Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

iuvenis ineonsiderate effudissem.' Verum si qui, ad eas attenderit ea tiones, quibus ejus animum praemuniti iussi, quisquis ad has amatorias

scriptiones accesserit, exuat is fortasse anteceptam animo opinionem, mihique assentiatur.' Nee imparatus ad argumentum hoc tractandum accessi ῆ nam am P, toriis hisce narrationibus, Graecis dc Latinis, iamdudum dederam ope- i ram, dc Longi Sophistae , ut supra a me dictum est, reddita fuerant a me Latino sermone Pastoralia; dc vetetibus etiam Gallicis Fabulis, ante du- centos trecentosve annos scriptis , etiamnum puer, summopere sueram delectatus. Saepe quoque sorores meas duas apud me praedicantes audiebam ristreae Fapulae, ab Honorato Vriso scriptae, amoenitatem & elegan- tiam, rogaruntque me etiam aliquando , ut ad eas ruri tum agentes deferrem Librum, quem simul per otium legeremus. Parui illico : atque hae lectione ita assiciebamur interdum , ut nobia aliquando excuteret lacrimas, vocemque dolor interciperet. Hinc vehemens incessit quoque

. mihi cupido in hoc genere scriptionis periclitandae meae industriae. Quamobrem fabellam hujusmodi ipse quoque lucubrare institui. At qui in eam inserti erant & relati casus pene omnes, non ad arbitrium, uti fierii ' solet, fuerunt conficti, sed reipsa vel mihi ipsi contigerant, vel hominibus certe mihi bene cognitis. Adeo ut piaeter rerum ordinem, eventuumque contextus & commissuras, in quibus tamen tota fere ars posita est, eaetera petita essent extrinsecus. Paucos autem adhibueram lucubrationis meae testes; quas mihi tantum & Musis eanere voluissem, ut est inveteri proverbio. Donec quadragesimo post anno cum forte nonnihil doea incauto mihi inter mulieres excidissent, tam assidito convicio postularunt a me copiam ejus sibi fieri, ut importunae petitioni cedere tandem sm coactus: sed ita tamen, ut nunquam exiret ex manibus meis, nullamque ejus excipi descriptionem passus sim'. Est in litore Cadomensi, non longe ab ostiis Olenae fluvii, Templum beatae Mariae Virgini sacrum, satis antiquum, sed incertae aetatis iv originis,

magna circumjacentium populorum & externorum etiam concursu se

quentatum , Deliurandaeum dictum pervulgato nomine , sive ab agro Yvrandaeo, in quo situm esse fertur' sive a liberata & servata gente, sanctae Virginis cultrice. Illuc sub vernum tempus procedere solent supplicantium Cado mensium ordines rite instruisti, sanistissimae Virginis lau-

. I669. des decantantium. Tunc autem vehementi earum quoque laudunti carmine celebrandarum desiderio accensus sum; at eo carminis genere, quod

inatui aptiantili t&facile, quodque per arva lata solsmni pompa spatian

482쪽

COMMENT. DE REBUS M. LIa. V.

Iortes exhilarare posset, & ad platatem excitare. Huiusmodi ergo earmen a me edit lim et , quod piis auri bus placuit,& inter sacras precationes acceptum est ex mandato Ei ii copi; & cum ad Templum illud solemni pompa procederetur , cone tini iam inde solitum morem hunc tenuit pia gens permultos

annos: quem postea inter nussum ut revocaremus, neque hoc nostri adve sus sacram Virginem cultus & reverentiae monumentum pateretur intercidere, in tabula m H litorea curavimus insculpi, & intra ipsum Sacellum ad

parietem affigi. Quod ut illic, ita hic quoque ob Lectorum oculos visum est

repra sentare: Disa Servatrix, bona Bajoeani Ultoris custos, prece qua rogantum Non gravμ flem , mala Cadomaeis Finibus arces En cliens sacraι tuus his ad aras Accidit pronus, meritosque dulcem Increpans plectro citharam sonante Dicit honores' Horruit foeto tua nactus amo, Pactor es ossa simulacra terra, Agna cui Amplex praelit latentis

Numinis index. Vngvla terram fodiens bisul ' Fertur obstipos tenuisse vultus, Immemor prolis pecuε, virentis Immemor herbae. Proximis circum sudiose eampis Advolat pubes rigidus colono Ponitur vomis, labefacta I nquis

Iugera fossor.

