Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

96 PETRI DAN. HVETII

incuriosus & inscius; cum perfertur ad me , in eorum esse me numero, quos gratificatione sua exornandos Rex judieasset. Cnmque benefice tiam hanc bis terve ad summum senserint plerique, collata ea in me est & continuata per multos annos, etiam post Coiberti mortem. Venerat in Galliam paucis ante hoe tempus diebus Comes Totius

a Rege Sueciae missus, qui Legati munere fungeretur : Capellanum adiit illo, quem mihi sciebat veteri necessitudine addietiim; dixitque habere se in mandatis a Sueciei regni Proceribus, denuntiaret mihi universis illorum suffragiis delecti m esse me, cui Regia sui in literis instituendi

cura traderetur quapropter maturandam esse profectionem meam in Sueciam ; quae cum absenti mihi significare non posset, sagebam enim tune in Normania) rogavit Capellanum id ad me confestim perscriberet. Nec officio defuit Capellanus. Verum ego Suecici caeli incleme tiam expertus, gentisque asperitatem, & mores a Gallica urbanitate adeo alienos, oblatum munus modeste repudiavi. . . Hoc tempore Cadomo iter habuit Spiritus Flexiarius, in Episcopatu Nemausensi nuper defunctus. Erat ille deditus studiis Eloquentiae &Poetices , quas locupletaverat praedivite humaniorum literarum instrumento. Iter ille tune habebat in agrum Constantiensem inferioris NON manniae: utque mecum erat veteri necessitudine coniunctius, correm ad me in Bibliothecam suspenso gradu , & incogitantem metissimis implicat complexibus. Nec ego sane mediocriter iucundissimi amici ad- ventu laetatus sum. Florebat tunc eruditis & ingeniosis hominibus Academia publica Cadomeissis' nam praeter laudatos iam a me Hallaeum dc lirum non leve attulerant et decus Gulielmus Pyrrho &Jacobus Larius. Professor regius uterque Graeearum literarum; ille etiam clarus editis in claudianum luculentis Commentariis, ad usum Serenissimi DelphinLLustrabat per.eosdem dies Normaniam Provinciam Sammaurae Montauserius, ei regendae nuper a Rege praefectus. Et quamquam mihi nupera admodum erat cum eo notitia , nec in illius usquam ven ram , vel collocutionem, vel eonspectum. literas tantum ad me ded rat plenas humanitatis; is tamen cum Cadomi esse me sciret hoc tempore , quo jam prope venturus erat, rogavit amicum quemdam meum, 'virum nobilem, daret operam , ut eum Cadomum iturus, diversaretur

in ipsius domo , sex milIiariis inde dissita , sic enim convenerat , illuc ego quoque adventanti sibi obviam irem. ina de re admonitus ab anum , ad praestitutum tempus atquc locum praesto fui; tumque pri

472쪽

mum viri cognoscendi & consalutandi mihi copia fuit; cui me sita

virtus, & singularis erga me benevolentiae significatio, plurimis & insi. gnibus contestata ossiciis, in reliquum vitae tempus coniunctissima necessitudine devinxit. Accessit ille Cadomum, comites secum adducens Menasum &Segraesium. Erat iriihi vetus cum Segraeso hospitium, quod cum mihi esse itidem optarem cum Menagio, uterque apud me diversatus est. Montauserium vero ipsum in magnificas suas aedes excepit Briosius, in quas excipi solebat celebris illa Cadomensis Academia. Itaque visus hic est in ipso Musarum sinu hospitari. Nee rem ipsam ab hac opinione multum dixisses abludere; frequentes enim salutandi eius gratia conveniebant illuc, ii ipsi qui Academiae columina habebantur; nec alii sere sermones erant, quam de literaria re, in quibus partes ipse suas Academici egregie tuebatur Montauserius, ut nisi eum ad majora tulisset fortuna, in partem chori huius venturum censuissesa Tum maxime vero meus me exercebat Origen s: iamque opus praelo paratum erat, cum Stephani Monachi, amici mei, opera Libri nostri typis imprimendi, curam in se recepit Berihelinus Bibliopola Rothomagensis. Utque res abitura erat in longitudinem, nec facile pro- eurari poterat me. absente, Rothomagum petere, atque illic sedem ad

