Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

ε 3 8 Eoast. VII. De IUnitione Dei,

infinitum , quia non finitur, nec finitione ma teriar in individuis , nec finitione determinati gradus per contractionem formae ad aliquam potentialitatem ; sed tale esse est Deus : ergo Deus est simpliciter infinitus & perfectus.Prob. maj. ex eo dicitur aliquid infinitum , quod non est finitum: sed forma si abstracst consideretur, in propria ratione non est ad aliquid finita:ergo in sua ratione infinitatem habet, seii non est finita. Prob. minor, serma per materiam finitur , inquantum forma in te considerata communis est ad multa , sed per hoc quod recipitur in materia in re & exercite fit forma determinata hujus rei : ergo si abstracte considere. tur, ejus ratio non est finita, sed infinitatem habet. v. Confirmatur r illa substantia quae non finitur neque finitione materiae, neque finitione sermae & actus, est simpliciter secundum essentiam infinita: sed Deus est ens per se subsistens, quod non finitur neque finitione materiae, seu potentiae , neque finitione formae seu actus :ergo est simpliciter infinitus, &perfectus. Major patet, quia in substantiis termini su bstantiales, seu essentiales sunt materia & sorma rergo ens per se subsistens , quod non finitur, neque finitione materiae , neque finitione formae remanet simpliciter infinitum , & perfectum. Minor vero ex dictis patet: quia Deus non constat materia, sed est omnino immaterialis & incorporeus; dc est actus omnino illimitatus, non pertinens ad specialem gradum genericum , vel differentialem entis: quo pacto dixit D. Gregorius Nazianzenus, quod est quod

dam substantia pelagus infinitum.

Scotus

662쪽

Art. I. An Deussit Infinitus. 63 9

Scotus innata D. Thomae contradicendi pru- I O. rigine laborans,& processum hujus ratiun is non advertens, eam redarguere conatur, primb: quia omnis forma prius natura quam recipiatur ire materia , est secundum se in tali gradu entis ;igitur finita vel infinita: non ergo finitur primo per respectum ad negationem alicujus extrinseci, puta materiae, vel alterius cujuscunque. Secundo , quia sequeretur quod essentia Angelieisset infinita, quia est forma de se non receptibilis in materia. Nec valet,inquit, dicere, quod essentia Angeli finitur per suum esse, quia esse est posterius essentia in creaturis : ergo cum in illo priori sit irrecepta in materia, & subinde infinita, non potest finiri postea per ipsum esse.

Tertio, quia ex hoc solum concluditur , quod Deus non sit finitus, seu coarctatus a materia Pnon tamen probatur quod sit infinite perfectus, seu ranta persectione pollens ut omnes omni- genete perfectionis limites excedat. Resp. processum rationis D.Thomae optimum II. esse, ut ex deductione illius patet. Vnde ad primam Scoti instantiam breviter dico , quod illa forma est finita simpliciter & finitione formae detcrminatae ad speciem & gradum entis, ac subinde terminis essentiae concluditur , dc habet determinatum esse ; infinita autem secundum quid , iliquantum non est ad aliquam materiam , vel suppositum determinata. Ad 2.dico Angeli naturam esse simpliciter finitam, quia finita est finitione formae ad certum gradum entis, de speciei determinatae; infinita autem secundum quid , quatenus non est in materia recepta. Ita D.Thomas art.seq. dc alibi saepe. Ad 3. dico quod recte concluditur , esse infinitum simpli-

663쪽

64o EDM.VII. De Insinitate Dei,

citer ; quia si ex eo aliquid est infinitum, quia

caret termino & fine : sicut ex eo capite est infinita Brina abstracte considerata nimirum infinitate secundum quid, seu secundum aliquam rationem J quia caret materia per quam finiatur ; profecto si reperiatur aliqua ellentia, quae nulla ratione finiatur, neque finitione materiae, neque finitione Hrmae determinatae ad certam Geciem, & gradum entis , recte sequitur quod sit simpliciter, & secundum omnem rationem infinita;ejusmodi autem est essentia divina, quae essintialiter est ipsum esse irreceptum , quod est actus omnis sermae, & non serina determinatae

