Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r34 DE PATRICII s

datus Corradinus in Latio veteri loco paullo ante citato. U. Fallitur autem hac in re vehementer Sant inellus in sua de veter. Romanor. nobilitate dissert. cv. 16. , ubi nullo antiquorum fultus testimonio, ac frustra exercendo censuram adversius S. Ilidorum opinatur, ejusmodi lunulas initio solum fui ste concessas Patriciis, illarumque usiunia sequentibus temporibus plebejis quoque nobilibus exstitisse promiscuum . Postquam nimirum plebi omnia Patriciorum munera , & jura nobilitatis accessere . At vero satis mirari non possum eruditissimum Virum , post quania

Patriciorum nobilitatem illa Plebejorum longe praestantiorem, illustrioremque suis e demonstravit, hac solum de caussa, quia Patricii erant, illud idem proprium , ac patens indumenti disicrimen abstulisse, per quod sicuti supra plebejos nobiles illi erant, ac distinguebantur , ita quoque eo veluti proprio, ac peculiari insigni se tales ostendebant; Quod ut palam fieret, nil congruum magis, quam

indumenti peculiaris genus existimatum est . Quo manis stior ejus error fiat, animadvertendum diligenter est, non ad quodcunque nobilitatis genus ostendendum , lunulam illam , quam gestabant Patricii, a Veteribus uir patam fuisse , sed ad designandam dumtaxat Patriciam nobilitatem a Plebeja diversam . Aliam enim Patriciorum , aliam Plebejorum fuisse nobilitatem: ipse quoque Sant inellus recitatae dufertationis cap. I I. animadvertit. Ob id autem lunula ipse erat corniculans , desinebatque in licteram C, quia indicabat centenarium illum a Romulo lectorum Patrum numerum; Unde Zonaras lib. 2. Patricii, inquit, habebanή cauea Menta , quae ct inflexione corrigiarum , ct nota littera ornabantur . Quem Auctoris locu da explicans Samuel Pitisicus verbo lunula'. Hoc Zonaras, inquit , es interpretatur, cum legisset littera centenarium numerum designante calceos pacricior ornatos fuisse; sed C lunae eorniculantis figuram exhibens . Id ipsium jam pridem Isidorus lib. i9. Originum cap. ultimo asseruit: Luna

autem Diqitigod by Corale

162쪽

autem het iis, non sideris formam ,sed notam centenarii vu- meri signiscabat, quod initio Patricii Senatores centum is fuerint. Isidortim sequutus est Passeratius praelem solemn. in Sex. Aur. Propertium lib. q. In calceis patriciis, inquit, non sideris formam , sed notam eentenarii numeri fuisse, quod initio centum Patres fuerint. His accessit, dcfranciscus Hotomannus de Senat. apud Graevium Iom. 2. cap. I. titi. E . Male autem Zonaras , quum littera , centenarium ipsena numerum designante legisset, ornasse patricios calceos, eam in te pretatus est litteram R, quae apud Graecos ejusdem numeri nota est . Eum prUPteret

scite refellit Alberius Rubemus e . . Magis itaque congruens erat, ut ipsam in calceis Patricii dumtaxat gestarent, quibus ea nobilitas a centum illis Patribus erat, non vero Plebejis , qui alio nomine sibi nobilitatem comparabant , nec aequalem Patriciis ostendere poterant, &objicere.

