장음표시 사용
491쪽
sub noctem . etiam obortis aliquando jam tenebris . omni festinatione properabam Lutetiam, illicque magnam noctis partem , in Bibliothecae adeundis & pervolvendis libris, locisque librorum exquirendis dc excerpendis consumebam, & sub diluculum remeabam ad Principem. Atque hic labor totorum decem annorum fuit, cum interea ad Aulae jactatio- nem eomponendum esset vitae genus inquies, saepe mutandae sedes, crebra suscipienda itinera, varia adeunda & pereurrenda loca. Existimet Lector Iiterarum amans, & studiis deditus, quam facile sit mediis illis in fluctibus δc tempestatibus rerum , inter diurnos nocturnosque strepitus, animum instituere ad seriam & accuratam commentationem , quae ex serena mente deducenda est. inae quamvis difficultates opinione maiores erant & operosiores, assidua tamen contentione & pertinaci studiores ad exitum perducta est. Utque Opus in usus suos elaboratum, & nomine suo praetextum, sibique a me oblatum accepit Serenissimus Delphi-' nus, testem ipse quoque industriae meae & approbatorem esse optavit Regem ipsum. Qu amosrem me ad eum deduxit continuo, ab eoque munus meum de manu sua suscipi voluit. Haudquaquam praeterire silentio possum, quod tum mihi non sine . . stupore cognitum est de Philippi Mornaei Plessiaci ingenio & doctrina. Postquam enim Christianae Religionis veritatem demonstrare sum aggressus, eonstitutum fuit apud me, nullum omnino ejusdem argumenti opus, sive veteris sive recentioris aevi, inaccessum inexploratumque praetermit. tere. Multum praecipue lucis & subsidii speraveram ex Philippo Mornaeo, qui satis luculento Libro eandem materiam sibi sumserat illustrandam. Deus bone, quam falsa & inani spe productus sumi Vere enim pro the sauro carbones creperi, ut est in veteri proverbior vanas argumentati nes δι futiles; testimonia Veterum temere collecta, vel perperam int l.e- eia, vel mala fide sublecta' errores infinitos: ut liquido compertum mihist aliena eum instructum doctrina accessisse ad has tractandas literas;
aliena quoque opera & legisse libros & scripsiste; dc jam inde mirari desierim tam patentem reprehendendi sui, palamque coarguendi & convincendi ansam Cardinali Perronio eum praebuisse. Addam α illud quoque, quod mihi Demoisrationis Evangelisa optumeditanti contigit. Cum de eo dissererem inter amicos, reique a me susceptae consilium, formam, & argumenta candide expromerem, furtim
ea ex oro meo excepta subinde dc subiecti, in tabelli speciem edita prodissiς,
492쪽
diisse, quo apparebat expressa plane operis nostri forma, &in angustum . contracta : ab hominibus scilicet inventionis laudem sibi fisrtim arro- .gantibus. Nec multo post tempore idem argumentum de Veritate Religionis Christianae sibi trandiandum proposuit Claudius Fragenius , ex ordine Franciscanorum. Vix enim credibile est , quam multos ad sacrosanctae fidei nostrae patrocinium suscipiendum, velut dato signo, accenderit scriptio nostra. At ille parum omnino rei, quam mobebatur, intellexit magnitudinem ac momentum ; quamque tenuiter & aestive esset ad hoe
iter viaticatus quam leviter exercitatus in sacrorum voluminum tractatione; quamque exigua ac pene nulla Ebraicae Linguae & Antiquitatis peritia tinctus. At cum paratam sibi videret in opere nostro satis amplam instrumenti hujus copiam, eam sine pudore suppilare aggressus est: non sententiis parcens, non rationibus & argumentis, ac ne ipsis quidem verbis, quin ea pro suis usurpata haud cunctanter venditaret. Contumelias tantum addidit de suo, fraudem hac arte caute dissimulatam iri putans si proscinderet eum convitiis per quem profecisset. Quibus ex rumore
