Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

soror mea, religiosae Sanim Dominici Familiae adscrifia. Sacram enim domum in hoc oppido a se conditam, certisque reditibus loeupletatam& sundatam ordini huic attr buerant sanctillimae virgines duae, materterae meae . Pilloniorum Bertovillaeorum stirpe ortae, quae in Dominieano Rotho magensi Sodalitio religiosam vitam professae, adi rictius anteposuerunt vi ae genus, & ad severiores Dominici leges accuratius ex ctum , quod in novo hoe secessu feliciter sunt consecutae piis religiolarum virginum magno illuc numero confluentium exercitationibus , mnibusque virtutum exemplis florentissmo : cui a veneranda Christi Cruce nomen & titulos indiderunt. Iis autem a primis vitae annis tradita in disciplinam fuerat aegidia, cum aliis sororibus meis. atque ita ad pietatem suerat informata , ut idem concupierit tenere institutum ,& inter eas admissa sit. Vt aliis autem praecelluit eminentissimi ingenii acumine , & incredibili memoriae vi; ita virtute & corporis afflictationibus fortiter tolerandis tanto socias superavit intervallo, ut prostratis viribus di perdita valetudine beatam tandem mortem oppetiverit, vige smum quintum aetatis annum vix praetergressa. Plura de ejus sanctimonia possem commemorare, sed ea iam ab aliis celebrata est . ut & reliquae eius Virtutes, atque etiam utriusque materterae meae pietas, eodem

libro, qui Anmu Domisaicaviu est inscriptus. Nec ipse ego merito elogio fraudandam duxi optimam sororem meam hoc opere, quo Cad menses origenes sum persecutus. Fato quoque concessit per eos dies Iacobus Puteanus, qui cum fratre Petro Puteano , vivis ante annos aliquot exemto , fuerat Regiae Bibli thecae praefectus. Perlatum autem fuerat ad me, certum huic muneri constitutum esse pretium ab aerarii regii Procuratoribus; ingens illud quidem, atque grave , pro modo facultatum mearum 3 sed pro desiderio etiam meo leve; adeo magnum literariis meis opibus incrementum ex praedivitis huius gaetae administratione sperabam. Res gerebatur per amicos, jamque prope conventuram rebar; cum intercessit Coiberti auctoritas, perfecitque mi, qua apud Regem florebat gratia, ut ad muneris

illius functionem frater ipsius, qui Episcopus deinde Altissiodorensis fuit,

allegeretur.

In honesto & iucundo otio dabam interea literis operam, cum res meas valde conturbavit grave & improvisum n otium. Nobilitatis titutas falso sibi tum arrogabant plerique , nee facile legitimam nobilitatem ab ementita internovissis. Cui malo in dies serpenti cum esset oc

452쪽

COMMENT. DE REBUS M. LIB. III. Teurrendum, re gerendae facultatem magno pretio de fisco redemerant Publicani, certis conditionibus; quarum praecipua hac fuit, eaque valde damnosa , ut ad eos perveniret multa titia pecunia : quae cum ipsa futura erat praegrandi , tum ad arbitrium rapacissimorum hominum augebaturo Vt uberiores etiam fruetus perciperent, tam importune & insolenter abutebantur potestate sibi concella , ut familias aliquot, certa δοῦ indubitata nobilitate gaudent ea, quod eius confirmationem ab iis noluissent redimere, delicerent de gradu , & referrent in ordinem plebejorum ' obscuras alias & humiles nobilium iure donarent. Nec ego sane vexationis huius expers ful: cumque ab infantia fuissem in tutorum potestate iique nondum adnii nil rationis suae mecum putassent rationes , nec restitui se .sent tabula', membranasque veteres, ad quarum fidem exigerentur, non

