia sua vulnerent. magisque quo propius intum iberis, vidi; bis tales, serico probitatis, pudicitia: l bysso,quam voluptatis induta9. Nullus vero in V plerisque omnibus tranquillux dc placidus; frons pura, nulla aut moeroris superuacui, aut essus' us motus rugositate contrare : oculi in la urnmue as seueritatem remissi : os moestia &sranquillitate signatum: verba aperta dc recta, dc

23쪽

IA CAROLI SCRI3 ANIquae fere pectus prodant, ab omni arte alienum. Deniq; tota habitudo seueritatem potius,quam alium minus compositum praesert assectum. Nihil hic leue, nihil quod raritate & peregrinit . te sita at liciat: sed maturo q uodam ingenitae grauitatis pondere castimoniam singula spirant, ut

vidisse ad honestatem satis sit. Quod si quis arserit

hoc igne, Qto earum aspectu, tamquam flumine, restinguitur incendium. Hoc audeo: nihil me vel in moribus vidisse maturius, vel in oculis castius, vel in vultu modestius, vel in ore tenerius, vel in incessu temperantius, vel in Colloquio cir- Cum spectius, vel in totius corporis constitutione magis ad regulam. N ulla autem inter has otiosa: otium fauilla libidinis . nulla hic vinosa; vinum laQiuiae somes . ntilla frequens in Contuberniis; per haec irrepunt verba pudoris inimica. Bonos cor punt mores coniresia malLNubilitas. Nobilitatem nullam praedicabo. Socraticam

sane nemo excludet : animi nimirum &corporis bonam temperiem. Bene Democritus,

rogatus in quo cohsisteret nobilitas: Pecudum, aiebat, in valido corporis habitu; hominum, in

nitate morum. Mens ergo bona nobilem facit.' At haec patet omnibus ;& ad eam nobiles sunt omnes. potestque ex casa vir magnus exire

potest

24쪽

ANT PER PIA. Is potest ab aratro, a sutrina, ab argilla: Hostilius, Tarquinius Pristus, Servius Tullius, Fabricius, Curius, Iphicrates , Agathocles, & tot orbe toto magna nomina, a quo originis suae primogenia duxerunt Potest ex tenui humilique corpusculo augustus& magnus ani mus prodire: Seraphicus Franciseus in exemplar editus, ut sciremuS non vilitate corporis animum foedari, sed huius pulchritudine corpus ornari. Potest & e plebe magnus Imperator exurgere: Decij mihi tenes, Marius, Rupilius,Ventidius,plebeiae animae. Patritius Socrates non fuit; Cleanthes rigando hortulo locauit manus; Platonem non accepit PhiloΕ-phia nobilem, sed secit: ut non imprudenti voto cecinisse videatur Vates:

Perditus, it dulitet Senecam traferre Neroni'

Malo 3atre tost Thersites, dum modo tu fis Eacidi milis, Vulcanias arma capessas; Γ-m te Thersi similemiroducat Achilles.

Ac si originem spectes , aC longam maiorum seriem; a primo mundi, usque in hoc tempuS, produxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. nec quisquam est, qui ultra Adamum deducat genus: nec nobiliorem hoc, nec retros

rem designabis: Qt si pergis obstinare,& vltra

hunc gerim referre; nemo iam non inde erit, ante quod nihil est. Corpus vero idem est, nec aliter

25쪽

I6 CARO LI sCRIBANI aliter filium effudit Regia mater, quam pauperis tuguri. Considera huius singula; sangui

venarum discursiis,&ipses medullarum in abdito thesturos: omnia terrenae originis sunt ; Co pusque totum de limo primitus figulatum, etiam ad nationum fabulas veritas transmisit. Veniamus ad infantiam: lacte haec & pannis iussa est esse contenta. ab his initiis Regna &cata, diademata &socci. Si animum cogitas, idem

est. hunc enim omnium afflator rerum parem corporibus amauit, tamquam animarum parens