aliquod tempus ponere constitui, cum inde tamen vel Lutetiam , vel Cadomum , negotiorum caussa saepe excurrerem. Ante multos iam annos Rothomagi plurimarum virginum collegerat coetum , Deoque

sacraverat Laurentia Gigalia Bellofontia , religiosae vitae olim adstricta in Coenobio Cadomensi sanctae Trinitati dicato. Ipsa autem praeter sexus sui morem atque captum tincta erat literis Latinis, & aliqua etiam pollebat poetica facultate. ' Atque has dotes in Dei rerumque sacratum laudem & decus conferre solebat. Accesserat enim constans vitae sanctitas, & pietas in Deum singularis. Tam demisse autem de se tamque humiliter sentiebat, ut eum amplissimi Coenobii Monasteri Villari ensis Antistita suisset , Rege renuntiata , anteferri sibi rogaverit sororem minorem natu , seque ipsa intra aediculae suae angustias tenuarit. Sed quid haec ego commemoro, quae eleganter narravit Dominicus Buhursus , cum eius vitam scriptis mandaret Z At ego, & popularitatis caulsa, cum patria nobis eadem esset Cadomum, & propter eius virtutem, quam suspiciebam, saepe ventitabam ad illam, eiusque alloquio solabar diutinam illam Rothomagensem mansionem.

473쪽

Erat tum quoque Rothom agi in Cariusiana Familia vir extemporali & expedita doctrina percelebris, Domnus Augustinus. Longavillanum autem ducem tape audiveram, cum ingentem ejus semperque paratam eruditionem Praedicaret, meque ad contrahendam cum eo similiaritatem hortaretur. Conveni ergo hominem, resque dictis fidem fecit ; nec enim sine miraculo ac stupore audiebam paginas totas memoriter ex Veterum ac Recentiorum scriptis recitantem. Ac ne fidelitate tam portentosae meta. oriae possem dubitare, ex Libello meo Da Interpretationi , qui ab aliquo jam tempore Prodierat, totas paginas totidem verbis ex Promebat, quae pene ex animo meo effluxerant. Ita opes suas omnes habebat in numerato; nec quidquam praeterea ei erat in recessu , in penu nempe vel arca , sed ea tantum quae ex crumena,iisve quae ad inmum ellent loculis posset haurire. Quae certe ivatori sunt admirabilitat. quam utilitati. Nec enim is aeque dives dicendus est , qui summas aliquas ostentat nummorum , ac qui bene fundatam habet domum latifundiis, etiams praesenti nonnunquam pecunia careat. Cado nuim appulerat circa haec tempora Theophilus sive Goswinus Hogersius, sutrumque enim nomen usurpabat doctus iuvenis, & optimis studiis deditus, cum in Gallia aliisque Europae regionibus pere-prinaretur , ut est mos Batavorum & Germanorum. Ille me crebro intervisebat, & omnibus colebat ossiciis e cumque identidem extorsis. set a me vel sculos , diversis compositos temporibus , eos redux in

patriam typis committi curavit injussu meo. Itaque Poeta probabilis habebar in Hollandia , cum ne in Parnassi quidem radicibus adstitisse crederer in Gallia. Verum prodeuntibus annis industriam meam saepius periclitatus, faustumque Precatus Apollinem , propitium eum ita

sum expertus, ut numero aliquo inter Poetas esse.coeptus sim. Favebat praecipue conatibus nostris Men. agius, Collartius, &Rapinus, Poetae &ipsi nobiles, plausibusque me ad artis musicae palmam petendam excitabant. Favebat &Franciscus Carpentarius , unus e Sociis Acadentiae Francicae, entiquitatis literate peritus , & in poeticis exercitationibus ac praesertim Gallicis minime rudis. Nec adspernabatur carmina nostra Gulielmus Bautruvius, existimator intelligens, uberrimis ornatus

literis, summo ad haec praeditus & ardente ingenio, & aulicarum artium scientissimus, de quo iam supra dixi. Facetiis praeterea, dicacitate, de festivitate caeteris praestabat omnibus, s unum cxcepi sies Ludovicum Rυbannium Guemenaei Principem, conditum ut ipsum sale , argu- tiis Diuitiroo by Corale

