Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

164 DE PATRICII s

non dissimilis dignitas erat a Patriciatu Graecorum; Quum enim Athalaricus Gothorum Rex hoc honore Tolonicum ornasset: me es honor , inquit, qui, ct armis convenit,

ct in pace resplendet; hunc illa iapes Graecia, quae multo gloriosissimo Domino Avo nostro habuit, gratificata perso zit: Ut in Cassi odori epis. 9. lib. 8. legitur. Et sane dignitas ista non aliter ab eodem Athalarico, & jampridem

a Theodorico Gothorum Regibus conserebatur, nisi ex more Graeci Patriciatus; Non enim quis antea ad illam evehebatur, quam alios gessisset honorificos Magistratus, ortu que saltem esset illustri familia . Ex ceteris Cassio dori epistolis, tertiam dumtaxat lib. I. nunc reseram , qua apertissimum huic rei testimonium suppeditat ; Reliquas, autem, quum in idem incidant, singillatim recensere prs- termitto. Theodoricus sane Cassi odoro Patriciatum con tulit , postquam Brutiorum , & Lucaniae Corrector fuit, gessitque Praesemiram Praetorianam : His igitur, ait, tot amplissimis honoribus inpirati, Patriciatus tibi apicem, jusa remuneratione conferimus, ut, quod aliis es pro mium , tibi sit retributio meritorum . IX. Atque hic praecipue illud animadverto scriptisse Theodori cum Urbis Senatui , ac recensuisse munera ab eo cum laude, gesta , dignitatis, scilicet Comitivae Privatarum , & sacrarum largitionum , Administrationis Provinciarum , ad demum Praetorianae Praefecturae; laudesque

multas ipsius familiae delibasse: additque e Bine es, quod Cassiodoro illustri, ct magnisico Viro , praeeipue in Republica , elaritate notissimo, Patriciatum dedimus pro rem neratione suggestam : ut per honorem magni nominis deci rentur merita servientis: Idem animadvertere licet ex lib. 3. epis. 6., ct Iib. 8. epist. 22., qua Athalaricus Rex Cyprianum Uirum de Republica optime meritum Patricium renunciasse, eidem Urbis Senatui scribit . Atque

ex hoc hujusimodi dignitatem ipsos Reges injussu Senatus , aut Imperatoris jure conferre minime potuisse s

192쪽

conjicere est . Siquidem Theodahatus pressius Iustiniani armis , metuque adactus ab illius Legato graviora ipsi minante nisi Iustiniano satisfecisset, perterritus inde , ac si bello captus esset remotis arbitris, Legatum allocutus fuit; quod si pacem cum Imperatore obtinuitiat, haec ipsi praestiturum promittebat, nimirum : In primis se Sicilia universa ce furum; iliaque coronam auream trecentarum librarum in singulos annos daturum; Gothorum tria millia ad ejus arbitrium stimmissuruis. Ipsus, aut Senatus injussu neminem aut vita , aut facultatibus mumaturum, neque ad PATRICIATUM, aliamque dignitatem aliquem perdu-Hurum , sed eam potesatem ab Imperatore postulaturum et ut scribit Sigonius de Regno Italiae lib. 17. in Theodahato

pag. 6Sa. Noverat enim ab Imperatoris auctoritate Persedere ejusdem dignitatis collationem .X. Francorum quoque Reges viris praestantibus Patriciatum contulisse, exploratum est : Cujus dignitatis genus , Galliae inventum putavit Antonius Dadinus Alta sierra in notis, ct obseerpat. ad litteras S. Gregorii Magni lib. a. 97. 23. Ea aetate, inquit ,fuere Patricii in Gallia , quod genus dignitatis Ibi inventum Reges admisere : Hi vero P tricii, praecipua Regni munera obibant: Provinciarumque administratio non aliis sere apud Francos credebatur Quam re non incongruum puto verba Ludovici Morerii in Lexico historico , Gallica lingua edito hic describere , quae sub vocabulo: Patriciem ita leguntur: Les primi's Rois Fran- eois vant trouuὰ dans les gaulesplusseurs Grandi , quipo tuent cette quaΠιὰ de Patricer, Ia conserverent stour en B norer ceux, qui it clepojent avxprimiers chaetes du RUame, e commὰc erou du Rara de ces Patricer, qu on choi Ait Ies governeurs de Provinces , de la vient, que te nom de Patrice se prend assea supent dans Ies aut eurs de ce Iems is,porer inarguerun Gozerneur : Summae vero penes eosdem