rationes illae solum, sed & familiae nostrae dignitas & stemmatis ordo, ad manum mihi non erant defensionis meae subsidia. Nec satis sciebam praeterea quid peteretur a me; nee si scissem, facile mihi fuisset, propter tutorum meorum familiares nostras tabulas penes se habentium absentiam, & Pablicanorum fraudulentas cavillationes, petitis satisfacere. Duorum enim di

tum itinere Ca domo distabat illius domicilium, cuius in tutela primum s eram' ipsiusque filii, ad quos destincti venerat haereditas, domo longe aberant, suorum quippe hegotiorum caussa. FIis affectus dissicultatibus, urgentibus Publicanis ad libellionum tabularia, & publicos actorum soreris

in eodices mihi fuit recurrendum, summo labore, nec exiguis sumti bus & Rotho magum siepius commeandum, ubi dijudicandae erant in suprema subsidiorum Curia hujus generis controversae. R autem a Iudicibus 'accurate demum expensa,& perlustratis attente tabulis veteribus a me exhibitis, certo gravique decreto assertum est generis nostri dec9s, & infinita publicanorum repressa est aviditas atque audacia. At iis tamen post annos aliquot, propter ingentes, quae inde ad fit cum redibant, pecunias, denuo atque etiam tertio, eadem in me aliosque concessa est licentia. Verum a molesta hac & importuna insectatione eadem vis veritatis apud aequos Iudices movindicavit. Praeerat tunc coetui virginum sacrarum, resigiosam colentium vitam in . Abbatia Cadoniensi, cui a sancta Trinitate nomen est, Maria Leonora Rohannia in qua ad natalium splendorem magnum adjunxerat natura florentis

. ingenii lumen, singularemquedc dicendi dc scribendi facultatem. Ego ad illam ossicii caussa visebam identidem, frequensq; mihi cum ea sermo erat

453쪽

se assici praedicabat Psalmis Davidicis, & salomonis praeceptis, quae optas let in usum domus sitae, & indoctariim gregis hujus puellarum, sermone reddi vernaculo & dilucido, uber usque dilatari. inin tu, inquam, hoc ipsum quod desideras, praestas il lis officium p polles enim de intelligentia rerum huiusmodi, in quibus versata es a pueritia, & copia dicendi, atque styli ubertate. At tenuem certe esse meam, inquit, facultatem, & scio, dc sentio; rem tamen suscipiam, si consilium tuum &censuram ad tueubrationem hane accommodare velis. Quod cum facturum me recepissem , adiicit illa ad opus animum, atque hinc prodiit pium illud & perelegans opus, quo moralis do isti inae salomonis praee

pia continentur.

Erat in ejus eonvictu & disciplina Iacoba Boetia Blemuria, propinquitate mihi conjuncta , pietate insignis , & moribus ad modestiam ita compositis, ut cum multa scripsisset ad instituti sui rationes &Benedictini ordinis historiam pertinentia , ea tamen premeret alto silentio & virgineo pudore, quasi eam stippuderet audaciae suae, remque attentasset sit pracaptam. Verum re mihi per socias eius comperta , ut est loquax ille sexus, hoc mecum , qualecunque esset, communicari volui, multa de ejus taciturnitate conquestus, quod me & consanguineum & amicum rem celasset, quam ad me prae caeteris omnibus referre debuerat. Illa vero gravissimam sibi hanc exprobrationem esse dixit, qliae spem faceret

non moleste me laturum , si quidquid illud erat quod scripsisset, &quidquid etiam deinceps scriptura esset, paterer arbitrio meo permitti.Qu od cum libenter & iucunde facturum me promisiste in , misit ad me grande & egregium opus, quo vitas sanctorum Benedicti ni ordinis viarorum fuerat complexa , quodque praefixo Benedictini titulo exiit

deinde in lueem, magnoque applausu exceptum est, uti futurum ex Libri lectione eram auguratus, ejusque usibus publicis permittendi quamprimum , magnopere auctor fueram. Editionem procuravit Iacobae frater Eustachius Boetia Blemurius, Canonicus Regularis, e Victorina P

risiensi Familia, homo non illiteratus, celebri Domui huic dc numero is Bibliothecae procurandae praefectus, quae 3c cura illius & diligentia non

parum est locupletata. Interim excurrebam saepe Rotho magum, quae urbs, ut Normaniae caput est, ita fere eo devolvuntur graviora, quae per Provinciam oriuntur, negotia. Cumque illuc me pertraxissent molestae quaedam lites , venit ad Aquas Forgenses, quae unius diei itinere versus ortum Rothomago dinsitae

