Christophori Forstneri In 16 libros Annalium, quatenus extant C. Cornelii Taciti notæ politicæ

발행: 1662년

분량: 944페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

NOTAE ΡOLITICAE vivere , alterum non isdereorum cuique tribuere, non minus quam legem liam Sciatiam & Juniam Norbanam prorsus hominum moribus sublatas esse dicat,inireturque eas non insertas e sse legum abrogatarum libris Nec minus argute alius, qui sapienturi idebo

nosto& turpi, de virtutibus & vitiis sententias similes esse dicit, vetusti operis numismatis, quae quamvis magni aestimentur, & tanquam rarum aliquid magnificentiam possossoris ostendant,

non tamen contractilum humanorum

instrumento fimguntur.Denique Lindovicus Gonetasa Nivernensis apud Thuanum libere profitetur, si rogem tur Principcs, quo titulo tot provincias teneant, non aliud, quod respondeant habituros, quam eas ita a majoribus accepisse:&si lex sit,utPrinceps a majoribus possessa, quoru aliam possessionis causam edissere nequeunt, restituere teneantur,ad summas angustias pleros

que qui nunc late regnant, adductum iri. Nobis

452쪽

4 2Nobis Romulus, ut libitum, imperita-

Nerat s c. PomponiusI.C. in L i I. f. de et orig. 1ur. tradit, initio civitatis popi hi lum sne lege certa primum egisse : o-s mniaque manu a Regibus gubernata. Ipsum tamenRomulum leges quasdam, curiatas ad populum tulitie: quarum, etiam DionysiusHalicarnassaeus &Pl tarchus & Festiis meminerunt. Collet git illas, & commentario illustravit dist ligentissimus pariter ac eruditissimus a Franciscus Balduinus: cujus ad illum s commentarium praefatio ita scriptali videtur,ut hunc Taciti de principiis juris locum explicare voluiste videaturi te Numa religionibuι or divino jure po- , pulum derinxitJv.quae dixi ad lib.INerb., ut sunt mobiles Urc. a eis etiam Reges obtemperarent. J, Nunqua mihi placuit philosophia, quae a paucis syllogis inis omnium Regii sces pira lacessere & periculosa euriositate, disputare audet:an legibus solutus sit Princeps Z quatenus praeceptis ejus pami ren

453쪽

418 NOTAE POLITICAErendum Θ quae conditiones tyrannum faciant λ an malus Princeps e medio jure tolli possit λ & quae consimilis audinciae quaestiones sint. Corruetis a Repub. plurima leges. JIniquus& ingratus mihi Justus Lipsius

videtur,qui neque Justiniano ob compositos juris, quo utimur, libros, nec Lothario Imperatori ob reductos eos dem in hicem usumque hominum multam deberi gratiam arbitratur. Nec enim verum est quod ipse ait , ex multis legibus ortas esse tot litigia, tot patronorum fraudes, jurisque cavillationes.Hominum ea improbitas est:haut

minor, imb major futura, si paucioribus uteremur Iegibus. Quippe leges

pleraeque ex occasione latae sunt, ut da rent formam finemque controversiis,

quae ex juris scripti defectu emergebant. Nunc quod introductum est ad finiendas lites, ad statuendum juScertum,ad praecidendas jurisperitorum disputationes , quomodo dici potest

454쪽

AD CORNEL. TACIT. 629 a disputationi litibusque causam clare aut quomodo dici non debet, majoresis semper patronorum advocatorumque

re fraudes, si pauciores forent leges,l quam quae negotiis stissicerentὸsi omnes jus in incerto esset, ideoque patrono'

a. rum disputationem exigeret. Quare- ι nim certoe jure nituntur, certamque 1 semper habuerunt interpretationem,

i nulla hominum fraude,nisi etiam judex

ὸ corruptionibus pateat, cludi possunt. I Fraus, & cavillatio in incertis valenti, Porro,quod sunt,ut multi medici pe- , itilentis aeris,sic multas leges aegrae cisa vitatis esse argumentum: verum id quii dem est. Sed non aegra civitas aut co rupta est, quia multas habet leges: sedi multae sunt leges, quia aegra Civitas est. i Felix vitae facilitas,qua vetustissimi modi talium nulla adhuc mala libi e ne pra-bro scelere, que sine poena aut coercitati nibus, ebant. Sed morbis tamen gras. sentibus romedia prudenter esse quaesita,& cx malis moribus bonas esse natas

leges

455쪽

3o NOTAE POLITICAE leges aliquod est in malis' latium: Rhabenda Romanis bonisque Imperatoribus gratia,qui ad hiajus vitae turbas

componendas tantum nobis reliquerunt & consilii, & judicii & aequissimarrationis. Jssus CHRIsΤus Dominus ac Legislator summus,ipsa Patris Sapientia duas nobis ex coelo leges attulit: diligito proximum ut te ipsum.&: quod tribi fleri non vis, alteri ne feceris: quibus universa Christiana jurisprudentia co-tinetur. Verum cum in tanta hominum improbitate, humanaeque naturae im' becillitate rari sint qui ita affectibus expurgatum habeant animum, ut eadem caritate alios ac se prosequi velint; oportuit, ubi mali radix extirpari non potuit, altem caveri, ut quam minime serperet, noceretve. Itaque leges latae sunt,non quae bonos perfectosque homines cssiciant, sed quae ne mali essent, providerent. Nec pertinet huc quod Tacitus corruptissima Rep. plurimas

leges fidisse asserit. Non enim is ho

456쪽

AD CORNA L. TA CIT. qi Irum verborum sensus est, quasi multae leges corruptam Remp. faciant sed incorrupta Rep.Romana plures latas esse leges non tuendae libertati & si mandae concordiar.m dissensione ordinum , ct ad istendi inlicitos honores aut pellendi claros viros,abassi ob prava Nam

in repub. factionibus scissa leges non ad publicam utilitatem, sed pro ambitione illorum qui plus possunt ferri usitatum est. Ergoyut verum est, corruptissima Repub. plurimas leges fuisse: ita non licet conversione propositionis dicere,plurimas legos facere corruptissimam Remp. si avior remediis,quam delicta ero G omodo otiam de Sulla Lucanus ait. lib.2.)-dumque nimis jam putrida membra recidis, Excessit meduina modNm; nimimmque mcuta est, Oua morbi διxer manus perire nocentes

Sed cum jam seli p6sent superesse nocentes.

457쪽

NOTAE POLITICAE Suarumque legum austor idem ace-

verser. J ab omnibus annotatum est , quod Cleon apud Thucydidem est , Ob. s.) satius esse malas sed immotas habere leges,quam bonas, &instabiles.Nam di sua legibus reverentia perit:

ct siu per omnibus negotiinmelius atquere ctius olim provisium: ct qua conpertuntur

in deterius mutantur. Tacit. I . annal.)

Vide tamen quae scripsi ad lib. 6. vessi.

reputante Tiberio scis Et in continua pem viginti annos distordia, non mos, non 'us,deterrima quaque impune,ac multa honesta exitio fuere. J Hi corrupti statuspopularis fruetiis sunt, in quo Ope ad imperitos aut ignavos

populi levitas defert fasces: ubi sa&ο-nibus,invidia , impetu rapiuntur vulgi studia: ubi ad seditiones, ad furorem, ad captandi populi atque fallendi coimsilia aptare se solent improbae ac factiosae mentes: adulatione, obsequio, sita' vitate orandi: ubi plerumque ingens virtutis specimen est,ab imperita mul-

458쪽

AD CORNEL. TACIT. 433

titudine male mulctari; ubi denique deterrima quaque impune ac multa honesta exitio siunt. Atque ille quanquam prompto ad capessendos honores aditu Maecenatem ammiatus sine dignitate Senatoria multos tria umphalium consi ariumque potentia a terit.J Procerum in ausis duplex condi tio est,alii Crateres, alii Hephaestiones sunt. Quidam,qui nullis magistratuum, dignitatumve appellationibus insignes, summa tamen & intima Principum a nimis inhaerent; alii, per quos Princeps praecipua reipublicae momenta procurat,quibus externas res atque civiles credens,in arcanis consiliis potis. simum fidem habet. Hi vero quamvis sic ad se trahant ac propemodum suas faciant altas illas & salutis omnium cu- S,ut nΘn tam Rep.egeant, quam suis ossiciis deinde Respublica; tamen primi illi,apud eos maxime Principes, quia negotiis abhorrent,sere plus possunt. Interdum Voluptatem consectari,jocis

459쪽

ludisque incumbere illis solis licet. EN iam supercilio in dominos uti, & pene

regnare modica tamen nec longa contumacia Princeps haud raro accendit;

quam amare volentes, tam amari. In

tam altum producti, & tam amati a Principe , quod non obtineant λ quas non opes cumulent Θ ut si a tanto dei de apice excidant, saltem felix pr istinae potentiae monimentum ad reliquae ubiae securitatem duret. v.Io. Baucis I- π.an Copia e ct affluentia luxu propior.

Superat tamen rigor animi, ingentibus negotiis par.eὸ acrior, o somnum O inera

tiam magis ostentabat J Et hi habentur homines ad regiae mores facti, qui ve satilem animum omnibus negotiis, s riis juxta ac ludicris applicare valent. GDie in alti Satte erecti eis. Contra ii eptos aestimant, qui in lupanari castitatem, & inter temulentos bacchantium coetus sobrietatem profiteri volunt. Et sanu Hetruscus Politicus quam-

460쪽

AD CORNEL. TACIT. 43sa quamquam impie) necessarium esse scripsit, posse, si occasio tulcrit, esse a crudelem , infidum. Quomodo Se- janum Tacitus descripsit. O. Annal.), Corpus illi,inquit,tiborem tolerans, aui- ἰ mus audax ut obtegens, in alios criminas tor: juma adulatio 2 superbia , palam ι compositusPudor, intus Fumma apisiendia libido: ejussue causa modo largitio 2 ω- xus, saepius industria ac vigilantia es .i Et de Sapore Rege Perserum Amm1 nus Marcellinus: lib. 28. cummi coma duceret humilis aut elatus. Tacitus deji Licinio Muciano: luxuria, industria,

a comitate, arrogantia, malis bonisque ari tibus m:xtus, nimia voluptates, cum va-i': 'Votiens expedierat, magna virtus , palam laudares, secreta male audebant. sed apudμfeetis, a proximos, collegas rariis illecebris potens o c. tib. 1.histor. Idem de T. Vinio : p

νus aut industrius eadem vi , prout ani

SEARCH

MENU NAVIGATION