Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

4 4 DE PATRICII s

est indicata, ex quo addit idem Scriptor : Hoc autem in usu esse solet apud alios Scriptores Romanos , ut per illud domi nobiles , similesque loquendi formulas velint tantum peregrinam nobilitatem a Romana distinguere : &paullo poli : At domi nobilis, quamvis a multis sumatur ad designandam peregrinam nobilitatem ab Romana distinctam , proprie tamen designabat etiam exiguam nobi-ntatem , qua quis in fui; oppidis, ct regionibus nobiles appellabantur. Ceterum licet domi nobiles in Municipiis, & Coloniis Decuriones fuerint nuncupati, non ideo minori nobilitatis splendore pollebant; propterea quod illud domi verbum ad designandum quo loco nobilitatem sitam qui sique trahebat , usiurpatum videtur; ac ita , Municipiorum , Coloniarumque nobiles judicarentur . Cicero ρro Sext. Roscio Amerino c. i S. Sextus Ro-

fetur, inquit, genere, nobilitate , ct pecunia , non modo fui Municipii, verum etiam ejus vicinuatis facile princeps:

is oratione 6. in Verrem. Archagatum Halernitanum

Bominem non solum domi suae , sed tota Sicilia in primis nobilem vocari jussit: & paullo post de Melitensi Diodoro verba faciens : Homo, inquit, ct domi nobilis, ct apud eos , quo se contulic proster virtutem olendidus, O gratio I .

UI. Nec mirum si eadem spectabantur merita , i Decurione legendo, praecipueque genus a primis Decurionibus ductum , quae in Senatore Romano spectari consueverunt: Enim vero , R ipsi in Curia sua , negocia , , quae illi Romae in Senatu, agere, atque t radiare debebant. Non disipar praeterea utrique pro locorum disicrimine esse debebat auctoritas, nec minor potestas, ut res publicae graviter , splendide , ac se liciter pertractarent; quod pluribus illustrat exemplis Guido Panci ro-lus de Magisirat Municip. cap. I. ubi de eorumdem crea tione, munere, & ossicio late disserit: patetque toto

titulo Codicis , & ff. de Decurionibus. Ipsis enim tum in

502쪽

Comitiis, tum in decretis condendis auctoritatem sui sibanimadvertit Norisius in Caenotaphiis Pisanis dissere. i. eap. 3. quod Augustum praesertim Imperatorem in omnibus ab se deductis c oloniis tribuisse, a firmat testimonio. Suetonii in ejus vitae eap. 46., cujus haec verba sunt:

Excogitato genere suffragiorum , quae de Magis ratibur Urbicis Coloni in sua quirique Colonia ferrenς, ct sebdiem comitiorum obsignata Romam mitterent'. Ius quoque condendi decreta penes su os Decuriones suisse patet ex toto titulo F. in I. So. de Decretis ab ordinesciendis rVerum tamen est, aliquando eorum constitutis, si res postularet, plebi sic ita quoque suisse adjuncta , ita ut plebs tametsi ab ipsis disicreta , uti Romae erat, nihilominus , R in Coloniis ipse quoque sententiam rogaret. Id aperte demonstrat celebris Narbonensum tabella recitata a Gruintero ρQ. 229. in qua Augusto Narbone plebs Narbonensum , aram in soro decrevisse legitur. Tres praeterea Equites Romani e plebe, & tres libertini annua sacra facere jubentur in honorem Augusti. Id autem factum Puto , vel quod judicia plebis Decurionibus Augustus conjunxit, ut explicat Norisius , vel quia Decuriones conarentur plebejos a judiciis excludere, sive quia dis crepantes utrorumque sententias idem Princeps composuerit: sic Fontaninus de antiquit. Hortae lib. I. cap. 3. In Coloniis, inquit, Decurionum decretis scito populi ,

O plebis adjuncta fuisse , ita quidem , ut oe ipsa plebrsententiam rogaret . In rem ipsam utitur testimonio ID cobi Sirmundi in prop. lib. II. pag. 3. qui in Q per vetustum descripsit saxum, quod nos quoque Lectoribus exhibemus.