VI. Id autem Plebeiis pueris nobilibus promiscuum

erat cum Patriciorum filiis, ut utrique auream bullam collo suspensam gestarent, quemadmodum veterum suffultus testimoniis late demonstrat Vir Clariss. Francisicus FicOronus peculiari de Aurea Bulla tractatu edito , quem pro pleniori notitia testor consulere poterit . Ex Etruscis eam Bullam una cum aliis insigni is nimirum praetexra, tO-ga pie a , ac sella Curuli Romam illatam a Tullio Hostilio, postquam eosdem bello subjecit, auctor est Macrobius

sum. lib. l. cap.6., qui exinde narrat Tarquinium Priscum de Sabinis triumphantem filium suum annos quatuordecim natum, quod hostem manu eo bello percusserat

omnium primum aurea bulla & praetexta decora se , quod& tradit Bernardus Mont seu con libro, cui titulus: Lerantiquuea expliquee, ct representie en Agure tom. I. lib. 2.

cap. IO. uum. I. atque exhinc mos Romae invaluit, ut nobiles Pueri aurea Bulla ornarentur, inclusis in ea quibusdam , quae adversus invidiam valentissima credebantur,

reme

163쪽

remediis. Quare idem Macrobius subdit: mne de Hasmos, ut praetexta , ct bulla in usum Pueroruis nobilium usurparentur : & Plinius lib. 33. cap. I. Unde , inquit, mos bulluω duravit, ut eorum , qui suo meruissent, fui in

gne id haberent. Nobilium porro Puerorum erat ornatuS, sicut lorum Plebejorum , ut tradunt Astonius Pedianus in 3. in Verrem a I. & Plinius eodem loco ; quod etiam indicare videtur Iuvenalis Sa r. S. his carminibus :Nec male conjenat ; quis enim Iam nudus ut illam

Bis ferat Etruscum puero si contigit aurum

Et paulo inserius. Vel nodus tantum , aut signum de paupere loro . Eam pueri usque dum decimum altigissent aetatis annum , ferebant, quam deinde collo Deorum Larium suspendebant, ut idem narrat Monfaucon num. q. quod & Persius ora g. indicat: Bulla uestiuinctis Laribus donata pependit. Praeter ejusmodi Bullae exempla , quae aere incisa memoratus Vir eruditissimus Franciscus Fico ronus operi suo inseruit, nonnulla alia spectantur in aula Capitolii collocata inter antiqua simulacra , ac monimenta pro commodo antiquitatis studiosorum eximia munificentia, & jussu Regnantis Pontificis Optimi Maximi CLEMENTIs XII., cui nos non uno beneficio ob ingentem in nobis collatam benignitatem devinctissimos profitemur .

VII. Placet praeterea & Viri Clarissimi Ioannis Masisonii opinio , qui in vita Ovidii nonnulla iplius explicans

carmina ex Elegia Io. lib. q. Tristum, itidem censet nobiles pueros sine discrimine Plebejos, Patriciosique cum toga purpura latum induisse clavum . Enimvero postquam Suetonii locum retulit de Augusto sumente virilem togam cum tunica laticlavia : Non magis, inquit, i sententis Juvat , quam aliorum exsimantium Prariens , uti ceteros nobiles flueros nomis eum toga pura latum induisse clavum. Et quidem satis apparet ex explicatis ab ipso carminibus latum

164쪽

Iatum clavum Equites quoque induisse, quorum ordini accensebatur Ovidius , qui de se ipso ita loquitur.

Indui urque humeris lato eum Purpura Clavo . Eoque sensu intellexerunt Isiacus Casau bonus in notis ad Suetonium in Augusto eas. 38. , & Octavius Ferrarius in analectis cap. 2O. Quamvis enim tunica laticlavia proprium effet Senatorii ordinis ornamentum , ut passim legitur apud Suetonium in Augusto cap. 28. in Tiberio cap. 3J. in Claudio cap. 26. nihilominus testimonio Manutii idem Scriptor assirmat latum clavum eorum omnium fuisse , qui vel patre Senatore , vel Equite nati essent, non quidem a primis annis per reliquam aetatem ; sed ab anno , quo virilem togam sumebant, & quo Curiam ingrediebantur ejusdem tunicae jus accedebat: adeo ut si Senatoriam dignitatem assequi, aut nollent, aut minime possient, lato clavo deposito , angustum clavum sumebant. Erat autem solemnis Pueris Patriciis dies, quo ipsi virilem togam induebant , de quo testimonium perhibet antiquum monumentum Puero Patricio sumenti virilem togam inscriptum recitatum a Reinesio Θntagm. inscript. antiq. clusi. VI. num. LXII. & tale est .

TITIANO C. MAESI TITIANI ET FONTI EAE FRENTINAE CONSULARIUM FILIO PATRICIO OB HONOREM TOGAE VIRILIS CLODIUS RUFUS EQVES ROMANUS AMICO SVO INCOMPARABILI

Ceterum licet paullo post idem Ferrarius non universis, ac semper Equitum filiis latum clavum concessum suisse testetur , & animadvertat; iis tamen ex Dione apud Xiphilinum lib. 67. pag. I 64. a Urmat indultum in spem Senatorii ordinis . Quo vero tempore latum clavum sumere veteres consueverint: Idem Scriptor recitato loco aperit.

S VIII. Non

165쪽

138 DE PATRICI is

VIII. Non una tantum de lato clavo est Scr*toruni opinio . Manutio quaesitor. per epis. lib. 2. cap. a. de Toga Romana cui auctori hic liber tribuitur , tametsi non Manutium , sed Janum Parrasium scriptorem ejusden suisse scite , & optime observet Vir Clariss . Thomas Aceti in notis ad Barrium dessu Calabriae lib. H. cap. vir.) videtur suisse purpurea tunica . Etenim quum in rem ipsam testimonium ex Quintiliano , R Cicerone recitasset, addit:

Verum de tunica laticlavi sturpurea , ut omittantur dubiae

furta se dei testimonia , fatis apertast significatis in hoe

Opidii versu. Iu Durque die. Octavius Ferrarius de re ve-siaria lib. s. east. io. qui cum aliis existimat tunicas, uti &togas viriles fuisse albas, eosdem Quintiliani, & Ciceronis locos, quibus Manutius fidebat ad examen revocat, ut

illi eripiat, sed de recensito Nasonis loco prorsus siet. Alii crediderunt latos clavos suisse flores , alii fibulas, alii

globulos . His vero nec immerito posthabitis auehorum sententiis Bernardo de Mountseu coni potius subscribimus , qui tom. 3. lib. 2. cap. 6. num. I. satis nunc apud eruditos Uiros convenire asserit latum clavum suisse assumentum purpureum , quod tunicis inserebatur , omnesque latos clavos , clavorum formam habuisse : Indeque iis ortum nomen esse . Quod ad illius tamen formam , atque sfiguram attinet, alii putant, purpurea hujusmodi assumenta rotunda fuisse, sicque clavum retulisse , id est caput Clavi rotundum . Quando autem assumentum illud majus erat, tunc latum culum , quando minus angusum clavum dictum fuisse censet laudatus Ferrarius , quem alii passim libenter sequuntur. At Alberius Ruben ius latum clavum significare putat non assumentum rotundum , quod clavi caput refert, sed oblongam purpurae lineam, aut virgam, togis tunicis , vel aliis vestibus assutam . Tunc vero latum clavum suisse vocatum , quando latiores illa: virgae erant

angustum autem clavum , quum angustiores.

IX. Aliis Interea eruditione, & judicii acrimonia

166쪽

praestantibus Uiris , quaestionibus hisice dirimendis, consulto relictis , ad institutum nostrum, a quo paullulum digressi sumus , revertamus. Lunulam itaque patriciam quidam suisse censent eburneam fibulam , lunae instar. Alii autem arbitrantur quemdam suisse uncinum in prima calcei fronte infixum , qui propterea uncinatos calceos cum lunatis confundunt. Balduinus vero in lib. de Calceo antigu. cap. 9. calcei patricii figuram aere incisam ex Casa lio refert, quam nos quoque ex iisdem supra retulimus, in qua apparet lunulas ea in parte tibiae fuisse postas, ubi

