Elegantiores praestantium virorum satyrae, quarum titulos, & nomina auctorum, versa pagella exhibebit post praefationem. Distinguuntur in tomos duos

발행: 1655년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

36 PETRI CAsTELLANI accepisse quae nova videntur ignoratione vetustatis. Nam si memini nullum disciplinae genus atterebas, aut artis, cum jus rudimenta , vel cultum Graecis non deberemus : Ex eorum fontibus ductos in univei sum orbem terrarum esse rivos

scientiarum. Tum Sestius : Ego huic

sententiae, quominus pronuncietur, intercedo Quamvis enim scriptores Graecis antiquiores non habeamus, non tamen quidquid humana est Sapientiae, protinus illis acceptum referre debemus. Apud AEthiopas, AEgyptios primum exortus ille Sol est Sapienti arci non quod tempori eam, aut loco includi pu- tema sed ut respectu nostri agam Graeci quamvis dissimulent, ab illis hausisse deprehenduntur. Huc referri debent peregrinationes, quas in eas nationes discendi studio susceperunt. Atque ut de caeteris taceam , certe Plato , quem Deum

Philosophorum appellant, in AEgyptum

profectus est, ut a Sacerdotibus institue Ietur eundemque Sacras quoque literas attigisse in Hieremiam Prophetam audivisse, nonnulli existimarunt, ut tradit D. Augustinus lib. m. de civitate Dei capite xi. Quam opinionem bene subducta ratione temporum , falsitatis ille

quidem arguit sed non defitetur acer-

172쪽

1irui studii virum sicut AEgyptias ita sacras literas per interpretem discere potuis unde Numenius dicere non est veritus ,τι G αε--asi iξω , Uides Plato, nisi Moses atticijsensis Interpellavi ego, permittis, inquam, dicere Tribuneo Cumque annuisset Constans est opinio , sacros libros profanorum mani bus non fui II contrectatos unde Ptolomaeo sciscitanti, cur nulla sacrarum literarum mentio fieret ab authoribus, responsum fuisse ajunti divina id providentia contingere, qu*d sacro reverentiae veluti metu profanorum oculi procul arcerentur. Et vel diu qui ἀή ζηαι in illa adyta illotis , ut ajunt, pedibus irruper cint, illicd temeritatis suae poenas retulerunt ut Theopompus, qui dementia, Theodectes, qui caecitate flagitium expiarunt. Excepit Sestius non inficias eo temeritatis aliquos dedisse poenas, qui

divina oracula flectere nitebantur ad argumenta fabularum , quibus eorum auis thoritas maxime potuisset elevari. Aeveio quorundam audaciμ, forte propositi, susceptique consilii finis bonus impunitatem fecit Argumento mihi est, uni. cum hoc ylidis poemationa quod ex variis divinar scriptura sententiis esse

concia natum accuratius intuenti apparebit.

173쪽

438 PETR CΑsTELLAN rebit ut igitur ex multis pauca delibem, eaque praeteream, quae ad vitae, morum que institutionem faciunt, quaeq; omni bus recto judicio is virtute praeditis in

mentem venire potuerunt : ea tantummodo proponam , quae nullus unquam, nisi divina luce illustratus intellexit , ut nec ipsum, qui exscripsit, intellexisse sed quod sublime quidpiam veneratione plenum inesse crederet, versibus expressisse, is ei novitate admirationem apud

Graecos captasse puto. Resurrectionem mortuorum tam clare expressit, ut non

Poetam superstitioni mancipatum , sed Religionis nostrae praeceptis imbutum loqui existimares. Et op e terra deramus in lucem ven

turas

Reliquias mortuorum. Et alia, quorum recondita est interpretati , solo humani judicii ductu non est assecutus Quale est illud

