Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

venerint: nequaquam sunt inter Hae- is reticos deputandi. Tales ergo nisi vosis esse crederem , nullas sortasse Literas mitterem. V Animadvertas quaeso, &Donatistas Augustini tempore fuisse , qui ab ipsis incunabulis Haeresim hauseis rant, veluti a tot jam annis Lutherani, Calvinistae, aliique. Praeterea, si non ignaros quosdam e Populo, sed ipsos Donati ilarum Episcopos, Glorium, Eleusium, Felicem, Grammaticum, aliosque plures , putavit Augustinus vitio natalium seductos, sollicitos autem esse de veritate inquirenda , seseque corrigendis: an non liceat hoc ipsum vel existimare, vel su Dpicari de Episcopis, Presbyteris, Pastoribus , Praedicantibus, sive Haereticis, sue Schismaticis nostrorum temporum ZItaque quae causa Augustino suberat, fovendi Epistolarum commercia cum Episcopis Donatistarum , eadem modo esset Romanae Curiae, ut quos memoravi Sectarios . vel per Epistolas, vel interpositam Amicorum operam non destitueret.

Pergit Augu stinus, , Quamquam & ip -

sum Haereticum, qualibet odiosa su- perbia tumidum , & pervicacia malaeis intentionis insanum , sicut vitandums, monemus, ne infirmos, & parvulos fal-

,, lat: ita non abnuimus, quibuscumque

172쪽

., modis possumus, corrigendum. Unde ,, factum est, ut etiam ad nonnullos Do- natistarum Primarios scriberemus 3,, non Communicatorias Literas : quasis jam olim propter suam perversitatem, , ab unitate Catholica non accipiunt , is sed tales privatas, qualibus nobis utiis etiam ad Paganos licet : quas illi et si

se aliquando legerunt, respondere tamen ,, sive noluerunt , sive, ut magis credi-

tur, nequiverunt.

Liquet ex his, etiam illos ex Lutheranis, Calvinistis, Anabaptistis , Schisma

ticis , quos certo sciremus tumidos , &Pervicaces, quibuscumque modis fieri posset, demulcendos : sive enim ipsi ad Fidem venerint, sive minus irati Catholicis sint, eosdemque cum Catholicis suis ritibus tolerent , id omne magnum erit Catholicae Religionis lucrum , magna accessio. Quantum patiantur Catholici homines in Turcarum Regionibus, ab odio Schismaticorum Graecorum , dici vix potest : quod cum inveteratum sit,& longo Seculorum cursu inoleverit , haereditaria quadam successione, non nisi magnis Christianae charitatis, quae omnia suffert, & sustinet, significationibus, potest , sin miniis omnino, saltem aliqua ex parte evelli, aut imminui. Scio Grae-

173쪽

eorum Gentem , veterum laudum memoria gloriosiorem, inimico esse a Latinis animo , scio a Lutheri, Calvini, Zwinglii Sectatoribus jactata in nos maledicta : Haec atque alia scio, ac doleo, At Charitas operit multitudinem peccato. rum , cum ejus Patris filii sumus, qui pluit super justos, & injustos. Liquet ex eisdem Augustini verbis, per Epistolas agi consuevisse ab Episcopis . Cum Haereticis , ac PaSanis : nec valde Augustinus curabat, quod illi parum officiose Epistolis non responderent: Fere. bat hanc injuriam Episcopus Apostolorum Successor , qui non sua quaerebat , sed quae Jesu-Chri iti. Illa quoque alia ex

Epist. olim 6 I. ad Honoratum Donati. stam Episcopum me valde movent: digna. re , inquit, refcribere nobis. Hac nimirum verborum lenitate, ac veluti deprecatio- ferocientem Donati stam emolliebat

Augustinus, memor Magistri sui Christi Jesu, qui ad pedes proditoris abjecit sese,

ejus animam Patri, sibique lucraturus hsi per eum non itetisset : Nec dubito Augustinum ea Dei , ac proximi charitate succensum, qua omnibus omnia Apostolus olim fiebat, ut omnes Christo lucri- faceret : si , nostra hac aetate degeret,

sive Pontifex, sive Cardinalis, sive Epise

174쪽

copus esset, daturum operam, ut Haereti. ci, Schismatici, Turcae : seu Epistolis, seu Nunciis, seu aliis deliniti beneficiis, sive ad Fidem adducerentur , sive Religioni Catholicae magis aequi ac benevoli fierent, sacrosque ejus ritus majori, aut patientia, aut dissimulatione in suis ditio

nibus tolerarent.

Prosequitur Augustinus ead. Ep. I 62. ad Episcopos Donatistas statim post illa, quae de Epistolis suis ad Haereticos cominmemoraverat, Ubi , inquit se Nobis satis is visum est implevisse nos officium cha- ,, ritatis, quam non solum nostris , sed ,, & omnibus nos dehere sanctus Spiri- is tus docet , qui nobis ait per Aposto- tum , Vos autem Dominus multipli-M cet, & abundare faciat in charitate in ,, inVicem, & in omnes. Monet etiam alio loco, in modestia corripiendos di- ,, versa sentientes e ne forte , inquit , ,, det illis Deus poenitentiam ad cognose,, Cendam veritatem , & resipiscant deis Diaboli laqueis captivati' ab ipso in ip-

- sius voluntatem.

Putat itaque Augustinus non solum posse , sed etiam debere Ecclesiam sive per Epistolas, sive quibuscunque modis, laborare in Haereticorum , aliorumque Infidelium salutem, quod nunquam neg

175쪽

eX parte, neque ex toto riet 1 donec Ecclesiae Praelati, sive per se, sive per amicos, tum verborum, librorumque, tum etiam factorum dulcedine , ad benevolentiam Haereticorum, Schismaticorum, Turcarum sibi ac Romano Pontifici conciliandam , strenue non laboraverint. Haec prolocutus sum, subdit Augustinus, , ne quis me existimet impudentius,, vobis Donastis Episcopis) quam pru- ,, dentius scripta misisse , & hoc modo,, vobiscum de negotio animae vestrae aliis quid agere voluisse, quia nostrae cominis munionis non estis : cum tamen si deis negocio fundi , aut alicujus pecunia -- riae litis dirimendae vobis aliquid scri- berem , nemo fortasse reprehenderet. se Usque adeo charus est hic mundus ho- ,, minibus, ut sibimet ipsis viluerint. Eritis ergo mihi ad defensionem testis haecis Epistola in Iudicio Dei, qui novit quo

is animo secerim, &qui dixit, Beati pa- ,, cifici, quoniam Filii Dei vocabuntur. Hactenus Augustinus 3 qui egregiam rationem indicat. Quid enim p Ubi negocium fundi, pecuniae, belli, pacisque postulat, Christiani Populi, ac Principes cum Haereticis, Schismaticis , Turcis agant, Epistolas dent , ultro citroque , Nuncios, ac Legatos mittant: contra

176쪽

vero Romani Pontifices, ac Praelati Ecoclesiastici nihil tale audeant cum Angliae, Daniae, Borussae Regibus, cum Republica Batavica, Helvetica, Geneven si ,

cum Turcarum Imperatore ξ ut tanto rum Principum animis mansuescentibus,

verbum dulce, ut est in Sacris Paginis, multiplicet amicos, θ' mitiget inimicos. Hujusmodi furoris Spiritum potius , tuam Charitatis zelum ignoravit Eccleia per priora duodecim secula, integram Ecclesiasticam Iurisdictionem admini strante Seculari Clero : donec Ecclesia Regularibus Inquisitoribus, in Fidei negocio se regendam permisit, quorum opera factum est, ut non modo Catholicos in Haeresim labentes aversaretur, sed Populos ipsos, Regesque sui juris, omni prorsus cum eis communicatione negociorum, atque ossiciorum intercisa, plus quam Publicanos , atque Ethnicos reputaret. Non enim Pontifices abnuunt ab Epistolis , ac Nunciis ad Ethnicos Principes dirigendis, quemadmodum olim Seculari Clero Christianam Rempublicam moderante, cum Arrianis Principibus usurpabatur : Idem autem, ac praeterea etiam alia prudentium judicio opportuna fient, ut sperare licet , cum nostri temporis

Haereticis, Schismaticis, Turcis, si amo-

177쪽

4is Regularium praejudiciis, una cum Reingulari Dominicano Commissario , Fidei

negocium per Secularem Clerum admi- .nistrahitur. Tenacissimi sunt Regulares fuarum consuetudinum, nec unquam Dominicam committent, donec in eo Tribunali locum prae aliis habebunt, ut in tam gravi re errasse deprehendantur; cum primum de nova praxi invehenda in S. Ossicii Congregatione discutietur, vix alium prae Dominicanis, acrius repugnaturum suspicor. Accedit: descriptam praxim toto Coelo ab hactenus consueta diversam, non posse ad no strum morem, usumque transiserri: nisi Commissarium S. Ossicii cireumstent selectissimi viri ex omni gradu, ordine, & natione, quorum Prudentia ,& in publicis negociis gerendis peritia in consilium adhibeatur. Hinc Alexander .VΙΙ. ut in ejus vita testatur Continuator Ciacconii, idemque repetit Palatius invitis Pontificum, ad Fidei negocia exinpedienda Coetum virorum ex omni natio me selectum , instituere meditabatur, ne que enim, quae ad rateras Gentes, ac Proin vincias pertinent, nisi ab externorum morum peritis tractari sapienter, atque utiliter possunt. Jam vero fieri utique potest, Praelatum S. Ossicii Commissarium

