Fortunati Fidelis ... De relationibus medicorum libri quatuor. In quibus ea omnia, quae in forensibus, ac publicis causis medici referre solent, plenissime traduntur. Adiecto duplici indice capitum scilicet, & rerum memorabilium

발행: 1602년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6 8 A Fortunati Fidelis dic

tus apparebunt: muresque, inquit Avicennas, κ& sub terest viventia animalia e suis latibulis evibunt: ac quasi ebria incerto impetu serentur;& quadrupedes hoc tempore,ut testa tur etius, e interire priores animadtiertcs: ac subterraneae praesertim domorum sedes nouam quandana insalubritatem olitendent. Quae vero ab ipso terrae ambitu aeris corruptela excitatur , omnium maxime conspicua est. : nam illa eadem, quae putredinis causam praeviitere , sui quoque non cbscuras notas exhibebunt: de quibus quoniam: suo loco satis dictum est hoc tantum dicam, quod tunc nulla pestilens aeris confli- tutio solet praecedere : sed quidquid in eo putredinis est id omne ab alieno, in ectoq; vapore proficistitur. Si vero pestilentiae lemma in regiones alioquin salubres deserantur: venti aliquando in cauta sunt, qui a pestilentibus locis perfla uerint, in quibus vel marcida cadauera exposita lint, vel putridae paludes, vel quidpiam similet quae quidem omnia diligenti liudici sunt perquirenda. Hanc autem putrodinem qui cun qne renti deferre possunt, atque austri praesertim, a quibus pestis semina non solum deferuntur: sed integra etiam suis

vitibus seruantur: nam aquilones putredinem ipsam corrigunt,aec moderantur. Haec eadem semina sae ab hominibus in vestibus, mercimonijs, rebusque alus, quibus inhaerere pe-lstilens hi c vapor poteli, comportantur.yHoc ipsum v ro cognosces, si caeterarum pestilentium signa omnia longe abierinis: contagium dumtaxat, quod per contactum fiat, homines inliciat. Atque in his temporibus magnae e ste solent sententiarum concertationes: nam qaoniam nec aeris improba constitutio, nec victus errores,aut aliae huiusmodi causae conspiciuntur, in diuersa trahuntur Medi eorum opiniones: quapropter si quando nulla satis probabalix pellis origo proponatur. , magnam alieni , exterm 1; contagia .suspiciorium elle arbit nor. Quae aurem a cibo, potuq; petii lentiae proficiscuntur, infrequentes eas e fle, ac cognitu facit imas exili imauit Gale. nus: I nam quae sua g tempestate peltis in Italia vagata est, promptum erat cuiq; cognoscere, quod ex corruptas cibari jς euenerit. Urgere solet tunc fames , cuius necuuitate alienam utra comeduntur; quae deinde in ptali mos succos comtersa, pestilens vitium corpori bra ingenerant. Haec et lain mitiori esse solet pestIs; ac longius vitae 1patium aegrotantibus polli-

82쪽

De Relat. Medicorum. Lg. I. 69

cetur: nam quamquam excellens putredo hic etiam requiritur : attamen quia cibus, improbam licet conditionem sortitus sit, nihilo tamen minus nescio quam cum natura familiaritalcm substantiae adhuc seruat, hoc ipso leuius venenum mcorpo Ie producit. Praeterea putrida inspiratio promptissime ipsum cor, vitae arcem adoritur: quae vero ex alimenti putredine excitatur, illuc nonnisi post aliquod tempus accedita

In hac etiam pestilentia rustici pauperes, atque infimae sortis homines magis periclitantur: in illa diuites, ac praepotentes viri, di qui multis delicijs sunt innutriti: nam hi corpore sunt

rariore et ideoque externis aeris iniurijs magis obiecti. Hanc etiam urinae, qua humorum putredinis certae b sunt notae, poti isimum arguunt: illam non ita: quoniam stillicet, spiritus magis inficiunt. Atque hactenus singularum causarum signa breuiter attulimus: nam si plures concurrant,ac quasi in commune malum conspirent, ex enarratis etiam indici js, siquidem simul multa componas rem omnem facile deprehendes. ' .