Galliae Reges dignitatis Patriciatum fuisse , ostendit Synodus Arausicana a Caesario Arelatensi contra Faustulata,

193쪽

166 DE PATRICI Is

Rhegiensem habita, & S. Gregorii M. PP. epistolarum regestum; Unde Arigium , & Ast lepiodotum , aliosque

sub Francorum Regibus, eo Patriciatus munere functos fuisse disicimus . Ex Gregorio Turonens multis in locis constat sub Gunt chranno Rege Patri ei os extitisse,qui Provincias Rhodano finitimas regerent , 8c exercitum ducerent ; eamque dignitatem , Patriciatus bonorem, Patriciatus item eulmen appellat. Hac donatos et iam fuisse Agricolam , Celsium , Periclum , & Mummulum refert idet Gregorius lib.q. cap. 24., o 62. Patricios insuper Galliae, plures enumerat Hieronymus Bignonius in notis ad Mareulfum Monaeiam lib. anti formular. I. cap. IS. Postremo Patriciatus dignitatem ab Anglis quoque usurpatam suisse reperio apud Alcuinum epis. II. , quae ad dithel redem Regem , & Osbaldum Patricium scripta est e cujus etiam Patricii meminerunt Rogerius Hovedentis annal. par. l. sub unnum Christ 796. , & Hieronymus Bignonius eOdem paullo ante recitato lib. i. cap. 3 S. similiter apud Belgas Patriciatus dignitatem viguisse ex Lupano , &Gui-lelmo Buda assirmat Joannes Iacobus Draco libro δε cundo cap. 6. uum. 38. Minorem tamen amplitudinis, &potestatis, quam apud alias nationes eam ibi suis. , mihi persit adeo . Nec aliud fortasse innuunt Lupanus , 8c Buda, recitato a Dracone , loco , quum scribit : Los Patriciolos , O Patrietastros Flandriae nominant. De Multiplici Genere Patriciorum.

CAPUT III.

I. Patriciorum tripartita divisio tradita a Pacobo Guth ro. II. Ioannis Iacobi Draconis opinio de Expatriciis examinatur. III. Expatricii, qui fuerint adse tentiam leg. Quoties Cod. ubi Senator. , vel Clarisis. IV. P

194쪽

IV. Patricii militiae eum Patriciis occidentis , G Italiae , confusi a Iacobo Guthero, ct Gonetalea Telua . V. Patriciorum quatuor genera, seu Ordines dest-gnantur. Ul . Patricii Orientalium Imperatorum a Patriciis , creatis ab aliis Principibus diffincti. VII. Patricii aliorum Principum Consi liari i dicti. VIII. Alii Praesentales , alii Codicillares . IX. Panciroli , o Iacobi in an aqferentium Patricios, eos u fuisse, ae Comites Consistorianos, error animadve sus. X. Comites Conssioriani qui , ct quot fuerint. XI. Patriciatus Romanus a Constantinopolitano distincttii, ct a quibus collatuI. I. Uum res, de qua agitur, satis varia, sit, & naultiplex , nihil in ipsi enucleanda, illustrandaque

perinde necessarium videtur, quam Patriciorum arietatem, atque discrimen aperire; ne distincta illorum munia , & jura confundantur, & quae alterius sunt Generis , tribuantur alteri. Patriciorum itaque variet te patefacta , singillatim, quae, uti siua , cuique generi tribuenda sunt, indicabo; errores etiam Auctorum pro re nata detegam , atque refellam , qui distinetos Patriciorum ordines, eorumque dignitatem, praestantiam , jura , res denique confundunt, vel minus recte mem rant. Omnium primus , quem haetenus viderim , Iacobus Gutherus lib. altero de O . domus auras. cap. 19. tria Patriciorum genera post Constantini Magni aetate in constituit : quem justa censera , & correctione adhibita , potissimum sequor . Quosdam ille Patricios fuisse notat, qui generali nomine ab Imperatoribus Patres appellati suerunt: alios, qui Patriciorum nomine rem bellicam administrabant: postremos denique Expatricios : Quorum ordinem ab se deprehensium , a nullo antea observat ulnis significat: Legimur, inquit, in Zenonis consitutione Patricior Hiras, cr Expatricios; Unde Iortium Patriciorum

