장음표시 사용
141쪽
M. RUBRIO. L. FPROCULOPR. AED. Q. PONT. SALIO MUNIC. ET. IN. COL
L. ANTISTIUS. GN. E. HOR. SARCULO SALIUS ALBANUS. IDEM. MAG. SALIORUM ANTISTI A L. L. PLVTI A L. ANTHUS RVFVS L. IMAGINES. DE. SVO. FECERUNT. PATRONO. ET. PATRONAE PROMERITISVI. Neque haec Qtum caelestium ut illi iactabant
armorum custodia propria fuit Patriciorum juvenum . Non exigua praeterea eisdem fuit auctoritas, atque potentia , in tuendis praesertim Patrum suorum & libertatis juribus adversus Plebem; quare non semel Senatus in civili certamine eorum usus est ope, atque auxilio; Quod selieissimis illis temporibus, quibus juventus aliis erat publicis occupata muneribus, facilius sibi Senatus, ab iis obtinebat. ortis si quidem magnis in Urbe seditionibus pro agrariis legibus, unus Q. Caeso juvenis serox , gentis que nobilitate conspicuus, tum etiam corporis magnitudine praestans , ac viribus et quum insuper belli quoque fi reret studiis in medio agmine Patrum constitutus impetum plebis, popularesque procellas pro abrogandis agra riis legibus excitatas ita repressit, ut Livio monente Nemo lingua, promptior ιν Civitate haberetur. Pulsos sepe soro ipso Duce Tribunos plebis, fugatamque plebem ipsam eodem in loco Livius demonstrat. Patriciam aliam juventutem suo exemplo, & hortatu excitavit, tum ad tuendas agrarias leges, tum etiam ad restitendum tribuniciis conatibus. Prae ceteris enim in iis contentionibus M. Volscius tribunicia perfunctus potestate eum grassan Iis juventutis Ducem in Suburra germanum fratrem suum pii g no ab ipso ictum, ac semianimem in terra relictum incusabat. Illum propterea morti tradendum esse contendeba tr
142쪽
bat, quod tamen Consules neglexerunt; qua re, eodem narrante Livio : Haec Volscio clamitante adeo eoncitati B mines sunt, ut haud multum abfuerit, quin impetu populi Caeso interierit; Virginius arripi Iubet hominem , ct in vincula duet; Patricii si contra vim resistant. Excitatis nihilominus Patriciae juventutis animis, sequenti anno ob sermonem a Senatu injectum serendae legis , quae aliquandiu ob tribunicios furores seposita suerat, primum ipsi Patricii juvenes sese plebi insinuarunt, minantes sibi a Patribus negocium datum tollendat e Republica tribuniciae potestatis , reddendaeque pristinae Civitatis formae, quae
ante occupatum a Plebe montem Aventinum fuerat; ut narrat eodem loco Livius. Non mirum interea , si tanta
pollens in Republica potestate Patricia juventus Senatum juvabat; mirum quidem , quod plebs ipsa ad tuendam sibi
tribuniciam potestatem , ob recens invectum Decemvirorum Magistratum , Patriciam juventutem , ut eius auxialium Decemviris deesset, expugnare tentaverit. Hinc Livius eodem libro 3. Decemviri, ait, qui primo Iribunicios homines , fuia id stopulare habebatur , circum se Uenta-serant Plebi, Patriciis juvenibus sepserant latera ; eorum eatervae tribunalia obsidebant. Hi ferre, agere plebem , plebisque rei; cum fortuna , quo quicquam cupitum foret, potentioris esset, ct jam ne tergo quidem abstinebatur: virgis eaedi alii , alii seuri subjici , ct ne gratui a crudelitas esset bonorum donatio, sequi Domini JA uium . Hac memeede juventur nobilis corrupta non modo ire obviam injuriae , sed propalam licentiam suam malle, quam omnium
UII. Cum autem jam Plebs adversius huiusmodi Decemviralem Magistratum , Appii Claudii Decemviri libidine caussam dante , concitata esset, partim atrocitate sceleris, partim per occasonem repetendat libertatis, nullum Appio aderat auxilium , quam Patriciorum juvenum, ut ii ipsium tuerentur. Hinc Livius eodem loco : Aniua, P a in-
143쪽