Qua rationepraesentem adessepsem asserendumsit. Non raro usu uenit, ut non de pestilentiae causis, ac differentia: sed potius de ipso genere perquiramus:cum Incertum sit, num qui morbi in urbe grassantur , ad pestem vere

referri debeant. Quamobrem operaepretium suerit. certa signa proponere, quae nos in veram eius rei cognitionem duincant. Praestiterit tamen prius , communissima quaedam me.

min ille: quae plurima illorum pars, qui pelle laborant, praese-serre solent. Huiusmodi sunt, quae ab Hippocrate primo li-hro i epideinior ima multa recensentur: nimirum in morbis a..i Sectio,is M. principio parum rigere,in somnes esse,stibundos, ac fastidio. - .los et grauiter angi e paululum in fronte, & clatticulis exudareri lium delirare ditimere,mereri: extrema subirigida esse: accessones diebus paribus: sudores frigidi: extremarum par. tium liuor: non sitirer urinae nigi ae tenues paucae: alui adstrictio: sanguinis ex naribus stillicidium. Atque hae a symptona

Ist quamuis mire cacoethe, aer que exitialia tale testetur Gale nus: attamen multas etiam pestilentes sebrcs, qaamuis sine peste eomitari solent. Ergo propius naturam pestis attestan-vur periculae, ac praui Praesertim coloris: item antraces,atquc

83쪽

-- cet e

an re alia bubones in inguinibus maxime nascentes sectetIani di sub axillis,& post aures. Verum haec quoque qliam uis per- ΤPetuo pestem comitentur: alijs tamen affectibus aliquando communia sunt Ergo concessa prius communissima illa pe- istis naturat ut scilicet plures in ciuitate similiter aegrotent,&ex his plures intereant: duo sunt, quae proxima, ac quasi pa-ytho nonomica peltilentiae indicia esse videri possenti contagio scilicet, praesertim si promptissime labes corripiat lateq; sese explicet, atque diffundat: sim etiam non per contactum ldumtaxat: sed aliquo etiam interuallo communicetur, esse autem con gium pestilentis morbi signum maximum, atque peculiare, non obscure Aristoteles prima sectione ι problematum memorauit. Secundum vero suerit signum maturus simul interitus: qui quidem, ubi deterrima sunt omnia , saepe repente contingit: non raro tertio, quartoque , aut quinto etiam die. Bra auolus ' vero, serὸ omnes, inquit, qui in peste' periclitantur, ut plurimum sexto die emoriuntur. Raro autem .ltra septimum protenditur exitium. Quamquam Lucretius m in magna illa pestilentia hunc etiam terminum euasis se aegrotantes testatus sit: ait enim r

-si i Octauoq; fere eandenti lumine Solis, . . d- ut etiam nona reddebant Lampade vitam

Addunt aliquiis magnum postilentiae signum esse, si multae, aenigrae vesiculae: & quibus diruptis citrinus humor emaner, toto corpore excitentur: omniumq: adhue certissimu si inipraecordi js ingens ressus sentiatur: cuin reliquae tamen partes ἰimmunes a caliditate esse videantur.. Praeterea ad notandum

hoc etiam est, quod vigente adhuc peste; rarissimi alii morbi qui ex purredine ortum habe and , per vulgus grassari solentinam si qui sunt,se τὰ in pectem degenerant. itaq; longo etiam

usu compertum est, cum clusinodi aegritudines apparere illai unt, pestis breui duraturae, aut iam desinentis argumentum esse. Sed cum haec in viventibus conspici soleant et ipsa ramen mortuorum corpora non obscurum, aliquando pestis indicium praebent: siquidem insolitum quendam liuorem prae se tulerint: & aures,naresq; labra, testes,dorsum, ac digis os,audituidiores, aut nigriores gerant. Et quamquam mi ris haec etiam

84쪽

De Relat. Medicorum. rLg. I. Ta

etiam Hiis, quae sine peste emortui lunt, propria esse contendas: hoc tamen discet nes, quod in itatu pestilenti citissima haec signa pur corpus apparent: atque aliquando dum adhuc aegri animam agunt i sicuti etiam ingens scetor. ac tumor

hypoc EOnd. lorom ε quae duo viventes etiam nonnulli prae- se ferre solant. Obseruat etiam Io Lberius, . certissimum o Lib. det pesiilentiae signum eta: si mortuo papulae erumpant nigrae, aut liuentes & adhuc certius,si tumores iIsdem suboriantur, qui in vivis latueram. Dq; papulae, quae retrocesserant, appa--reanta cadauere iam seruenti aceto abverso. Atque haec in pestilenti statu dignoscendo, siquando sontentiam latus usus,

abunde iam suerint. ii C.

si a ratione publicorum eduliorum mitia in ciuitate aduerti debeant. 6ap. IIII.

