- 아카이브

Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

618 De Infinitate Dei,

Solvuntur argumenta. Rguitur primo, non repugnat infinitum Axin potentia ; quia in quolibet continuo sunt infinitae partes proportionales unitae indi visibilibus, aliis penetrarentur : ergo neque repugnat infinitum in actu. Consequentia prob.

quia ex possibili posito in astu nulla sequitas

repugnantia. et s. Conf. Quantitas ex se nullum petit terminum, & ideb potest magis, ac magis extendi: ergo & in infinitum si extendaxur , non propterea amittet essentialem quantitatis ratio

& D. Alberto Magno lib. 3. Pisis tract. a. quod aliquid dupliciter dicitur esse in potentia; primo in potentia finita ad unum actum purum ;ita quod cum est in actu illo nihil remanet de potentia ad actum illum ; sicut aes dicitur inpotentia statua idoli, & sperm in potentia dicitur homo Alio modo dicitur aliquid in potentia non per ordinem ad acthim purum , & finientem complete ipsam potentiam , sed adactum permixtum potentiae ad eundem actum ,& haec sunt quorum eme est in fieri, ut motus qui est actus existentis in potentia secundum quod cst in potenti unde relinquit semper mobile in potentia ad actas succedentem particul*m. Dico crgo quod non repugnat infinitum inpotentia, ad actum potentiae permixtum, &i'

682쪽

fieri ; bene vero potentia ad actum purum, &completum, seu simpliciter. Vnde loquendo de infinito simpliciter negatur consequentia. Ad cujus probationem respondetur quod ex possibili posito in acta secundum modum exigentiae ipsius potentiae nullum sequitur inconveniens ede si est possibilitas ad actum purum, & simpliciter , potest poni actus simpliciter. Si est . actus potentiae permixtus , sicut in successivis, hoc modo poni debet. Respond. ad confirm. quod quantitas in re, IT.& ut sequitur ad substantiam , seu secundum etsi petit terminum ; licet in potentia in infinitum divisibilis sit secundum partes rationis,& proportionales. Argument. 2. non repugnat dari infinitum X in actu , neque ex parte potentiae divinae, quia baec infinita est, neque ex parte facti: ergo &c. Probatur antec. I. quia infinita magnitudo non est infinitas simpliciter, sed in genere determinato & essentiam habet finitam , & positam in praedicamento et verbi gratia si daretur linea infinita, esset intra genus lineae: esset enim extensa secundum longitudinem, etsi termino careret. Prob. 2. quia omnis magnitudo creabilis collective sumpta est infinita, & si de facto omnis illa crearetur ess et actu infinita : ergo non repugnat ex parte facti. Confirm. Quia virtus divina ad producen- I9. dum magnitudinem est infinita, & si operaretur ex necessitate naturae , & ageret secundum ultimum suae potentiae produceret magnitudinem actu infinitam : ergo etiam modo libere operans potest illam actu infinitam pro

ducere.

Respond.

683쪽

66o a M. VII. De Infinitate Dei,

a P. Respond. ad arg. quod non repugnat neque ex parte potentiae infinitae, secundum se sumptae; neque ex parte facti absolute; sed ex pa te modi quo Deus essentialiter e st operans, pes intellectum scilicet , & verbum quod est formativum omnium : unde oportet, ut Omnia,

quae agit, sint formata : si autem infinitum acta

daretur non esset formatum , ut late ex S. D. quodlib. I 2. art. i. supra explicuimus. Ad

I. prob. dist. antec. si daretur linea simpliciter infinita in actu physice , & in re non eliet finita secundum essentiam sormaliter & praecia ratione lineae, transeat ; ut sequitur ad substantiam, nego : oporteret enim quod substantia illa secundum essentiam esset finita. Vnde simpliciter , & physice non poneretur in Senere quanti ε, quia sic de ratione ejus est quod sit modus substantiae corporeae in re assiciens ipsam, vel ad ipsam consecutus ; ad eam, ut habet esse in re. Ad secundam prob. dico quod omnis magnitudo creabilis collective sumpta secundum se est infinita actu non secundum actum purum, sed secundum actum permixtum potentiae, & si de facto ille crearetur, esset infinita in actu secandum actum potentiae permixtum:

quod est esse secundum quid actu , & non

simpliciter. Cuilibet enim potentiae correseo det proprius actus, Sc talis actus est correspondens infinitae magnitudini potentia creabili. Et licet secundum intellectum speculativum Deus cognoscat in se infinitam actu magnitudinem , non tamen secundum intellcctum prachicum : prout scilicet contemplatur operabilia,ut subsunt intellectui prachico,veluti actioni divinae, de cujus ratione est quod operetur perideam

684쪽

An. IV. An possit ese mult. insin. in rebus. 66 r

ideam formata in re, & determinata secundum esse. Respond. ad confirm. neg. conseq. quia in 2I modo operandi libeia importatur modus determinativus estectus in re, quia tunc operatur per verbum practicum suum , quod est formativum , & determinativum omnium in numero , pondere & mensura. Quod non contingit in agentibus necessiariis , quae secundum totum suaria virtutem operantur. Si impedita non sint.

Vtrum possit esse multitudo infinita

in rebus. E R M o est de multitudine universaliter dicta, sive sit in genere, scutremm quantitativarum multitudo, quae ex divisione continui causatur: sive extra genus , ut multitudo Angelorum ,

aliarumque rerum spiritualium. Duplicem de hac re Sanct. Doct. apud antiquos Philosophos invaluisse refert. Prima fuit Avice nae, & Algaetelis asserentium quod impossibile quidem sit esse multitudinem actu infinitam per se : sed actu infinitam per accidens non re-pRgnare. Circa quod notandum est, quod multitudo infinita impraesentiarum aequipollet multitudini infinitae causarum essentialiter subordin tarum inter se in ordine ad aliquid tertium causandum. Multitudo autem infinita per acci dens

685쪽

661 mast.VII. De Infinitate Dei,

dens aequi pollet multitudini rerum , seu cau-- sarum non ordinatarum essentialiter inter se ;sed accidentaliter dumtaxat. Rem exemplomani sestat Sanct. Doct. dicens : Et hoc sic manifestari potest in operatione fabri ad quam quaedam multitudo requiritur per se , scilicet

quod sit ars in anima, dc manus movens, Mmartellus : & si haec in infinitum multiplicarentur , nunquam opus fabrile compleretur: quia dependeret ex infinitis causis. Sed multitudo martellorum , quae accidit ex hoc quod unum stangitur, & accipitur aliud , est multitudo per accidens. Accidit enim quod multis martellis operetur, & nihil differt nutrum uno, vel duobus, vel pluribus operetur, vel infinitis, si infinito tempore operaretur e per hunc igitur modum posuerunt quod possibile est esse actat multitudinem infinitam per accidens. . Secunda sententia asseruit repugnare infinitam multitudinem in actu, non modδ per se, sive in essentialiter subordinatis, sed etiam per accidens. Quoad primum omnes Philosophi

Convenerunt : nam si oppositum admitteretur, ut deducit Philosoph. 7. metaph. omnis causalitas tolleretur : Quoniam in his secunda dependet a prima in causando, in infinito autem non datur primum ; posse tamen esse multitudinem in actu per accidens infinitam. . . Dicendum est tamen implicare, seu impossibile esse, quM detur infinitum in actu secundum multitudinem. Ita S. D. tum liqc, tum quodlib. 9. art. I. Probat in sed contra ex illo Sapient. M. Omnia in pondere, numero , o mensi ra

omni

686쪽

omni rei speciem p=abet. Sed quod est in determinata specie multitudinis non potest actu esse infinitum, ut probatur in corp. igitur nequit dari multitudo actu infinita. Probat Sanch. Doct. in corp. primo ; quia I 'Omnis multitudo actu existens est in aliqua specie multitudinis : ergo est in aliqua specie numeri ; quia species multitudinis sunt secundum species numerorum ; sed omnis species numeri est finita,quia numerus est multitudo mensurata per unum : ergo implicat dari multitudinem infinitam. Antecedens satis superque patet ex his , quae diximus supra ; Prima con-1eq. difficultatem patitur non modicam ; nam

multitudo est quid communius quam numerus ; ea propter etiam alias species praeter numerum habere debet, datur enim multitudo Angelorum , quae proprie non est numerus quantitativus ; unde non concluditur ex eo

quod sit in aliqua multitudinis specie, quod sit

etiam in aliqua specie numeri ; sicut ex eo quod sit in aliqua specie animalis, non recte infertur , quod sit necessario in specie humana; potest etenim esse in Leonina; deinde esto multitudo infinita sit secundiim aliquam speciem .

numeri, non tamen si ponatur esse multitudo actu infinita ; nec enim haec mensurabilis erit per unum, sicut numerus finitus. Alias instantias similes adducit P. VasqueZ apud Nazarium ibid. contr. I. Pro quarum solutione interpretes

multa adducunr.

Recolenda sunt ea quae diximus tom. 2. selyp. philosoph. quaest. 6. art. . ex Sanct.DOct. nimirum quod numerm abstutus a rebus , non es nisi in intellectu, ut autem est rebus concre

tusa

687쪽

ες uast.VII. De Infinitate Dei,

tus, est a parte rei ; unde absolutus a rebas non potest produci actu in re, sed producitur , uCConcretus rebus. Dupliciter autem numerus res

ipsas importat ; nimirum signate , & exercite γquatenus importat exercite est ens per accidens; ut autem eas importat signate , est ens per se, & ejus ultima unitas ut subordinans sibi alias est Brma ejus , ac per consequens mensura , per ultimam enim unitatem dignoscitur numeri species certa ; verbi gratia quaternitas ut concreta rebus est mensura qua dignoscuntur,& mensurantur tot res. Licet autem quantitas

discreta seu multitudo logice habeat plures spe- Cies , non vero physich ; nec enim oratio distinctam speciem physice constituit ab ipso numero , ut ibidem docuimus g. 2. Modo percipies facile acumen , & pondus rationis Angelicae Sanch. Doct. cum lit ; omnis multitudo actu existens est in aliqua specie multitudinis : ergo est in aliqua specie numeri. Nam multitudo actu existens , est multitudo physich sumpta ; & multitudo, licet logicὸ

habeat alias species, non tamen physice ; ergo optime concludit Divus Thomas loquendo de multitudine physica, quod species multitudi-dinis sunt secundum .ecies numerorum. Et cum numerus non sit in specie determinata nisi per ultimam unitatem , ut sibi subordinat alias, ct totum numerum mensurat , oportet quod quilibet numerus actu existens sit finitus, & limitatus in re. Vnde ad I. instantiam. Res dist. anta multitudo est quid communius &c. si sumatur Logice, concedo : Physici , nego: Logice

autem non ponitur numerus acta in re existens,

sed Physici . Ad 1.dico quod implicat quod po

natur

688쪽

Art. IV. An postli esse mult. insin. in rebus. 66s

natur numerus, & non ponatur in specie determinata numeri, Physice loquendo : quia nihil est in genere, quod in re non sit in aliqua ejus specie determinata. Si autem ponatur in specie determinata, eo ipso jam habet ultimam unitatem finientem, & mensurantem. Secunda ratio Divi Thomae procedit in p. hunc modum. Multitudo in rerum natura existens est creata ; sed omne creatum sub aliqua Certa intentione creantis comprehenditur; non enim in vanum Deus aliquid operatur e ergo necesse est quod sub certo numero omnia Comprehendantur;sed quod sub certo numero comprehenditur , non potest esse actu infinitum tergo impossibile est esse multitudinem infinitam in actu. Prim inor prob. ex illo sapien. C p. II. omnia in 'Mere , numero, ct men=ra

di Psuisti.

Respond. P. Vasqueet , quod quamvis quod- 9. libet creatum sit terminus alicujus certae intentionis , dc operationis ipsius creantis, mul

ta tamen creata non oportet esse terminum

alicujus certe intentionis, & operationis, sed multarum intentionum , & operationum 3 dc sic infinita creata erunt termini infinitarum intentionum, sicut & creationum. Et si instetur quod tota rerum universitas non potest habere nisi rationem unius creati primd intenti. Negat, quia hujusmodi rerum universitas non una, sed pluribus rerum singularum productionibus producitur. Et cum Deus persipicaci intellectu, & omnipotenti voluntate ; quae falli, aut dcficere nequeunt, omnia operetur I non minus universa illa rerum multitudo sub certam Dei voluntatem, & cognitionem caderet, quam

689쪽

666 m Q.VII. De Infinitate Dei,

si finita esset. Contra,esto Deus per intellectum situm praxognoscat infinita, dc voluntas ejus efficax absolute considerata infinita possit, tamen ut in exercitio agit & producit creata illa, necessario debet producere illa ut formata ; quia agit in re per verbum suum,tanquam per id eam practicam, idea autem est quaedam forma ad quam artifex respiciens operatur conformiter ad eam ; sed omne quod est in re formatum habet terminum in re , & finem : ergo in re data qualibet multitudine creata necessario debet esse terminata, b certa intentione comprehensa, quatenus in exercitio Deus agit per verbum suum tanquam per ideam practicam, Msormam operativam.

Io. Confintentio non est quilibet actus quo voluntas vult finem absolu sed secundum quod est terminus alicujus quod in ipsum ordinatur non enim ex hoc dicimur intendere sanitatem, quia absolute volumus illam; sed quia volumus ad eam per aliquid aliud pervenire, ut explicat

D. Thomas I. 2. q. I 2. art. I. ergo data qualibet multitudine creata, ut finis intentionis divinae, in executione debet habere rationem termini:

ergo alicujus finiti. Quia omne illud quod habet terminum,uel est terminus, finitum est in eo genere, quo in re est terminus productus. II. Conf. a. quia terminus intentionis in exercitio, seu executione necessario est aliqua sorma , unde serma, & finis ex Philosopho coincidere dicuntur : ergo si multitudo illa crearetur cum esset terminus in executione illius intentionis, vel illarum, necessario in re aliquam multitudinis formam haberet; sed quodlibet per propriam sermam finitur ad certam speciem , & naturam

690쪽

in re;ergo illa multitudo creata in re necessario

esset finita. Itaque ad instantiam istam : Resp. Omissis aliis solutionibus , quae videri post int

ea creata,possunt sumi dupliciter primd absolute: secundo ut terminant intentionem Dei agentis Per verbum suum, & intellectum practicum in exercitio ; primo modo non sunt termini certae intentionis, sed in infinitum multiplicari possunt;quia solum respiciuntur voluntate absolute sumpta,& cognitione proponente , sed secundo modo imposubile est, quod non sint in re termini certae, vel certarum intentionum ; quia sic respiciuntur a voluntate Dei cum ordinatione practica, & per intellectum practicum,qui in re, α exercitio non agit nisi aliquid formatum,cum hoc sit finis intellectus practici. Et hoc sesellit P.Vasqueet.Quia quidquid in re producitur,produci debet cum certa actualitate, cum non pro duCatur esse , vel actus, ut sic ; ergo cujussi belmaltitudinis in re productae per intellectum practicum, & voluntatem supponentem ordinario nem intellectus,necessarid debet esse certa actu litas, & certum esse ; quod in re sit finis opera tionis illius directae per intellectum practicum. Objicies: in quolibet instanti unius horte Iapotest Deus creare unum Angelum, vel animam rationalem ; sed sunt infinita instantia unientia infinitas partes proportionales : ergo essent actu creati infiniti Angeli vel animae. Et

si dicatur, quod non sunt infinita instantia physice & in re , seu signata sed proportionalia ;Contra,quia ex D.Thom. I .p. 7.46.an. 2.3c opusc. 27.potuit Deus mundum ab aeterno creare; sed

. in primo instanti, & quolibet alio subsequenti

SEARCH

MENU NAVIGATION