Vnus. Corpore proinde & animo pares: quid reliquum, nisi ut a virtute omnis imparitas Θ Haec erit ergo, quae magnos, quae nobiles, quae humiles, nobilesque dabit. Bene in hanc sententiam SatyriCUS: Stemmata qui aciunt,quid Dodia Potirclongo Sanguine censeri, pictos ostendere multus Maiorum, flantes in curribus P ilianos GTota licet et eres exornent cvndique cera Atria, nobilitas sola Hr atque inica Virtus. Bene Socrates in hanc sententiam : rogatuS,Pe sarum Regem magnum fortunatumque arbitraretur; Nescio, respondit, quantum Virtutis habeat. Hinc etiam noc illius : Animus bene ad Virtutem compositus, nobilis est: reliq ua longa seculorum varietas miscuit, &sursum deor-ssimque

26쪽

A N T v E R P I A. IT sumque sortuna versavit. Hinc & illud Platonis: Neminem Regum, non ex seruis; seruorum neminem, non ex Regibus oriundum.

s , in js animi. SI opes spectes, &ex his hominem metiris, etiam improbissimum magnum dices, cum his onerari possit. An quisquam Chelidonem Cleopatrae mollibus unum , an Natalem tanti impurae quam improbae linguae: an Narcissum Claudij,Asiaticu Vitellij, Carum Neronis,di thenium Domitiani libertos, praetulerit Poplic

let Menenio,Tuberoni,Cincinnato,Curio8 Noli hominem metiri basi. paruulus est pumilio et iam in monte; & colossus magnitudinem suam seruabit etiam in puteo. noli illum metiri ali nis ; non magis quam a steptro aut purpura comoedum. simul enim Haec exuerit, ad sua redibit. An quisquam Orientis pugilem magnum a bitretur, cum dissi ueret opibus, an cu abacti greges, cum filij una ruina denuntiarentur oppressi, cum immundam viceris redundantiam magna aequanimitate distringeret; cum uxorem malis lassatam, & ad praua suadentem, execraretur tunC nimirum, non in opibus, nobile vexillum de inimico gloriae sitae diabolo Deus extulit.. Feliciorem sors arbitraris diuitem. Sqpius pauper quam diuea ridet: & huius hilaritudo,scenica C pluri-

27쪽

18 CAROLI SCRIBANI plurimum de superfici a 2premis labris venit. aut si ab animo, fragilior est clim aduentitiis innitatur; ut quae a ludentis fortunae pendeat manibus : a quibus quid exspectas stabile λ festinant in

damnum,ad incrementa lente exurgunt: neque umquam ea celeritate res reparant, qua rapuerunt, qua finiuerunt. quare omne illud gaudium Citatum est,transit , imb euolat paribus cum fomtuna pennis. At pauperis ab alto risiis est, de suo gaudet. Et fere videbis diuitem cogitationibus

grauem, multa meditantem, voluentem animo multa, cum interim risum mentiatur. retege:

omne mendacium tenue est, pellucet, si inspex his: vide his cor exedi, ac superuacaneis fatigari Sed felix est. Omnis,mihi crede,persenata haec felicitas est: colemnes,si spoliaueri is nosse hunc ornatumῖ quod equo stratum, aulaea domui, hoc opes diuiti. Intus considera: noli illum aestimaro

pallio,aut fascia Regia; sepone haec ad modicum Intus beta: vide quid lateat, quid ibi sit, hoc illius est. ab illo metire; ab animo nimirum virtutibus instructo. Quid ergoῖ cum opibus felicitas stare non potestῖPotest. nam & in diuitiis sese explicat Virtus, neq- illarum possessione quemquainterdicit: sed hoc efficit,ut intrepide quis possideat. Amuuntῖ tenebit colorem: dissivuntλstabitidem color. imo aduentitia singula,ccu fugientia, Ceu adnatantia, in suum colorem vertet 3 non ab

28쪽

ANT VER PIA. I9iis situm mutuabitur. Ingruant mala, na faciet, effera, mansueta dimittet; paupertas ipsa, diuite hanc animo Complectetur. Assuetudo ad haec d cet, & fortuitorum frequens meditatio . Ita li- dissima corporis pars eit, quam frequens vis

exagitat. Sic nautis videmus Corpora ferendo mari dura; agricolis manus extritas: ad excutienis

dum tela militares lacerti valent; agilia curseribus membra sunt: illudque,ut semel dicam , in singulis Qlidissimum est,quod exercuit: tantum valet exercitatio. Hinc & Leonibus magister manum insertat; ostulatur Tygrim suus custos; Elelviantem inses r AEthiops cogit ambulare per funem. Maiora dabit quisquis virtutem suam fecerit. mala nimiru iuxta ac bona sua faciet: nec minus in diuitiis quam in paupertate beatuS erit.