454쪽

sitae sunt, regio genere prognata virgo, Anna Maria Ludovica Aurelianensis, Gathonis Regis patrui filia, quam hoc elogio exornavit olim Carolus Peterius noster, sublimis spiritus Poeta: mee est ita atavis edita Regibi Pormae misie ostibis dives ingeni, Necnon patrios haud muliebriter . Audax fringere actuaces. Cum reliqua haec verissima, tum illud praecipue, quo ipsius ingemi opes praedicantur. Erat in nobilium eius asseclarum numero Segraesius, jam a me saepe memoratus , popularis meus, & summus hoc tempore amicus. Cumque me ille ad Dominam suam & ad se crebris invitaret litoris , eo me contuli. Nec defui sane cultui exhibendo Serenissimae Plinia eipi quem debui. Delectabatur illa lectione historiarum , earumque imprimis fabellarum, quae Romanenses appellantur; dumque puellarum suarum manibus comeretur . vices apud se obire me volebat anagnostae, multaque solebat rogitare variis de rebus, quas ipsa offerebat lectio. Vnde perspecta mihi est , & singularis ejus solertia, & non vulgaris nee puellaris eruditio; ac multo magis etiam ex lucubratis ab ea duabus Romanensibus fabellis, excogitatis oppido acute, & perquam argute exinplicatis , omnisque leporis & elegantiae plenis , quarum alteri titulum fecit Inuisibilis Insula Descriptio , qua lalsissime ludificata est Equitem quemdam honorarium Partamenti Dombensis; alteri Reginae Paphlagonum Hisoria, quae perpetua est nobilissimae cuiusdam virginis, sed illepidae & invenustae , arguta & occulta irrisio. Jusserat eas typis exarari Virgo regia , sed pauculis inde expressis exemplaribus ' quae omnia sibi vindicaverat, sedulo cavens, ne emanarent in vulgus. At unum tamen, pro sua benignitate , donaverat mihi dono; cujus etiam ad oram pr pria personarum nomina iusserat adscribi, quae distimulata exstabant in contextu. Libellos itaque auro contra caros non habebam, cum eorum sibi ad paucos dies usuram permitti postularunt primariae duae feminae, cognitae mihi iamdiu familiariter, fideique in servandis promissis, uti quidem rebar, cereae & indubitatae; re tamen ip L . uti expertus sum fallaciatimae t meos enim a me abstulerunt libellos, sibique iervarunt. Et in aula, & in urbe , invaluit pauci, pcit annis ille mos, ut ele

gantioris ingenii viti ac feminae, & oris sui formam, & corporia habitum,

455쪽

go PETRI DAN. HUETI I

& mores ae studia describerent,& velut in tabella depingerent' proptem . que hujusmodi descriptiones vulgo imagides dicerentur. In iis plurimum se exercuit nobilillima Virgo; cumque multas & descripsisset ipsi,& descriptas ab aliis 1elegisset , operam dare me Voluit, ut eae typis clam . mandarentur. Enituit & in aliis scribendi argumentis felix illius inὸoles, & iocosis & seriis, nec non & ad pietatem pertinentibus; sed paucis admodum adhibitis testibus aut arbitris: ea erat puellae regiae modestia. 'Equidem ab ineunte adolescentia id studueram in primis. ut si