Scribendi occasio. V A Μ multa, quam grauia detrimenta ex insal bri quorundam ciborum vis, quibus publice in

ciuitate victitamus, nobis eueniant, non e l . cur plinibus dicam. Satis constat, tam noxia inte dum, ac vitiata edulia publico victui proponi:ram imprudens quoque esse vulgi consilium, atque in rebus cligendis imperi. tum et ut nescij complures quid eligant, quid dimittant, saepe deterrimis sese explent alimentis: ex quibus communissimi interdum morbi ac pestilentes quoque in ciuitate grassantur. Quocirca inter multas curas, quibus detineri, occupariq; m si liratus, ac rei publicae rectores debent, non vltimum arbitror, ut salubriter in hoc vivendi geuere ciuitas valeat,atquc ab huiusmodi osten sis immunis seruetur. Et quaim quam ciam mune multorum ciuium studium in id unum incumbere semper debet,ut communi valetudini consulatur: hoc tamen sine . medicorum consilio qui tuendae sani tat is soli ubique artifices sunt: ac omnium alimentorum lacultates tenere suo iure d

bene, fieri nequaquam potest. Quamobrem ut hac in parte iuniores Medici reipublicae satisfacere assuescant, erudiendi inunc sunt, admouendiq; , ut, si unquam Opua sit, communia: cibo- '

85쪽

ciborum, ae Potuum damna aduertere, ae de elinare: cim ninmq; saluti prospicere valeant, z

De tritici, ac reliquorum cerealium semisum ς item; O

legummam vitio aduenenis. id Riticum, cuius omni u cornu russimus est usust si quid unquam contrahit vitii, omnibus quoq; comune illud esse necesse est. Nouimus, inquit Galenus, a quod comesse semiput iidum triticu famis necessitate ecmpulit quidam, com ni morbo ex communi causa arrepti sunt. Et quidem prompte nobis triticum damnosum redditurn nam authore Plinio, facilius omnibus leguminibus putrescit: ut iam propterea quicunque seruancise valetudini studet,non 'vigari diligentia reponendum illud curabit grgo si d utius in an riis, atque horreis asseruetur: hoc est, ut ispe experti sumus, ultra biennium, curculione exedi mani sese deprehenditur. Neque enim eat unc habemus granatia, qualia suis tempor bus suisse , Varro e me mctauit: sublimia scilicet: vento ab exortu, ac septenti ione perfata: ad quae nulla aura humida a propinquis locis 4spiret: & quorum parietes, imum; opete tectorio marmorato loricentur. . in his enim fateor d. ut Iustriticum aseruari potuisse. Nunc tamen huic usui praesant putei, quos vulgo for fas vocamus: quos scilicet neq; humor, neque externus aer attingit r ideoque nec curculio arroditrseruaturq; in his conditum triti um, ut scripsit Varro, d vel annos quinquaginta: modo quidem arida ea sint loca, atque arenosa: nam si quidpiam humoris receperint, diu illaesa seruari non possunt: atque eam contrahere putredinem solent, quae nec mola, nec sermenis,nec igne corrigi valeat: dissicile etiam diu seruari integrum potes quod in area manifellem aduerit: tale enim etiam in puteis citi si me humescit, ac putrefit, arctis nimirum, atque angus is locis inclusum: nam in horreis, spatiosiore scilicet loco: Ninquo huc. atque illuc transferri identidem solet, crebra ista ventilatione tardius putredinem,ac curculionem sentit. Haec autem rritici putredo ita interdum conspicua est, ita omnibus patet, ut quid agendum sit, neminem lateat: nam quod ita afle ctum eii, igni

potius, quam hominibus praest are pabulum debet: non raro

86쪽

De Relat. Medicorum. Lib. I. f

autem obscura quaedam contrahitur malitia, quae emendari Polle quibusdam videatur: quae res quoniain in consultationem cadere solet: ideo olfactus , guli usq; praesertim est consulendus : nam quod triticum vivi non est , male olens, atque aere deprehenditur. Atque hoc libere a communi victu abdicandum censeo. Quamquam ne quidquam temere agas, Praestabit, ut rem omnem penitus explores, & molere,& subigere & panes etiam conficere t qui deinde quales sint, sese facile prodant. Atque interim id tibi memoria firmiter tenendum est: nimirum, triticum,ab eoque consectos panes, deterrimum esse eduli j genus, cum aliquam contraxerit putredinem e ac tam nobis inimicum, quam familiare etiam, cum integrum, incorruptumq; seruatur. Neque aliud arbitror significare Avicenna me voluisse, cum scripsit impedimentum pa- e 3 ρ. Doe. a. nis, cum non digeritur , multum esse t non sic autem carnis: ς DI

quod etiam in omnibus boni succi alimentis, si quando in

alienam qualitatem degenerant, usu uenire verissime memorauit Hippocrates .f Nec puta, quod tamen aliqui temeres Lb.de .i'-crcdiderunt, contractum in tritico vitium putredinis, posse ctionibus. alia coctione tolli qualis in his coctis panibus, ac nauticis fieri videtur: nam tam penitus inhaerere,atque obfirmari illud videtur: ut ne anti quidem panes priorem noxam deponant. Praeterea hoc tu aliud in tritico vitium aduertes, atque amovebis: cum scilicet loliij multa copia illi connascitur: studiose enim secernendum curabis. Cum enim praua, inquit Galenus, Isuisset anni constitutio, lollium astatim tritico in- g r. Alimen nasci contigit: quod cum neque agricolae accommodatis ad cor 37. eam rem cribris, exacte perpurgassent: neque pillores, quod paucusic siet tritici prouentus: statim quidem multis caput dolere coepit: ineunte vero aestate incute inultorum , qui comederant , ulcera, aut aliud quoddam symptoma, quod succorum prauitatem indicaret, eli subnatum: non agitur, in inquit, oportet nos in purgandis seminibus, qnae ad esum comparantur, esse negligentiores: persuasos etiam si noxam quae quotidie fit, ob exiguitatem sensu non percipimus, quod tamen longo tempore ex ipsa coaceruatur, deniq; erupturum. Atque haec Galenus, qui nos non solum de expurgandis seminibus recte admonuit: verum etiam quae syinplomata tollium

auferre solet, ne aliquando similis nos fallat occasio, diligen-L ter

87쪽

Fortunati Fidelis

b Di bo ter ante oculos ponit. Praeter haec autem tritici vitia. rubigo ε ' .etiam aliquando in primo ortu ipsum occupat , coelelle ma i Lib. 8 cap. lum vocat Plinius, ι ac nullo minus noxium ita igitur vitia' 7' tum triticum siqua aesitare ciuitas cogitur: quod quidem in magna annonae caritate euenire non raro solet, multa etiam videas morborum genera populariter vagari: nonnulli enimi Gai. τοι p. a putridis, i ac pesti seris febribus intereunt: aliqui postulas instar scabiei, ac leprae in corpore contraxerunt. Quamobrem si euitare tale triticum liceat,saluberrimum suerit: sin minus, sat est, quae inde euenire solent mala, saltem praecidisse. Hordeum vero in pani lici j vi proximum tritico est: quod etiam in Libro 38, in cibis fuisse antiquissimu testatur Plinius , in ac panem inde V 7' confici solitum di quamquam vita deinde damnauit. De hoen De attenμ' nihil est, cur multa dicam: nam tametsi hordeaceus u panisun. in i si' iii mis excrementosus est, ac arce crasseq; nutriat: attamen

quia famis aliquando subsidium praestat: quidquid id est,progratia potius habendum. De caeteris vero cerealibus seminibus : Zea, Secale, Panico, Milio, ac similibus nonnullis, nihil hic memoro : nam quamquam panes alicubi inde confici solent: attamen quia nec tam facile putrescunt: nec in tam communem usum deuen unt: ut iam facile carere illis ciuitas ossit : propterea nihil attingo. Legumina autem, cicera, abae, fas coli, lentes, & simili, quoniam non ita nobis necessario sunt usui: minorq; illorum prouentus est, quam qui ultra hyemem asseruetur: ideo raro illa vulgo vitiosa venduntur: si autem fiat, ut in magna sterilitate inde etiam necessarius victus comparetur: s ciendum quidem cli, exiguum excrementosum , statu lentumq; , ac prauum omnino este alimen- . tum, quod inde praeliatur: attamen silent tunc medicinae loges, ubi sana surget ne cellitas. Sic igitur Aeno leguminibus vescebantur , quamquam crura imbecilla fierent : N eruo etiam tametsi his genua dolebant. Attamen quia nihil illi praeterea quod comederent habebant: satius elserebantur, prauum aliquid, quam nihil omnino esse. De Ditiatu carnibus agnoscendis.