Et sane infirmi est animi, non posse diuitias pati.

M.Cato Cum laudaret Curium & Coruncanum,&isculum illud in quo CenBrium crimen erat paucae argenteae lamellae, possidebat ipse quadragies sestertium: & si maiores obuenissent opes, non spreuisset. Neque enim se sapiens indignum riuitis muneribus putat; nec respuit possessiones: ac licet illas non admittat in animum, in

domum tamen securus recipit; continetque tamquam maiorem virtuti seae materiam. Magnus

ille est, fateor, qui fictilibus utitur ut argento, Ut auro: nec minor tamen ille, qui sic argento, sic C a utitur

29쪽

2Ο CARO LI sCRIBANI utitur auro.ut fictilibus. hoc etiam forte lila maior:instrumenta enim huic explicandae nequitiae sortuna concessit. non utiturῖ magnus est. Nam cui illa negata sunt,quid iudicesλLatet in hoc fors vitia,plurimum ausura,sii vires dederis. Intuere serpentem; licet frigore rigeat, non ideo desunt illi venena, sed torpent: accedat calor, & videbis non fuisse emortua, sed dormiuisse, sortius nocitura si excitaueris.Intuere dehinc Tygres & Leones; licet submittant aliquando, numquam feritatem eXuent. da saeuitiae materiam, exasperabitur torvitas mitigata. raro enim vitia hona fide mansitescunt; rarbin aeuum delitestunt. eXperire. materiam praebe: & a paupere experimentum

cape. Crudelitas, ambitio, luxuria, in paupertate latent. arrideat benignior fortuna, ingerat pleno sinu opes; cognosces qualis fuerit. quamdiu instrumenta haec desunt, quid iudicas 3 In diuite omnia habes, quὰ nequitia, ut se diffundat, desiderat . at continet hanc, & freno in officio tenet, neC patitur erumpere: sin pergat efferare, calcat pedibus, vinculat, di quasi eliis comprimit gutture. magnus est, & inter primos numeranduia Quid haec ad vos Plurimum. congessit in vos fortuna ingentes opes: supra priuatum pecuniae modum prouexit; ut non iam habere,sed calcare diuitias liceat. in tantis opibus stat mens recta:

hoc viri est,& magni; di qualem vix singula Olim sycula

30쪽

cula dederunt, unum alterumve. Scio a paupertate exisse magnos. Scipioni dos, Regulo mercenarius, Menenio funus defuit. ergo illius filiae ex aerario dotem acceperunt absentis Reguli colonus populus Romanus fuit; tertius aere Collato funeratus est. Sed & e diuitiis stio prodiisse magnos . Catonem & Senecam quis ignoratῖ in summa fortuna, subduxerunt sie fortunae, intromsiis beati &diuites: hoc uno a magna mortalium

parte disiiuncti, quod plerique habeantur verius a diuitiis, ut aeger a febribus, quam illas habeant: Licinium cogita & Maecenatem: at illi diuitias clim haberent, non habebantur ab illis. Magnus itaque ille est, qui diuitias, quas habere potuit, contempsit: maior qui possessis sese exuit; aut exutus stetit interritus: nec minor, qui illis ci Cum fusius, magis audiuit suas esse quam credidit. Prior ille securus est, qui in paupertate diues est: at nestio an non ille maior, qui in diuitiis pauper est. Et sane ingentis animi est, non corrumpi diuitiarum Contubernio: nec minus, inter caelata

laquearia nullum pauere senum,quam sub viridice ite. Illud vero quale est, in sim mis opibus non trepidare ad magnitudinis suae praecepS, CO-gitet licet quosvis casus, &in sublimi maxime lubricos Z quale illud, parasse animum in omnem

sortunam;& in extrema tenuisse colorem, quem

ostentauit in summa Z Iam quod praecipitium

SEARCH

MENU NAVIGATION