195쪽

163 DA PATRICII s

ordinem constituo, quem inque nunc neminem adseriisse video. Mirari tamen satis non possiam, auctorem, teriatium hoc Patriciorum genus minime illustrasse, quod omnium primum se animadvertisse prodit: obiterque , re ut nova proposita , veniam lectores rogat: Si in re , ait, a modum obscura, uos aliquando cscu imus, ignoscent ii, qui

ij seterum lectione tersati , in hujusmodi di cultates plurimas incidunt, veniamque mutuam a peritioribus expopulant. II. Duas autem de Uiris Expatriciis, a Joanne Iacobo Dracone de Origin. , ct Iare Patricior. lib. 2. cap. 6. video proferri sententias e quarum neutri prorsus assentior . Primam ille promit ex Andrea Alciato lib. . di-

nutat. cap. 3. , & loachim Mysingerio in Cumque hoc

in prooemio Insilui. , qui opinantur nullum esse distrimen inter Quaestores, & Ex quaestores , inter Consules, & Ex- conssiles, quum hujusmodi vocabula in usii suisse dicant Iustiniani temporibus , cujus aevo in barbariem collapsia

suerat Latini sermonis castitas; Assertae vero rei argumen tum mutuantur ex leg. ιanta in principio Cod. de veter. j re enucleaπ., ct lege maximum vitium Cod. de Liiseris praerteritis, ubi idem Justinianus Tribonianum nunc Exqus storem , nunc Qugitorem indiscriminatim appellat; Ex quo memoratus Draco infert et Hoc modo Patricius, ct Expatricius essent Bnovma : Alteram sententiam affert ex Francisco Hotomano, & Petro Heig in k. Cumque hoc in prooemio Insiim. atque Antonio Augustino lib. I. Emendation. cap. 3. , qui memoriae produnt , Ex consules , &Exqus stores a Graecis appellatos, quos veteres Qus storios, & Consulares vocabant ; ceterosque alios Magistratus , & ossicia , quae similem haberent adjectionem dictionis Ex , non aliam interpretationem recipere , quam ut eo munere functos suisse significent. Quapropter inde colligit Expatricios non alios suisse , quam, qui Patri clatus administrationem, ossiciumque cum laude exple

196쪽

verint . Hos tandem Expatricios solum apud Gothos fuisse cum Cangio sentit Vir Clari sis. Cajetanus Cenni in praefat. ad Chronologiam Caesaream Pontisc. tom. a. Anapoli Bibliothecarii num. i. scribit enim : Idem tamen

s Cautus ) in Cod. Theodosiano legeni Expatricios, id tan-rum obtinuisse apud Gothos eum auctoribus aliis sentit. Uerum , ut haec memoratis scriptoribus utcunque condon mus, probari certe usiquequaque non possunt. Vereor, ne eodem modo excipi debeat, & Jacobus Draco, qui ipsi-rum dignitatum exemplo idem de Patriciatu affrmavit ;Id certe accuratius investigare, ac validioribus instruetus momentis pronunciare debuerat, quum hanc de Patriciis tractationem cura praecipua, maturaque cum primis opera viscepisset. Enim vero non parum asserto Os scit, quod paullo ante cap. I. hujus libri notavi, nimirum Patriciatus dignitatem mere honorariam suisse , sine ulla jurisdictione , 8c ministerio: eamque non temporariam , sed perpetuam ; Quapropter in eam quisque libens descendet sententiam , ut credat, Expatricios , illos non suisse , qui Patriciatu laneti erant; quum ejusdem dignitatis insignia nunquam deponerent, ipsique quoad viverent , Ornarentur ; praesertim apud Gothos; ut constat ex Cassi odoro lib. 6. variar. informula Patriciatur, notavitque Angelus de Nuce ad Chronica Monaserit Cassinen. caput primum, libri primi illuserans. III. Quamvis autem minime inficiar ex Ieg. quotier Coc ubi Senator. vel Claris. Expatricium accipi pro eo, qui Patriciatum, & administrationem deposivit ; quoniam Zeno Imperator cognitionem caussarum Illustrium, & Clarissimorum Virorum in civilibus, & criminalibus ad se advocans , etiam postquam ipsi munere dignitatis, &administrationis functi erant , Uiros Patricios , & Expatricios inter eossiem enumerat; Quod clarius explicat Glossa in verbo : Expatricio , ubi id nominis , qui deposuit Patriciatum , interpretatur; nihilominus similius ve-Y ro

197쪽

r o DE PATRICII s

ro arbitror designatam legem nec ita vage intelligi debere , nec memoratos in ea Patricios administrationem ha huisse . Praecipuus si quidem ejus scopus est , eximendi a foro quorumcunque Iudicum ; Q lique Imperatoris judicios stendi illos, qui obtinebant honorarias dignitates, quod viderentur administrationem egisse, tametsi nullam habuerint ; ut explicationis gratia idem Imperator in ipsa Constitutione siubi jcit: Viror autem illuseres In hae inelua be degentes, qui sine adminis ratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem praerogativam nosrae , onii meruerint, ut quod nou egerint, videantur egisse: & clarius Glossa explicat in eo verbo egisse ubi legitur : Habent enim dignitatem illam sine admini ratione, ac si habuissent adminiserationem et Hinc mirum sorte videri non poterit, si Patricios , Sc Expatricios in hae constitutione Zeno Imperator enumeret inter eas dignitates, quae reipse administrationem habebant. Hujusmodi interpretatione , quum satis , superque perspicuum sit, excludi penitus vagam illam , ac generalem intelligentiam Expatriciis traditam a Dracone , de cetero non negaverim in telligi saltem de aliquo Patriciatus πenere eam legem posse: Quod quum temporarium esset , deponebatur , ejusque, quam habebat, administrationis munus desin bat. Ejus generis erant Patricii Militiae , & Civitatum Praesides Patricii nomine decorati; qui perpetuo Patriciatu minime sungebantur, sed ad nutum Principis administrationem , & munus obibant ; quod scite postmodum notavit Iacobus Gutherus lib. a. cap. I9., cujus haec verba seni: Patricii ergo huyus generis inquit de Patriciis Militiae ) magna praediti potestate, non perpetui, se

ad nutum Principis, ut cetera o is de si tuti sunt, ct patricii dicti fluita adminifratione: Cautum enim erat lege, ab eodem Zenone lata, ne unquam esset inane nOmen indulti honoris , & dignitatis, illud semper etiam deposito ossicio, retineri posse, ac dignitatis titulis per petuo

198쪽

petuo honestari leg. neminem Cod. de Deeurion. , quod edixerunt etiam Imperatores Gratianus, Ualentinianus ,&Theodosius in Iet. i. d. de Primiceriis . Sed de his Patriciis Militiae fusius a nobis silio loco erit sermo instituendus. Id interea notandum , usu receptum esse nostris temporibus, praecipue apud Italos, ut, qui suae gentis originem trahunt ab aliquo Domino, Marchione, vel

Comito . et te retineant praestantem illam denominationem ad delignandum , ut nostri a junt pragmatici, eorum

stipitis dignitatem : propterea adjecta dictione Ex, jure appellentur ex illis Dominis, Marchionibus , aut Comitibus . Praestat pro re nata audire Cardinalem de Luca de Praeemin. dis. 67. num. I 2. cujus haec verba siunt: Isisutem , Pere Iales non sunt, neque Comitum , vel Marchionum praerogativis gaudere debent, eum solum illam

retineant nuncupationem honoriscam ad denotandam descendentiam, sive eorum sipitis dignitatem. Ideoque dicendi non sunt Marchiones , pel Comites; sed potius ex tatibus Marchionibus , pel Comitibur, ut is aliquibur partibus practuatur, ad insor illarum familiarum, quae dicuntur Consulares , vel Senatoriae , e Dusres; quia aliquem majorem habuerint, qui ista dignitate fuerit prae

IV. Interim hi Patricii Militiae minime eonfundendi sunt cum Patriciis occidentis, Italiae, & Provinciae,

quod nullo inter eos constituto discrimine incaute secit Gutherus eodem loco . Gutherum sequutus est Gon Ialeet , qui in lib. a. deereialium tit. 23. de Praesu t. cap. 7. Per bo Patruiae tom. a. eodem recitato , & compilato Auctorre , arbitratus est: Patricios Italiae illos suisse , qui reni bellicam administrarent. Patriciorum utriusque ordinis discrimen patebit ex eodem Guthero , ubi distinctis capitibus de singulis agemus . Veteres si qui deni ab ipso me morati, Patricios Militiae, ac Patricios Italiar nusquam ejusdem generis suisse testantur, quum vel Magistrum Hor .l o Y a utrili G