vulgi intellectis, officii sui esse duxit illustrissimus Archiepiscopus Parisiensis Franciscus Hariaeus, accersitum ad se Frassenium castigare verbis, &ad me mittere, qui culpam deprecaretur molli excusatione, offensionemque nostram purgatione leniret. Qv od & ab eo se istum est. Nec aequiori animo rei indignitatem tulit Benignus Bossuetus Episcopus Meldensis. cum opus approbatione sua, aliorumque Episcoporum , & elogiis munitum & ornatum, palam reprobatum cerneret. Asperrimis itaque verbis increpitum Frassenium admonuit erroris sui. retrusumque in Claustrum intra angustias suas redegit. Atqui non sponte, nec ex sua ipsius sententia res ab eo attentat
est, sed instἱgante Ludovico Ferrando, eo qui sacros Davidis Psalmos
Commentariis Postmodum explanavit. Nam postquam Christianae Lingis veritatem & sanctitatem scriptis tueri exorsus sum , ille, quasi in suam possessionem venissem, nullam nominis mei, vel clam, vel aperte oppugnandi, & aversi animi significandi sinem secit, curis nos sua eum protervitate & malignitate frui facile sineremus. . Postquam venit opus nostrutri in manus hominum , contulit. se ad Michaletum Librarium Richardus Simonius . in Voluminum cum aliorum omnium, tum Praecipue acres Ecclvii asticas pertinentium, trνctationEDisit g Corale
493쪽
ctatione & diiudicationeCritieus longe peritissimus,si ingenio suo modera-
. ri scivisset. Demonstrationem ille meam calculo suo approbare se palam professus, eam quoque dixit velle se in epitomen contrahere. Gavisus sum enimvero vehementer, contigisse mihi egregium cogitationum mearum cognitorem & spectatorem, in hujusmodi commentationibus longo usu subactum, qui scriptionem meam susciperet reeudendam in breviorem formam , qualem a multis desiderari sciebam ' atque eum sibi laborem imponeret, ad quem demittere mentem meam nullo modo possem , ut velut foetum eundem bis parturirem. Verum longe alia agitabat animo Simonius: interpolare enim, recoquere. d necare membratim , & ad usus suos cogitabat accommodare Librum meum, dc suo
um plane facere. Quae cum intellexissem, rogavi per Michalotum, mea
omnino ne attingeret, suis se contineret.
Verum, quod satis mirari non possis, dum ad pios sanctosque usus susceptum opus oppugnatur a conterraneis meis, Otholicae Religioni addictis ; perfertur ad me contra probari illud atque laudari apud exteras gentes, etiam a sancta Ecclesia alienas, inod dc satis indicabant iteratae variis in locis Mitiones. Cum illud vero . fratre ex Germania ad se in Sueciam missum accepisset famuel putandorsius. qui tum erat Viaricae Monorae Reginae ab epistolis , non id solum vehementer sibi placuisse magnificis verbis declaravit in luculenta sua ad fratrem respontione, sed spem etiam Drajoris emolumenti sibi affulgere . derimendarum
nempe diuensionum dc controversiarum , quibus misere vexatur Ecclesia, si modo eadem adhiberetur ratio. qua ad demonstrandam Religionis Christianae veritatem usus sum : dc multum quidem ex pristinis suis odiis δc pervicacia semisisse boreales illos animos . paratosque videri adsequas pacis conditiones subeundas. Atque haec salie epistola, non tam ad Punendorfium fratrem, cujus praeserebst nomen , quam ad me striapta videbatur. Quamobrem eam ad me mittendam tradidἱt amico meost uno Marchioni Fuquerio , qui tum Christianissimi Regis nomine ςgatio*s munus obibat apud Regem Sueciae. Scripsit dc ipse ad me insandem sententiam Fuqueri atque item ad Benignum Bossuetum 'di magnoper8 adhortatus est utrumque nostrum: hunc, ut ad capessendum laborem illum me incitaret; me vero, ne suadenti reluctaret; nec repugnassem sane, in re praesertim dc pia & admodum utili, nisi discordium inter nostrates animorum tumor omnem sopiendi dissidii , iam eraeclutari. At ego sane praeclaro huic atque sancto proposito , non Audio.
