Octaviani Gentilii ... De patriciorum origine, varietate, præstantia, et juribus libri quatuor ...

발행: 1736년

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Transertum ', qua de rescribit etiam Philippus Κhnips.childi recitato loco lib. 3. cap. 46. num. Iq. Contra au tem Arisocratia est, quae imperium credit optimatibus, praecellentibus prudentia, justitia , ceterisque virtutibus, ut docet Aristoteles 3. politic. cap. S. Ο lib. 3. LIB. cap. I . Optimates ex eo dicti putantur quod optimi ex omni reliquorum Civium numero lecti sint, &qui ita praesiunt, ut omnia ad illud reserant, quod Civitati , ac ipsis utile est. Ipsique vocantur etiam Putrimcii , ct Seniores , ut docet Alexander ab Alexandro dier. genial. δεθ. 6. 24. In eo regimine , quo pauciores fuerint, eo stabilior, atque diuturnior erit Optimatum status, cum concordia facilius inter paucos conservetur, quam inter multos teste Aristotele citato loco , &BOdino de republie. ώθ. a. cap. 6. de qua regiminis sorma plura vide sis apud Philippum Khnipschildi lib. I. east. 8. Is tandem lib. 3. cap. 63. num. Iq. alteram , atque novam expendit Reipublicae formam , qua dimidia pars Senatus ex Patriciorum ordine , alia ex plebe deligitur , quam nec Democratiae , neque Aristocratiae assimilari ullo modo posse contendit; eam tamen in aliquῖbus Germaniae, aliarumque Regionum Civitatibus vigere, sequenti capitulo demonstrabimus. De renovata appellatione Patricii.

I. Nova regiminis forma ab Henrico V. in Germaniae CLvitatibus invecta ; eaque alibi inducta. II. Concilium plurium Civitatum aliud generale, aliud par tieulare e quod Credentiae, Cernitae , alioque nunc 'ρου nomine . III. Concilium Credentiae Civitatis

532쪽

S. Severinι antiquis nobilibus restitutum e v ραρ ι nobilitas, ct jurisdictio . IV. Concilium Ravennae Capuae, Asuli, aliarumque Urbium ex nobilibas δε-

tam eonsiitutum . U. Patriciorum in Germania , S κonia, Italia renovatio,'origo: Aha erus Fruschaeonfutatus. VI. Non ante apud Italos Patricii no minati , quam oculo decimoquarto ineunte, liquo

nimentis consignati . VII. Patricii Lovaniensi a plebe Senatu exput anno MCCCLX., deinde stare eum ipsa eomposita restituti . VIII. Patrieii Bruxel anno MCCCLX. Plerique aliarum Germaniae Civitatum anno MCDLI. IX. Patricii in pluribus Germaniae Civitatibus a Carolo T lecti anno MDXXIX. X. Heneti Patricii dicti, O aut Z XI. Patruit m centiae anno MD XXX. peculiaribus Clementis VII. titeris a reliquis Civibus lecti, eorumque munuI. XII. Patricii Reipublieae Francosurdensis, ct Augustae rindelieorum. XIII. Patricii Florentini tem pore Reipublieae , ct Principatus . XIV. Patricia Maceratenses in Piceno; Patricii Capuani , Moto rum , Danorum, Anglorum . XU. Patristi Lovanienses in septem familiis disributi. In Calatneronis Magistratu Primus, Patricius vocatur.

stetit Uae , popularium , & plebejorum seditio adversius nobiles, atque potentes praevaluit in rerum publicarum administratione, diu non rebus enim in integrum restitutis, vi repulsa

nobilium plerisque in locis, & Urbibus extincta prorsus mansi et Posteriori squidem aevo literis , & bonis artibus , itemque moribus melioribus exculto , exactis paullatim a rerum administratione plebejis, nobiles Concilium Civitatis iterum s bi vindicarunt; atque ita sensim pristinus suit ejusdem status restitutus , eademque 3 S s s serme

