Christophori Forstneri In 16 libros Annalium, quatenus extant C. Cornelii Taciti notæ politicæ

발행: 1662년

분량: 944페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

446 NOTAE POLITICAE set pro se, duobusque filiis tres equos instrui jussit: deductosque ne quidem prius sumpto prandio filios in apertam

quandam planiciem his verbis alloc tus est: carissima pignora, alibi nobis nostra fortuna consectanda est.Hic e nim,uti Rex me illo plura scire cogno vit,non est, ut bene nobis fore speremus. Anton. P ereΣ. in Epist.quadam Hi

spanica scripta ad LemaSucem Rod ricus Gomeetius Sylva, qui in Philippi aula Omnia poterat, a prudentissimo quodam sene accepisse se dixit ex sacris

literis acceptum praeceptum: coram re

se noli riderisapiens. Et Albae Dux aje-ha Sylvam illum, non quod aliis consilio & gerendae reipublicae scientia praestaret, tantum apud Philippum valuisse,sed quod illo praecepto sapientis. sime utebatur. In consiliis,quibus Regem suum instruebat,in colloquiis,quq cum illo habebat, cavisse, ne sciret sauRegis prudentiam superare viderctur. Primum & principale instrumentum,

472쪽

AD CORNEL. TACIT. q47us quo Principis animus ad audi edi patie- , tiam disponitur & praeparatur,esse adu, lationis , quae sapidissimus ingenii hi , triani pastus est,particulam;qua Princi, pes solos se sapientes haberi, solos re, nam & consilii potentes persuadeat

dii tur. Indeque Sylvam, quanquam pro curaret, ut . boni eventus consiliorum 3 . suorum fructus haberentur: talem nua. hilominus negotiis speciem circumde- disse , ut illa coeptorum felicitas non, tam a sua prudentia, quam fortunae imis dulgentia quadamicomitante sedulita- , tem fideq; suam provenisse videretur. . Hac axte Regis erga se amorem in ma-o, jus trovexisse; non aliter ac in ludo, ii qui fortunae victoriam debet, sive imdignatione victi luci um reportat; qui . suis artibus vicit, inimicitias plos, rumque sortitur. Anton. Perez. d.

Sed nec semper injuria Principum, gratiam mutat. Saepe etiam illi ipsi grai tiosi su a culpa sibi fortunae fuga admo-

473쪽

4 8 NOT E POLITICAEvent,serius,si saperent,recessuram. IV. Quidam ex iis non aestimato domini ingenio, causam, qua amantur, negligunt colere. Alii adnuc cruda &recentia domini studia, tanquam nondum praeparati ventriculi robur importuno usii obruunt. Quo iam ignoratio satietatis decepit: qui quanquam circum fluentes omnis fortunae muneribus tamen dominum in novae alicujus amicitiae illecebras declinantem, tanquam injectis manibus retinent,proclamanv que ad promissi amoris vindicias. Ita qui de gratiae statione recedere ad magnificum otium poterant, rapi malunt,

quam abire. Quid ussaniam dicam, cum in levia ingenia haec felicitas cadit; quae adversus minores humanitotem,adversus majores reverentiam exuere solent: Novimus, quam bene So lis curru Phaethon usus sit, aut Icarus pennis. Quidam nullo tot munerum, totque beneficiorum , quibus ornati

sunt,respectu in ipsum Principem sce

474쪽

AD CORNEL. TACIT. 6 slerata consilia inire ausi sunt.Cujus rei exemplum, ut infinita alia praeteream,

est in Sejano; de quo libxo sequenti

plura notabimus. Sunt, qui dum ab ex ternis Principibus pene ut pares ambiuntur,non intelligentes sollicitari se ad proditi domini scelus,consilia, quae te gi oportebat, aliis enunciant. Alii superbia, fastu, avaritia odium Optimatum,aut populi in se concitant. Omnis enim error. Omne in administranda repub. delictum, omnis vectigalium,

tributorum, aliorumque onerum impositio gratiosis in aula viris, &, ut Anam. loquitur. lib. 38. formatoribus perii adscribitur. Quibusdam capita- Ie fuit,objecisse &exprobrasse merita.

Nam eo usque laeta simi merita, dum videntur exsolvi posse , neque exprombrantur;ubi multum antevenere& ambitiose jactantur, pro gratia odium redditur. Nihil citius senescit gratia,&memoria beneficiorum; quae quo majora sunt,eo saepius ingratitudine pen-

475쪽

queo Noae E POL ΙΤIC Escantur. Quippe qui ea remunerandopci solvere aut non vult aut non potest; vel oblivione vel animo sito imperando,ut credat non tanta fuisse, qualia a stimantur, illorum memoriam injicit. Postremis, quos eo reductos ut alieno

benosicio indigcrent, pudet, accepisse se illud indignantur; adeo,utiplus apud illos possit odium ob cam,in quam in ciderant necessitatis memoriam,quam beneficii accepti recordatio. Non igitur bene rebus suis consulunt, qui me ritorum diuturnique servitii superbia

fidentes verbis ctiam & querelarum cerbitate Principum seorum ingratit dinem arguere audent. Horum enim ea natura est,ut cogi nolint. Etiam quae

debent,cum solvunt,liberalitati adstribi volunt; & qui reposcit inciviliter quod expectare debebat, pro gr tiaodium & exitium invenit. C. Silius,cum immodice jactasset, situm militem in obsequio durasse,cum alii ad seditiones