178쪽

consilia exquirere, atque audire a Coetu Consultorum, Saecularium, ac Regularium praecipuarum Nationum. At Dominicanum Commissarium plurimum tribuere Clero Saeculari, Regularibus aliorum ordinum, exterarum Nationum Uiris , nae ille Romanorum rerum minus peritus est, qui sibi hoc suaserit. Anno Is 87. Sixtus V. in Bulla M. mensi aeterni Dea, constituit XV. Carisdinalium Congregationes, inter quas numeratur Congregatio S. Ossicii jam erecta a PAULO III. Congregatio Indicis Liribrorum prohibitorum, aliaeque : In dein Claratione facultatum adnexa ad Bullae finem n. a. Et quoniam, inquit , Diri vinis oraculis admonemur, ubi multari consilia , ibi salutem adesse : eaedem is Congregationes, pro earum arbitrio,, Uiros Sac. Theologiae . Pontificii , is Caesareique Juris peritos , & rerum

m gerendarum usu pollentes in Consulis lationibus advocent, atque adhibeant,

is ut causis , quaestionibus , & negociis is quam optime discussis, quae Dei glo- is riae, animarumque saluti, & justitiae,

is atque aequitati consentanea maxime is erunt, decernantur. V Ubi autem loquitur de septima Congregatione, qua

est pro Indice Librorum prohibitorum s

179쪽

haec statuit. se Universitatum Parisieno

se Bononien . SalmantiCen. LOvanien . ,

,, aliarumque probatarum studia, ad Li- brorum expurgationem , di Corre-- ctionem excitent , earumque diligentem operam , & industriam requi- ,, rant. V Quaeso autem hoc loco, num S. Osficii Commissarius, num Secretarius Indicis uterque Dominicanus , his Ρonistificiis votis obsecundaverit, an uterque

potius Regnum sibi, suoque ordini ex

imposito munere constituerit, atqueConstabili verit ' Sane Commissarius S. Osficii ad usque Innocentium XI ΙΙ. non alios Consultores Theologos adesse passus est

secum , quam socium suum Dominicanum Fratrem, denique Fratrum omnium Dominicanorum Compendium. Magistrum scilicet Generalem Dominicano rum : ViX uno eX externis admisso, Minorita Conventuali, cui de Potestatis plenitudine locum detulit Sixtus V. eX eodem Ordine : Ab Innocentio XIII. vix unus, aut alter ex aliis Regularibus inter

Consultores Theologos sedet. Quid dicam de Congregatione Indicis p Cum Cardinalibus non nisi Dominicanus Secretarius, & alter Dominicanus, Magi ster Sac. Palatii in Aula sedent. Qui nomine potius quam re Consultores Indicis di

cuntur s

180쪽

Cuntur , ne advocantur quidem ad Sacram Indicis Congregationem , cum in Quirinali Palatio habetur. Nullum forintasse ejus, quod dico, luculentius exemis plum est; quam in Magistro S. Palatii. . Cum S. Dominicus Aulicos otiantes in Pontificio Palatio animadverteret, ac do

teret, Honorio ΙΙΙ. Auctor fuit, ut eos Verbi Divini pabulo, statis temporibus refici juberet: ac praecipue cum Cardi natium etiam Aulici, ad Ρontificis Palatium accederent : id autem oneris ex Ho in

norit III. voluntate suscepit Sanctissimus Patriarcha , Apostoli Pauli Epistolas commentaturus, quod alii post ipsum ex eodem ordine praestitere. Munus hoc Conincionatoris, in Magistrum Scholarum Sac. Palatii excrevit : Hinc Durandus in Praefatione Commentariorum dicit, se docuisseveritatem S. Scripturae in Scholis S. Palaris, in quibus alii etiam docebant, praecipue ex ordine Minorum eodem XIV. seculo, quo floruit Durandus. Vide Indicem Wad ingit multos invenies Franciscanos , S. Palatii Lectores. Done Dominicanus reliquos rejecit , suique muneris dignitatem usque auxit, & amplificavit, tum tempore Eugenii ΙU. seculo XU. cujus Pontificis Breve Apostolicum ad Turrecrematam legitur in Bul-

SEARCH

MENU NAVIGATION