Inter arentes resupina glebM. Laeta contingi manibus piorum,

Floribus spargi patiens odoris Prostat imago. 'At honus tandem precibus Sacerdos Rite concepth setio jacentem Erigit campo, flabilique tegami Sede reponit.

483쪽

ue tuo pendent capiti coronae, His tu, flammis adolemin aras ἡ Hic odoratos tibi dant Sabaea

Dura vapores.

Tu maris svictus rapidos Britanni Nutibus rectrix moderaris aequis; Te procul summa pavidus salutat Puppe magister. Littoris compos, dubiisque 'nauta Te canit functin pelagi periclis, Et coronatos decorat tabella Supplice postes. Aridos per te rigat imber agros; Imminens per te segetes adultas Transvolat grando, tumidisque nutat Merges arsis. Ad tuum tendens pia turba limen oppidis exit bene feriatis, Frigidae vernis ubi mitigantur

Solibus aurae.

Flaridis lente spatiata eampis Pompa dum procedit, Io triumphe, Plebs canit; laeto praeit ore sacra

Verba Sacerdos. Laela valges Doveraeque circum

Adponantsaltus, viridesque ripae; Rupibus longe latitans marinis Adsonat Echo. Flamines fesse operantur aris et Hinc ου hine supplex tibi Ianguidorum Turba procumbens onerat piis aiataria donis. Tu salutari relevas iacentum

Arte languores; oculis tenebras

Pellis indulgens,'iniqua linguae Vincla resolvis.

484쪽

COMMENT. DE REBUS &e. LIB. IV.

Per recurrentes revoluta febris

Temporum Drsu, fugit inquietis Protinus membris, fugit aestuanti Aere pestis. o parens Nati,sobolesque Patris, Si sinato dominaris axi. Altior nimbis. cs agente menses Altior astro: Seu polo lapsam mage Cadomo. Arva delectant, rejonumque propter Littis aurato tua Templa gaudes m re curru :

Nostra devoto tibi cunque Mus Serviet plectro, tibι nos serpetraurus aeternis veneranda circum Tempora ramis. Lavi Deum vivax maneat parentem: Natus extento celebretur aevo

Spiritus longis adolescat ingens Gloria sectis.

Coniunctus erat mecum etiam tum Segraesiis intimo familiaritatis usu: & quamvis diversa plane nobis esset ratio studiorum, cum ipse extra Gallicae poeticae fines non prodiret; me vero exerceret aliud genus lia terarum, consentiens erat tamen in reliquis voluntas, & par animorum coniunctio ; ut ne iuspicarer quidem ullam omnino intervenire unquam posse caussam discordiae. At intrevenit tamen, me quidem inscio& invito. Iurare enim possunt quolibet sacramento, persancte me CO-luisse amicitiam nostram, nec ei usquam defuisse. Attamen in quotidiano vitae usu frigide mecum agere hominem tum primum sensi praeter solitum; deinde etiam dissimulanter, nec pro consueto candore; aspere quoque nonnunquam & duriter; ac denique contumeliose; ut ne M. ID. in medio quidem gravissimorum hominum consessis aliquando atroci-hus maledictis in os mihi ingestis abstinuerit: meque ita saepius lacensium ne verbum quidem reposuisse, testes habeo cordatos viros, quos vehementer ostendit tam effraenis petulantia. - Quamvis autem totum se iamdiu ab amicitia mea se averterat, exstabat tamen inter nos aliqua

Prigine nostrae necessitudinis species, comitate quadam coniuncta, α

485쪽

PETRI DAN. HVETII

sermones nonnunquam de rebus literariis cum eruditis amicis miscebamus. Cumque incidisset aliquando controversia de Virgilianorum versuum sententia, quibus AEgyptum ait Poeta urgeri vicinia Persidi s . , fe- & cundari ab amne devexo ex India, Nilo scilicet: cumque locum hune i

Xatum dc mendosum esse contenderet Seg sius, ac vanis etiam coniecturis fretus interpolare auderet; ego contra integrum esse asseverarem ,

planumque & intellectu facilem , si modo peripecta esset. Veterum de ortu Nili opinio, qui in India oriri eum, & ex ea in AEgyptum profluere, falsis quidem, at pro certo tamen &coii stanter arhitrati sunt; tum ille

Vero Vehementer excanduit, parum aequo animo serens, futilium opinationum suarum vanitatem coargui, palamque fieri quam parum illi facultatis esset&instrumenti ad explananda Veterum scripta', ac multo etiam minus ad ea, si res postularet, in integrum restituenda. Biennium totum abfiaeram Cadomo, meque in Patriam revoca erat recula mea familiaris , & molestae potissimum lites, quibus perdiurum misere conflictatus. Tunc autem post longam absentiam magnis fueram gratulationibus exceptus publicae Academiae . quae mihi altera Crens & altrix suit. Vna adfuit magnum eius ornamentum Henricus Hallaeus Antecestar, Antonii frater, quem Iuris Antistitem, haud secus quam Servium Sulpitium merito dixisses , & in cuius exhedra primis meram pertinentis ad leges scientiae elementis institutus. Cumque aue prima hac adolescentiae meae studia mihi revocaret in memoriam , Ecquid vero, inquit, meministi disputationum illaruin, cum tu publice responderes de Iure Pontificio & Civili, dignusque visus estes, qui non m Lyiarurn modo & Prolytarum subselliis, sed in noliris quoque cathe- consilerest Adeo mihi, inquam, non excidit vestrum istud tam nonori licum de me iudicium, ut mirer potius, me mei decoris tam pa-'rum misi studiosum, qui non aliquod optaver m publice eXstaru VO-untatis in me vestrae & gratiae monumentum. Quamobrem nunc tanem rogo Vos, ut pro more in Academiis recepto , quae tum neglecta consequar favore vestro, chrtisque diplomatis appareatestificatio disputationum i ' .artim, quae, si ita res serat, uti possim. Id Vero ab iis S lihenter & liberaliter praestitu ii est. Inde adeo inter Jurisconsultos locum tenui, & in illustre suum quoque honorariorum Juis Doctorum Collegium adscivit me Parisiensis Academia. Proselibrio ea fungebantur Iohannes Douiatius & Petrus Hallaeus, ciplina Iuris pereruditus uterque, & antiquitatis notit; a excultus,

486쪽

ac poetica etiam facultate clarus,quos passibus aequis sequebatur Collega, ituris quoque peritissimus, municeps noster,& amicus summus, Michael

Delarus

Fervebant tum maxime, non doctorum solum hominum, sed p tentiorum etiam studia in comparandis veteribus numismatis, ad eaque eruenda , colligenda , & grandi etiam pretio ,edimenda indagatores passim submittebat clarissimus Coibertus, quibus ut armarium locupletaret regium, suosque ipsius loculos reserciret. Memineram autem via disse me olim Cadomi non spernendam nummorum huiusmodi, nec deterioris notae congeriem, apud quosdam tenuis fortunae homines haereditate relictam. Quod ubi Coiberto per me innotuit, dedit operam, id ut pretio comparatum, integrum, nec ulla parte imminutum, hona que fide ad se perserendum curarem. Tametsi autem omni adhibita diligentia praestare id conatus sum, vigilantiam tamen meam elusi subin idolorum hominum perfidia a quibus clam subrepta fuisse comperi rariora numismata; etiam, quae vidisse me cum aliis & contrectasse recordabar. Quamobrem Coibertum adii, ac significavi, quoniam per imprudentiam meam de incogitantiam os mihi sublini passus essem, aequum esse, ut poenas ipse luerem supinitatis meae, & quodcunque illud esset

numismatum servari m in meos usus, pretiumque pactum de meo persolverem. At conditionem non accepit Coibertus , damnumque in secum numismatibus recepit.

Dabat tum literis operam serenissimus Delphinus , dc Praeceptore utebatur Picario perinio. Is ex piaeside Inquisitionum Parisiensis Senatus adscitus est ad id munus literatorium . cum regendae ejus adolescentiae moderator accessisset Montauserius, saepe iam a me appellatus. Utque ab annis aliquot propensam in me voluntatem multis modis fgnificaverat, tune eius apertius testificandae occasionem nactus, minime ei defuit. Cum M. Iεός.

enim Rex, ad meliorem Delphini filii institutione adjungendo; censuisset

quotidianos literatorum hominum congressus , ut circumsonarent pueri aurea sermonibus eruditis, meque ad id munus assum voluisset, Regis propositum consilio suo confirmavit Montauserius, reique exsequendae curam in se recepit. Qua re intellecta, vehementer commotus perinlus. venit ad Montauserium , factam sibi fraudem querens . quaesitum sibi aeparatum aemulum , dictorum suorum omnivo insensum observatorem, ac fortasse etiam obtrectatorem. Has suspiciones dimovere quidem blandis verbis nitebatur Montauserius; parum illi perspectum esse meum

487쪽

PETRI DAN. HVETII

non morosum , non litigiosum; seque facilitatis meae, futuraeque internos concordiae sponsorem dare. Pertendit ille contra, se jam expertum quid sibi esset a me cavendum . certo sibi compertum esse primariae dignitatis viros & feminas, Coibertum in his, & Mariam Rohanniam . Claudio Lotharingo, Capreosiae Duce, marito suo viduatam , secreto quidem, at enixe tamen, in se ejiciendo, meque subrogando laborasse; iam tunc cognoscere se, easdem sibi denuo, sed alia via strui insidias, at nihil eerte tale exspectasse se 1 Montauserio, quem rebus suis favere putasset. Huiusmodi tandem exprobrationibus victus Montauserius, confert se ad Regem, exponitque invitus, nec.Perinio mecum, nec mihi cum Perinio facile convenire posse, vererique se ne haec animorum dissensio Serenissimi Delphini institutioni sit obfutura. Verum quod praeposterae Perinii interpellaverant querelae , id ad exitum eius tandem obitu pervenit. Paucis enim post mensibus quam haec erant acta cum fato concessisset, subrogando in demortui locum Praeceptoris ea ratione consultum est, quam mihi privatim reserentem Montaulerium saepe audivi, quaeque I6ro. hic, ut rerum ordinem pro instituto sequamur, exponenda eae Narrabat ille exstincto Perinio, negotium sibi a Rege datum, ut de aliquo sufficiendo cogitaret: sibi vero tum praecipue propositum fuisse eo Regis animum sensim inflectere, ut sponte sua me in hunc locum cooptaret se quidem contexuisse indicem eorum omnium, qui ambirent id mune, ris, suaque nomina ad Regem deferri postulassent, quae centenarium pro pe numerum exaequarent: Regi legendum dedisse indicem hunc, nullo praetermita; tum ad eorum subiunxisse nomina , qui hane sibi quidem non depoposcissent provinciam, at ea tamen maxime viderentur esse digni; singulorum praedicasse virtutes & merita ; & in hune denique serrmonem suam conclusisse sententiam, Nunc si quaerat ex me Majestas tua,' quem ex his potissimum aliis anteferendum censeam, tres omnino excerperim ex hoc numero , muneris hujus functioni prae caeteris, uti mihi quidem videtur, idoneos, Menagium, Bossuetum, &Huetium, quos in ter statues pro tua sapientia, cuinam piores partes sint deferendae: quibus

dictis spatium aliquod sibi silmsisse Regem ad deliberandum. Atqui, inquit Montauserius, res , me eo fuerat deducta , cum praeviderem reiectum iri Menagium, Regi vix de nomine notum ' nec admissum iri putarem Bossuetum , cujus aetas omnis vel in Theologorum contrita fuerat subselliis, vel in sacris concionibus ad populum habendis, inexercitatum vero ad studia humanitatis, quorum vel tum maxime ad instituendum

488쪽

COMMENT. DE REBUS dce. LIB. V. . . . IIs Delphinum usus erat; ac suturum propterea, ut in te prae aliis deligensio iudicium Regis acquiesceret; praesertim cum paucis abhinc mensibus iunctioni huic adhiberi te & admoveri voluisset: verum, inquit, aliterrcs cecidit ac speraveram; cum enim Bossuetus, vir eloquentissimus, saepissime, nec multo ante id tempus Regis aures delini verit disertis concionibus, eiusque voce totius Aulae parietes etiamnum personent, facile eo adductus est Rcx, ut illi demandaret provinciam hanc; sed ita tamen, ut succenturiatus ei adiungereris. Agebam tunc Cadomi, .nondum plane recreatus exacutissima febri, A u. Ism gravissimisque intestinorum doloribus, ex .redundantis ac sermentescentis bilis contumacia ortis. Accitus ergo urgentibus & crebris Montau. serii literis, prosectionem meam tantisper procrastinandam censui, dum confirmarentui vires, & Bibliothecam meam ac domesticum instrumenis tum omne compingerem in fasces, quos mari committerem , ut per Sequanae ostium adverso flumine Lutetiam deveherentur. Cadomum enim ad hanc diem praecipua fuerat ac nativa sedes rerum ac studiorum meorum; & quamvis in alia excurrerem loca, illic tamen certum

di constitutum hactenus habueram domicilium atque larem. Nec diu tamen discessus meus protractus est atque ubi Sangermanum veni. consalutato Rege, Delphinum ipsum decumbentem offendi ex morbo, leviculo quidem, at pertinaci & diuturno. Haec contigerunt sub autu- innum anni septuagesivi supra sexcentesimum & millesimum.

LIBER QUINTUS.ΙΝ Aulam adventanti mihi, & in Delphini familiam & eomitatum

adscito, nihil potius suit, quam ut Serenissimo Aurelianensium Duci, Regis fratri, aliisque regiae stirpis Principibus debita officia exhiberem; in primis vero Ludovico Borbonio, Principi Condaeo, quem pron erito suo vere Heroem dicere possis . non ob inusitatam modo in

titudinem, & invicti animi robur, resque bello praeelare gestas; sed de propter sublimis ingenii praestant am , singularemque in omni pene

genere literarum eruditionem. Sic enim erat, quod nec ex primo eius aditu & congressis coniecisses: adeo innatam virtutem modestia

obsepiebat. Accedebat infinita sciendi & discendi cupido. quam ale bat continua lectione librorum omnis generis. Libenter hic equidem commemoraverim, quod & ad laudem meam pertinere duco; statim atq;

489쪽

prodiit in lucem post annos aliquot Demon ratio mea Evangeliea , tanta aviditate fuisse ab eo arreptam atque lectam, ut infra dierum septendecim

spatium totam devorarit; nec ita tamen ut res delibaret properanter, leviterq; perstringeret nam & totius operis Ormarni & partes singulas m lustraverat attente, & accurate perceperat; multaque super iis quaesivisse S me de rogitasse, ut mirarer tam expeditam in eo animi solertiain oc saga

citatem

. Iucundissimum mihi tum fuit munuscula accipere ab illustrissimo principe Leopoldo Medice Cardinale, qui cum ad hanc diem nullus mihi

usus intercesserat. Libellos nempe duos,quorum altero continebatur de scriptio exsequiarum, quae Ferdinando ipsius fratri fuerant celebratae; al- . tero observationes quaedamFrancisci Redii ad rem physicam pertinentes. Gaudebam imprimis, cum agnoscerem eam gentem, quae exstinctum per Europam amorem in literas , de benignitatem in Literatos prima suscitavit, obtinere nunc etiam morem pristinum, studio sque homines benevolentia sua de beneficiis decorare.' Iisdem sere temporibus veniebat ad me Lantinus Senator Divionen-ss, honarum artium scientissimus, qui tum agebat Lutetiae; cumque se quens nobis sermo esset de Salmasio, penes se esse dixit Libellum ipsius De homoυmis plantarum . qui nondum prodierat in lucem; ac compotem quoque propediem se futurum vitae Salmasii a Lamario Senatore itidem Divionensi scriptae; me vero, qui Salmasinm novissem olim familiariter, nonnihil ad operis huius absolutionem conserre posse, vel monendo, veIdocendo, vel plurima reserendo, quae Lamario ignota, aliis observata non essent ό petere itaque a me Lamarium, ut scriptionem suam mitti ad me paterer, quam perlectam emendarem, si ita res serret,uel novis accessionibus amplificarem. Ad ea nostquam libenter annuere me dixi, missa statim est ad meSalmasianae vitae historia, quam recognitam multisque adauctam intrementis remisi adLamarium,cuius in scriniis sepulta ad hanc die iacuit. Hoc ipso tempore ad aliquam secum iungendam consuetudinem be- nigne me invitavit Harduinus Perefixius, Archiepiscopus Parisiensis. Ac- cepi conditionem perlibenter, ad eum lue sine mora me contuli. Nec diuta .rien oblato beneficio frui potui dum enim ille haereret Lutetiae, iaci bar ego Aulae fluetibus, &ab urbe sere abstrahebar r nec multo post fato ipse concessit. Successorem is habuit Franciscum Harlaeum, ex Archiepiscopatu Rothomagensi illuc translatum, cum quo mihi vetus intercesserat

. i656. notitia , ex quo mihi admodum juveni tonsuram contulerat Ecclesiastu

490쪽

Vehemens enim me tenebat cupiditas studia mea ad Religionis Christianae vel Ornamentum vel tutelam reserendi 1, quod etsi aliquatenus praestare poteram, si Origentinorum omnium operum susceptam absolvissem editionem, iam inchoatam & assectam, nec infelicibus auspiciis in vulgus emisiam; cossilium tamen id omne abieceram, quippe nec sperati suppetebant codices antiqui , dc, si verum proloqui fas est . deterrebat maobscuri laboris magnitudo, malebamque in minutis observationibus, de vili variantium lectiomim aucnpio, ab aliis quam a me humilem ac pene servilem operam collocari; cum praesertim obversaretur animo splenis didior quaedam forma operis, dc Chri1tianae rei, uti quidem rebar, promovendae longe utilior. Dum enim attenta dc diuturna meditatione arissumenta omnia , rationes, probationesque diligenter circumspicerem,

quibus stabiliri de confirmari posset Christianae Religionis veritas, viam quandam opinabar iniri posse, novam illam quidem, dc a tritis orbitis

semotam, at certam tamen, simplicem, apertam , dc directam , qua d monstraretur eadem veritas; atque haud minus exploratam, comperta de indubitatam, quam sunt probationes dc epicheremata Geometrarum,

qui jactant se non persuadere, sed cogere. Atque hanc cogitationem, grandem oppido dc seriam, vel tum maxime volvebam in animo de coqnebam, cum Serenissimi Delphini institutioni admotus sum. Nee M. I ac mihi videbar profecto utrique ossicio eommode satisfacere posse; hoc enim assiduam postulabat & actuosam operam, illud meditationem tranquillam . continuam, nec interruptam. Magna praeterea adhibenda copia librorum, evolvendi sacrorum Codicum interpretes. Patres Ee- clesiae , rerum divinarum dc profanarum scriptores, antiqui & r centiores, consulendi, 8c inter se conserendi. Quibus vel colloeandis dc disponendis in privatis regiarum domorum habitationi bus spatium deerat; tempus vero evolve dis , quod totum Princi-

pis studiis dc aulicis ossiciis debebatur. Quibus incommodis o curri posse speravi iamma diligentia , magnaque temporis parsimonia.

Quamobrem sic deerevi in animo meo, millas sinere omnino mihi perire horas 3 ne eas quidem , quae aliis vacuae esse solent, frustraque conteri. velut in faciendo it nere , vel in somno conciliando . ves sta- ., tim a kmno, cumque surgens e lectulo sumerem vestes, vel cum quiecti me tradens eas deponerem. Praesto enim tunc erant pueri anagnostae; nam in famulatum apud me illiteratus admittebatur nemo. Saepissime praeterea post praestitam per diem Delphino operam , furtim

SEARCH

MENU NAVIGATION