quem ex fama audiveram ingenio praecellere vel doctrina , in ejus notitiam venirem: nec ulli certe peperceram indultriae aut Iabori, ut aliquam contraherem necessitudinem cum Falcone Cariovallio, quam spo te fors obtulit. In publicis enim choreis inter aequales juveniliter x strenue saltantem me cum vidisset aliquando, nomenIque meum intellexisset ab adstitiatibus, quaesivit filiu ne essem illius Huetii, quem aliqua eruditionis laude commendatum acceperat; ut hunc ipsum esse me cognovit de quo quaerebat, nullam interposuit moram, quin colloquium meum &, ut aperte prae se ferebat. amicitiam quoque appeteret. Mihi vero id deferre fortunam, quod concupiveram omnibus votis, impense laetatus sum' nec mihi reliqui faciendum qiricquam putavi, ut eum mea mihi observantia devincitem virum, quem urbanitate, & amoenitate ingenii, & morum suavitate omnem sibi aulam devinxisse sciebam. Citea idem tempus aliud quidpiani simile mihi contigit. Vir quidam nobilis.

iam senex, & disciplinis non leviter excultus, in inferiorem Armoricam properans, Cadomo iter faciebat. Venit ille in domum meam . visendi mei caussa. Quam humaniter potui, excepi venientem, exspectans quid me vellet. Huetium, inquit, patrem tuum conventum volueram . . si id per te impetravero, habebo gratiam. Patrem, inquam, amisi etiamnum iusans, nec ullum hic praeter me reperieriquetium. At vix, inquit, crediderim in hom4nem adeo juvenem convenire posse, quae de te mihi nam rata sunt. Sed geminus illuserat error credulitati boni viri; nam &longe indoctior eram, quam putaverat; & aetate provectior, quam videbar. Magnum accessit non paulo post Bibliothecae meae incrementum. Cognatus enim meus, cuius in tutela fueram, illius AEgidii Macaei, eximii Mathematici me supra laudati, Libros suos omnes pertinentes ad has artes, quibus uis fuerat pater ipsus, neque paucos, neque spernendos,. liberaliter ad me dono misit. Quos dum pervolutarem , s pilos

456쪽

pitos iarruliu pristini illius mei in nobiles hasce disciplinas studii, suscitari in animo meo , ac fere erumpere igniculos sentiebam ' quos nec penitus tamen compressi, ted lavi leviter , cum identidem per breves excursus locupletem hanc exquisitorum voluminum congeriem revi

o serem.

Patriae suae motibus exagitati Angli plerique & Hiberni saepe tum adventabant in Mormaniam, quae est in opposito littore, &Cad mi sedem figebant. Fuit in his, me adolescente , Stanthurstius. Dialecticus subtilis, qui Philosophiam in Academiae Cado mensis exhedris, - magna auditorum frequentia , diu professus est. Velitabar illi e saepe

cum eius discipulis acriter si immaque animi contentione, quod Doctori huic valde placebat, meque ad huiusmodi concertationes vehementer hortabatur. Tractabat is quoque perite chymicas artes; quas demum tamen damnosas sensit, adustis & contractis faucibus ex prae- eipiti di inconsiderato noxiae cujusdam potionis haustu. Medicinam quoq; non infeliciter tum exercebat in eadem heademia Stanthurstius alter, prioris huius agnatus. Longo post tempore Cadomum appulit eadem gente ortus Franciscus Aladensis Episcopus, vir suavitate morum ama' bilis, & vitae sanctitate venerandus; pauperculus ad hoc, & egenti similis. Quibus ego permotus, auctor mi clarissimae virgini Mariae Leonorae Rohanniae, Antistitae, quam supra lavd i , pro merito suo, ut piisum Episcopum reciperet in domum suam, i. quae ad vitam tolerandam necessaria essent benigno subministraret. Paruit illa consilio meo, rogavitque me, ut hominem ipse ad se suis verbis invitarem. At ille velut egestate sua delectatus, cuius magister Christus ac praemonstrator fuit, maluit imi gustii sui latebris se continere. Nec multo post Rhedonas