PVBLIO CEI ONO IULIANO CORRECTORI TUSCIAE ET UMBRUE OB INSIGNIA EIUS GESTA ET INLUSTRE

503쪽

4 6 DE PATRICIIS

ADMINISTR ATIONIS MERITUM ORDO NARNIENSIUM UNA CUM CIVIBUs STATUAM COLLOCAVIT PATRONO DIGNISSIMO. Itemque altera apud ipsum occurrit inscriptio, quae est hujusmodi. ORDO UOCONTIORUM EX CONSENSU ET POSTULATIONE POPULI.

VII. Merito autem Decurionum decreta Senatus. eonsulta sunt appellata non in lapidibus tantum Municipum , & Monimentis ambitiosis , sed ut advertit Eue rardus Otto dissert. juris stubL privat. dissert. 9. opus ipsos Scriptores Romanos Caesarem , Ciceronem, Livium , Plinium , aliosque : quod nos quoque superiori capite paullo ante notavimus. Et sane Modestinus Iurisconsultus in De. Iulia F. de Ambitu: Si in Municipio , inquit, eontra hanc legem de Iulia de Ambitu verba facit in Magistratum , aut Sacerdotium quis petierit, per

Senatusconsultum centum aureis eum infamia Aunitur et expressa decreta plerumque erant his litteris . DD. scut Romae S. C. ut observat Panci rotus east. s. In Gruteri an autem opere hae Sigiae passim occurrunt L. D. D. D. quas ita Norisus explicat, nimirum: Locus datus, decreto Decurionum. Nec tamen his notis ad sua designanda decreta, semper usi sunt e quoniam aliquando eorum ,

placita ex pluribus lapidibus constat expressa suisse iis verbis : PLACERE CONSCRIPTIS . PLACERE ORDINI. PLACERE SENATUI. In Tabula prosecto Tarraconensi apud Gruterum stag. 642. 646. te gitur: PLACERE CONSCRIPTIS , quae verba usiur pata suisse pro formula in decretis condendis censet Justus Fontaninus, eaque de re videre licet Brissonium de formulis pag. 2I7. VIII. Animadvertit praeterea Panci rotus de Munimes.

504쪽

eip. Magiserat. cap. I. Quod sicuti Romae Princeps Se natus legebatur, qui, ut in Africano seribit Plutarchus,& auctoritate , & rerum gestarum gloria praestabat, ita, qui in Colonia , & Municipio universa munera explevi siset primus Curiae creabatur, decemque Decuriones, qui in ordine Curiae primi sequebantur Decem primi vulgo

appellati fuerunt: quorum non rara apud Scriptores Occurrit mentio . Cicero pro Rosiclo Amerino : Itaque , ait, Decurionum Amerinorum decretum satim sit, ut Deeemprimi pro Piscantur ad bellum : Idem in quarta Verrina narrat, Lucium Metellum Praetore na Siciliae ob depositas a Centurupinis L. Verri statuas evocasse Centu- rupinum Magistratum, & Decem primos: In Cod. Theodosiano leg. 3. de Episcop. M. S . de Haeret. nominantur Decem primi. Gratianus Imperator leg. a. de quaesi. decernens poenam plumbatorum infligi posse Decurionibus, inquit: Deeemprimos tamen ordinis Curialis ab Imman

late hujusmodi perberum segregamus : Apud Gruterum insuper pag. 348. 7. legitur Epitaphium Nicomedis Deincem primi . Antiquorum Scriptorum motus testimoniis Norisius in memoratae disser. I. cap. 3. animadvertit euin dem Primorum Curiae numerum non ubique suisse . Caesar enim libro I. beia. Civit. east. 35. evocavit ad se Massiliensium xv. Primos Tullius lib. 3. de natura Deorum

laudat Chirographum pex primorum : Et in novella Majorani ad Basilium Praesectum Praetor. nominatur quin que primoriam Curiae subscriptio. Hermogenianus antiquus Iuriscon sultus : Deeemprimi, inquit, Tributorum exactioni , ita praeerant, uislat id detrimenti Fiscus momruariorum ea a contraheret, Vs uis sumptibur resur-cirent : Eorum meminit Firmicus lib. q. Methes cap. 2. I 2., & plura de ipsis congessit Rei ne situs in epis. 3 i. Laudantur quoque Decemprimi domesicorum in leg. 7.

q. 9. de domeste. protem Cod. Theodos. pag. aO2. apud Gruterum leguntur Decemprimi, qui ad domum Augusti

505쪽

4 8 DE PATRICI 1 s

pertinebant, non autem ad Curiae, seu Coloniae ordinem . Decem primos de quibus potissimum hie differimus, ex Decurionibus suisse lectos, docet Alciatus in annot. ad tres posterior. libros Cod. titulo de muner. patrimon. censetque munus habuisse mancipibus proximum , quos Astonius Pedianus tradit Publicanorum suisse Principes, qui decimas emebant a Fisco . Sed ab his differre : Tum quod ex Decurionibus Principibus eligebantur, ct idcirco nobiliores erant, tum etiam quod illi ex portoriis, ut plurimum recipiebant vectigalia. VIII. Propriis denique insignibus, ut a reliquis dis, tinguerentur , quemadmodum Romae Senatores, in suis Coloniis Decuriones utebantur ; liquet ex marmore Ueronae reperto in aedibus Georgii Uallae Polliculae, editoque a Guidone Panci roto cap. 6. Sic etiam apud Sponium Miscellan . erudit. antiquit. stat. i 64. legitur EXOR

NATO ORNAMENTIS DECURIONALIBUS . Qua

de re Hei neccius antiquit. Roman. cap. S. in notis ad num. I 23. OP portune animadvertit. In marmoribus municipiorum frequenter β mentio ornamentorum Duumviralium, diliciorum, Luatubrviralium , Decurionalium. Quae illa suerint, non satis constare ibidem ingenue fatetur idem Panci rotus qui tamen limbo , aut aliquo praetextae genere eos a ceteris sui me discretos arbitratur: Certe, ininquit, vestium ornatu a plebeis disinctos fui se haesitandum

non es, quemadmodum Romae Senatores ab aliis lato clavo disernebantur. Et He in eccius recitato loco satis ex Livio Dis. 34. constare arbitratur inter alia ornamenta praetextam fuisse Decurionibus permissam. Prae ceteris iis praecipue Bigam suisse ex alio marmore Urbini reperto censet idem Panci rolus ; sed id ipsum satis lucis minime suppeditat, quae rem adhuc obscuram , multisque difficultatibus obnoxiam penitus illustret , aut salten clariorem essiciat : Cum in quodam marmore scribit

506쪽

BIGA DECURIONUM, quo privilegio omnes honorati potiebantur , Iit. Coae de honoras. veh. verum de hoe n Bil eerii satui potes: Constat etiam ob publicam laetitiam , veluti ob nunciatam victoriam , vel natalem Principis , Decuriones quandoque coronatos incessisIe, ut Tertullianus libro de Corona Mititis innuit. S. Ambrosius in a. ad Timotheum episeolam , habitum Senatorum , t uni Romae, tum etiam in Municipiis penulam suisse indicat, seribit enim : Luor consul in societatem Romanorum re cestos , ut de cetero anellarentur Romani, idcirco n ese es, eos Curiam habere , in quam more Romanorum penulati eonveniunt: Atque haec de Patriciorum , & Decurionum ordine satis.

De Municipalibus Magybatibus. CAPUT III.

I. Magistratus Municipales penes Decuriones erant, ct quo tempore creati . II. Duumviri ex Decurionibus lecti, qui III. Duumvirorum auctoritas. IV. Duum2 ratus , ut Romae Consulatur. Consules, Duumviri spinpellati . Reinsus, ferus notati . U. Consulum nomen ab Artiscibus etiam usurpatum . UI. Duumvirorum Babitus , Fases, aliaque cum Romanis Consulibus eommunia . VII. Praetores Coloniarum , ct Municipiorum; eorum majesar. VIII. Censores, DActatores , AEdiles , ct Interreger in Municipiis, di Colon it.

I. Ton abs re fore putamus, s post institutum de is Coloniarum , Municipiorumque Senatu , & Pa triciis sernionem de Magistratibus ab eisdem gestis, instar

507쪽

43o DE PATRICII s

star Romanorum verba iaciamus. Provinciam comparandi Romanos Magistratus cum Venetis diserte siuscepit , atque complevit parvo libello Guerrinus Pisis Soactus, cui titulus, De Romanorum , eat Venetor. Magi aluum inter se comparatione : In hoc potissimum ostendit, ut Romae , ita Venetiis Senatum , & reliqua Reipublicae munera P triciis suisse commissa . Certum profecto est Municipales Magistratus Decuriones gessisse , illosque suisse penes Patriciorum ordinem : eoque modo , quo, ut dictum est, jus erat Patriciis Romanis Magistratus Reipublicae gerere , ceteraque munera habere . Hinc scribit Ulpianus lib.

3. ad edictum in IV. i. in princip. F. de Magisirat. eon- ven. In omnes subsidiaria actio non dabitur , sed in Magi-sratur , nec ins jussores Magistratuum , aut nominato res , nisi ORDO infe periculum receperis, quo etiam casu soli praesentet tenemur, nee si a Magisratibus Municipalibus tutor datus sit, iidetur per ORDINEM electus. Idem libro . de o cio Proconsulis in lex. rescripto F. de Muner. ct honor. scribit: Constratio, qua cautum es prout qui que Decurio creaius es, ut, ita , Magisratum adipiscatur, totiens, inquit fersari debet, quotiens idoneos, cti eientes omner contigit. Eas leges Antonius Augustinus in libro singulari ad Modestinum pag. a I 8.editionis Lugindunensis explicans : Ordinem autem, inquit, Decurionum, interpretatur , ut cum de Decretis, ab Ordine faetendis r& paullo post recitato Ulpiani responQ : Luod de MunI-ινalibus Magi atibus dictum esse non dubito; hos itaque

intelligo de Magisratibus convenievis, ct de peruulo eorum , qui pro MMisroiibui intervenerunt, ct in I. Item, de Magisraribui conveniendis , atque aliis locis sexcentis.

Non eodem die, eodemque tempore hi Magistratus creati reperiuntur , ac deprehenduntur . Exstat enim lex 28. de Deeurionibus Cod. Iraeodos lata a Constante Imperatore , seu Constantino , uti contendit Gothostedus anno 2Erae

Christianae CCCXXXIX. in qua legitur: Consuationi-

508쪽

3us perspicue de sinitum es, Kalendis Martia nomInationes seri, ut splendidorum honorum , munerumque principia

primo tempore procurentur. Augusto autem imperante,

qui Colonias a se praecipue deductas jure , & dignatione Urbi quodammodo aequavit, ut tradit Suetonius cap. 66Novos Magistratus Kalendis Ianuarii munus primum iniisse eenset Norisus in Carnotaphiis Pisanis dissert. I.eap. I. II. Ex hoc porro illud facile consequi videtur , ut tempus suscipiendi Magistratus idem esset , & Coloniarum Patriciis, nec alio die , quam Kalendis Ianuarii eos adire consuevisse ; quod etiam illa persuadet ratio, qu

niam Municipiorum Magistratus tum dignitate , & auctoritate , tum etiam nomine, Magistratibus Romanis per similes erant ; simillimosque mores , & ritus referre , atque servare studebant. Et quidem primus Duumviratus fuit, quem ilis Decurionibus gerere, uti Civitatis primoribus , & nobilioribus licuisse, demonstrat Guido Panci rotus de Magi at. Municip. cap. i. , & Alciatus in lib. g. dispunct. cap. I. Ab eo arcebantur ceteri, qui Decuriones non erant: ii siquidem Plebejorum censebantur nomine . Quapropter Paulus J.C. in Ieg. honores 7. q. a. . de Deeu rion. Is , inquit, qui non I Decurio , Duumviratu , vel aliis bonoribus fungi non potes, quia Decurionum honor bur plebe; ungi prohibentur . Idem in leg. i. ff. de Albo scribendo : In albo , inquit, lex praeponi debet, qui maximo honore in municipio functus es , ut qui Duumviratum gessi: & leg. in honorariis s. de action. R obligat. In Duumviros , ct in Rempublieam etiam pos annum actio datur ex contram Municipalium Magi aluum . Item intractat u de damno insecto : Duas , inquit , res Magi-sratibus Municipalibur Praetor injunxit, actionem , Opusessionem , cetera jurisdictioniiuae reservavit, siforte

duratur non eavere , ut sto fidere liceat, non Duumviror , sed Praetores permissuros. Qui vero fuerint Duumviri Alciatus citato lib. a. dispunctionum, ita explicat: Duum

509쪽

482 DE PATRICII s

siros in ordine Decurionum duos fuisse ex suprascriptis

constat, qui carcerum curam habebant, qui publiea locabant , qui Reipublicα negocia gerebant, qui fascitarutebantur. In pluribus vetustis lapidibus, recitatis in Gruteriano opere hujus Magistratus occurrit mentio. Eo iunctos quoque Patricios Municipii Septem pedani patet ex sequenti inscriptione relata a Nicolao Coleto in

additionibus ad Ughellum ubi de Episcopis S. Severini

sermo est.