Neque aferἀgustatam eomedes carnem, velocibus autem

Reliquias linque canibus. Confer ista cum illo Exodi capite xx II. viri

174쪽

L 'miri sancti eritis mihi Carnem qua a bestii fuerit pragustata non comedetis, sed pro; ieietis canibus. Eadem praecipiuntur Levitici cap. II. cap. xv D. In quibus Iocis sacrae scripturae προαλων dicitur, quod Phoc ylides vocat dis cαρον QAod procul dubio a divinis libris haustum in suum Poema transtulit: Nam si hominum secutus fuisset apinionem , contra praecepisset, carnes a fetas demo istas esse Comedendas, cum vulgd suaviores habeantur ut videre est apud Plutarchum lib. M symposq. ix. Iam quod multarum gentium legibus cautum fuit . ut Peregrini a Civium communione arcerentur , ne sua in Civitatem vitia diffunderent : Contra praecepit Dominus populo suo, ut omnem Peregrinis humanitatem exhiberent : Exodi cap. xxi II. Meui. capite x. καὶ ἀγαπηα Ulπουλυ- ωροῦ his λυnιμη - γη ιγυ Ξου. Et amabitis peregrinum. Qui ct vos Advena fui iis in terra Rig ti Phoc ylides etiam civibus aequari vult peregrinos.

Pari honore assiciantur Advena, inteγ

Et quod idem ait:

175쪽

capiat: Matrem vero relinquas, ut habeas iterum ejus pullos. Sacra pagina Deuterono m. cap. XxII. Si

ambulans per viam in arbore vel in terrώnidum avis inveneris, o matrem pullis, mel ovis desuper incubantem , non tenebis eam cum siliis, sed abire patieris , captos tenens filios, ut benesi tibi, se longo vivas tempore. Haec, alia ejusdem generis. aut ex sacris voluminibus desumpsit, aut saltem ex iis aut horibus, qui illa legerunta ut Sybillis, quod Suidas existimavit. Tum ego: Adducis me, ut assentiar, sed quod a me dictum est, meo quoque sensu admittes, opinor, Graecos,etsi multa ipsi invenerint,& nec imitandareis liquerint, non esse tamen inventi laudandos nomine potius , quam quod diseciplinas asperas, ac rudes excoluerint, monumentis exactissime consignatas, ad posteros transmiserint qui nunc alios authores non agnoscunt, praeter eos, per quos ipsi profecerunt. Et eam gratiam Romani magisti is suis non inviti reserunt, cumin Philosophiam, Momnes ingenua, disciplinas abiis se habere profitentur. Unde mirari subit, jam senescente quodammodo urbis gloria, nonnullos

176쪽

in u S. 4 lextitisse qui perfracte contendere nr, Graecos a Romanis scientiarum cultu superari. Nec minus peccare videntur, qui Romanos operam lusisse judicant, ubi se totos ad imitationem Graecorum contuisierunt. Hujus generis est Phavorinus, qui Graecorum amore caecus, Romanas elegantia iniqua trutina castigat. At Sca-liget illi tanto affectu seopponit, ut Graecorum odium aperte gerere videatur: Adeo ut non dubitet versum unicum

Virgilii, integris Hesiodi operibus anteponere etiam Iliadi mallet, quam ut alicubi Virgilium agnosceret inferiorem.

At vero utrumque libidine contendi potius , quam studio aequitatis, inter eminentissimos authores comparationem

instituis e manifestum est. Iudicium exemplo confirmabo. havorinus igitur Virgilii locum, qui de monte AEtna factus est, in iis maxime censet esse, quae Videntur retractari,in corrigi debuisse. Is tamen, si recto judicio,& non Panidis suffragio pensitetur, justius curae, ac diligentiae argumentum praebere censeatur. At caliger eadem contentione Pinis daricam descriptionem exagitat. Sed quod in utroque potissimum culpatur magnis exemplis defendi potest. Pindarus luculent E dixit, Elnam ignes eructare, is

177쪽

PETRI CAsTELLANIre,ctfuere omnes fumi quando Philosophum, cujus castior est oratio , non absimili modo locutum video, cum de AEtna, Lipara, . Foli insulis ait,mMακις ταμιῶν --. Fluunt sapa suminum ritu. At si Virgilium ipso Pindaro, qui nimis opima , pinguique facundia. existimatus est , insolentiorem hoc quidem in loco esse, tumidioremque admittamus; qua nota Eicyli audaciam distringemus , qui de eodem monte verba faciens in Prometheo vincto, utrumque tumidi sermonis insolentia vincitὶ dum

Inde erumpent aliquando Flumina ignis, vorantia feris maxillis Frugifera Sicilia alba arva. sed eo nomine a Comico reprehenditur

rnem esse ait Ogra n,&grandiloquum saepe usque ad vitium. Dionysius Halicarnasi,us eum tumorem magnificentiae tribuit amplitudini orationis.