concessiit ad conterraneos suos, qui magno numero in A.rm Oricam con fluxerant. Nereor equidem, ne videar aliquibus inepte credulus, si

quippiam hic retulero, quod accepi a religioss& cordatis viris, nee superstitiosis, eius plane simile, quod legitur in Actu Apostolorum, pue-rum e tecto sublimi delapsum, & ex casu obtritum, acceptum fiat se in ulnas a sancto Antistite, ab eoque fusis ad Deum precibus suisse restit tum. Delatus deinde est in littus Normanicum Patricius Episcopus AN densis, nobilissma apud Hibernos Plunquetorum gente prognatus

quem apud nos Sagiensis Episcopi viors masna pietatis laude vidimu

457쪽

pETRI DAN. Hu ET II

LIBER Q ARTUS.COMMEMORANDA mihi nunc est insignis ad amicorum meorum

numerum hoc tempore facta accessio: quos inter primum fors o tulit Johannem Maresium Santortinum, praecelso praeditum ingenio, & mirabili ad poesicam facultatem indole. Memini equIdem, quo die inter Academiae Francicae sodales inauguratus sum, post orationem ii me publice pro more habitam , cum varia opuscula recitarentur a sociis, carmen ab eo fuisse lectum; tam elatum sententiis , tam numeris felix, ut plausus excitaverit mirabiles. At notatum tamen est valde despeetim

ab eo fuisse his versibus & depressam in poeticis Veterum indultriam , cum non obscure innueret, prae Homero & Virgilio, prae Pindaro item dc Horatio , palmam suo sibi iure deberi. Quod & alIa scriptione confirmare conatus est, uti factum deinde a Carolo Peralto familiari nostro. At aliter sensistet forsitan uterque si maiorem Antiquitatis notitiam , majorem & sui comparare suduisset. Scripserat dc elegantem fabellam Maresius , de genere Romanensium, nomine inscriptam, quae post Honorati Vrisi Asyraeam inter primas habita est. Muifice vero placitum est, magnosque plausus tulit ii Cardinale Richelio, suave & ingeniosum eiusdem Auctoris Poema, quo Circini & Regulae amores & coni

gium referuntur.

Tum primum quoque mihi cognitus est Paulus Pellis nius Fontanerius , in quo natura, ut olim in Angelo Politiano, deformitatem oris. Excellentis ingenii praestantia compensavit. Cognitus est & mihi Valentinus Conrartus, raro & prope singulari exemplo nomen inter Literatos adeptus, veteris omnis licet expers literaturae, sed recentiore liberaliter Perpolitus, moribusque ad humanitatem ita compositis, ut vix offici sorem quenquam reperisses , quod & saepe sensis me grato animo profiteor. At pricvlara erat hoc tempore existimatio in literis Valesi utriusq; Henrici & Hadriani: quibus, & Henrico praecipue, familiariter usus sum. Tum vero magna me affecit voluptate Christiani Hugenii Systema Saturnicum, ab eo . ad hanc diem non satis pro meritis mihi cognito, perofficiose ad me transmissum. In quo sane singulare hominis acumen miratus sum, & cxquisitam industriam, dei auoque me sensi ad Astrol

giae studia vehementer revocari. Hac autem occasone susceptam internos amicitiam, sequentibus annis. eum ille Lutetiam auctoritate regia accitus esset, constanter excoluimus.