inquit, nune vocare Icilium, detrectantem arripi, postr mo, eum locus adeundi apparitoribus non daretur , ipse cum agmine Patriciorum Iuvenum per turbam vadens in vincula duci jubet. Haec illustria facinora generosia juventus p tricia pro tuendis Patrum suorum Magistratibus , ac libertate patraverat. Sed , non minori praeterea virtute , atque ardore plebis aedilitatem suscepit, quando plebs ipsa hunc honorem recusavit; Quum enim ab diuturna sedata ira , tandem ordines ad concordiam redacti suissent , concessio plebi altero Consolatu , & a plebe Patriciis , Praetore uno , qui jus in Urbe diceret, isque semperlegeretur ex Patriciis , rem putavit Senatus dignissimam, ut ludi maximi fierent, diemque unum ad triduum adjici , quibus ab universis, gratiae Diis agerentur. His praeesse ludis cum aedilitatis plebis honore, quoniam plebs ipsa recusaverat: Conclamatum , inquit I.ivius, eodem libro, a Patriciis est juvenibus, se id honoris Deum immortalium Gugsa libenter acturos, ut aediles ferent, quibus cum ab unietersis gratiae actae efffent,factum Senatusconsultum , ut
duos raros dedites ex Patribus, Dictator populum rogGr c. VIII. Praeterea ad excolendam nobilem indolem ,
Patriciae juventutis , & ad Urbis , Patriaeque decus 3c am plitudinem augendam, quidam inter Circenses instituti sunt, invectique ludi, quibus illa bello gerendo aptaretur:
Certis enim decursionibus, cum curribus in Circo certare
Iudis hisce assuescebat, qui Troja sunt appellati; de quibus
Dio lib. 43. Trojam , inquit , antiquo more, Patriciorum filii luserunt, juvenerique , qui dignitate aequales erant, curribus certaverunt. Et lib. 28. Splendide omnia Agri in pa) ludorique inter cetera equestres , seu eircenser, uς Le anelavius legit, biduo praeibat, o Trojam vocatum tu
dum per nobiles pueros exereebas: libro item 49. Ludii , autem , quos multos ct omnis generis exhibuit tanta usur
144쪽
Deiendum haberet. Suetonius quoque in Caesare cap. 39. de Circensibus ab eo editis scribens: Trojam, inquit, imsit turma duplex , Majorumque, Minorumque pueri : & in Augusto cap. 63. Hos ludos alio vocabulo dictos su i sis . Drricha veterum sultus testimonio censet Uignotius de Columna Antonini PD eap. 9. Atque ideo, inquit, ob eamdem Drrichii motus rationem aliud etiam his decursionibus quam simillimum ludi genus, quo pueri in Circo exerceban-νur Drricha quoque duebatur. De re ipsa ad illud Virgilii lib. s. inneiae vers. 6 2. Trojaque nunc pueri , Trojanum dicitur agmen , haec habet Servius ex Suetonio : Lusur ipse, quem vulgo Drricham Upellant Troja voeatur, ex quo notat laudatus Vignotius, quod etiamsi decursiones , quae per Equites, Militesque fiebant, nihil a Τroja propemodum differrent; Usus tamen loquendi effecit, ut nonnisi Decursiones illata Romanis Trojae nomine indigitarentur ε quae per Pa tricios , nobilesque pueros inter ludos Circenses agita
IX. Porro autem hi ludi ab Patriciis pueris potissimum factitabantur , ut iis bello gerendo animum , vires que assuescerent; unde Augustus, Suetonio teste , in ejus vitae cop. 43. eos ludos quam frequentissime edebat, majorum , nimirum , minorumque puerorum : Prisci, ut inquit , decorique moris existimans elarae sirpis indolem se notescere: Sed deinde quibusdam etiam celebrioribus anni solemnitatibus indici solebant, ut Dio. demonstrat lib. I I. de consecratione templi Iulii Caesaris verba faciens: Porro in sacrarii conseratione, ludi omnis generis facti sunt, Patriciique pueri Trojam luserunt, virique simili ratione singulis equis celeribus, bigissique, or quadrigis certaverunt : Huiusmodi ludorum auctorem Virgilius lib. S. AEAneidum vers. 596. Ascanium perhibet. Ascanius, longam muris quum civgeret Albam
145쪽
uo puer ipse modo , secum quo Troia puber
Albani docuere suos : Bine maxima Aorro Aeeepit Roma, ct patrium servavit honorem, Troseque nunc pueri; Trojanum dicitur agmen. Qui ludis hisce praeerat, Iuventutis equestris ordinis Principem appellatum exemplo Ascanii autumat recitato Ioeo Vignotius , qui post descripta recensita a nobis Vi gilii carmina , addit: suocirca Ascaniiforsan exemplo imae actum esse reor , ut qui huic ludo praeerat, Iuventutis, Equestrii nempe ordinis , Princeps diceretur . Id conjicere posse opinatur ex Caesiarum , & principuae Septimii Getae nummis, in quibus ipse Iusentutis Princeps dicitur, &modo tres , modo quinque Equel res figurae decurrentes visiuntur . Augusti filium honorem hunc assequutum ovidius de Arte amandi lib. I. versio . his carminibus allinquitur ;Tale rurimentum tanto sub nomIne debermne Iuvenum Princeps, inde future Senum . De PatruIorum Muneribus pos tranatatum ad Caesares Urbis Imperium .