calceorum extremitates inter se coeunt . In hanc sententiam , Alberius Rubemus de re ves. lib. 2. cap. q. locum, ubi posita erat lunula, ejusque sormam explicat his verbis et Communis DoLIorum opinio, hoe insigne calcei Patrici fuissesbulam eburneam lunae corniculantis specie tu ma Dolopeis. Et paullo post : Alii per lunulam patriciam un-einum intelligunt in fronte calcei infixum, uvis uncinatos, sive restaudos ealceos cuin lunatis confundunt ste quos fatis refellit Philostratas . Quatuor corrigias, quibus lunula illa commodius adnecteretur, id genus calceos habuisseau stor est idem Ruben ius cap. a. , & quidem ad calceorum plebejorum, unam tantum ligulam habentium , distri

men .

X. Sed idem Scriptor eap. 3. ad Patriciorum calceos designandos refert Anastasii Uiri Consularis ectypon , in

quo praeter alia insignia ornamenta apparent absque tui uista calcei quatuor tantum corrigias , sue ligulas habentes.

Tametsi Consulatus Anastasi inciderit in annum Christi CD XCII. indict. XU. juxta Consiulares fastos a Franci sco Pagio vulgatos in breviar. hisorie. Summ. Ponti P. ut profecto eos calceos minime tulerit, uti Patricius Romana: Reipublicae : Conjici nihilominus potest posteriori aevo , vel florente Imperio Patricios hos calceos sumsisse ,

quo tempore Senatorum numerus ultra centum excreverat , iique postea proprii suerint eorum , qui vel Consula-S a tu, Disiligod by Corale

167쪽

x o DE PATRICII s

tu, vel Patriciatu aucti ab Imperatoribus erant, de quibus libro sequenti sermonem habebimus . Ceterum cumia certum sit hujusmodi Calceis etiam florente Republicata, usios Patricios fuisse , quamvis ex superius allata Patricii essigie minime appareant, quod & nobis argumentum suppeditat posteriori aevo, uti indicavimus , eosdem absque lunula habuisse ex memorata Anastasii figura, rursus hic exhibemus. XI. Has corrigias Seneca in libro de Tranquillitate animae vocat lora patricia : Lux dignitas, inquit, cujus

Non praetexta , ct augurale , ct lora patrieia , ct sordercontinentur . Easdem nigras ex nigra aluta compositas fuisse autumat recitato loco Ruben ius , qui tamen non ita 'nigros calceos fuisse prodit. Uerum ex Iuvenali erui posse arbitror haudquaquam totum calceum , sed solum superiorem ejusilem partem ad tibiam , provenientem nigram fuisse. Scribit enim Satyra . vers. I9I. Poeta lepidissimus. Adpositam nigrae lanam subtexit alutae . Ioseph Laurentius in ροθmatia lib. I. issert. 6. calceos nigri coloris suisse ceniet ; Ruben ius autem modo albos,

modo coccineos, vel auratos putat. Illustrator vero Q. Sectani in notis ad Satyram 6. tom. a. num. 83. Color , su rem ejus ab initio niger, postea tamen cereul, galbeus, coc cineus . Et quidem ad Plebeiorum discrimen , quorum

calcui albi erant, ut probat Lipsius eum lib. I. cap. S. e loco Martialis:

168쪽

Sordidior carno eum sit toga , calceus autem Candidior prima sit tui Cinna nive . Lunulam iis fuisse subtextam cum pelle caprae ex veterihus msi.Codicibus interpretantibus descriptum Iuvenalis carmen in allata Satyra 7. refert Samuel Pitisicus verbo Lunula . Quum autem ipsiae tum usui, tum etiam ornamento essent, Balduinus de Calceo antiqv. cap. 9. demonstrat eas non eburneas soluin , sed, dc pretiosas, auroque, &gemmis ornatas Patricios gestasse . Scribit enim : modisquis veteri more Romano singulos Patriciorum calceos una tantum lunula , eaque, vel ferrea, vel aerea, vel ad summum eburnea fuisse insignitor , contendunt, non repugno . XII. Illud tandem pro coronide scire juvat: Patricios , sicuti propria habuere munera , sacra, Magistratus, atque Ornamenta , ut hactenus vidimus , sic etiam praecipuam , ac unis ipsis in Urbe Roma constitutam regionem incolui si e . Iis si quidem Servio Tullio jubente concessum suit, ut solum in ea Urbis parte morarentur, quae ab hodierna Suburra , inter Viminalem Collem , & Esiquilias ad S. Pudentianae extenditur, & Uillam Peret tam , quae ab ipsis incolis vicus patricius est appellata . Hunc Festus ita describit: Patruius, victis Romae dictus, eo quod ibi Patricii habitaverunt, jubente Servio Tullio, ut si quod molirentur adfersus fum, ex locis superioribus opprimerentur . Eum porro fu i sse non regionis nomen ex i liis quatuordecim ab Augusti partitione in Urbe designatis , sed Regionis quintae Esquilinae partem ex eodem Festo , & ex aliis Romanae Urbis historicis licet colligere, praesertim

ex Donato lib. 3. cap. IO. , Nardino lib. I. cap. a. & Martiano lib. q. cap. 2O. Uici patricii meminit & Martialis lib. 7. epigr. 72. quum cecinit: '. . . . Erisuiuis domus es tibi OID Dianae . si sua Patricius culmina vicus habet. Fas autem Patriciis non erat in Capitolio habitare : Siquidem post casum M. Manlii Viri patricii, qui crimine

169쪽

rga DE PATRICII s

affectati Regni damnatus, e saxo Tarpejo deiectiis suis, Iatum ad populum exstitit, auctore Livio lib. 6., ne quis Patricius in arce , aut in Capitolio habitaret. De hujus modi populi edidio & Plutarchus in quacs. Roman. nu. 9 I. sic stribit: Cur Parrielii non licebat prope Capitolium habitare Z An quia M. Manlius ibi habitam Urannidem affectavit Z propter quem illas milia jure jurando se obstrinxit, nemini se Marei praenomen facturam . Aut antiquus tenebat metus ξ Etenim Poplicolam hominem magiι, quam qui uom fuerit, popularem non desiterunt ealumniis impetere stolentiores, meruere vero Plebs , antequam domum suam ipsa diruit, quod ea imminere foro videresur . OCTA

170쪽

De Dignitate Patriciatus ex Institutione Orientalium imperatorum LIBER SECUNDUS.

De Origine ct Iualitate Patriciatus. CAPUT I.

I. Translato Ozantium Imperio Constantinus Magnus in honoris titulum Patriciatum excogitat. II. Alexandri ab Alexandro opinio, qua censet, primum Patri-eios ab Alexandro Severo iusitutor , confutatur. III. 'simus , ct Pithcus adversus Thomam De sterium defensi. IV. Examinatur Guiri Paneirolusseribens, Patricios ab Augusto inventos . U. Patricii Romani orantium acciti plura aedisseia construunt. Sertorii Ursatti, ct Samuelis Pufei de origine Patriciatus υ niones rejerae. VI. Aceu si, ct talentini Foserii' de re ipse errores notati . VII. Consantinus Magnus Patricios Romanae Respublieae nec abolevit, nee in quidquam deIraxit . VIII. Patriciatus tinde dictus , Patricii Patres Imperatorum vocasi. IX. Patriciatus Purus,sed summus honor absque jurisdictiove . X. PatrIciatus an Ordo , vel Dignitas I. A Cturo nunc de Patriciorum honorificae di- 4 gnitatis origine in ipsi , primo di issertatio- -d nis limine notandum Occurrit : Constantia in num Magnum postquam ab Urbe, vi icto Maxcntio Romanum Imperium, By2anlium transtulit; plurcs

SEARCH

MENU NAVIGATION