Minicie vero in recensendis amicis literatis pneterire me decet

458쪽

Henricum Justellum Christophori silium, non tam literatum illum quiadem, quam Literatorum fautorem, & hospitem Musarum. Conveniebant enim in eius domum diebus singulis docti viri, sermonesque inter se eruia ditos conferebant: cumque leves ob caussas iucundum hoc deseruissee vitae genus, ac Lutatiae delicias, Londiuumque secessisset, tum demum sera poenitentis errorem agnovit suum, cum inani patriae desidehio teneretur. Si collecta suisset hac aetate Pleias Poetarum , uai factum accepimus, regnum in AEgypto tenente Ptolomaeo Philadelpho, atque item ante host centum & quinquaginta annos in Gallia , tum certe locum in iis sacile tenuisset Petrus Petitus Medicus , Carolus Pererius, & Iohannes Baptista Santolius , d sacra Familia I ictorina Parisiensi. Et hi quidem postremi duo, toti Poetae fuerunt, nec aliud quidquam quam Po- indocti caete-ioquin& rudes in omni genere humaniorum literarum. Tumidior Sau- . totius, Pererius modestior, &in quo appareret color quidam Antiquitatis, quem splendidius etiam illitum Petiti poematis deprehendisses: in quo praeterea multae erant & tuteriores literae ; nec in mitioribus sbium artihm humanitatis, sed&in Physicis etiam. atque iis praecipue , quae ad Medicinae disciplinam illustrandam vel locupletandam conserre possent; in quibus egregia exstire voluit ingenii sui & industriae specimina, nitido& eleganti orationis filo contexta. At Santolium& Pererium si quando sors ad me detulerat, deserebat autem saepissime , omnia apud me carminum sonitu perstrepebant; cum praesertim ille stans pede in uno dictaris in hora versuum millia, flueretque valde lutulentus, simillimum eum diaxisses Camilli illius Queriti, qui Leoni Decimo Pontifici Μaximo habiatus est in deliciis, & ab eo meritus Archipoetae titulos insignia , diagnusque visus, qui salutaretur eleganti hac allocutione:

Sume bras a virens corona Lauroque Archipoeta, pampivoque. Digma Principis auribus Leonis.

Cum autem longo post tempore accepisset Santolius, Bibliothecam meam domus ruina oppressam concidisse. & inter rudera ac parietinas misere prostratam iacere, rem idoneam credidit. quam versibus suis decantaret. Par illi Pererius. ejusdemque Apollinei decoris appetens, S ad Veteram imitationem felicius assurgens; qui cum nobili stirpe oriundum se meminisset Poetis omnibus propter nobilitatem suam. Nobilibus omnibus propter facultatem suam Poeticam praestare se putabat. Valde itaque prae se despiciebat Santolium. Mea quaedam exstant ad eum, nonnulla & ejus

ad me carmina. I ii Iisdem

459쪽

, PETRI DAN. HVETII

Iis leto sere tempor bus deduxit me ad Mariam Magdalenam Lavernam Fayettam Meiragius, qui δέ eius formam, & lepores, & ingenium , & loquendi ac scribendi elega aliam totis poematis decantavit:& merito sane : quid enim comptius, quid limatius, quid argutius, quam quae selibentem Videbamus quasi per ludum, & quae recitantem

audiebamus 3 Et tamen meritae Erudis adeo negligens suit, ut Modam suam, amoenissimam fabellam, sub Segraesii nomine apparere voluerit. Quod cum in Originibus Odomensbin scriptum a me fuisset, iniuriam nomini Segraesiano factam temere conquesti sunt male feriati homines, &veritatis inscii, quam ego testis locuples conscius ex certissima oculorum meorum fide, '& complurium Lavernae ipsius epistolarum testimonio comprobare possum; cum singulas scriptionis hujus partes, simul atque ex eius calamo exierant, ad me mitteret, & a me recognosci vellet. Aliqua etiam tum fuit duarum virginum celebritas, Annae Vin ,& Mariae Prateae: sed nihil ad Lavernam. Exstat epigramma quoddam meum ad Prateam, quo puellam austeram & subtristem a severitate ad hilaritatem traducebam. Neque vero ab instituti hujus operis lege alienum fuerit carmen ipsum huc referre: Odimm horridulas ad cta fronte puelias '. uuae miscere jocos noverit, ista placet.

Nos vates gens laeta sumus; sic jussit φοβο, ydist is argutos spargere Musi sules.

O nimium tetricae studiis operata Minervae, Pratea, contractum pone supereicium. Risit 'thagorae coMjux antiqua renati, Hesperiis quamquam non minor liga Sophis.

Risit)Extana, risit formosa Corinna,

Pindarisam toties vincere docta chebn.

Non te deliciis superet jucunda vetusas; Nominibus priscis te quoque sitae parem. cirrisisse mihi dicetur Pratea virgo, Exemplum reliquis 'atra virginibus. At nihil tale in se desiderari patiebatur Vinaea , quae infirmo eorpore ae continuis pene doloribus, perpetuam vegeti animi festivitatem retinebat. Itaque & in iis, quae scripsisset, singularis elucebat lepos, & in iis, quae cecinisset carminibus magna spiritus sublimitas apparebat. Tunc

460쪽

Tune Lutetiae hospitio utebar Sammagloriano Oratorianae Congre-omo I ss9.gationis, in quod me invitaverat Ludovicus Thomassinus, per quem multum accessit decoris Sodalitio huic, luculento & periatili opere, quo diasciplinat Ecclesiasticae ritus, ex bonorum Auctorum dc pristorum monumentorum fide descripsit. Atque optime sane consuluisset famae suae, si intra harum literataim, in quibus regnabat, fines continuisset ingenium suum , nec ad humaniorum praeterea disciplinarum laudem ita adspirasset, ut earum etiam praecepta effunderet in vulgus, quas vix primoribus labris degustasset. Glossarium vero illud Ebraicum vniuersiste, uti prae se fert titulus, post eius mortem editum, quod nobis velut orientalis omnis literaturae ditistimum penu obtrusum est, si er diti admoveantur oculi, ad primum intuitum foetus apparebit, non novato & iterato exortus agro, sed semel tantum δc leviter arato. Frustra autem commendationem quaesivit Thomastinus scriptionibus suis ab elegantia dictionis, cum res omnem respuentes ornatum, & simplici cultu . ac levi scriptura tradendas, pingui & operosa oratione convestiret. Grant in eodem contubernio viri alii eruditi duo, Hieronymus Vigni-erius , dc Carolus Cointaeus, quorum ille superstites Augustini reliquias, ex antiquis codicibus collectas, emisit in lucem; hic Ecclesiasticam Franciae historiam accurate digessit. Dum essem in Sammagloriano hoc convictis, ridiculum quiddam

evenit mihi, quod vel animi caussa hic referre, non abs re futurum pu-

to. Venit ad me Batavus quidam juvenis, qui dc nomen aliquod sibi deis inde fecit in literis, dc epistolam attulit ad me, quae in indice additum nomini meo praeferebat, ut fit, locum domicilii, a ud Patres Oratorin Ille ut Francici sermonis satis erat rudis, cum me salutaret, ex lectio ne inscriptionis perperam intellectae, Salve, inquit, Pater oratorum. . . Cumque mirari me respondissem, quamobrem ab eo decorarer tam h norifieo titulo: Haec tua scilicet, inquit, modestia est, cur debitas tibidcaballiseontributas laudes adsperneris , simulque additam epistolae inscriptionem ob oculos posuit. Roma interea I utetiam reversus est Georgius Renaldus Magdalenaeisus, Iohannis Renaldi Segraesii frater, qui eo fuerat a sacro virginum Ca mel tidum Familia ad res grandes procurandas delegatus. Adiit ille me continuo, seque habere dixit in mandatis a Christina Regina, ut me Ro- Mnomam ipsius nomine accerseret, montes illam polliceri aureos, dc Attalicas conditionΡ, commodum apud sis contubernium, studiorum com

SEARCH

MENU NAVIGATION