rationis.12. Arg.I. omne infinitum est impersectum; quia habet rationem partis δc materiae, ut dicitur 3. P0s text.66. sed Deus est persectissimus : ergo non est infinitus. Resp. S. D. verum esse de infinito quod se tena ex parte materiae, non verbde inhiato simpliciter ex parte actus Sc Qrmae..13. AN.2.Finitum & infinitum conveniunt quantitati, secundum Philos. I. Hus text. I F. ted in Deo non est quantitas,cum non sit corpus;igitur Deus non est infinitus. Resp. S. D. quod infinitum se tenens ex parte materiae est equidem passio quantitatis , quia quantitas sequitur materiam , & respicit terminos suos, v. g. figuram& rmam ; tale autem infinitum non attribuitur Deo , ut dictum est.

Arg. 3. quod ita est hic quod non alibi, est finitum secundum locum e ergo quod ita est hoc, quod non est aliud est finitum secundum substantiam ; sed Deus est hoc, & non est aliud;

non enim est lapis, aut lignum : ergo Deus

non est infinitus secundum substantiam. . Resp.

664쪽

Resp. ex D.Th.dist.conseq. si habeat esse hoc I s.& non aliud per aliquod principium determinativum sui esse , concedo : si habeat esse hoc εc non aliud ex se, seu irreceptione sui esse, nego : quia sicut illud quod est hic & non est alibi , habet locum a quo determinatur , 6c circumscribitur, ita debet habere substantia a quo finiatur, quod non habet, si ex se sit esse simpliciter irreceptum, quale est esse Dei, ut diximus.

ARTICULUS SECUNDUS.'rum aliquid aliud quam Dein possit esse

infinitum per essentiam.

V M 1 Tvst hic infinitum prout ab- I. strahit ab infinito secundum quid &simpliciter. Dicitur autem infinitum secundum essentiam, id est, secundum substantiam & naturam qua constituitur, ut distinguitur substantia contra accidens communiter dictum. Et est quaestio de essentia in re, seu existente in aliquo ejus individuo , sumptatam secundum ea , quae illi secundum se, quam secundum ea quae illi, quatenus existit in illo individuo, conveniunt. Vnde sensus dissiculta tis cst, utrum possit aliquid praeter Deum habere essentiam & naturam,quae simpliciter essentiae terminis non concludatur: qui sunt materia MForma speciei in rebus compositis, & esse parti cipatum in substantiis spiritualibus. Conclusio : aliquid praeter Deum potest esse 2. infinitum secundum quid , sed non simplicitet, secundum substantiam seu essentiam. Quod non

665쪽

ctu . VII. De Infinitate Deἡ ,

finitum, probat S. D. in sed contra, hac ratione enullum infinitum per essentiam potest esse ex aliquo principio ipsius effectivo ; sed omne quod est praeter Deum est ex Deo tanquam primo principio essectivo: ergo nihil, quod est praeter Deum , potest esse infinitum. Majorem probat authoritate Arist. lib. 3. Phasic. reai. o. sed & ratione in corpore a t. demonstratur : quod non est

suum esse , sed participans esse, nequit esse sim pliciter infinitum: sed nullius rei essentia , quae creatur, est suum esse, sed a Deo participat esse, tanquam a principio effectivo : ergo nullum infinitum simpliciter de per essentiam potest esse ex aliquo principio eisectivo. Major ex dictis patet , quia illud quod participat esse, jam limitatillud ad certam speciem ; unde illud esse non est irreceptu impliciter. Minor etiam est evidens, quia per hoc aliquid ab alio dicitur effici quia suum esse ab illo participat. Quod autem in rebus aliquid aliud possit secundum quid esse infinitum probat S. D. hac ratione : nam vel sermo est de infinito secundum materiam, vel secundum formam 3 sed quolibet ex his modis potest aliquid in hujusmodi rebus esse infinitum secundum quid : igitur aliquid praeter Deum potest secundum quid infinitum

esse.Minor de infinito secundum materiam prob. quod est potentia ad infinita, est secundum materiam infinitum ; sed materia esto sit in re actu existens sub una forma substantiali, ac subinde determinata ad spcci cm , finitaque simpliciter, tamen est in potentia ad infinitas formas accidental cs , V. g. lignum quod est per sitam formam substantialem ad spcciem determinatum, est in potentia ad infinitas figuras: ergo est secundum

666쪽

cundum quid infinita. De infinito autem secundum formam probatur eadem minor, dantur

aliquae formae in materia irreceptae , & per se subsistentes , ut Angeli; sed istae sunt infinitae secundum quid : ergo potest dari infinitum secundum quid ex parte formae. Minor prob. quia

non finiuntur per materiam : ergo ex hac parte carent fine, ac subinde lunt infinitae, secundum quid tamen, & non simpliciter, quia non sunt . inum esse, sed eorum elle receptum, & ad terminatam naturam contractum; terminatam,inquam , secundum speciem, seu determinatum gradum enti S. Haec conclusio sicut certissima, ita & ab omnibus Theologis recepta. Tamen in assignanda divinae infinitatis ratione, seu unde habet Deus

quod per essentiam sit simpliciter infinitus, non

conveniunt. P. Vasqueet hic H 8. 21. cap. s. ait, veram rationem infiniti secundum essentiam non aliam esse , quam non esse ab alio. Sed profecto dum vult modum explicandi S.Thomae dc Discipulorum ejus effugere, velit nolit, in eum incidit: Nam ideo Deus non est ab alio , quia non est participans esse, sed suum esse, seu ens per essentiam , ac subinde ejus esse in alio non recipitur, alias illud esse esset participatum : igitur infinitatis hujusmodi ratio tanquam ad primam sui radicem reducenda est ad illud principium , quod Deus est ipsum esse simpliciter, quod est omnino irreceptum , dc carens fine ac termino unde limitetur.Et profecto si ad autho ritates Patrum , quas pro Cuae sententiae confirmatione advertisset, id ipsum eum docuissent. Nam Dionysius statim subdit : Magnitudo hae ct io ita est, Ursine quantitate, ne nremero ρος. Quae

667쪽

6 4 4 De Infinitate Dei,

Quae verba sic explicat D. Thomas : Dicit quo a magnitudo divina es infinita , magnitu dini creata convenit, ct es etiam fine quantitate, quia non es in genera quantitatis , sed Dei ma enitudo es ejis esse 9c. Similiter D.Gregorius N Zian genus quam ipse allegat θ orat. 38. infinitatem Dei ad esse irreceptum & per se subsistens reducit : Verba ejus sunt. De semper est, st-que hoc modo seipsum nominat, eum in monte Minoraculum edsit. Universum enim id quod es in ocomplectιtur, nec principium habens , nee finem haἀbiturum , velut pelagm quoddam essentia immensum , ct interminatum. Et Nicetas ab eo citatus hoc ipsum manifeste insinuat. Arg. I. virtus Dei est infinita , cum sequatur essentiam infinitam ; sed virtus infinita potest producere infinitum effectum: producere aliquem effectum, qistantiam sit infinitus. Resp. ex S. D. dist. min. quantum est de se , concedo : ex parte effectus intrinsece repugnantis, nego. Intrinsece autem repugnat ex parte facti , quod detur infinitus per essentiam essectus, quia esset suum esse, &non participans esse, quod implicat, cum nihil producatur, nisi inquantum participat esse. Si .cut ergo Deus, licet habeat potentiam infinitam, non potest facere aliquid non factum, hoc enim esset contradictoria esse simul: ita non potest facere aliquid infinitum simpliciter. Nota circa ly non factum sic explicari a D. Thomaquodlib. 9. art. I. corp. Dicendam quod cum diacitur , Deum non posse aliquid facere , hoe non est propter defectum divi potentia , sed propter incomposbilitate is , qua importatur in facto. Quod quidem contingit dupliciter : ano modo, quia repugnat ergo Deus potcstii secundum se

