Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Patricia senientes , ingressi sunt illud, inde per totam Urbem ignobiles servos dirigentei, acclamationem fecerunt ante mediam noctem , ct cusodet in medio palatii , quod Theuleutherii nuneupatur , posuerunt, ubi contigis IN ratricem esse : Diluculosue accersentes concluserunt eam in majori palatio, ct ita processerunt ad magnam Ecelesiam ad eoronandum flectum. III. Quum itaque validae essent Patriciorum vires,& res ampla in Imperio , facile a jure declinabatur ad injuriam ; quamobrem justa potestate in turbas, & factiones versa , non jam concordi semper voluntate universi , sed singuli, prout quique ope , & opibus praestabant aliis, pro libito deserebant Imperium . Mitto longe plura hujus generis exempla , eroque paucis e multis contentus . Post

mortem Olibrii Zecerius Domesticus a Gundi baro Patricio apud Ravennam Imperator essicitur , ex hisor. Misella lib. II. gail. 98. Flavius cognomento Magnus Marciano extincto Asparis, & Ardabutii Patriciorum sectione Imperator dicitur, & ab Anatolio Patriarcha ritu lemni coronatur : Ducangius defamilia Leonis. Artemius Theolonicie exulans, quum de Imperio occupando , no v a consilia moliretur, Sisinnio Patricio literis si adet , ut se conatibus suis adjutorem praebeat, eaque de re Josoen Patricio scribit, ut una cum Nicet a murorum Praesecto sibi auxilio esse velit, atque urbem aperiat, atque Imperatorem excipiat, uti habetur apud S. Nicephorum in f

soria Consantinopolitana de rebus gesti ab obita Mauritii ad Consantinum Coproumum pag. 36. In hac item historia legimus: Theodori, & Georgii Patriciorum opera

in magna Ecclesia, quo universa populi multitudo confluxerat , quum Festum Pentecostes ageretur , Imperat O- rem proclamatum fuisse quemdam Arthemium Philippici Notarium . Orestes item Patricius, Nepote in fugam acto, Augustulo filio Imperium detulit, ut constat ex Sir mundo tom. I. in nosti ad vitam S. Epiphanii Ticinensi olis i669. IV. Tam

212쪽

IV. Tam late patens, viribusique, & opibus fulta Patriciorum auctoritas , facile eosdem inde impulit, ut plerumque Imperium affectarent; nec voto frustrarentur. Narrat proinde Anonymus de antiquit. Constantinopol. Iib. a. de Topis, relatus a Bandurio in Imperio Orientali pari. 3. Basilistum Patricium , Leone pulsio , biennium Imperio potitum. Apud S. Nicephorum C. P. incitata Bisoria de rebus gesis ab obitu Mauruli ad Consantinum C roumum pag. 26. legitur : accusatum sui me de affectato Imperio Theophilaetum Patricium una cum aliis aliOrum amplissimorum ordinum Uiris, quos Circensibus spectaculis vinctos circumduci jussit Imperator . Ex historia

Miscella item colligitur apud Muratorium tom. I. rerum Italis. pag. 96. Romanum Patricium Imperatoriam abripere dignitatem fraudibus contendisse . Duc angius de Ha-Ientiniano III. fol. 73. agens commemorat Valentiniano Imperatore fraude Maximi Patricii extincto statim , it Ium , Imperium usurpasse . Et Isiacium Patricium arrogare sibi supremam potestatem , & Regnum enisium fuisse , prodit Anastasius Bibliothecarius in Theodoro Ponti sceMaximo. Alarici nixus ope Attalus Patricius Romanorum Imperator dicitur, quo tempore ille Romam obsidebat , rerumque administratione potiebatur Honorius, teste Procopio Caesariensi lib. i. de Bello tandalico cap. altero . Demum apud Baronium ad annum Christ 6o6.to. S. Iaabetur , quod Germanus Patricius Imperium exoptans, magnam servit in Urbe seditionem ἱ Primores tamen vulgi passus adversios , spe se a frustratus est. At quemadmodum saepenumero malis artibus & injuria rebus novis studebant Patricii, ut publicae rei caperent regimen , ita jure , meritoque aliquando e Patriciatu ad Imperatoriam majestatem fuit progressio. Porro Flavius Leo. Patricius Bardae filius, ex Armenia oriundus in Oriente Militarium Copiarum Dux ad Imperatoriam dignitatem evehitur , &in AEde Sophiana a Nicephoro Patriarcha coronatur. Du-

213쪽

185 D a PATRICIIS

eangius eas. I 6. de Familia Leonis. Idem cap. II. Michaeis Balbo narrat, eum prius Comitem excubit rum , Patricium deinde a Leone Armenio creatum , ipso demum interemto Imperatorem renunciatum fuisse . Cap. I9. de Flavio item Basilio memorat, quum e Macedonia Constantinopolim accessisset, Michaeli Imperatori ob singularem in equis curandis solertiam oblatum, ab eo Patricium, & Magistrum creatum fuisse, postea adoptatum , deinde Imperatorem dictum , ac ritu sole nisi diademate coronarum. Cap. sextodeciano auctor ipse varios Urbis tractus illustrans num. q. scribit : Probum Patricium Iustiniano Caesare in seditione Uictoria torum Imperatorem proclamatum fuisse . Alexius demum Patricius jussit Constantini Imperatoris oculis orbatus, a Legionibus Armeniae ad Imperium quaesitus, fuissetque militum ope summa dignitate potitus, ni caecitas fvisset impedimento, ut liquet ex Theophane , atque Baronio in annalibus ad

annum Christ 79 i. U. Mirum proinde videri non debet; Patricios, qui

tantis florebant opibus , & auctoritate , nec perraro Imperatoria assequebantur insignia , eo in numero ab ipsis met Imperatoribus suisse habitos , ut ipsorum filiae uxores ab ipsis ducerentur, vel suas illi Patriciis nuptui traderent . Enim vero Romanus Patricius cognomento Hierapolitanus Constantini Augusti filiam conjugem duxit; eoque celebrato coniugio , Caesiar a Socero dictus est , cui triduo post vita sensio in Imperium successit ex Ducangio p. 24. de familia Arrarorum . Phocas, quum filiam suam Domitiani Prisco Patricio, & Comiti excubitorum nuptui tradidisset, utriusique imagines expositae suerunt cum insigni is Imperii, licet postea , ut scribit Baronius ad annum Christ 6o7. Imperaror iratus es, ct mittens, a sex I Demarchos , Theophanem scilicet, ct Pamphilum : Osatuens nudos jussit eos decollari Oe. Porro Linteatorer , spe Menseret interrogati, quam ob causam id fecerint, di

214쪽

Xerunt, quia cum Imperatores ab omnibus nominati sint, hoc a nobis ipsisfecimus; quod enim infausis nuptiarum acclamarionibus , iidem , nempestia, ct gener Imperatorireque fuissent acclamati Imperatores : Iique , quibus cura ornandi pompam incumbebat, duebantur hi mensores ,sive delineatores θ eorumdem imagines cum insigniis Imperam toriis exposuerunt. Filia Michaelis Balbi uxor fuit The phili Patricii , Viri Natalium splendore, & animi magnitudine celebris e quippe qui genus trahebat a Persarum Regibus , notante Ducangio de familia Michaetis cap. II. Ibi auctor ipse meminit etiam Mariae Theophili Imperatoris filiae natu minimae, quae nuptui tradita fuit Alexio cognomento Moseli, nobili Armeno , formaque eleganti, generis sui praestantiam a Crinitis repetenti: quem idem Theophilus primum Patricium, tum Magistrum, Procon sulem , ac demum Caesarem creavit. Contra Flavio Theodosio uxor data est filia Germani Patricii eodem telle Ducangio cap. lo. de familia Mauricii Augusti . Nicetae Patricii filia nupsit Flavio Ileraclio cognomento, novo Con stantino, Heraclii Augusti filio, ut idem prodit Ducan-gius cap. II . de familia Phocae Augusti . VI. Quum tam opportuna sesse offerat occaso; non abs re erit lectoribus hic exhibere solemnem pompam , ac nuptiarum ritus Recimerii Patricii & filiae Augusti, quas eleganter deseribit Apollinaris Sidonius lib. i. epis. y.

apud Sirmundum tom. I. Oper. variar. Interveni , inquit ,

nuptiis Putricii Reeimeris, cui filia perennis Augusti in Ospem publicae feturitatis eostulabatur . Igitur nunc in Isranon modo personarum ,sed etIam ordinum , statrumque lintilia transulpino tuo latere conducibilius visum . Luippe, cum hoc ipso tempore, quo haec mihi exarabantur , vix per omnia Theatra, Macelia, Praetoria, Fora, Templa, GImnasia Thalassio Feschenninus explicareIur : atque etiamnum e contrario , pudia uant, negocia quiescant, judicia con tieescant, differantur legationes, vacent ambitus, ct inter