I. Post casum Romanae Respublieae diminuta Patrinis pol sas . Caesar Dictator eo lares Le e Cassia adlegit. II. Augustus quindeeim Patricios MI eons Parios δε-
mesuoi sumsit, quem sequuti sunt Adrianui , ct
Alexander Severus Imperatores. III. Patricii ab Augusto Claudio , ct Vespas uno Imperatoribus lecti, atque communi Flaviarum Gent um nomine appellati. U. Isaacus Cafaubonus afereus Ciceronem Lege Cossis inter Patrieios fusio cooptatum , rejectus. U. D
tricii sub his Imperatoribus duplieIs generis: alii dicti
146쪽
inter Patruior Candidati: alti inter Patricior, vel in familiam Patriciam adlecti. VI. Patruiorum hujusmodi munera: Decemviratus Militibus judicandii, iis
praecipue datur. Et asi I. A Plebis factionibus per seditiosos Τribunos excitatis , ut Patriciis potestatem adimerent, paul latim patefactus est aditus excidio Reipublicat; specie siquidem tuendae plebis , quum seditiosi Tribuni dominationem sbi quaererent, crebro a paucis de ipsa Occupanda, cogitatum est. Tum enim Piso, tum Crassus, tum Catilina cum aliis ejusdem meriti, & audaciae sociis adversus Rempublicam conspirarunt: Caesar etiam , & Crassus, &ipse mutata sorte mente Pompejus , inita χcietate , nec sne studio quam largissimas opes , quae liberat Civitati jum re formidabiles essent, sibi quaesierunt. Propterea fatali Reipublicae bello Pharsalico, devicto Pompejo, atque soptimatum saetione amicta , Caesar se Dictatorem perpetuum fecit; atque ita unius dominatu, Respublica oppres se est, & aliquot annis gubernata , ut prodit ex Latinis veteribus Scriptoribus Pan vinus de Civit. Rom. Caussas ejusdem excidii aperiens. Hinc maxima, ac splendida Patriciorum potestas, qua libera Civitate , non secus, ac tot Supremi Domini potiebantur, paullatim cum Reipublicae libertate imminuta est, & ademia; ad eout totius Reipublicae imperio ili Caesari Dictatori asserto, & a Se natu , Patriciisque abdicato , variam ipsi tum sortunam pati: tum obire munera , atque officia longe diversa, stuminimae , vel nullius prorsius auctoritatis coacti sint. Et quidem quamvis initio suae Dictaturae & Imperii, teste Tacito in annalium lib. a. idem Caesar complures Patricios adsciverit, aliosque lege Cassia delegerit, quos genere, &. opibus praestantissimos noverat; tunc tamen con-slia Principi, & Imperatori praestare coeperunt, nec ea
dom, quae pridem in Senatu, iis erat absoluta, ac suprema in
147쪽
in regenda Urbe , subjeetisque populis auctoritas , sue potestas ; quae deinceps sub sequentibus Imperatoribus in
dies magis magisque minuebatur , ac decrescebat.
II. Et quidem ipso Caesare ab iis , qui libertati studebant inter isto, quamvis reviviscere prisca Patriciorum potestas, atque ad spem pristinae libertatis adspiraro videretur, tamen haud ita multo post, in ipso recuperanda: Reipublicae apparatu ab Antonio Lepido , ac etiam Octavio, qui Caesaris partes pari conatu vindicandas fusi ceperant, sublata sunditus, atque oppressa est. Hi inauditum triumviratum intulerunt: qui quum diu stare minime quiverit, post varia rerum discrimina, popularesque procellas , tandem solus Octavius totius Reipublicae jus , potestatem , atque imperium , quod ab initio Regum , post, Magistratuum , Senatus , ac populi fuerat, in perpetuum Principem transtulit. Augulli praeterea & Imperatoris nomine sibi indito , singulare imperium confirmavit, ordinavitque , ut post Suetonium , aliosque Augustae historiae antiquos Scriptores su se ostendit Pan vinus in comentar. Fasor. lib. 3. Idem Princeps peculiare con siliariorum munus Patriciis commisit, quod ipsi deinde
usque ad novam Imperii translationem Roma ByzanZium fere constanter obierunt . Enim vero senio consectus
quindecim Senatores singulis mensibus deligebat, quorum consiliis in expediendis negociis utebatur , ex quibus veluti peculiaris Principis Senatus constitutus videbatur. Ilos a Senatu usque ad viginti, annis sngulis , auctos a cepit: obtinuitque , ut quidquid cum iis Tiberio , Consulibus, Nepotibus , & aliis ab eo convocandis statuisset , ratum esset, ac si ab universo Senatu decretum suisset, ut tradit Dio. libro SI. Eos Senatores, ac Consiliarios Patricios suisse nemo est, qui dubitet: Unde Panci rotus in notitia dignitatum utrius. Imperii cap. a. Histostea, inquit , Summi Senatores , ct Patriciifuerunt, qui arbitrio Principii soli sententiam in Senatu dicebant. Morem
148쪽
eumdem complures postea sequuti sunt Imperatores: De Adriano potissimum testatur Spartianus in ejus vita, quos ille veluti in contubernium Imperatoriae Majestatis consiliarios adscivit, secumque continuo habitare voluit; quod item recitato loco prodit Pan et rolus. De Alexandro Severo refert Herodianus lib. 6. Ipsium sexdecim ordinis Senatorii Viros aetatis gravitate , ac vitae sanctimonia praecellentes adsessores Principis , & Consiliarios legisse; ut nihil ageretur , aut diceretur , nisi ipQrum accedente suffragio . Quare indicato loco addit Pancirolus : Itaque
in duas elaqses Senatus disidi carpit, Illustrium , ct Clari
simorum ; Proprie Senatores erant Patricii, qui praecipuus in Imperio gradus habebatur. III. Paucis jam exsistentibus Patriciis semiliis, quae Majorum, & Minorum gentium dictae sunt , complures ab ipsis Imperatoribus factas suisse Patriciorum lectiones constat. Et quidem Augustum gentes Patricias supplevi si se tradit Tacitus lib. I. annalium . Hujus odi tamen adlectiones more omnino ab illo prisco , diverso , saetae videntur . Enim vero , ubi primum legebantur Patricii, ut
Senatum implerent, complerentque Senatorum num e
rum, e Senatu, praeflantiores Senatores in hujusmodi Patriciorum reserebantur numerum . Sic Claudius Impera tor vetustissimum quemque e Senatu , vel quibus clari parentes erant in Patricios cooptavit; de quo Tacitus lib. a. ita scribit. Iisdem diebus in numerum PaIruiorum ascivit
Caesar vetusissimum quemque e Senacu, aut quibus clari parenter fuerant, paucis jam reliquit familiarum, quar
Romulus Majorum , O L. Brutus Minorum gentium appe Iazerat . Eos novos a Claudio Patricios adstitos censet Isaacus Casau bonus in notis ad Trebellium Pollionem communi Flaviarum gentium nomine suisse appellatos rexplicans enim ea Pollionis verba : Gentes Flavias, quae
Vespasiani, o Titi, nolo autem dicere Domitiani, sue rant, propagavis: haec notat: Hespasianum, Titum,
149쪽