D. CATINIO C. F. CURVO

DUO. VIR. III. Duumvirorum munus, & auctoritatem accuratissimus Cardinalis Norisius in Cienotaphiis Pisianis dissere. I. cap. 3. diligenter illustrat; ex cujus operosis Iucubrationibus pauca nobis adnotasse lassiciat. Is primum ostendit Duumviratum tantae existimationis , & honoris , apud ipsios quoque Romanos fuisse , ut a nobili Gsimis Senatoribus initus, gestusque plerumque fuerit. Siquidem Pompejus Magnus post debellatum Orientem ob amorem Iuliae relicta Roma, Duumviratum Capuae tessit , quemadmodum testatur Cicero in oratione post reditum ad Senatum et ad Duumviros in Coloniis spectabat potissimum , caussas ad Decuriones referre , eorumque de his rogare sententiam . Eos in Tribunali jus dixisse ex saxis Gruterianis plane compertum est , merit que Eminentissimus Norisius id tuetur adversus Gentilem de juris,mon. lib. a. ea . de Duumviris ; quamvis graviora crimina ad Romani Senatus cognitionem delata suerint, puta proditiones, conjurationes, veneficia, caedesque dolo malo patratae. Augustus autem ielus potitus imperio , sicuti Urbani ipsius Senatus pote statem ita, & Coloniarum, antiquissimam jurisdictionem specie honoris non parum imminuit, ut ex Sueto nio notavit Uir Clariss. Justus Fontaninus de antiquit. Noric

510쪽

Hortae IV. I. cap. a. num. q. At licet exinde mixto Imperio Duumviri caruerint, fuerintque tribunali destituti, iuggestus tamen editior iis extitit, quem jusdicentes Occupabant , ut ab omnibus spectari possent, qui vulgo Tribunal appellabatur; ut liquet ex Suetonio de cur. Rhet. cap. 6. ,' & Petronio cap. 7 I. quorum testimonio id ipsium asseruit Euer ardus Otto dissert. Dr. publ. ct privat. dissert. 9. cap. I. q. 3. Quamvis autem , ut notat Alciatus intres libros posteriores Cod. Justiniani, tit. de privileg. eorum , qui in S. Palatio Militant, apud recentiores Iurisiconssilios dubium sit , an Duumviri jus gladii habuerint , eorum tamen amplissimam auctoritatem advertens , nonnullorum opinionem, qua censentius gladii habuisse ex ipsis legibus probabiliorem arbitratur . Qua de re dolet Livium lib. i. praetermisisse id admonere , quum narrat judicasse Duumviros , ut Terge minus Horatius surcis siuspenderetur , quod sororem interfeci fiat. In aliquibus Italiae Urbibus non Duumviri, sed Quatuor viri Magistratum gerebant, & in una ea demque Colonia modo Duumviros, modo Quatuor viros laudari in inscriptionibus patet ex thesauro Gruteriano pag. 96. I. -S. 2. 446. q. 6 7. 7. & alibi passim , quod cum laudato Norisio id factum putat loco paullo ante scitato Fontaninus, ut nimirum Civium ambitioni satis, fieret; Luatuorviri quoque instituti suere, quo facilius hac ratione ad plures summos Coloniarum Magistratus

Decuriones pervenirent.

IV. Hi Magistratus in Coloniis , & Municipiis eamdem , quam in Urbe Consules Romani praeserebant imaginem ; quin imo progressu temporis idem Consulum nomen usiurparunt. Cicero in altera agraria Capuanorum superbiam exaggerans, qui suae Urbis Magistratum, non Duumviros uti ceterae Coloniae, sed Praetores nuncupabant: Non ne arbitraminI , ait, paucis annis

Disse nomen Consulis ametituros: Eruditissimus Chimen-Pp p a tellus

SEARCH

MENU NAVIGATION