215쪽

Dg PATRICIIS

scurrilitater Histrionum , totus actionum feriarum satur peregrinetur . Iam quidem Virgo tradita es, jam corona sponsur , jam palmata consulari , jam clade pronuba GJam

toga Senator honoratur, jam struulum deponit inglorius , or nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad Mariti domum , nova nupta migrapit. In nuptiis vero Imperatorum interveniebat Patriarcha , qui sponsi, diademate ornabat, illosque deinde Patricii in geniale cubiculum sausta ad precantes ducebant. Ritus ipsos diligenter exponit , Sc illustrat Ducangius lib. 2. cap. 6. de Tribunalibus, ubi deseribens nuptias Mauritii haec habet : Simoeatia , inquit, iudicat east. i O. ejusdem libri, quo loco nuptias Maur est describit. Ait enim , accitum ab esIoonem PaIriarcham in Palatio in metuo thalamo juxta atrium maximum Palatii, quod inquit, auguseum vocant,

nuptiar peregi se, ctoonsos eorona sse, Rosea vero utrumque deductum in geniale cubiculum a Patriciis fausa a precantibus, Caesar pons in throno sedenti, ut ad porticulpalatii fes militibus gratulantibus conspiciendum pracberet, e que nuptialibus congiariis donaret. VII. Eximius, ac tot nominibus propinquissimus Imperatoriae Majestati Patriciorum splendor, externam Caesarum pompam, & amplitudinem mirifice augebat, quando ipsiuin in publicum prodeuntem Patricius ordo cultu aulico prosequebatur. Id tamen , non nisi celebrioribus quibusdam diebus , & illustrium actionum occasione fieri consuevit. Pulcherrimumque erat Imperatores cernere pompa solemni, cum tot nobilis sinis Patribus regio prope cultu ornatis, qui sumini Principis majestatem, externumque decus , bc amplitudinem ostentabant, seseque spectaculum praebebant splendidissimae dignitatis . Quum in magnam Ecclesiam , coronandus ibidem a Patriarcha Imperator accederet , a Patriciis comitabatur , ut habetur in historia Mistella lib. 23. pag. I7I., ubi agitur dosolemni coronatione Nicephori ab ipsis adversius Irenuin

216쪽

Imperatoris electi. Quod si contingeret alibi extra Umbem , Imperatorem esse coronandum; is a Patricio diad ma accipiebat. Sic Tertius Ualentinianus Ravennae a Theodosio Cesare renunciatus Augustus , in Urbe Roma a Stilicone Patricio Imperatoriam coronam accepit. Ducangius de talentiniano III.fol. 73. Ex actis Sextae Synodi,& Cabassitio in notitia Conciliorum ad Primum Nicie num Concilium tit. de Ordine, ct consti PP. pag. 38. liquet Constantinum , cognomento Pogonatum cum Patriciis , atque Consulibus in Constantinopolitano consedisse Concilio . Accedente Byetantium Constantino Summo Pontifice Tiberius Imperator, debita ei maximi honoris, ac summae reverentiae argumenta exhibiturus , obviam egre sistas fuit cum Patriciis , aliisque Uiris inclytis teste Ana- fasio Bibliothecario in Constantino. Theodora Augusta , quum Thermas Phytias Medicinae caussa petiis et, eam comitati fuerunt Patricii, Cubicularii, & Satrapae; tanta que insuper aliorum insequuta est multitudo hominum, ut universi quatuor millium sere numerum impleverint, ut refert Nicolaus Alemannus in notis ad cap. II. Bisorix arcanae Procopii mg. I 8. VIII. Nusiquam sane Patriciorum erga Imperatores cultus, & reverentia non maxime patuit : Par etiam Imperatorum erga Patricios voluntas, & existimatio clari Gsimae dignitatis emicuit. Huc spectat, & Dromonis Imperatorii usus concessus novo exemplo Patriciis , Magistrisque , Viri sique Principibus , quorum praestantissima in Oriente habebatur dignitas, & ossicium. Antiquitus Droin 'monium , nullum erat , sed tantum Agrarium russeum :quo alteri nemini vehi cum Imperatore licebat, nisi Drungario excubiarum, Drungario rei navalis, Logothetae

cursus publici, Heteryarchae Mystico, Magistro libellorum siupplicum , Do mellico Scholarum , si in Urbe esset, Accubitori, Proto vestiario , R e cubiculariis , quos Imperator jussisset. Leo Imperator, quum ad Thruis The

217쪽

rso DE PATRICII s

mas, & pontem Regium saepenumero proficisceretur , eaque longior haberetur prosectio , quam, ut satis pro comitatu esset agrarium , Dromonio uti coepit: ita tamen, ut paucos secum viros Primorum Principes le stissimos asi sumeret socios: Alterumque Dromonium sequi iuberet cum consueta familia , & comitatu cetero . Exinde Dromonium in solemni Imperatoris egressu frequenter adhibitum , datusque in eo locus Patriciis; quod argumentum

sane suit Augusti erga se amoris , studii, & existimationis

longe potissimum . De re ipsa praestat audire Bandurum in Antiquit. Consantinopolit. parte altera Tomi primi cap. S. ita loquentem : Leo ille , praeclarus , ac pienti mus Imperator benignius erga Magisros, Patricios , ct conssuarios suos affectus, grai carique eis hac in starte evienI , eum adplerosque Principes excipiendos non sincere agrarium videret, Dromonium fleri curavit, eoque semper usus es , quocumque demum proscisci vellet, ct comitabatur e Principibus, Magisris , Patriciis, quocunque vellet: Gemini posthac Dromonii uia invecto : Utrique praepositisuere Remiges, qui erant ex Imperiali agrario, & ex Nautis Strenitis . Ab antiquo enim in Steno-Chelandia imperatoriae navigationi extructa decem erant, ut idem auctor ibidem affirmat. At primo Imperatoris scilicet Dromonio custodes erant Protocarabi, eosque suisse arbitror , quorum mentio occurrit apud Constantinum Porphyrogenit ullia in libra de admisistrat. Imperii , e Graeco in Latinum

sermonem converso ab Anselmo Banduro, relatoque in Iom. i. Imperii Orientalis cap. II .folio I i. Enim vero urgente gerendi necessitate belli, utriusque Dromonii remiges cum duobus primi Dromonii Protocarabis in Chelandia Imperator introduxit, ut maritimae darent opera in militiae, constituitque Dromonii sui Protocarabum quemdam Michaelem senem , qui Protelates in classe erat sub

Eustatio Patricio. Dromonium autem genus erat quodam

navigii expeditissimi a celeritate nomen adepti ἡ ν enim

218쪽

Graeci cursium appellant. S. Isidorus lib. I9. Origin. cap. I. longum fuisse indicat; De Dromoniis constitutis a Iustiniano Imperatore in Trajectu , qui est contra Hispaniam, qui septa dicitur) agitur in libro a. Codicis tit. 3o. de OF scio Praefecti Africae leg. a. q. Iubemus . Videndus&Cas. 1iodorus lib. S. epis. II. IX. Tantis Patriciorum ordini ab Augustis Caesaribus collatis honoribus, inferiora profecto non fuere munera, quae illis in aula Imperatoria committebantur. Enimvero eumdem, ut recte tradit Iacobus Gutherus de DF eiis Domus Augustae cap. II. lib. I. 8c Magistrum officiorum, & Praesectum Praetorio, & Patricium extitisse notum est. Id ipsium animadvertit Angelus de Nuce in notis ad Chronica Monaster. Cassinens s lib. I. cap. 32. In Graecis hisoriis , inquit, Patricii e Graeco gente quam frequentissimi, quibus praece ora munia, nempe ductavia exercitur administrandae Propineiae nobilium Legationum, ct similia committebantur. Rem testatissimam praecipua , quoque , ac singularia ostendunt exempla . Antiochum sane Patri cium , Theodosio imperante, plures Magistratus cum laude gessisse memorat Anselmus Bandurus in Imper. Orientalom. I. parte altera de loco Antiochi. Scriptor idem loquens de aedificio , cujus nuncupatio e vetus Petrion. assierit Jusiniani Magni aetate Petrum Patricium multis egregie perfunctum suisse Magistratibus . Accubitorum munus Michaele imperante Theophili filio , exercuit Damianus Patricius et Leone autem Augusto , eodem munere auctus fuit primum Samonas , deinde Constantinus Patricii. Alios aliis Imperatoribus , eodem honestatos officio laudat Conltantinus Porphyrogenit. in libro de adminifran. Imper. cap. 6. tom. I. Imperii Oriental. apud Bandurum . Magistri officiorum munus gravissimum , & quam illustre apud Imperatores suis e latet neminem . Id ipsium auten ,

Nil arianum Patricium gerisse liquet ex lege Saeri affatur Cod. de Statuis, ct Imaginibus. Ad ampliorem Patrici

rura Diuili od by Corale

219쪽

rum fgnificandam auctoritatem additi etiam suerunt Quassiori Sacri Palatii in cognoscendis, dirimendisque negociis, quorum caussa ad Principem provocabatur . Con junctis si quidem consiliis, atque sententiis ita ratum erat, quod Patricii simul, ac Quaestor decernebant, ut ab illorum judicio provocari minime liceret; ex IV. Iubemur Cod. de anellat. , & Jacobo Guthero de O . Domus august. cap. de Luaes. S. Palacii. resor autem, is propemodum erat, quem hodie Cancellarium appellamus; de cujus ossicio librum singularem Ulpianus seripsit, ex quo Triboni Mnus fragmentum reliquit in leg. unica . de o c. 2uoior.

Quaestores tamen plures erant. Cancellarii ossicio respondebant Quaestores candidati; quorum munus erat libros Imperatorios, ac literas legere. Consule P. Prate junia lib. I 6. Nesauri Iuris Cisilii, ct Canonici, verbo Lussor . At non domi tantum Patriciorum opera , & honori scis ministeriis Imperatores utebantur: verum etiam χ-ris; non raro squidem eos ad summos Principes mittebant, ut Augusti nomine apud illos legatione sungerentur. Sic Briennium Patricium a Theodora Imperatrico Theophili uxore legatum fuisse ad Bulgarorum Regem , narrat Ducangius cap. 28. lib. 2. A Constantino quoque Pro pace cum Saracenorum Principe ineunda Joannes Patricius Legatus mittitur , quem usu rerum , & prudentia insignem appellat S. Nicephorus Patriarcha in hisoria Constantinopolit. e graeco sermone in latinum conversia a Dionysio Petavio pag. 26. , apud quem de Daniele item Patricio Occurrit mentio , quem Anastasius in res bellicas maxime incumbens ad Saracenorum Principem , tunc ad versius Romanos expeditionem comparantem, per spem ciem impetrandae pacis destinavit. Plura hujus rei proserre potam exempla , quae quum apud Gutherum de ossiciis domus Augustae , Georgium Codinum Curopalatam , ac Lupum Proto sipatam in Chronico passim legere possis, il-IOrum recensione supersedeo.

220쪽

X. Atque hinc , ut capite altero supra vidimus. Quum Imperatorum Orientalium exemplo exteri quoque Reges , ac Principes conferre Patriciatum consueverisit, suis & ipsi Patriciis domi, sorisque prircipua mu uera committebant. Boetius prosecto Theodorico Gothorum Rege officiorum Magister erat, & Ex consul ex Bollando in actis Sanctorum tom. 6. in vita S. Ioannis Primi, PUις, Mororis; & ex Barthyo in praefat. ad ejus libros de consolat. Philosophiae . Eidem Boetio Theodoricus com misit, ut quaestioni praeesset, adversius Arcarium institutae ex epis. io. Aurelii Cassi odori ea potissimum ratione adjecta , quod : eon entius illam , jusitiam) expetunt, ρ io Palatii militia non recedunt: de Cassi odoro scribit Bar nius ad ann. CDXCIII. Theodoricus retinuit apudΡ, cujuι consilio Regnum moderari consuevit, ct Ieger sancire ργα ui , usus etiam ejus miniserio in conscribendis ad diversor solis. Ex his autem noscitur , quae, & quanta Patrἱciis munera Gothorum Reges commiserint. In epistola siquidem 2o. Rex ipse, seditionem , si qua in spectaculis oriretur, dirimendi provinciam imperat Alboino Patricio ;& in epis. 33. jubet Agapito Urbis Praesecto , ut solitum

menstruum sine ulla diminutione ei tribueretur, quem Albinus , & Albienus Patricii in spectaculis elegi uent. De Patriciis Galliae narrat Hieronymus Bignonius in notis ad Marculsum Monachum inter Duces illius gloriosissimi Regni e numeratos fuisse , ipsisque exercitus regendos , Proq. vincias administrandas fuisse creditas . At de his nos praecipuum sermonem instituemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION