Christophori Forstneri In 16 libros Annalium, quatenus extant C. Cornelii Taciti notæ politicæ

발행: 1662년

분량: 944페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

416 .rNofisi POLITICAE enissim ; quibus interdum commodi sibi causa, quam foederis, auxilia ferebant, eaque lente & tarde,ut aut se su que dederent quod campani bello S mnitico coacti fecerunt aut,si potetCS

essent,cladibus attererentur . SociOS prompte recipiebant eos, quorum sintus ad res novas,& motus opportunus

erat;& quosdam non tam ob supplicum preces, quam quὀd occasio osterebintur lacessendi & invadendi alios, in quos causae belli quaerebantur, quorumque nullae alias in sic injuriae extarent. Postquam armis sociorum suam auxere potentiam,tandem ipsos socios, qui tum demum sero nimis servitutem, inquam lapsi erant, animadverterunt,

non ut foedere iunctos, sed ut dedititi

Os tractare coeperunt. Quod autem Camillorum Fabriciorum,Scipionum aliorumque nomina ob tantopere fidem celebrata legimus; dicendum est, ex filo,non urbis ingenio bella gessisse,& Remp.administrasse. Nec in ipso-

442쪽

AD CORNEL. TACIT. 4IT rum sed totius populi manu rei Ro-

mante silmma sata erat;quod ex eo constat, quod apud Livium libro tertio re fertur. Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum Ope bello certassciat, multis invicem cladibus sessi, iudicem populum Romanum cepere. Cum ad causam orandam venissent, concilio populi a magistratibus dato , magna contentione adium. Jamque editis te-i stibus, clim tribus vocari, & populum inire suffragium oporteret , consurgit 7 P. Scaptius depIebe,magno natu : & si licet,in quit, Consules, de rep. dicere, ix errare ego populum in hac causa nono patiar. Cum ut vanum eum negarentia consules audiendum esse,tribunos ap-

, pellat; qui dedere cupidae audiendi ple- bi,ut quae vellet Scaptius diceret. Ibis infit annum se tertium & octogesi- , mum agere, & in eo agro, de quo a j tur, militasse, cum ad Coriolos sit beli latum,agrum de quo agitur finium Co- nolanorum fuisse , captisque Coriolis S s iure

443쪽

18 NOTAE POLITICAE jure belli publicum populi Romani s

ctum. Consules cum Scaptium non I lentio modo sed cum assensu etiam au 'diri animadvertissent; deos hominesq; testantes flagitium ingens fieri patres accersunt : cum his , circumire trisbunos,ne pessimum facinus priore ex emplo admitterent , judices in suam rem litem vertendo, sed plus cupiditas& author cupiditatis Scaptius valuit. Vocatae tribus judicaverunt,agrum publicum populi Romani esse. Cyprum AEgypti Regibus Ρ.Clodius Romanus

juvenis ademi non genere, quam aurdacia & cxpulsiCiceronis invidia nobiblioras captus a piratis pretiumad se redimendum a Ptolomaeo petiit, quod illiberaliter missu praedones ipsi ahe nati,Clodium gratuito dimiserunt;iratum regi, a quo tam parvo aestimatum se querebatur.CreatusRomae tribunus

plebis legem pertulit, qua Cyprus Romani populi provincia esse jubebatur. Et continuo missus est in insula M.C

444쪽

e to,qui eam ordinaret, atque Romam asportaret regios thesauros : qui tantae r i opulentiae fuisse dicuntur,ut eorum fa-; ma domini rerum populi cupiditatem: solicitare potuerit.Rex accepto injuris nuncio,indignatus tantum uni in se ci- , vilicuisse, mortem sibi conscivit. v. a Plutan Amin. Placet Ammiani Marcellini de hac Cypri occupatione Ver-ι ba adscribere : nec pigebit avide magis hane insiuiam populum Romanum inva-α Asse,qua uste. Ptolomaeo enim rege foede a rato nobis secto, ob aerarisnostri auust

at jus Me ulla culpa prosiribi, ideoque, hau ο νeneno νoluntaria morte deleto, On tributaria facta est, ct velut hostiles egusa exuvia c*s imposita, in urbem advecta a sint per Catonem, mian. Exa quo apparet frustra & falso foris ju-ι stum imperium, & domi aequitatem inii suis Romanis laudare Salustium:insci-.', os denique esse vetorum monimento rum,qui tanquam summa ubique anti', fidei, justique & aequi religio fue-

445쪽

4ro NOTAE POLITICAErit,dolos omnes & fraudes & perfidiam hujus aut superioris seculi inventum imperite arbitrantur. Tam enim non sunt nova, quae impius N. M. d minandi arcana scelestasque artes notavit,quam non est , esse homines bonos &malos.Non dicam usurpata duntaxat ve teribus,quae nox inventa N.M. vocamus id enim ex superioribus manifestum est)sed probata etiam , & a

maximis viris depensa.. C. Marius Campsam. validum Numidiae oppidum deditione ceperat, caeterum oppidum i censura,Numidae puberes interfecti, inlii omnes venum dati, praedamilitibus

divisa. Id facinus contra jus belli admisitim Salustius m Iugurth. fatetur, sed idem defendit;quia lacus Iugurthae

Opportunus,Romanis aditu dissicilis, genus hominum mobile, infidum,ante neque beneficio neque metu coer cendum fuerit. Qiaid autem hoc aliud est,quam dicere,turpe Linum,sed utile λ Saxonum, quo tempore cum Ro

manis.

446쪽

An CORNEM TACIT. qax, manis bella gerebant,legatissaetis tans dena cunil Valentiniano & Valentet Impi'.induciis,domum abeuntes ex in- . sidiis ad unum omnes caesi sunt. Fune

stum scelus i sed quod tamen defensorem invenit egregium & sapientismil mum scriptorem Ammianum Marcelli tum, cujus haec libro octavo & vices mo leguntur verba:ac licet justus quidem is arbiterfactumincusabit perfidum ac d

me :pensato tamen negotio non feret in f AEgne manum latronum exiti em tandem, copia daiacomptam. Et libro tricesimo,' male fidum quidemsed utile commeni, tum vocat hoc faetiim, idem libro est, ι mo,facimus illud, quo Gothi antea suscepti dispersique per varias civitates& castra universi tanquam vexillo ere-i cto, uno eodemque die expectationeci promissi stipendii securi adfiiburbana. producti occisistat, prudens consili- um & salutarem effficaciam appellat. . Cornelii Taciti nostri annales & nisho- . rias quis non aestimat λ illum omnesi h

447쪽

422 NOTAE POLITIC habent pro doctore Principum, proaulicorum paedagogo , historicorum

antesignano,prudentiae parte, oraculo

civilis disciplinae, coriphaeo politicorum.Et tamen qua alia re insignior est sejus historia, quam simulationibus & idissimulationibustraudibus, veterato riis artibus,quibus olim&nunc instrumentis regnandi Principes utuntur pquid frequontius in eadem historia , quam libertorum potentia atque in potentia, adulatorum flagitium, similiaque portenta, quibus atria principum . aulaeque non secus ac ridicula AEgy- lptiorum sacra v. V.CL Laurent. Punο- lrsum, in admiranda tabula Isiaca ex i- Icarisne ) crocodilis , ibibus ,' & cercopithecis refertae sunt Θ Conspiratio- lnes praeterea , proditiones , univer sumque flagitiorum ac scelerum genus ita tradit, ut vivis coloribus depinxisse videatur. Constat igitur hinc,vano la bore defungi, qui Graecorum Romanorumq; bella caeteraque gesta ad arvi

448쪽

AD CORNEL. TACIT. 623justique regulas exigere solent. Tantu

autem abest, ut nostrum seculum, nostrosque mores excusare velim,ut,si li-

CCt, libere profitear, callidos dolos, &reliqua perfidios, politicae capita ,

quantumvis publice damnata sint,re tamen Vera esse argumentum, & caput &caudam totius scenae aulicae. Qualia enim,obsecro,ssent quaedam multis'incipibus usurpata imperiorum sophis mala λ Tacito dominationis flagitia , nostris politicis status rationes dicta. Nefandi doctores , execrandi consultores, qui haec talia Principibus suggerunti Quasi Deus noster Sanctissimus, qvamRegibus imposuit mortalium regendorum provinciam sine subsidiaria scelerum cohorte administrari posse noluerit. Infinita simi ad heologis scripta volumina, quae de conficientia casibus notissimo vocabulo inscribuntur et in quibus etiam minutissimae actionum humanarum,contractuum, &delictoriim rationes non quales mortalium

449쪽

4r NOTAE POLITI CAEjudicia sabeunt,vel effugiunt , sed qua

les coram tremendo immortalis Judicis tribunali judicantur, tanta tamque exacta diligentia examinanturint Opius vel teruncii causa minis iram poe nasque post hanc vitam animas manere justinima severitate pronuncient.

Res profecto sanctissima i sed quae hoc

habet imperfectionis , quod privatorum fere conscientiam attinet, Regum transmittit. operae pretium est, docere magnos homines, divinas seges etiam iptis latas, & inserorum sedes non plebeja tantum scelera edRegum

etiam ambitionem & avaritiam expectare.Disquirendum csset, an jure gladius regius hypothecam usirpet in omnes illorum Principum ditiones, qui potentia minus valent λ an salva pietate suam securitatem Principes collo' cent in inopia & miseria civium sirorum, per mille tributorum & exactionum rapinas comparata λ an justitiae, sine qua magna regna magna latrocinia sunt,

450쪽

AD CORNEL. TACIT. qas sint, conveniat inter immeritas gentes odiorum semina jacereῖ principum sociorum amico&largitionibus ad proditi domini scelus solicitarc multare interdum in cautioncm innoxios p vulgi negligere injurias,si bello utiles viri eas intulerint λ an denique Deo uti benigno possint qui ambitione vel avaritiaduisti,bellis & occisarum gentium glo'rioso dele stantur scelere : qui vel ob laesam authoritatem & ut hodie loquuntur reputationem suam, vel oppiduli alicujus commoditatem, imo qui nullam ob causam hominem rem 1 cram & Dei imaginem vilissimi purg menti instar ad caedem exponunt, &homicidiis atque rapinis divina humanaque omnia miscenta Nimirum pro ciconia pietatis, & hippopotamo justitiae typo, quae duo A gyptiorum Regum sceptra insigniebant,vulpes & leo, fraus & vis sceptra fere regere solent. Ut non uas ibtiliter quidam Satyricus

leges olim sanctissime habitas , honeste

SEARCH

MENU NAVIGATION