A Nimalium carnes. N in frequenti usu sunt, & vitium sat

piisime contrahunt: ut diligens propterea danda opera Digiliaco by Coosl

88쪽

De Relat. Medicorum. ILib. I. τὶ

sit, ne ex publico illorum usu, si quando vitientur, publicum quoque damnum in ciuitate contingat. Porro animalia, quorum carnibus quotidie vescimur, re suspectae aliquando ad valetudinem esse pollunt, cum scilicet alienam acquirunt naturam, inter gressilia boues praesertim sunt, sues,verucces: saepe etiam & caprae, di oues, & hirci . Atque horum caro si recens sit, nulloq; externo vitio contaminata,ac suo quiq; tempore ae sitetur, usum praebent valetudini: nam quamquam caprilla, ouillaq; , di hircina minus boni sit alimentit rusticis tamen corporibus,& quae illi diu assueuerint, aut plane salubris est, aut non ita certe improbanda, ut hoc in loco ratio illius habenda sit . Sed in hac re adnotanda est Galeni sententia, qui ad carnium , inquit, o concoctionem nonnihil refert tum consuetudo: tum vero non minimum earum carnium. quae allum untur, parsimonia: ac denique ipsa totius corporis inanitio, quae illis necessario accidit,qui quotidie in priuatis operibus sese conficiunt: carnes enim inanitae rapiunt ex ventre succum non modo semicoctum: sed nonnunquam etiam omnino crudum, atque incoctum, cum cibo assumpto, operibus sese reddiderint: quod autem eorum plerique, qui Iaboribus se consecerunt, a prauis cibis minus laedantur, in causa est, quod his somni sunt prosundiores: quae res ad concoctionem multum conseri momenti. Sed cum haec Galenica verissima 'bique fini: attamen rustici, & qui se immoderate exercent, intempestiuae huius generis concoctioni haudquaquam fidere debent: nam de illis idem p loquens: ob hanc, inquit,causam hi grauissimis morbis prehenduntur,& ante senectam in tereunt: quod etiam si ipsos plures ordine noctes insomnes ducere coegeris, morbis statim corripientur. Et alibi, qobeam, inquit,causam omnibus praui succi edulijs censeo abstinendum: etiam si ea quibusdam concoctio sint faciliat quod scilicet prauus succus semper eandem retinent naturam: quo fit, ut vitium in venis colligatur: ac postea exiguam ad putredinem occasionem nacti subres malignas accendant. Verum cum haec ita se habeant, sunt etiam certa quaedam anni tempora , in quibus animalium carnes aut salubrius praebent alimentum: aut minus noxae certe esse reputantur. Ergo cum

Propria alimenta, di quibus ante alia gaudeant, abunde ipsis suppetunt, optima ad nutriendum,atque ad valetudinem opinu. -υ . L a por

ε x. Aliment.

cap. 6.

89쪽

ν 3. Aliment.

cap. 2.

portuna esse censentur. Quamobrem verissimc Galenus. νQuemadmodum,inquit, amna alia, quibus alimenta omnia assatim praelio sunt, longe se ipsis in cibo evadunt praestantiora: sic deteriora fiunt, quibus ea minus adsunt. Boues igitur,quibus herbas altiores pasci est naturale,tunc manifeste fiunt ob-aesitores,succiq; melioris, cum herbae augescunt, ac densescunr,& ad semen producendum festinant: nam hyeine vereq; priamoinc medio fiunt graciliora,& praui succi. Oves autem quia humili herba nutriri queunt, primo, ac medio vere sunt praestantiores: aestate autem prima,ac media caprae: cum scilicet

fruticum germina, quibus ipsae vesci solent. sunt frequentisi,ma. Sues aurem domesticos, quia glande illi unice delecta tur, ideo hyeme praesertim salubriter esitamus. De his etiam

omnibus non minus diligenter egit Oribasius:s nam, sues,inquit , verno tempore, usque ad occasum autumnalem Pleiadum sunt pessimi r.ex eo vero tempore usque ad vernum tempta optimi ; caprae hyeme pessimae t. vere autem usque ad A cturi occasum esse meliores incipiunt. Pecudes quoque hy-berno tempore sunt pessimae: post aequinoctium vero usq; ad solstitium aestiuum pinguescunt. Boues vero cum herba stu-ctnm serat, & sinito vere, &. per aeliatem totam. Ex auibus nonnullae per hyesnem sunt optimae, quae nimirum hyeme a parent , ut merula sturnus, & palumbus. Attagenes vero, Scatricapillae autumno praestant, itemq; ficedulae, & luscinia, de coturnices eo tempore sunt pinguissimae. Galli vero gallinacei hyeme non admodum corpore augentur: & praesertim in austrinis locis: turtur vero autumno excellit. Expiscibus praegnantes optimi sunt, caris arabus,dc mollies sepia,&JoEgine S : alij vero scuin o uix incipiunt incubare, & capitones. Cum veto tatu pleni sunt, tenues sunt,& non nutriunt:& multo etiam inagis, cum partum ediderunt. Tynnus autem post Arcturum pinguissimus est: aestate vero est deterior. Ergo quo quaeque tempore praestent animalium carnes,latis hactenus demonstratum puto. Quamobrem si fiat, ut aestate, verbi gratia, sues, siue a I:orum animalium penuria, siue alia etiam . de causa ad publicum usum mactentur: nostrae tunc fuerint

partes, quam mala ciuitas inde sit habitura, palam profiteri. diam huinidis ima caro in magno aestum inflammabilem succum Praebet, ac putredini aptissimum. Sic etiam si media hyem C

90쪽

ve Relat. Medicorum. Lib. I. 7

hyeme proponatur ovilla, caprinauer etenim quod hae dissi-Mulier, & deterrime tunc nutriant, e re publica omnino merit, illas euitare ac palam danxnu exponere. Hircorum etiam caro. quamquam ineunte aeliare optima pascua tortiantur: attamen quia tunc coitu, serociunt, dccxcandescunt , vlaee.Carnis foetor Plurimus , succusq; acerrimus generatur: tutius

est, si illo tempore abstineas. Sed hoc in loco non tu utiliter admonendi sunt mihi iurii ores Medici, quam plurimi intersit, in iudicandis alimentorum facultatibus, assumentium temperamenta , ac naturas intueri' nam cum mussoribus aliquando

hircorum caro publicὰ proponeretur, multiq; illam improbarent: quod scilicet duristima esset, ac pessimi. bmnino succi: indignaq, propterea, quae in publicum usum veniret. Res ad

magistratum delata est: ac mea, aliorumq; medicorum roga ta lententia. Ego autem, qui operarios valido esse temper mento probe sciam , ac ventriculo ad concoquendum ante

. alios robusto: quiq; vulgaria haec cibaria, ac succi deterioristi libenter assumant, & optime etiam conficiant: delicatiora vero, ac magis laudata exiguo prosectu est tenet atque ea , quasi multa flamma exiguum inmitem', dissipent, de in hal, e tum vertant. Cumq; etiam minime ignorem', hoc genus h minum longa: annorum consuetudine improbis his edulijs. plurimum istaeuissedi his omnibus dejcausis hircos publice mactari, ac messores innoxie e sitare posχ, etiam proposita relatione ostendi. Nam quod dilrissima illorum sit caro , di

aegre concoquatur, hoci plum urbanis tantum hominibus negotist facesseret: nam rusticorum valida, ac pene ferrea natu-

. Tahanc difficultatem eontemnit: praeterea vero si quid viiij est: nam nescio quid sapiunt virosi ac male olent: id quoque alteratricis robur, quae in quibusciam animalibus etiam lapi Iose uincit: item longa in duris cibarijs consuetu do, quae ad naturalem familiaritatem proxime accedit, adeo in melius

Nertit: ut hoc nomine etiam deterrima quaeque commendari

soleant. Diligenter igitur considerandum quibus hominibus qui cibi proponantur: nec artificis e st, nullo discrimine de alimentorum facultatibus quidquam determinare. Ergo v-nius hoc hircinae carnis exemplo, quid de caeteris dicas, non obscure eadem ratione coni clavlicet: Verum de his carniabus, quae nullo adhuc externo vitio correptae sunt, satis hoe

. ra dictum

SEARCH

MENU NAVIGATION