474쪽

tiis& lepore. Quibus cum mirifice capiar, &cupidissime eorum frueret

alloquio, studium meum agnoscebant ipsi, eoque delectabantur. . Commodum Lutetia Cadomum redieram, cum ossiciose venit ad ma Hadrianus parvillerius , e Societate Jesu , redux nupere Syria, in auamultam rerum ac Linguarum Orientis messem collegerat, ac praecipue Damasci, ubi per decem annos Arabicas literas publice docuerat. Utque erat huius Linguae apprime gnarus Arabice , & valde quidem eleganter scriptas epistolas miserat ad Bochartum. Amice itaque Complexus hominem , omni ossicio amicitiam ejus mihi conciliare sum conatus , non parum inde sperans emolumenti ad me studiaque mea perventurum. Eam vero & ipse liberaliter detulerat, literariae eonsuetudianis mecum conjungendae, sedisque Cadomi apud nos ponendae valde cupiadus. Verum aliter 'isum est Societatis Magis uis, qui Parvillerium traduxerunt Flexiam Andegavorum , ubi in obscuro otio mortem paulo pol hoppetiit : unaque cum eo periit ingens opus, editioni jam paratum . quo parta sibi ex oriente spolia fuse explicuerat, quodque Interpretem Orientis adscripto titulo appellari volebat. . Eram tum quoque Cadomi, cum de ara maxima templi Sancti Iohannis; in quo lustralibus sancti Baptismi aquis tinctus sum, in meliorem formam restituen/a, novisque operibus exornanda coeptum est cogitari; imprimisque de tabella , in qua depingendus erat Christus, in aquis Iordanis Baptismum a Iohanne suscipiens. Ac volebant plerique rei perficiendae curam municipalibus quibusdam & minutis Pictoribus, familiaritet sibi cognitis, demandarL At ego utendum censui eius opera. qui tum artis hujus in Gallia prineeps haberetur ι hunc autem Brunium ei Te sine controversia , qui egregiis picturis domos regias tunc locupletaret; quamvis alutem uni dicasset Resi industriam suam omnem , sperare me tamen, pro ea, quae mihi cum illo erat, consuetudine, impetraturum , ut fiartim & horis subsecivis aliquantulum studii sui & laboris , in opus nostrum concinnandum conferret. inod ille aegre quidem, seἀprecibus tandem meis viduis amice concessit.

Iisdem fere temporibus in media Academia Cadomensi . inter eruditos doctorum hominum congressus repentina morte exstinctus est Samuel Bochartus. Exorta erat quaestio subdissicilis de nummia quibuι-dem Hispani eis, quorum mentio exstat apud Couarruviam; eaque satis acriter inter me & illum tum forte disceptabatur, cum subito toto corpora contremiscentem pavor lethalia occupat, statimque mortuus corruit, ma An. 1εσ1.