533쪽

so5 DE PATRICII s

serme antiqui Senatus ratio, atque conditio: familii nobilitatis, ac generis splendor vindicatus, & assertus: Demum in tanto rerum discrimine, ac mutatione paullatim reviviscens Patriciis nomen vigere iterum coepit, suumque explicare pretium. Constat autem longe ante propiora nobis tempora in Germania , atque Saxonia Henricum Aucupem Imperatorem dedisse operam, ut extinctis Hunnicis bellis , ac superioribus Carolinis mutationibus , praecellentibus , nobilibusque familiis , aliae crearentur, subrogarenturque , ut scribunt Witichin-dus lib. i. & Re in erus de origin. nobilit. itemque Petrus Ileig. quaesi. Dr. Cisil. ct Saxon. Rart. I. quass. a. n. 63. quibus accessit Ioannes Iacobus Draco de origin. O jur. PatrIc. lib. 3. cap. 2I. num. 3. Nobilibus itaque familiis in Germania lectis , & a reliqua populari turba secretis , nova inde forma regendi Urbes Imperiales ab Henrico U. est inducta; constituitque is ut non ab aliis, quam a Senatoribus, & Consulibus suis gubernarentur . Id postea aliis sere municipalibus Civitatibus exemplo suille ;ut in iis rursius antiqua ex Romanae Reipublicae forma Magistratuum , & Senatus ratio, atque conditio renovaretur , auctor est otio Frisingensis Iv. a. eas. I 3. cui adhaeret Christophorus Lelim an in CBronteo viro.lib. . cap. I 3. Eorum testimonio citato loco usius Draco in eamdem sententiam haec addit: Posquam enim Henricus R. Imperator novam gubernandi Civitates Imperiales fr- mann per Consules , ση Senatores induxit, qui post e. irempora in omnibus etiam municipalibus Civitatibus in usu esse carpit exemplo ab antiquo Romanorum regimine

desumpto die. eonsequutum inde es, ut praecip- , ac nobiles eujuslibet Civitatis familiae in Senatorium ordi

nem reciperentur.

II. Par in Italia regiminis sorma progressa , & sen sim in omnes sere ejusdem primarias Urbes invecta in

caussa fuit, ut paullativa iude primores carundom Cives

534쪽

pristino Senatorio ordini restituerentur; expulsis praeterea a Concilio , uti supra dicebamus popularibus , atque plebejis , non aliis ad ipsium aditus esset, quam iis ,

qui ceteros, & nobilitate, & generis praestantia anteirent. Curatum autem eo disicrimine potissimum ab iis est . ut duplex subinde induceretur Concilium , quorum alterum ipsis, & popularibus commune foret, atque spromiscuum; alterum ipsis solis , nec aliis ex plebe communicandum; quo facilius nimirum illos expellerent, sibique primarium in regenda Civitate locum assererent. Usu porro in omnibus sere nobilibus, ac primariis Civitatibus receptum fuit; ut Concilium aliud esset Generale, in quo Cives omnes ad certa gravia , & ardua negocia pert ractanda , vel conscienda convenirent, aliud Parinticulare , penes quod esset Urbis regimen , solique haberent nobiles : quasi in ipso antiqui Senatus imaginem referrent. Multa hujus generis exempla Italicae Urbes nobis suppeditant, praesertim vero in Insubribus, AE milia Etruria , Umbria , Piceno , iisque Provinciis , quae nunc Neapolitanum Regnum constituunt. Singula hiere censere supervacui laboris esset. Nonnulla tamen quae argumento satis lucis afferunt, indicabimus. Anxani , quae nobilis Frentanorum Urbs est , antiquitate , Civium splendore, Archiepiscopali Sede , aliisque noni,nibus clara, etiam furentibus Guelphorum, & Gibelli norum faetionibus , intestinoque bello inter ejusdem Urbis Cives, finitimosque Ortonenses , & Sulmonenses mutuis caedibus , atque incendiis conflagrante , integermansit nobilium coetus secretus a Plebe , ac primus quidam Concitii nomine, altera Universitas appellata est.

In ejus Urbis Archivo binae Caroli II. & Roberti utrius, que Siciliae Regum exstant literie subjectum praeserentes titulum : Pudici Regio, Consilio nobilium , ct Unive sitati Lanzani siritibus nostris dilectis. In historiis An-xanensibus jampridem scriptis a Iacobo fella, praesertim

535쪽

so 3 DE PATRICII s

vero capite x IX. multae recensentur Neapolitanorum regum literae ad Anxanenses datare quae tequenti praenotantur titulo : Nobilibus , ct egregiis siris Syndico Confluo , ct Universitati Laneiani Melibus nosris dilectu .

Synicus Primoris Ordinis princeps erat, primusque in Urbis regimine, ac nobilium virorum concilio, quemadmodum hodie , habebat partes. Cives ipsos passim Nobiles, magni Oi, spectabiles, milites suis literis Reges appellant, omnemque honoris fgnificationem adhibent, ut illorum splendorem , nobilitatem, atque praestantiam testatam faciant. Hoc idem consilium virorum nobilium in pluribusque Italiae Civitatibus diversium sortitum nomen est , atque vocabulum ἱ alicubi enim Cernita: Alibi Credentia: In aliis Urbibus Regulatus appellatum est nomine , quemadmodum in nuit Campellus ad constit. Urbini decreto 23. num. 67. In Urbe nostra Septempeda post tyrannicum Smedutiorum jugum excussum , Martino U. Pontifice Max. anno MCD XXVII. quum viri nobiles decrevissent antiquum nobilitatis sibi vindicare splendorem , in generali Conmcilio adversus Plebejorum insolentiam coram Provinciae Praeside lege caverunt; ut constitueretur Credentiae Con-eilium , apud quod plenum ius, & arbitrium esset in rerum publicarum administratione exceptis nonnullis ar duis negociis, in quibus necessarium foret Concilium . Generale, & omnium praesentia Civium , ut ex libro Concilior. pag. 36. nobis communicato a Patruo nostro Bernardo Gentilio de Patriae juribus praerogativis, &antiquis monumentis supra praeconium optime merit O. Maceratae item, quae in Piceno inter praestantissimas Urbes merito habetur commendatione, & laude dignissima nobile Credentiae Concilium est institutum , illudque solum tributum Uiris Patriciis, ut constat ex lib. i. Matutorum ejusdem , de quibus insta pleniorem sermonem habebimu .

536쪽

III. Quoniam vero diu sine dissidiis id permanere non potuit in plerisque aliis Civitatibus, in quibus eadem invecta est sorma, & ratio particularis Concilii, eam invidia plebis, nobilibus semper insensa occasione

arrepta turbare tentavit. opus proinde fuit, ut supremi Principis accederet auctoritas , cujus Imperio ubique fere praesicriptum est; ut primoribus dumtaxat illarum Civitatum inter ceteros lectis Concilium particulare , adeundi jus esset: Longe plura ejus rei afferri possent exempla , sed illa consulto omittentes , ne longius , quam par est , nostra excurrat, & vagetur Oratio, de aliquibus tantum , & quidem celebrioribus verba faciemus . In gesta paullo ante Patriae nostrae mentio iterum revocat, ut de ea cujus nomen pro virili parte propagatum cupio, sermonem instituam . In ea si quidem anno MD XXXII. Cardinalis Ravennatensis Sedis Apostolicae in Piceno ab latere Legatus, cum non obstante lege a

nobilibus, iampridem lata constituendi Credentiae Concilium , vidisset Urbi perniciosium futurum in eodem plebejos in trudi; ne ipsi diutius rerum administratione potirentur, antiquiorem sermam ejus regimini restituit, plebemque a publicis muneribus arcuit, censiuitque pri ico discrimine Patriae honores, & munera a solis nobilibus in posterum esse gerenda. Sequens propterea de s Credentiae Concilio decretum edidit , quod ne fraudi Civibus esset, destriptum fuit in libro Conciliorum ipso anno MDXXXII. Super labefactatione, transire sone, ct adulteratione dictorum ordinum, pro quanco possum rdictum regimen in meliorem formam redigere hoc prinfenti , ct perpetuo valituro edicto , ordinamur , quod S. Severim perpetuis futuris temporibus constitutum sit, ct intelligatur Collegium, quod Defensorum, RE IP BL CAS Regulatus numeras appelletur , in quo numerosist, ct es olummodo possint Consules, ConfatoneriuI , cr Regulatorer: Exinde hujusmodi coelus viris solum resertus Diuili od by Cooste

537쪽

sio DE PATRICII s

sertus nobilibus magna ubique existimatione habitus est . Eodem anno MD XXXII. in epistolis, eidem, datis ab Epistopo Recanaten. & Maceraten. tum in Piceno pro S. R. E. Praesde, & ut vocant, Commissario legitur rmbitibus amieis nostris Carissimis Coneilio Credentiae S. Severint , intus vero e Nobiler Amici Carissimi: Res. publica Florentina eodem anno literas ad idem misit subjectis praenotatas titulis : Nobilibus Viris Consuli, O Prioribus, ct Concilio Communis S. Severim: Non impari erga ipsium usius est honoris significatione Franciseus S sortia in epistolis , quibus pacem cum Pontifice Maximo constabilisse nunciabat; in iis enim legimus e

bilibus Viris dilectis nostris Potesati, Prioribus , o

Communi S. Seserini. Haec & id genus alia monumenta hodieque servantur in Archivo ejusdem Civitatis ; exempla vero cum autographis collata nobiscum communicavit Bernardus Gentilius Patruus noster; cui hoc etiam nomine gratissimum testamur animum. Quae illi summa

per Legatum asserta est iurisdictio longe ante ipsius decretum jam pridem vigebat . Siquidem ab Urbano U. Pontifice Max. jus eligendi Praetorem cum facultate me

ri , mixtique Imperii, & gladii potestate concessum suit,

ut patet ex ejus literis datis Romae apud S. Mariam Transtyberim xii. Kalend. Martii Pontificat. anno I.

Clemens VII. jus cudendi monetas indulsi , quod ex ejus brevi dato Romae apud S. Petrum MDXXIV. die m. Martii Pontific. anno I. liquido constat. Idem Pontifex municipales item leges , quas vocant Matuta, confirmavit, penesque Cives ipsios Urbis regimen adeo firmum esse voluit, ut ne literas quidem superiorum ad regimen quovis modo spectantes , executioni mandandas praescripserit, nisi prius in Generali lectae Concilio innotuerint universis illas bono Reipublicae prodesse ; ut liquet ex Apostolicis literis desicriptis ad calcem statutorum . Sed ne longius, quam par est, lectoris otio abu

538쪽

tar in recensendo tum prisca, tum recentia jura praero gativa, facultates, & auctoritatem patriae Urbis , i

dieasse juvabit judicium S. Religionis Hiero lymitanae,

quo cavit eas familias, quarum majores munus hujusmodi Conciliarii, quos Regulatorer vocant sustinuerint, dignas haberi, quibus equestris habitus ejusdem Religionis impertiretur ἔ ut constat ex ejus processu servato in Magno Urbis Prioratu Armario T. littera E. IV. Nobilissimae Campanorum Urbi parem sormam jam tum ab anno Christianae Salutis MD. Comes Ripercursae Regni Neapolitani Pro rex tribuit; qui auctoritate sua jus habendi , & adeundi publicum Concilium solis nobilibus esse voluit, quod antea alternis vicibus Ob eorumdem desectum inter nobiles, & populares erat divisum ,

ut refert Capycius Latro consultat. I a. num. 28. Antea , inquit, propter bella Civitas erat adeo nobilibus evaeuata, ut in nonnullis cedulis quandoque duo, quandoque unus tantum nobilis descriptus videatur. Ravennae in .ssimilia ceterarum Urbium facile Principis, ac nobilissimae, perinde ac antiquissimae Metropolis ; Iulius II. anno MDXI. Civitatis Concilium ex ejus primoribus speciali privilegio decrevit esse legendum , cui ius publici explendi regiminis juxta municipalia jura , & leges, quae tum decretae,

vel in posterum essent decernendae , concessit, reserente Parisio eonfici. per totum lib. a. & Sacra Rota in celebri illa caussa Ravennaten. praetensae Aggregationis ad locum Concilii 7. Iunii i7I7. eor. Anseldo . Privilegii verba in eadem decisione descripta ista sunt : Civitas Ravennae regatur , o gubernetur , ct manuteneatur per Superiorer

deputandos in Civilibus, ct Criminalibus 1udiciis omnibus, ct cunctis contingentibus , ae datisseeundum saluta sua , orianamenta , o decreta disposita , ct quae ordinarentur, O disponerentur publice in Concilio ejusdem CivitatiI: Asculi item, quae in Piceno Civitas est praestantissima ad sedandas acerrimas discordias inter Cives exortas, Hie