199쪽

1 a DA PATRICII s

utriusque Militiae, atque Patricium, vel Patricium dumtaxat Italiae appellaverint. Neque redie Gutherus contrarium arguit,ex eo,quod Marcellinus Patricius Occidentis opem Romanis tulerit apud Carthaginem contra Uandalos pugnantibus, tanquam Patricius Militiae praefuisset militibus . Certum est enim, quandoque etiam illos Patricios rei bellicae administrationem gerentes , cum adjuncto alicujus Provinciae designatos suisse. ob id tamen non inferendum , ipsos simul illius Provinciae; ae Militiae fuisse Patricios, quia Patriciatum Militiae in ea Provincia g rebant; quod susus suo loco demonstrabimus . Praeterea allegatum discrimen conjecto ex ipsa epistola Iustiniani

Imperatoris Narseti Patricio Italiae, a Cujacio lib. l . obserpationum putata : in qua Imperator Narsetem certiorem facit; Beli sarium Patricium in Italiam adversus Gothos misisse, ejusque ope Italos populos durissimae servituti ereptos, in libertatem vindicatos fuisse. Profecto Narses perinde , ac Belisarius contra Gothos in Italia generose pugnarunt , & tamen illorum Primus appellatur Patricius Italiae, alter vero Patricius dumtaxat nomi

natur .

U. Hos ipsos Italiae Patricios idem Gutherus ab aliis, item distinctos censet, qui Patres I eratorum dicebantur: Atque hi Patricii, inquit, ut perspicuum es, ulli

omnino erant ab iis, qui Patres Imperatcrum 2ocabantur: Id etiam discrimen notavit Gon Zaleet lib. 2. decretal. tu. 23. de praesumpi. cap. 7. tom. 2. Ut igitur implexa , ac molestis undique cireum septa ambagibus Patriciorum varieras certis distinguatur gradibus, suisque linguli illustrentur juribus , ac muniis; illorum quatuor genera , seu or dines constituemus. Alii namque suerunt Patres Imperatorum , consortes, atque Tutores Imperii , alii advocati

alicujus peculiaris Ecclesiae , alii Patruit Militiae , alii demum Patricii certae Provineiae , Cipitatis , vel Pagi iis in

Patriciatum concessi. VI. In

200쪽

UI. Interea, antequam de his omnibus singillatim agere incipiam , hic opportune illud monere juvat, Patricios ab Imperatoribus Orientis creatos, distincte excipiendos esse a reliquis Patriciis , qui ab aliis Regibus , atque Principibus dictorum Imperatorum exemplo creabantur . Primi namque generali nomine dicti sunt Patres Imperatorum , alii Consiliarii Principum . Atque hinc non assentior opinioni Jacobi Gutheri de O . Domus Augus. lib. I. cap. i9., & Jacobi Hosnaan in Lexico universali verbo Patricius, qui arbitrati sunt, Patricios Constanti innianos in Consiliorio Principum secretioribus consiliis interfuisse . Nec Jacobi Raeuardi lib. 3. eo enaneor.

. cap. 7. Qui Iustinianismis , ait, Patres Reipublieae, ct

Senatorii ordinis Principes Viros ad aliorum Senatormnia, di erentiam appellator omnes Patricio uisse, nec alios eo- dein tempore fuisse Patricior, qui non essent, aut Romani , aut Constantinopolitani Senatores , quantum ex Suida, ct Cas Bro colligere possum e Rursus si quidem in eos errores incideremus, quos cap. I. huyus libri refellimus. Enim vero, quum Patricii adstandi Imperatorum consilis apud Romanos Caesares munus obiissent; translato autem Byzantium imperio Constantinus novum Patriciatus genus

ab antiquo omnino distinctum instituisset; Patricii Constantiniani eodem non occupabantur Ossicio; quum sane distincti non essent ab antiquis Patriciis Imperatorum Romanorum Consiliariis . Ex hoc porro non aliter intelligendos puto striptores illos , qui Patricios Consiuarios Principum fuisse afferunt; nimirum , ut ante Constantini tempora Consiliarii illi fuerint Imperatorum Occidentis ; postmodum vero ceterorum Principum , qui Patriciatum conserebant. Quamvis non ita facile probem opinionem Britanii in texieo, aliorumque, quos refert Iacobus Draco lib. 2. cap. q. , a firmantium generalitet;

quod ubi in Textu Patriciorum fit mentio, intelligendisnt Principum Consiliarii; potius distrimen illud non

SEARCH

MENU NAVIGATION