475쪽

PETRI DAN. HUETI I

gno nostrum omnium dolore, & gravi rei literariae jactura.- Caussam obitus conferebant Medici in coagulationem sanguinis, per quam intercepto cordis motu, mortem consequi necesse erat. Etsi vero iamdiu ab eius familiaritate simultas quaedam me abstraxerat, ob eas caussas, quae supra expositae sunt a me, ejus tamen peracerbus mihi fuit interitus: Quamvis enim iniuriis ejus lacessitus remiseram nonnihil de pristina nostra consuetudine, haud quicquam tamen de existimatione virtutum eius, deque meo adversus eum cultu detrahi passus sum, ac ne de officiis quidem, quibus inter literatos viros & alitur societas, & literae promoventur. Id ipse palam testificatus est in Hierozoico suo, cum de Oryge disputans, insigne & accuratum horum animalium protulit diagramma, ex veteri expressum tabula, quam cum eo communicaveram. Ad Arabica quoque studia, ac Syria- ea etiam, magnopere me excitaverat, post Parvili erit discessum, cujus indisciplinam tradere me statueram; & Bocharti monitis obsecutus ea diu intermissa repetiveram. Scripserat ille quidem ad me, paucis ante obrutum diebus, grandem epistolam, qua su stragium Origenis adsciscere conabatur ad Calviniani dogmatis tutelam, adversus Catholicam veritatem,

de Eucharistia, & de cultu & imploratione Angelorum. Qua epistola cum sanctissimae nostrae Religionis violaretur integritas,officii mei esse censui, solida eum & explicata responsione confutare. Iamque scriptio nostra spectabat ad exitum, cum Bochartum mors oppressit. Nihilo tamen . secius utraque deinde epistola venit in lucem, quas legi simulque dilige ter conferri valde velim, ut inde existimari possit, quantum praestet errori

veritas, quantaque animi impotentia vir caeteroquin moderatus vanarum, opinionum deliri is deludi se& abripi passus sit. Neque hic praetermitti decet perfacetum quippiam, quod mihi Lutetiam eunti tum forte con git. Erat in comitatu vir amicus, venustus,& dicax, versuum ex tempore fundendorum patrio sermone mirabili pollens facultate, eaque in familiari sermone libenter & iucunde uti solitus. Ego autem ex assiduo ejus congressu paululum etiam quippiam contrax ram usus, ad ejus iocosa carmina sermone adstricto expedite respondendi. Itaque non aliter fere disserebamus inter nos, vel in itinere, vel in diversoriis, quam poetice. Cum autem divertissemus aliquando in cauponam, mulierculamque hospitam carmine essemus pro more allocuti: illa haud eun istanter carmina carminibus repusuit, tam expromta facilitate, ut nos

476쪽

Origenes interca noster,emissus tandem h carceribus typographicis, An. Ιεῖ .paratus iam erat ad curriculum. De patrono itaque his severiorum im-strorum studiorum primitiis adsciscendo cogitandum mihi suit . ne morem hac aetate receptum viderer sitie caussa deseruisse. Ac primum elaboratum opus in Ecclesiae usum dc commodum, ad eam iure visum est pertinere, &Ecclesiae Gallicanae Patribus esse dedicandum; quorum patrocinium decori elset ipsi futurum. Cumque meam hanc volunta tem ipsorum consessui, qui tum forte Lutetiae celebrabatur, significas. .sem per literas , acceptissimam s hi eam esse per Episcopum Tutelcnsem responderunt. I erum cum intervenisset Regis in me liberalitaF, eiusque donis essem ornatus, admonuit me clarissimus Coibertus, regiae garae dispensator , ad eum reserendos esse madiorum meorum fructus,

qui beneficiis suis iuvanda ea & promovenda suscepisset. Qua lege

Proposita , non alio nomine decorandum esse statui frontem operis nostri; atque id per me ipsum Regi osserendum cen fuit Coibertus; per se vero ine ad eum intima admissione introducendum. Deduxit itaque ille me ad Regem , mihique praeconium suum ac commendationem praestitit liberditer, munusque nostrum honorificis verbis exornavit. Nec patitur pudor noster hic referre, quam benigna allocutione salutationem nostram atque munus exceperit magnus Rex, quamque gravi hortatu excitaverit me ad persequenda gnaviter studia literarum, quamque seria asseveratione zis favere se velle pronuntiaverit. Per idem tempus Coibertus, pro suo in literas amore, Lutetiam aris cessiverat Iacobum Grandorgaeum, Monachum ordinis Benedictini, ex Abbatia Fontanetens, quae deinde commendatario , ut vocant, iure tutelae nostrae commissa est. Hic quem dico Grandorgaeus prodierat