539쪽

ronymus de Rubeis Vir Romae in utraque Signatura Reserendarius , & Camerae Apostolicae Clericus a Paulo II canno MDXXXVI. Legatus , suppresso antiquo Concilio

Ordinis nuncupato, novum ex nobilibus constituit ab N bilium numero appellatum centum, & Pacis , ut patet ex insigni decisione Sacrae Rotae in Asculana Nobiluatis O dinis Consularis coram Molines, quae tonao a. inter nuper impressas , est II7o. Nobilitas Neapolitana , Salernita na , Amalphitana , Surrentina, Barensis, Tarentina, Tra nensis, Consentina , Rhegiensis toto Terrarum Orbe celeberrima est , de qua ne injurii praestantissimis Urbibu

videamur, praestat hic honoris ergo , uno tenus nomino eam laudare , quam pauca dicere . Unaquaeque enim stoga Populo se eretos habet Patricios , Senatum, seu Conci-

Iium distinctum , Ordinemque praecipuum, cujus jura praestantiae, & dignitatis tum antiquitate, tum etiam splendore commendantur: nec vulgaribus ipsi met Summi Pri ei pes honoriscis significationibus honestarunt λ atque praeconiis. Constito autem omittimus de aliis aliarum Regionum illustribus Civitatibus hic verba sacere, quae vel idem , vel certe non dissimile obtinent genus regiminis . His vero nullam injuriam, nec nobis negligentiae notam earum praeteritio impinget: omnia enim, quae ad rem ipsam pertinent, accurate, ac diligenter persequi , praeterquam quod videtur difficillimum , praesentis sane non est curae, neque propositi. Paucas e multis laudavi mus , ut ex ipsarum statu facile aliarum conditio , atquci praestantia innotescat. De aliis vero nonnullis paullo post

mentionem faciemus.

U. A praestantiori Concilio, publicisque muneribus reiecta plebe, pristinus quodammodo status Civitatibus

videbatur ex integro restitutus, nimirum splendor Sena tus , & antiqua regiminis sorma , Magistratus , Nobilitas demum illibata asserta familiis; ad eout referre expressius

540쪽

& effgiem, quae plerisque, ut vidimus, nativa fuit, ae pene a prima origine, quum Coloniae, vel Municipia Romanorum exstiterint. Atque hinc quoque evenit, ut qui abrenovata hujusimodi publicorum Conciliorum forma , &Tatione majores suos ciere poterant suum in praestantiori illo Concilio habuisse locum progressu temporis dici, denominarique Patricii coeperint, eodem serme modo, quo Romae dicebantur , & quo in ipsis quoque Municipiis , dc Coloniis appellatos suisse vidimus . Sua porro cunabula novam istam Patricii appellationem in pluribus Saxoniae,& Germaniae locis habuisse ab illa Familiarum allectione ab Henrico Aucupe Imperatore facta, & ab ea regiminis forma per Consules, & Senatores explendi data ab Henrico V., auctor est Draco citato lib. 3. de Orig. ct Pure

Patricior. cap. I. num. 3. tametsi ille non renovatum , tum

temporis hujusmodi Patricii vocabulum, sed primam tune habuisse originem perperam censeat. Ceterum utcunquo is arbitretur, sultus testimonio Martini Crusi lib. 3. Annalium Suevicorum par. a. cap.9. mg. 8. ait: Familiis verσrum allectis , sua quoque debent eunabula multorum Ioc rum Patricii. Multisque Germanis nominatis Scriptori bus et Haee, inquit , procul dubio in inferiori Saxonia Patriciarum familiarum cst e. ab Henrici Aucupis aetate ct eo sit utione prima es origo : & num. I . non coaevum , atque unum ab dicto Henrico Aucupe Patriciorum petitum exordium advertens , alterum ab Henrico V. referte numero vero sequenti haec addit: Ex quo recte colligimur

antiquissima e ussique Senatoriae familiae prolem Patriciam fusise habitam , sicuti olim in veteri Republica R

mauorum receptum quoque erat . Sic non dispari iure, ac ratione diversia in Italia quoque eamdem habuisse renovationem Patricios suos conjiciendum est , quum renovata regiminis forma, ipsi quoque habebant aequalem generis nobilitatem , ipsi quoque nobile , ac senatorium adibant Concilium; proptereaque, qui suos ma

SEARCH

MENU NAVIGATION