668쪽

Art. II. An alia'. quam Deus posesse insin. 64s

repugnat facto inquantum est factum , sicut iacimus Deum non posse facere aliquam creaturam , quas in esse conserυet. Q a ex hoc isso quod res alia qua ponitur habere superiorem , ponitur etiam indigere conservatore, cum idem sit causa esseniarem , ct conservans rem in esse. Alio modo, quia repugnat huic facto , inquantum fractum , sicut si dicamus Deum non possie facere equum rationalem. Esse enim rationale , quamvis non repugnet facts inquantum es factum ; tamen hoc factum , scit. esse rationale omni equo inquantum est equus , in cujus distinisione cadit irrationale. Arg. 2. quidquid habet virtutem infinitam, habet essentiam infinitam ; sed intellectus creatus habet virtutem infinitam : ergo omnis substantia intellectualis creata est infinita. Minotprob. quia intellectus apprehendit universalei quod est infinitum, quia se ad infinita singularia extendere potest. Resp.ex S. D. hἱe, 8c in I .di'. M.q. I. a. 2. dist. min. intellectus creatus. habet virtutem secundum quid,concedo : Simpliciter,nego : & simi

liter ejus essentia est infinita secundum quid, Minferius; sed finita simpliciter & superius, quia non est suum esse, nec recipit totum esse Dei, vel virtutem infinitam ejus, sed secundum modum limitatum sibi possibilem. Ad 3. arg. de materia prima , quae respicit infinitas sormas, patet ex dictis, quod propterea est infinita secundum quid.

669쪽

646 Euasim. De Infinitate Dei,

ARTICVLVS TERTI V S. Vtrum possit esse aliquid actu i nitum se

cundum magnitudinem e . V L T A satis de hac di geruimus tomo 3-el ei nostri Philosophia qui s. II. quae hic resumenda duximus , quaedam ad pleniorem articuli intelligentiam praeterea adjecturi. Animadvertendum itaque est, quod S.M. in corp. rationem reddens cur de inlinitate secundum magnitudinem disputationem suscipiat, cum supra statuerit in rebus nihil infinitum secundum essentiam dici posse , advertit quod aliud est aliquid esse infinitum secundum essentiam , & aliud esse infinitum secundum magnitudinem. Dato enim quod esset aliquod corpus secundum magnitudinem infinitum , utpote ignis, vel aer, non tamen pro pterea esset secundum essentiam infinitum : quia ipsius essentia finita ac determinata esset ad aliquam speciem per sormam , & ad aliquod individuum per materiam. Et ideo habito ex praemissis, quod nulla creatura est secundum essentiam infinita, adhuc inquirendum superest, utrum aliquid creatum possit esse infinitum secundum magnitudinem , quae est accidens ipsius. Hujusmodi enim infinitates longe diversae sunt, ac separabiles adinvicem. Nam in Deo infinitas essentiae absque quantitate repeTitur : nec una infert necessario aliam. Adverte praeterea , quod sicut csse infinitum secundum essentiam est habere essentiam non

limi

670쪽

limitatam ad aliquam speciem vel gradum entis determinatum : ita esse infinitum secundum magnitudinem est habere quantitatem ad aliquem gradum vel mensuram , seu terminum ipsius non limitatum.

CAPUT PRIMUM.

Osenditur nullum eoum naturale posse esse

secundum magnitudinem infinitum. ΡRima conclusio D. Th. est ; nullum corpus

naturale potest esse infinitum secundum magnitudinem , quod intelligendum venit, etiam de potentia Dei absoluta. Probat primo S.D. is corpore , ratione , quae in hunc modum formari potest : Omne corpus naturale habet determi natam formam substantialem ; sed ad determitam formam substantialem sequitur determinata quantitas: ergo in re omne corpus naturale habet determinatam quantitatem, & non insia nitam in actu. M . patet; quia ut probavimus supra , non est actu in re corpus naturale ut sic, sed hoc corpus naturale;hoc autem corpus physice, & in re non est actu hoc corpus , ni si per hanc formam in hac materia. Minor vero prob. Ad formam substantialem prout est forma corporis naturalis sequuntur accidentia: ergo ad determinatam formam substantialem, sequuntur determinata accidentia : sed quantitas est

unum accidens corporis naturalis : ergo ad determinatam formam substantialem sequitur de terminata quantitas ; sed illud quod est determinatum in aliquo genere , nequit in eodem

genere

SEARCH

MENU NAVIGATION