476쪽

AD CORNEL. TACIΤ. Α Ι imperium, si suis quoque legionibus 4 cupido novandi fuisset, ad mortem a-s da nus est.Desti ui enim per haec fortus nam suamCaesar, seque imparem tanto: morito rebatur. Tac. q.an.) Quo accei dit&illa ratio, quod benegesta cita a su- , is ducibus sibi adscribi Principes vo-e Iunt.Apud Romanos bellorum duces trophasis non suum sed Principis nomo i ii scribebant. Jacitan.ubi deGerma-ε nico, Et in operibus publicis, qui no- men situm sinePrincipis mentione scri- ό psissent,majestatis tencbatur obnoxius, st.x.C.de opereub EtGermanis sita for, ii ita necta gloriae Principis tribuere pra is cipuum lacramentum erat. Tacit. ini Uerman.9 Apud Mauritium ImperatoremGeorgius quidam adPersarumRegem pro pace legatus magnum adiit periculum , quod imprudenter gloriatus

csset,Regem Persarum non Imperatori,sed suae prudentiae pacem indulsisse. Theophilact. Simocati. 82φ. In Belgio cum FcrdinandusAlbaeDux statua sibi

477쪽

set NOTAE POLIΥICAE cum superba inscriptione posuisset, 'jici illam Philippus Rex hist.de belLM . Et Consalvus M

gnus cum liberalitatis terminus incaute transgressus Neapolitani a se subjugati regni proceres donis, beneficiis , denique comitate a genio Hi janorum tantopere aliena,sibi devinxisset,& qui Regem decebant, ipse gessisset,abd eius ex regno inHisbania inglorius obiit 0. Tocm Cent. 3 8.ὰ Ut non sine ratione Cyaxares Mediis apud Xenophontem s. Cyron dicat, injurias po pulo sito illatas tolerare se posse,magna

beneficia non posse. Quemadmodum enim,inquit ille si quis canes tuos tales pascendo curando que reddat, ut illum magis quam te norint,aut sit quis ministros tuos beneficiis tale s iniciat, ut ipsius cste malint, quam tui, aut si quis uxorem tuam obisequiis sic demercatur, ut tandem ossiciat eam sui magis, quam

tui amantem, ingrata tibi futura est &invisa beneficentia:ita injuriam Prin- l . clyc

478쪽

li a

AD CORNEL. TACIT. 433cipes existimant illa, quibus populorum studia in alium derivantur, beneficia. Apud Augustum duo erant se ventissima gratia, M.Agrippa, & Codinctius Gallus. Et hic quidem insole ter clatus, statuas sibi per universam AEgyptum ponere, sua aeta pyramidibus inscribere, dcnique e 3 vccordiae labi, ut in ipsum Augustum vanissimis verbis detonaret. Igitur exulare jussus

damnationcm morte voluntaria prae

venit. At M. Agrippa, etsi Cesari gloriosarum actionum auctor & praecipuus adjutor cffet, nihil tamen ejus gloriar sibi arrogabat : honoresque in se collatos non in suum commodum, sed in Augusti & reipublicae gloriam con vertebat: operibusque publicis a se e tructis non suos,sedAugusti titulos imscribebat. Dio Cassis. Commissa pugna navali cum Sexto Pompen, satis habuit fugasse hostes, nec eos ultra inosecutus est. Dicebat enim, hunc esse plerisque Principibus morem , ut no lint

479쪽

s NOTAE POLITICAElint quenquam seipsis praestantiorem haberi: ideoque eos plerasque res, ubi haud magno labore sit statura victoria, suo duinti atque auspicio gerere, Con tra dissicilia & impedita aliis eomini rere:ex quibus si sic illi feliciter dxpedi

verint,titulum rei bene gestae tamen mbi solis adsciscere.Proinde duo Laec eu, qui incolumitatis suae cura gerit,obse vare debere:ut negotio dissicili praefectus id,si fieri potest, a se amoliatur :quod si nequeat, bene gestae rei nomen Principi conservet. Agrippae

moresCn. Agricola expressisse videtur, qui nunquam in suam famam gestis exultavit;ad authorem & ducem, ut mΡnister fortunam retulit. Ita virtute in obsequendo, verecundi a in praedicando extra invidiam, nec extra gloriam erat. Tacit in Agric Ex Britannia maximis rebus gestis reversus Romam,ne notabilis celubritate&frequetia occurrentium introitus esset, vitato amicorum ossicio noctu in urbem,nOetu

480쪽

AD CORNEL. TACIT. Syctu in palatium venit:exceptusque brevi osculo & nullo formone turbae se vientium immixtus est. Et ut militare nomen, grave inter otioses aliis virtutibus temperaret ranquillitatem atq; otium penitus auxit;cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicoru, comitatus:adeo,ut pleriq; , quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est,uiso aspectoque Agricola quae' rerent famam, pauci interpretarentur. Tacuo igitur omnino necessarium, gloriam egregii cujusque facinoris non nostrae prudentiae aut vi tuti,sedPrincipi adscribere;tantum ab est, ut ei servitia nostra exprobrare liceat.Quemadmodum enim, qui catenis alligati sunt remigio , cum, ut loquitur

Comicus,mortui boves incursant te ua ipsorum, non reverberando , non

miserabili, omnibusque precibus eff-caciori intutu, atque interdum piscis

SEARCH

MENU NAVIGATION