eum Censores essent, Patriciarum gentium numerum a xisse scribunt peteres. Videntur autem, quI tu Patricios tam adscitisuerunt communi Flaviarum gentium nomine appellati; nam interpretari aliter hunc locum non possumus . Has igitur gentes Flavius propagavit Claudius, inque eorum numero novos Patricios adscivit, qu jam tum , sit ,
Pollio seluti ex specula praevidist deferendum imperium
uni ex illis gentibus orto, Consantio nempe Carfiari. Vespa- sanus autem sapienter prospiciens, ne in poster una deficerent Patricii, mille legit, ut ex Tacito paullo ante memorato tradit idem Casau bonus in notis ad Suetonium, Caeseris vitam illustrans . IU. Ingesta superius legis Cassae mentio , qua Dictator Cassiar complures Patricios legisse vidimus, nos provocat ad expendendum Casau boni assertum , quo censet eadem lege Tullium Ciceronem inter Patricios cooptatum fuisse . Nolim quidem vel minimum dubitare de praestantissimi Viri fide candida, R auctoritate; verum salvo ejus honore licebit nobis hujusinodi historiam in dubium revocare . Namque adversius eamdem plurimum momvet, ac urget altum ipsius Ciceronis silentium , qui ceteroquin honores, quibus ipse in Republica sun Etus est , in suis litteris , orationibus , & opusculis quam frequentissime narrat, & effert; certe non omissurus nomenclationem Patricii, si re ipsa inter eos fuisset adlectus . Id praeterea non indictum reliquitant, qui generis ejus nobilitatem ab Regia usque Tullii stirpe petitam commendarunt. Ipse s quidem Arpini se natum nobilissima , & antiquissima familia prostetur lib. a. de legibus cast. 3. cujus auet rem idem profert indicatum Tullium Volscorum Regem in quaes. Tusculanis. I. Quum autem de Majoribus suis ad populum in oratione pro Lege agraria satus elset, illosque honoribus Reipublicae caruisse, nihil de Patriciatu in Republica meritorum caussa sbi collato loquitur , quod ea potissimum occasione reticere minime debuisset. Ait enim:
150쪽
Mihi quidem apud vos de meis Majoribus dicendI facultas non dacur, non quod tales huerint, quales nos illorum sanguine creatcs, disciplinirique insitutos videtis, sed quod
laude populari, atque honoris vepri luce caruerunt. Passi in propterea de se i pio, honoribusque, quibus auctus fuerat, mentionem ingerit, nec xinquam se Patricium appellat . Et profecto habitus Cicero suit semper in Republica genere peregrinus, quin imo , de ignobilis, solumque Romana Civitate donatus, & fortasse ob censium equestrem Censerum gratia, equum publicum meruit. Etenim apud Sallustium in Catilina illi objicitur praeter genus peregrinum , quod esset : Inquilinus Civis Urbis Romae . Iuvenalis Sa0ra 8. de eodem ser ibit. Hic nodus Arpinas ignobilis, ct modo RomσMunicipalis Eques. His demum accedit Stanis laus Sant inellus in dissertatio ne de veterum Romanorum nobilitate, qui quamvis cap. 8.vindicaverit ab invidis peculiari traetatione Ciceroniani generis nobilitatem , eum nihilominus domi nobilem tantum vocat inter Arpinates ; neutiquam tamen inter Romanos Patricios ad se itum suisse memorat. Quod si verum fuisset, non domi dumtaxat nobilem appellasset. V. Duplicis autem generis suisse Patricios ab Imperatoribus teistos reperio, quorum alii inter Patricios Candidati , alii inter Patricios , vel in familiam Patriciam adlecti dicebantur. Quod ex sequentibus patet Inscripti nibus. Id saetum puto, ut quemadmodum ea aetate illorum aliqui praecipue assumebantur ad consilia Imperatori praestanda; ita illi inter Patricios dicerentur ad lecti, qui actuera munere fungerentur . Candidati vero, qui licet re ipsa in consilio Principis non essent, tamen ejusimodi assequendi muneris, Candidati inter Patricios appellabantur. De his mentio occurrit in collectione antiquarum Inscriptio-rium Marquardi Gudii edita a Francisco Hegellio Leo var-diae anno MDCCXXXI. pag. I 27. num. a. Vetus enim ναῖ In