Quod vero Virgilius dicit saxa volvi,

fando nunquam auditum ait Phavoriis nus,in omnium, quae monstra dicuntur,

esse

178쪽

esse monstrosissimum. Monstrum ergo.& longe. quidem in Principe Mailosophorum monstrosius erit ho es fori/ιθου eisαμιῶους δατυρας massassursum ejiciunx ignitas. At Scaliger Pindarum incessens

ait S uisine risu sapientem intelligo cali

columnam, montem dicatu nihilo sane melius quam in Alcorano Mahometes mon- res palos vocat. Verum, quod pace maximi Viri dictum sit, non allio absurdum est, ut montis altitudinem significes, coeli columnam appellarc. Nam Herodotus libro is refert A lantem , ob immensam altitudinem , ab incolis coeli columnam

Hunc montem coeli columnam appellautineola. Et Dionγsius in qωηγηM de eodem verba faciens inquit, Ibi area in coelum excurrit columna. uterque igitur, ilia vorinus, Icaliger contendendi studio longius evecti, optimis aut horibus injuriam intulerunt, quorum scripta veneratione potius proinsequi , quam ad sui judicii examen revocare debuissent. Ego certe alteri me similem esse malim , quam de utroque recte iudicare posse. Tum Sestius, hoc

tamen effecerunt, inquit, ut ex hac comparatione, non exiguus fructus, simul voluptas

179쪽

PaτRI AsTELLANI voluptas ad lectorem perveniat. Cum enim Romani pleraq; a Graecis desiumpserint, quid fructuosius, aut gratius accidere potest literarum studio lo, quam si videat, ex quo fonte hauserit is author,

quem sibi imitandum proposuit ' Atque hoc quidem longe suavius est , ubi in ea

incideris loca, quae unde transata sint, dissicile est cognitu Nam magnae indu- stilae opus est, aliena sic efferre, ut propria videantur. Inspicite, obsecro, locum Ovidii libro D. artis, ubi Veneris & Martis adulterium, ac Volcani vincula describitur is cum Homeri narratione contendite, quam ad mensam Alcinoi,

recreandorum convivarum ergo Demodocus instituit libro vin Odysseae. Sane mirabimur ingestiosissimi Poetae felicitatem, qui Heroici carminis majestatem, ad nequitiae suae ludum ita detorsit, ac fregit,ut alio versuum genere, tam lepida fabella narrari aptius non potuisse videatur. Sed unum versiculum ab Homeri sensu , hoc est ab ipso decoro nonnihil

recedere animadverto.

Vix precibus Neptune tuis captiva resoLvit . Vincula, Mars Creten occupat, Illa Paphum.

Apud Homerum solutis vinculis,

180쪽

Continuo exsurgunt ambo Threcenque petivit Mars othera Opro Paphias attingere sedes

Itaq; O vidit versiculum emendate licear. Mars Threcen occupat, illa Paphon. Nam Thraciam Poetae Marti velut pro priam dicarunt unde Euripides in He-cciba vocat Thraces, Ab-4 22 γἐ ος. At

vero

Creta Iovis magni medio iacet insula

ponto. Quam Mars nec vi, nec clam, nec preca-xio unquam possidere potuit Sub orto per ista silentio Sestius, Quid hoc rerum est' inquit num excidit animo, quod jam nunc professi estis, huc venisse vos, ut lepide esset, non victibus, de vino. sed fabulis 3 Quod mihi quoque volenti fuit, quia minore dispendio escas auribus

exhibeo. At vobis nuncin lingua,&4ures otiantur, Heus Puer, ingere mi calices canaciores ut quod in vetere dicto est: Vino affluente orationes adnatent.

Accepto dein scypho, tergumque mihi perfunctorio ictum pulsanc bibamus,

SEARCH

MENU NAVIGATION