494쪽
studiorum modo temporisque mei partem aliquam, sed vitam etiam, quam longa esset, totam libenter impendissem. Dum huic operi Demonsirationu Evangelieae incumberem, sucere vit aliud, laboriosum ipsum quoque & diuturnum, ac studiosae iuventuti perutile, cujus laus omnis atque fructus auctori & inventori debetur Montauserio. Nam cum a prima aetate priscos Auctores Latinos le- An. 16'. Etitasset diligenter, Iectionis 1uavitatem & attentionem animi duabus potissimum dissicultatibus interpellari solere querebatur quarum altera
oriretur ex verborum S elocutionis obscuritate, altera ex ignoratione
rerum antiquarum; nec facile sibi fuisse ad bella proficiscenti Commentariorum mole sarcinas onerare, ideoque inter legendum saepe se ad geminum hunc obicem adhaesisse; qui si removerentur, iam proclivem fore de facilem veterum Scriptorum intelligentiam , atque adeo studiosorum commodis praeclare consultum iri: quamobrem vehementer optare scmeque adhortari, ut in curam hanc vellem incumbere, & eruditos alia quos homines seligere, qui veterum Scriptorum, quos Classicos Gellitis appellat, interpretatione & notis in usum Serenissimi Delphini illustra dorum negotium in se reciperent; invitandos eos esse non tanquam mercenarios sordidi & illiberalis quaestus auctoramento, sed honorariis propositis praemiis, quibus expendendis certo sperare se non desut rum magnanimum Regem , suamque se ad id operam & interventum polliceri. Quae cum audissem, Etsi, inquam, paratum mihi Iahorem infinitum praesentio, magnumque temporis dispendium . nusquam tamen deero, vel Principis nostri commodis, vel publicae utilitati. Quo cunque ergo in studiis humanitatis optime versatos, & in veterum A ctora n lectione exercitatos, vel noveram ipse, vel ex aliorum relatu audiveram, accersivi, sigillatἰm iis explicavi propositum opus, & ad suam Seren illimo Delphino commodandam operam satis quidem per
se animatos strenue excitavi. Atque ea sane aequis accepta sunt aniam is, & ut in rem abiecta omni cunctatione conferrentur, valde eos sum cohortatus. Ergo decimo quinto quoque die recurrebam Lutetiam rconveniebant illi statis horis apud me; pensum thum exhibebat unu quisque, mihiq; cognouendum, aestimandum,dijudicandum proponebat. Quod vero singuli Auctores siris prodierunt succincti Indicibus, non vulgaribus illis. qui exi iastantia in res aliquas aut verha, sed quae voca hula omnia universe repraesentant, me uno auctore factum est. Iam
pridem eum rei utilitatem magno meo commodo fueram expetius,inita . Digiliaco by Gorale
495쪽
li, pertractandis IndicibuS, qui ab eruditis hominibus in Graecos Roamanosque Auctores fuerant concinnati, a WOlilaango Sebero in Homerum, a Daniele Pareo in Musaeum, a NicolaqErythraeo in Virgilium, ab Horatio Tuscanella in Catullum, Tibullum & Proportium, ab eodem Pareo in Lucretium, a Thoma Tretiero in Horatium, a Josepho Langio in Maraialem, Juvenalem & Persium , a Pompeio Pa squalino in Ovidii Metamorphoses, alios ab aliis. Imprimis vero longo compereram usu, quantum emolumenti percepissent viri sacrarum literarum studio cie- diti ex iis Indicibus, qui sub Concordantiarum titulo in Ebraica, Graeca, & Uulgata sacrorum librorum exemplaria lucubrati circumseruntur; ac propterea si in Scriptoribus saltem Latinis latius pateret ea ratio , quae tractabiles essicit Auctores, & ad usus nostros accommodat, opportunum hoc futurum iis judicabam, qui in literis versantur. Sed & aliud quiddam longe majus in his parandis volvebam animo , nempe purae Latinitatis finium ac veluti pomoeriorum circumscriptionem. Quae cum omnis Scriptorum classicorum contineatur libris, si unicuique suus subiungeretur Index, quo continerentur universa ipsus vocabula; tum deinde ex singulorum privatis Indicibus generalis conflaretur index, suturum id erat totius Latinitatis integerrimum penu; & quidem ita compositum, ut quaecunque se VOX Osserret, eius ortum, usum, interitum, vel progressum, Indicis huius generalis ope, facile cognovin ses. Verum rem a multis Probatam & expetitam nonnulli, praeter exspectationem meam, vehementer aversati sent, ipsi videlicet Commentariorum opifices, ingrati quippe laboris magnitudine deterriti; tum& Librarii sumtus & impensas veriti, quos aut incertum, aut non satis grande lucrum sequeretur. Sed pervici tamen, nec destitim e ciere viros, Martemque accrvdine cantu,
quoad de Serenissimi Dolphini nuptiis agi coeptum est. Tune enimeonticuerunt literae illae aulicae, quarum impensae plusquam ducenties mille libris steterunt. Quamvis autem omnis 1 me adhibita est diligentia in seligendis perspectae tantum doctrinae viris, quibus veterum Auctorum commentariis instruendorum cura demandaretur, nonnulli tamen vel levius quam putabaω tincti literis, vel impatientes laboris, quam mihi commoverant exipectationem sui fefellerunt; quid enim dissimulem p adeo ut nequaquam par fuerit operum omnium dignitas. Nec mirum sane in hunc iuvenum nulnerum, tum primum suam peti
496쪽
Madu. qui ea se posse docere alios erederent, quae nondum satis ipsiaidicissent: ninuo plus enim arrogarc sibi aetatis huius vitium est.
. Quamvis autem tu toto hoc uegotio eas tantum in me receperam partes, ut Operis eisem procurator non & Operarius, eoi
nien sensim i pie quoque delapsus sum. Cum enim Michael Fayus, qui Manilii interpretandi curam susceperat, haereret saepe in obscurioribus quibusdam locis nec facile inde Scaligeranarum Notariun ope se expediret, ad me recurrebat identidem , quem sciebat Poetam hunc legisse olim diligenter, multaque in privatos meos usus ad oram Libri mei arulevisse, quibus & Auctoris illustraretur doctrina, & infiniti Scaligeri errores coarguerentur. Sic enim ex eme saepe audierat, cum dicerem, non in alio ullo opere tam intoleranter se iaciasse Scaligerum , tantum captasse laudis, cum solum se veteris Astrologiae peritum esse soleret et xiari; adeo ut morti proximus, & extremum prope ducens spiritum, de Maii ilianis su s hypomnematis cogitaret, ει tamen sere expertem fuisse antiquatae hujus de desuetae caelestium motuum, & ex eorum nori titia futurorum eventuum praedicandorum doctrinae. Postquam igitur ex observationibus codicis mei limbo adtextis nonnihil lucis inserri posse sensit Fayus tenebricosis Manilii Praeceptis, quae explicatus haberent dum Ciles, enixe contendit , me, ut excerptas eas colligerem, collectas exponerem & confirmarem argumentis , atque ita paratas per me sibi liceret operi suo adiungere. Quod cum ego aliis studiis implicitus ac pene im- . mersus praefracteabnuerem, deprecatorem adhibuit Montauser. um, cuius summa erat apud me auctoritas , atque ira s pugnari me denique passus sum, quod postulabatur impetrari. Inter eos, quos priscis Auctoribus illustrandis adhibui, partes suasdesderari passa Un est Anna Fabra, tum primum exorta e Tanaquilli patris discipling, nunc viri sui Andreae Dacerit, . bqnis arxibus egregie ex- Culti, i ς0nsiliis, in literarum2 trairitui ne seliciter u deus. Nec illa intra Flori; Auxxlii Uidiotis, &Diei3s Cretensis Commentaria continuit indu striam suam, sed maioris etiam abollae opus aggressa est, Callimachi egitionem multis particulis auctam, Norisque supra muliebris sexus pium Q ditis exorn vidi i In stonis ustro operis eκstare voluit sue advexi via . me ubis an 6M monumentum, cum honestissimis Rerbis e
poneret caussas , cur id- in nomine meo apparere voluisset. it i Hηc veterum Auchorum commentariis explanandorum a Monta
serio inventa ratio aliud quid ab eo excogitatum mihi revocat in memo-rΗm, Vere Perclegans, & omni politistris mcenitatis suavitate respersum.
497쪽
, pro merito filo Poetarum Gallorum carminibus celebratissmum ,
quod Iuliae sernam, sive corona florea, pervulgato nomine appellatum est. - nine enim clarissimaes virginis Iriliae Angennaeae Rambullietae amore flagrans, coniugium eius omnibus ossiciis, qualia amantium esse solent, ambiebat. Cum instarent ergo Calendae Januariae , quo die munuscula ultro citroque missitare mos est gratissimum puellae futurum censuit, flores tam alieno anni tempore i se collectos & selectos, de eleganter depictos recipere. In floribus autem 'eo picturae genere exprimendis, quod uniaturam vocant, hominem adhibuit, qui tum Ionge praecellere caeteris existimabatur. Singulis autem fioribus sua 'bjecit Epigrammata, perarguta sane & venusta , partim 1 se , partima cultissimis aetatis huius Poetis, Capellano , Μgresio , aliisque multis amicis suis composita, quibus Juliae virtus, ingenium, sorma, aliaeque eximiae dotes praedicabantur. Ad ea autem calamo exaranda Epigram maia , Scriba usus est, cuius tanta erat hac in arte praestantia , ut ii disque, si quid sorte ε manibus eius olim emissim supersit, magno h 'heatur in pretio. Haec magnifice compacta, &'intra acculum Hispanieis i ellibus odoratis, quarum magnus tunc erat usus apud homines eruditi luxus , 'contextum recondita ad Juliam mim sunt. Iam inde enim vero Iuliae Corolla valde celebrata suit in politiorum hominum. circulis, nec quisquam fuit elegantioris ingenii vel vir , vel semina, quae non eam adorari, floresque sngulos euperet perlustrare. His autem deliciis cameram ad hanc diem, ac saepe sueram conquestus apint Montausetium: me . pene Enum ex eius sodalirio avitaris huius il .liciis caruisse. Id ipsum autem aliquando expostulanti mihi Iulia Maria Samae auraea, clarissimi Cru lii Uretientium Ducis coniux, Mouta serii filia, cui tum sorte assidebam, ad aurem propius aecedens, Desine,' inquit, querelarum , cras voti faci1m he in uapotem. t Et Deit sane, ut
sterat pollieila; deduxit enim me postridie in suam Bibliotheram angustam illam quidem, nee valde nnmhrosam, sed Libris plenam selectis'
di melioris notae, eleganter convestitis de ornatis, ut est captus feminarum,
quos ipsa in usus suos collegerat: tum Librum inde optatum depromens, En tibi, inquit, Julia Coronam: perlegri utere, fruere, dum ad te redeo, de ne quis te legentem interpellet: hi hane eellam concludam te, s pateris, sub clavis custodia: ita in carcere meo raptivus attineberis, quoad Sol O cidat. fuit autem captivitas illa quatuor horarum,mihique omni libertate sucundior ; cum inter homines aetatis illius urbanitae ingenu solertia
498쪽
Non ita multo post in Serenissimi Delphini familiam, Bostati rogatis, adtaim est Geraldus Gordomaeus . & Lectoris titulo decoratura
Frequentabat ille Cartesianorum conventus. iacisque se credidit prae ceptis illorum imbutum, ut ea etiam alios docere Posset. Itaque --.pita quaedam doctrinae hujus sibi declaranda sumsit, quod de ita praesti vit, ut eam propagandam, & assensu suo tuendam . argumentisque sim.M ndam videretur suscepitae, bia doriun Doc.ser ento turgidos inivulsus sparsit. . Hinc venit in notitiam ibossueti , qui Mi ipse favebat, his partibus, coetusque Cartesialioruin cogebat iapud se statis diebus. At postquam Delphini studiis admotus est Gordomaeus, animum appulix ad scribendam si roli Magni historiam, quam velut illustre bene egeηdi & bene regnandi exempluvi odo los ponerex Retii pueri, Atrique hiule deinde historiam ad sequentis, tempqrRP Pag 'ix. . /Iisdem diebua ex literis Cadpmo a4 me .scriptis cognovi diem suum obiisseIacobumGuerviliam,municipem meum, & a prima pueritia cong--μ sodalem de amicum,uirum pietate ac potius sanctuatoinsignetn: qui
m dqino nobili in te hut opulenta natus esset,idcad primos in patrimobtinendos digngatis indus , parentibiis es agnatis destinatus .c bjectiu esse in doma Donsent, x Christi humilitatem vano mundi iplendidori anteposuit. Ac rure primum angustae Paroeciae, tum alterius deinde domi, rection- in se suscepiti totumque vitae impus curando gregi sibi commio, paupςribu que sublevandis liberaliter impendit. - S iptum quoque ad me est oppetiisse mortem Andream Grudox Is um, veteri :mecum devinctum Amicitia, eujus memoriam trita e volu M posteros. eum fronti operis mei De InterpretMione nomen ejus prae fixi. Vix ille primas senectutis metas ait; gerat, integraque erat valetudis ne, quae δέ Guturnae vitae spem ostentabat, cum novo morbi genere te ori coeptus est. Audiebatur in somnis alta voce lρFηns, secumqua ipsi: lausos consereas sermones..Quibus qxcitati servuli, cum illato lumin rogarent si quid se vellet, apertis oculis ae ronidens, nec experrectu tamen, multa exquirebat ab iis, ipse ad quaesita satis commode responde hal. Inde lateas in visceribus febricula depreheusa est, quae paulatam i grave kem foras demum prodiit. hominemquo cunsumsit, is . cum lecto. aExum die quadam detinetat Serenissimum. DUκlbinum levis aegritudo . nosque circumstantes iocosis sermoni us conus mur languentem exhilarare , incidit forte menti
499쪽
Ix minutis literis describere, ut intra juglandis putamen insereire se posset.
Quod eum parum credibile multis esset visum, ego contra , & id potuisse ab aliis & tune quoque a me etiam praestari posse pertendi. Ad diaeti novitatem stirpentibus universis, ne vanitatis suspectus essem , e vestigio rei fidem facere volui. Quartam ergo partem detraxi chartaceae vulgaris plagulae, dc in angustiori ejus facie unicam descripsi lineam tam minuto charactere, ud' viginti versus' ex Iliade depromtos contineret εcujusmodi lineas eentum & viginti facile reeipere possent singulae plagulae facies , quarum unaquaeque quadringentos Homericos verius supra duo millia esset admissura; ac proinde versuum in octo plagulae faciebus adscriptorum numerus supra novendecim millia esset abiturus, cum tota Ilias ad centenarium numerum supra septendecim millia non assu gat. Atque tate ita fieri posse demonstravi unitis lineae ductu, unde re
liquarum omnium, cte qui in iis deseribi possunt versuum numerus facile
Magnum erat a longo jam tempore inter Literatos nomen Iohannis Georgii Graevii, cum exquisita partum doeti na, tum editis plurimis v terum Auctorum monumentis, nsque potissimum, quae ad politiores li-'teras pertinerent. Impense itaque sum gavisus. 'mihi ue perhonorificum esse duxi, eum humanissimis suis & eruditissimis me compellatum literi ad ineundum secum aliquod amicitiae commercium benigne invitavit. Iucundissimae postillationi coneess gratissimo animo,' euius testificandi nulla a me iam inde praetermissa occasio este ad Graevii usque interitum, qui cis paucos annos contigit. Nee ita tamen apud me intercidere sum passus excellentis viri memoriam, quae vigebit integra, quoad ipse super
Dum studiis vacarem meis, meque strenue exereeret Demonstrario mea Evangeliea, assidua sanctorum voluminum tractatione. & attanta re. rum sacrarum meditatione, sentiebam novos pectori meo subjici igniculos, acrioresque admoveri faces, quibus ab adolescentia fueram pertentatus , & ad Ecclesiasticum vitae institutum allectus. Tam benigno igitur tamque constanti Dei ad suas partes me pertrahentis incitamento tum demum obtemperandum fuit. Nec ita tamen, ut initiari jam tum vellem sacris ordinibus, quibus nec dum maturum me ignoscebam, sed
ut voluntatem tantum meam externo cultu testarer. At rei gerendae ,
vestisque mutandae modus, non levem mihi visus est habere deliberationem. Bosluctus enim, quem utpote rerum ad Ecclesiam pertinentium i peri- Diqitigod by Corale
500쪽
COMMENT DE REBUS &e. LIa. U. petitissimum adhibebam in eo ilium , valde mihi auctor erat, ut ad
aliquot dies Λula excederem , extra conspectum hominum , velut ad pras animi exercitationes; se interea , ae Montauserium, aliosque ex a micis, passim dicturos nomen dare me velle Ecclesiae, atque ad id seces.sisse , brevi tempore alio ornatu proditurum. At ego contra non re pente hanc habitus mutationem , sed paulatim indueendam censebam. decrescente in dies caesarie . de reliquo vestimentorum apparatu ad modestiorem speciem traducto. Probavit id denique Bossuetus, tamque scite dc industrie proeuratum negotium est, ut quamvis hactenus ad communem aulicae vitae consuetudinem vestitus & militari fere more suecinis ctus incessistem , vix quisquam tamen novum hunc in me cialium aes
. Nec externum hune tantum corporis ornatum, sed animum etiam atque mores .ad Ecclesiae normam componere studebam, cum perdissici-
Iis me invasit morbus, enato in sede teterrimo ulcere , unde gravissimi dolores sunt exorti. Cui malo sanando cum sectio soleat adhiberi, quae non sine aeutissimis cruciatibus peragitur , nee sine periculo, uti malui
Chirurgo obseuro & ignobili, qui sola balsami cuiusdam salutaris & eLfieaeis injectione, huiusmodi affectionibus mederi se posse iactabat. In
longum quidem tempus protracta curatio est, & renovati interdum dolores, eum admoto specillo ulceris altitudinem identidem explorare necesse esset: exacti enim sunt in hae laniena menses quatuor. Sed tandem
Dei beneficio cessit vis morbi, & pristinae valetudini su m restitutus. Nee valetudo tamen illa pristina usque adeo firma fuit & integra, qtan ex adstrictione intestinorum dc alvi mora, quam gignere solet sedentarium hoc vitae genus, torm nibus aliquando & febriculis tentatus sim. Cui malo cum remedium quaererem, subvenit in tempore primarius Sereonissimi Delphini Medicus, iussitque me sorbere ante cibum quotidiano usu aliquantulum cassiae huius , quam Fistularem appellant ossicinae, quaeque ex siliqua AEgyptiaca educitur. Cui praecepto cum accurate
parere instituissem, tam incorrupta corporis temPeratio , tam vegeta sanitas iam inde subsecuta est , ut per annos plurimos ne unicum quidem diem ex morbo decubuisse me meminerim. Cuin tamen no nullos senserim aliquando podagrae stimulos. & satis crebros atque acutos illum & alvi eruciatus. Donec postremo hoc tempore tam saeva Rhitae agrotationis vi sum correptus, ut intra paucos dies desertussim Medicis, ac prope depositus, de miraculo simile sit me iam conclamatum in vitam rediisse. Sed