ex disciplina AEgidii Maeaei , & sderalibus doctrinis fuerat a prima

aetate institutus, quarum & ipse a pueritia magno tenebar studio, pro ptereaque viri consuetudinem olina appcei veram. Jamdudiam autem iactantem eum audiebam , tanta contentione seu stra tamdiu quaestum . ab aliis, tantis expetitum stud is, repertum tandem a se celebratissimum illud & ignotissimum, ac navigationi commercioque adeo utile arcanum , quo loci cuiusque intervallum a primo Meridiano , quod longitudinem appellant, quocunque loco, quocunque tempore, certo

possit deprehendi. Qitod cum ab exploratis minimeque dubiis debeat principiis proficisci, & per manifestas deduci rationes; ipse in vanise fimis & ineptissimis Astrologiae, citae Iudiciaria vulgati nomine appellatur νDuilia I by Cooste

477쪽

PETRI DAN. HVETII

latur , figmentis totius ratiocinii sui fundamenta posuerat. Itaque magno tuo flagitio, non spem quidem meam, nihil enim sani ex inani hae jactatione exsipectaveram, sed splendidi sui promisit fidem fefellit.

Longe diversa in Mathematicarum artium tractatione grassabatur via aegidius Persona Robervallius, Geometricae potissimum scientiae laude pernobilis; & in Philosophicis quoque rebus non indiligenter versatur. inibus fretus Cartesii adspernatus figmenta, tam crebris ea & acutis opia pugnavit disputationibus, ut admonitus de iis Cartesius excanduerit v hementer; dc ut erat omnis contradictionis impatiens, nec alios, quam sui laudatores patiebatur, nunquam cum eo in gratiam , frustra lab rantibus amicis, redire voluerit. Primus tum tenebat inter lusores Sca chorum Robervallius, si qua ea laus est ἔ utque velitationis hujus non eram inexpertus, nonnunquam cum eo periclitabar industriam ; sed ita tamen, ut inferioi discederem. Excipiebat tum apud se Gulielmus Lamonius, Senatus Parisiὸnsis princeps, florentissimum doctorum hominum coetum ' quem novam quandam Academiam potuisses dicere. Certo illi conveniebant singulis hebdomadibus die , & eruditos inter se sermones conferebant. Iis auiatem intereram libenter & studiose, a Lamonio benigne accitus , cuius ueram iampridem benevolentiam expertus, do saepe cum eo rusticari s litus in amoenissimo secessu Bavillano, ad fontem Polycrenen. Quem fontem eum suavissimis suis earminibus celebrasset Renatus Ra pinus, asiasduus Lamonii affectator, de ad idem ossicium pellucido fonti, in grati

- am Lamonii, praestandum amicos suos, meque adeo ipsum invitasset, parui illico roganti, dc cognitas mihi Polycrenes delicias his versibus deis eantavi :Castalium mendax qκusjactas Graecia fontemst

uuid Pherbumsscias, nomina vana, Dem' auae ncaronicis Postereno labitur arvis, Obscurat famam nobilis unda tuam. Haec parit innumeros facundo gurgite vates, visat o in laudes entbea corda tuas.

Huic quoque numen ades, huic cs suus adsut Apodio,

Cum placidis ad at Lamoviam aquis.

ciui comitem Res dederit si forte Rapinus,

a Pieridum tunc γorus omnis odest. In Dissiliroes by Gooste

478쪽

COMMENT. DE REBUs 3ce. LIB. IV.

IN In celebri hoc conventu Lamoniano tum primum videre mihi contigit Tanaquil tu .ii Fabrum, municipem nostrum, Graecis Latinisque doctrinis, omnisque antiquitatis peritia insigniter excultum at Calvinianis etiam tum implicitum erroribus, in quos eum praecipitaverat licentia iuvenilis abs tactum is Catholicis & Ecclesiasticis ritibus, quibus a prima aetate fuerat addictus. Post repetitam autem ab eo stationem Salmuriensem, & initum inter nos literarum commercium, par tium me um esse credidi, revocare hominem , si possem, ad saniora consilia, ibpitosque in eo pietatis sensus excitare; nec inani sane opera, nam videbatur oculos ad lumen attollere ; cum haesita utem in luto,

morasque nectentem, improvisa mors occupavit.

Coaluit etiam hoc tempore conluetudo aliqua inter me & Carolam Fres naeum Cangium. Plurimum is lucis & commodi intulit bonis literis, cum Byzantinaen Historuim locupletaret lucubrationibus suis; de multo ctiam magis, cum Graecam & Latinam Linguam, postquam barbarie inquinari , obsolescere coepta est, concinnatis summa-accurata

diligentia Glossariis illustraret. Commodum redierat Lutetiam hoc tempore Iohannes Baptista Tavernerius, redux ex longinquis & diuturnis peregrinationibus. Quarum descriptiones legeram studiose, ut & alias plerasque generis ejusdem,

magna animi voluptate: quique tam multas res cognitu dignas ex eius libris didiceram, plures etiam ex eius congrestu percepturum me sperabam. Ad eum itaque adii, multaque de rebus Orientis ab eo per contatus, hominem reperi subagrestem, inurbanum, externis oblitum moribus, quem facile suspicatus esses in narrationibus suis describendis aliena opera usum esse. Etsi non pauca intellexi ex ejus sermonibus, quae qui me docere posset, praeter eum habui neminem. His ipsis diebus per Beriaidam Motavillaeam, lectissimam seminam, plane incogitanti mihi nuntiari curavit Ludovicus Rivierius Lingonensis Episcopus, florens quondam favore Gastonis Ducis Aurelianensis, valde optare se in amicorum meorum osse numero , seque. omnibus officiis daturum operam, ut hanc a me gratiam inire posset. Qua re nihil mihi sane poterat contingere iucundius , non tam quidem ob an . plissimam praeclari Antistitis dignitatem, quam ob inusitatam amoeni- tatem illustris ingenii,quam saepenumero praedicaverat apud me Patris , cui fuerat cum eo in Gastonis comitatu diuturni contubernii necessitudo.

Sic enim aiebat, Gasionem, ut ingeniosa quadam ipse erat hilaritate

conditus,

479쪽

eonditus, ita apud se collegisse homines singulari festivitate atque ex-eellenti sblertia praeditos, Bellotium, Caudabonium, Vetturium, aliosque complures; adeo ut Gastonis aula urbanitatis ipsius videretur esse domicilium; at eos tamen omnes oc ingenii praestantia de elegantia , Rivierio milla superatos. Nihil ergo mihi potius fuit, quam ut perciperem tam insperatum gaudium, meque ad excellentis viri amicitiam mihi ultro delatam applicarem. Ad quem ut veni, amanter me Complexus, quam gaudeo, inquit, eius conspectu dc alloquio frui, de quo tam multa tamque iucunda disseruit apud me Patrisius , egregius virtutum de meritorum spectatori nunc ad ea, quae de meo in te studio narrantem audisti Motta villaeam , illud adiiciam, quicquid auctoritate, gratia. &opibus valeo, totum id me tibi deferre ex animo, atque veste a te ha- heri ut tuum : ac primum, ut saepius Visamus inter nos , magnopere velim commigrare te huc viciniae: plane enim, si me audis, deserenda tibi Provincia est , petenda in reliquum vitae tempus Lutetia . nativa urbanitatis de eruditionis sedes, a qua si quis Gallus malo suo fato cogeretur abesse, nusquam alibi tam dulces poterit ex laboribus suis ac studiis fructus capere, Nec tam praesentes alibi eognoscere Divos. Nune vero ut citius coalescat iam conciliata, uti spero, inter nos eoniunctio, proximis hisce diebus concedamus, si commodum tibi fuerit, Petitoburgianum meum , ibique intimos animi nostri sensus simul expromamus.' Tum subiecit Terentianum illud, sapprime enim callebatia veteres Poetas ' Meus Desis postren, o animus , quando ego sum t F. duae cum acta essent inter nos, spemque suavissimae in futurum tempus consuetudinis dedissent, febre postridie correptus, sexto dic interiit. At Mota villaea illa Berialita, quae amicitiae huius inter nos conciliatrix fuit, scriptos reliquit commentarios de rebus in aula gestis, dum inter Reginae Annae Austriacae cubicularias primum locum t neret, eosque satis probandos, si Historiae leges accuratius calluisset. . Quos cum mihi post sororis obitum praelegisset ipsius frater Berialdus Freauvillaeus , in Curia Parisiensi Senator, recti sane visi sunt de venusti. Nec suIt hie ipse Berialdus bonarum literarum expers, scriptoque nec inscito, nec indocto togae dignitatem contra militaris sagi de armorum splendo rem asseruit. Pater illis suit petrus Berialdus, qui Abbatiae nostrae Aliactam per trientuum Praefuerat ante coniugium, & in eo munere successerat

Johanni Diuitigod by Coos d

480쪽

Johanni Berialdo fratri Sag ensi Episcopo, magnam laudem carminibus suis inter Gallos promerito , quae quinta nectaris sui parte Musae vis'

sunt imbuisse. Dum suavissimam suam fabellam lucubraret Laverna Fayetta , de qua dixi, operamque ad id suam & nomen commodaret Se- .graesius, quaesi vit ille ex me aliquando, quosnam primos arbitrarer Roma- nensium Fabularum artifices exstitisse. Ego pauca quaedam respondi pro tempore, sed ejusmodi tamen, ut ea sibi dictari a me valde vellet. At ea neque esse tanti dixi, neque tamen levis fore operae, aut exigui temporis, si quae , me properanter effusa essent, distincte scriberentur. Abs te igitur peto, inquit, ut ea literis mandes per otium, mecumque communices. Quod&facturum me spopondi, modo non ad diem certum, sed pro commodo meo promissi fides exigeretur. Septem milliariis Lutetia versus ortum dissita est Abbatia Malunodenss, religiosarum vir' ginum sedes. Commissa suerat huius rectio Mariae onorae Rohanniae, iam supra a me laudatae,cum prius praefuisset Monasterio Cadomens,quod ii sancta Τrinitate nomen habet. Commeabam identidem ad illam vi- seirili caussa, commorabarque nonnunquam apud eam per dies aliquot Commodus visus est secessias ille commentationi huic , quam meditabar. Et quoniam libris eram imparatissimus, s quem Scriptorem consultum vellem, scribebam ad martium, custodem, vel mentem potiaus locupletissimae Bibliothecae Collegii Parisiensis Societatis Iesu , rog hamque ut vel libros ad mitteret, vel loca dubia ex libris ipsis excerpta. Quod ab amico oc docto viro fiebat diligenter & accurate. Ergo operi incumbebam gnaviter , & quae scripseram per diem, sub vesperam eruditae virgini praelegebam; atque ita demum prodiit ea Epi- M. fila ad Segraesium scripta, quae deinde venit in lucem &Zabdae Fabulae praefixa est : de qua mihi saepe iocans dicebat Laverna , auctor ipsa operis, nos liberos nostros inter se connubio iunxisse. Nec infaustum . sine fuit hoc coniugium: hulla enim sere per Europam gens est, quae non par illud conjugum adsciverit sibi, & ad se transtulerit. Porro miratus non sum erimini mihi datum esse ab austeris quibusdam homini hus: quod de Fabulis Romanensbus hoc opere disserens, non modo non .

improbaverim eompositi'nem earum ae icctionem, sed iis etiam favere visus sm atque ita induxerim corruptelam hanc in vitam moresque iuventutis . & velut pabulum intemperantiae praebuerim. . Quod si ita . i esset, non pigeret utique melius consultum senem ea recantare, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION