Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Aliud est charitativa obsequia , & servitia ad Graecorum Magnates.

Aliud est depositio diffidentiae, quam

habent Latini de reversione Graecorum.

M Pluribus quoque inculcat , si reverti,, vellent, relinquendos ritibus suis, nec ,, multitudine Pontificiarum Legum op - primendos. Vides, Lector, sensum virorum sapientissimorum saeculo XIII ; cum nondum radices suas altius defixerat severitas Regularium Inquisitorum, unice ad Censuras ,& carceres intenta : cum adhuc deletae non essent reliquiae gubernationis per Clerum Saecularem XII. fere Seculis usurpatae : quo tempore illud Augustini vigebat Epist. olim 64. ,, Non ergo aspere , , quantum eXistimo, non duriter, nonis modo imperioso ista tollantur : tollan is tur magis docendo , quam jubendo s,, magis monendo, quam minando : sica, enim agendum est cum multitudine,, peccantium 3 severitas autem exercendas, cit in peccata paucorum. Et si quid ,s minamur, cum dolore fiat, de Scrip s, turis Comminando vindictam futu- ,, ram , ne.nos ipsi in nostra potestate, ,, sed Deus in nostro sermone timeatur. Cum tamen Regulares in sua pote state, si quando eam habent, timeri

192쪽

velint. Cum autem nostro Seculo non Graeci solum , sed tot Septentrionis Populi . ac Principes a Catholica unitate divulsi sint , similia usurpari deberent in eorum procurando salutem. An id expectari a Dominicano Commissario possit ;& ea testantur, quae pluribus dixi, ecid confirmat quod jam refero. Anno I 8 . ex Helvetiis Haereticis Legatus ad Gubernatorem Mediolanensem pervenit, qui nonnulla quereretur, de aliquibus legibus per S. Carolum Boromatum constitutis,adipirituale regimen Pagorum quorumdam, quorum civile imperium Haeretici sibi vindicant. Legati adventus ad Inquisitoris Dominicani aures pervenit , quid autem putabis consilii cepisset Rem quam

maxime vis absonam cogita, Vincet ex

pectationem imprudentis Dominicani auis steritas. Praesto est ad Legati Domum In quisitor, eumque in vincula conjectum, ad Inquisitionis carceres adduxit. Factum detestatus Gubernator Mediolanensis, dimissionem Inquisitori statim imperat: id

autem volens nolens executus est, magno

Cardinalis Borromei bono 3 quem Helveti pari jure utentes, in carcerem Conjecissent ut jus Gentium caesum ulcisce

rentur. Quid iis hominibus facias, qui nihil aliud sonant, quam Censuras, & carin

193쪽

eeres p Nempe rem liberis Populis, suique juris inutilem : iis autem qui sub Ecclesiae, aut Catholicorum Principum jure sunt, in ossicio continendis , utilem, san8 si prudenter, ac temperanter fiat: at certe non praecipuam. Recole Augustini verba, qui sane de Catholicis coercendis loquebatur : Quanto magis, ubi de Graecis agitur, vel convertendis , vel mitigandis , qui odio implacabili ardent in Latinos: tum quod Orientis Dominium affectaverint per Latinos Imperatores 3 tum quod Romani Pontifices nimium , ut ipsis quidem videtur, dominari voluerint in Graecos, supra veterum Canonum praescripta , & additione Simbolo facta, absque Patriarcharum consensu : & plurimis Legibus, ac Statutis praeter eorum mores evulgatis. Quanto magis , ubi agitur de Anglis, Batavis, aliisque Septentrionalibus Nationibus , quae de severiori Romanae Potestatis usu conque. stae sunt, & adhuc passim conqueruntur At, inquies, haec sunt Congregationis de Propaganda Fide. Imo si ΡAULUM III. audiamus, in Prooemio Constitutionis Lirat ab initio Is 2. Haec spectarunt in excitanda Romana Inqui sitione , ut avulsae a Catholica unitate Gen. Les ad Ecclesiam revocentur : Verba jam

194쪽

recitavi. Deinde cum Romana Inquisitio, praecipuum in fidei negocio Tribunal, Romae habeatur, & sit: fieri numquam poterit, ut dum Inquisitionis Congregatio hanc, non modo ab Haeresi, & Schismate, sed ab ipsis Haereticis, ac Schisui

licis Populis aversionem fovet, veterem cum iis de perditis ovibus simultatem conservat aut etiam auget, Pontificibus, Cardinalibus, Praelatis , Catholicis, omnem ab illis consuetudinem Nunciorum, atque Epistolarum intercipit , veluti Religionis fundamentum : reliquae R

manae Congregationes , aut earum ali quae novam praxim inducant. Quare illud

satis sibi esse putat Congregatio de Propaganda Fide , si di Catholicis inter Haereticos degentibus consulat , & ad Ethnicos ad fidem convertendos incumbat. Utinam omnes legant allocutionem

Benedicti XIV. in Consistorio Secreto die Lo. Nov. I7 7. publicis typis vulgatam,de negocio Templi Berotinensis: quae Magnus Pontifex honorificentissime dicit de Brandeburgensi Familia, ac Borussiae Rege ; non sine grati animi significatione amantissima, pro optimo Clarissimi Principis, in rem Catholicam studio, ac munificentia. Ea omnia egregio monumento

ostendunt, quam diversimode loquantur

195쪽

Pontifices; dum Inquisitionis Fratres seis

veritatem Decretorum suorum insusurrant secus atque Saecularis Cleri Principes , Praesules, aut Cardinales , semotis Fratribus, adstant Christi Vicario, m Mori sapientia, ac prudentia consiliaturi : ex quo magna spes esset eorum odiorum extinguendorum, quibus potiusquam argumentorum dissensionibus, foventur Ecclesiarum dissidia. Anno III 8. contra D. de Mailly Archiepiscopum Rhemensem, Is . Martii vulgatum Parisiis fuit Decretum Partamenti, ex causa Constitutionis Unigenitus, quam Archiepiscopus strenue propugnabat. Decretum hoc ad Clementem XI. pervenit, inde etiam ad manus Episcopi Lassiteau , qui tune Romae Gallica negocia agebat. Hic autem , uti testatur L. . Histor. de Constit. Unigen. , ad calcem ejus Decreti hanc additionem, nescio cujus manu Parisiis factam , suismet oculis vidit , quam Latinam exhibeo. Noli, Rhemensis Episcope propugnare arrogantiam , cst avaritιam Curiae Romanae , quae caUo fuit , ut Europa dimi-Hum ab Ecclesia Romana separaretur.

Haec ibi: quae in Anecdotis fusilis explicantur. At sane injuria. Verius dixeris haec contigisse non Curiae Romanae, sed

196쪽

fratrum nonnullorum dominatione ac tyrannide, cum proprium ipsorum fuisset, non dominari, sed praedicare Evangelium omni Creaturae.

. CAPUT IX.

navis moribus extispandis non a mdum consentanea est Praxis, qua in Romana I ustione hactenus usi sunt Regulares : Meliora ex alia

Cleri secularis Praxi sperari posse.

Haec dici ex odio in Regulares, nemo jure criminabitur.

Non Haereseos Crimen tantummodo extirpandum sibi proposuit Romana Inquisitio, sed alia praeterea graviora quaedam Crimina, sive Blasphemiarum, sive Sollicitationum occasione Sacramenti De nitentiae, sive aliorum , quae sua gravitate suspicionem de Haeresi faciunt. His morirum pravitatibus extirpandis, haud satis sese idoneos probaruntDominicani Fratres duobus hisce Seculis, ex quorum ordinCInquisitionis Romanae Commissarius Ge-

197쪽

neralis , nempe primarius Administer

electus fuit. Longe meliora ex Clero Seis culari expectare licet, quantum conjicere possumus ex experientia praeteritorum , unum tantum affero rei hujus argumen-Quotiescumque sive Laici, sive Clerici P sive Regulares apud Inquisitionem

accusantur de aliquo crimine, hoc in more positum habet Dominicanus Commissa- irius , ut interim Omnino taceat , scelera sceleribus cumulari sinat, accusationes accusationibus, quibus Processus , ut aiunt, informativus contexitur 3 donec in profundum malorum venerit Reus sibi, ac saepe etiam aliis nocentissimus, plurium annorum spatio; tum vero Ρrocessu informativo consecto, Dominicanus . Frater, Sagittam in obscuro, V mordens inflentio Reum comprehendit, in Cacerem Conjicit, perpetua nominis infamia mulctat , Nobilem etiam aut Ecclesiasticum, aut Regularem Uirum : cui aequo rerum aestimatori non videatur , Dominicanus

Commissiarius, hoc eme Christi fidelibus

quod muscis clanculum irretiendis araneus 3 quod capiendis soricibus astutus Felis 3 memini quae decimo Libro scribit Plinius: Feles quo flentio , quam levibus vestigii, quam multo speculatu in musculos

198쪽

e iliunt i si iste est omnis fructus, ut auis feratur peccatum teste Propheta : quanto illud Charitatis ac Iustitiae Legibus

congruentius , ut ad primam accusationem , aut denunciationem , ovis errans ad Chrillum suum revocetur , vel vocis ,

vel tenui virgae sibilo Z Scio expectandas firmas , atque inexpugnabiles probationes , ut ad Vincula , di carceres de vetaniatur. Si autem prima quaque accusatione intentata reus moneatur confestim , sive

hortatoria Epistola, sive privata monitione per prudentem Utrum ex praescripto Inquisitionis facta . sive privata aliqua salutari poena irrogata , nullo strepitu , null1 infamia , quotus quisque erit', qui irasci possit , aut velit Z Michaelis de

Molinos informativus, ut aiunt, processus decem vel etiam quatuordecim anno

rum labor, & opus fuit: nisi me egregii viri fefellere, quam multas errorum , ac turpissimarum libidinum sordes impedivisset Dominicanus Commissarius, si a prima statim denunciatione Apostoli monito usus fuisset. Argue, obsecro, increpa, opportunὸ, importunὸ , vel etiam Confessionum excipiendarum facultatem privato decreto abstulisset y Quam multis utrius. que sexus scandalo fuit nostra aetate Regularis quidam , qui Pisauri errores suos pu-- M a

199쪽

blice agnovit, atque abjuraviti an non satius fuisset Commissarium Dominicanum tantam malorum, ac scandalorum colluviem tot annis non pati; atque ab ipsis initiis praecavere t mitto sexcenta eius generis eXempla. Hinc tantum odiorum

in sanctissimum Inquisitionis Tribunal ,

quod malevoli dictitant sitire malorum vin dictam, non emundatronem : Non scelera

odisse, quae ab initiis impedire facile posset : sed in poenas, supplicia, Carceris infamiam inhiare 3 nullum tot incommodis praesentius remedium , quam ut Inquisitionis regimen a Regulari Commissaris amotum , conferatur in Clericos Se-CUlares, quorum nutu, donec jus Ecclesiasticum stetit, nunquam ad hujusmodi praxes inhorruit Ecclesia priorum XII.

Seculorum.

Missas facio alias praxes per Fratres Regulares hujus Tribunalis Administros invectas , quae tam ineptae sunt moribus reformandis, quam aptissimae odiis in sanctum Tribunal conciliandis, ob magnam Contrarietatis speciem , cum Iustitiae aut charitatis legibus. Io. Cum Inquisitio Hispanica post latam in reos sententiam copiam omnibus det judiciales processus,atque acta lustrandi,ac videndi: aliam Consuetudinem tenent

200쪽

Romani Dominicani. Nemo autem est qui non videat, quam sit magis aequitati consona praxis Cleri Secularis in Inquisitione Hispanica Unusquisque enim certior

fieri potest de justitia servata in actis conficiendis, si quis innocens deprehensus sit,

innotescit , reatuum inaequalitas declara tur. Contra vero secundum Romanam ,

hoc est Dominicanam Consuetudinem , Rei criminum maxime inaequalium eadem infamia publica notantur: Quare si contingat aliquem ab Inquisitione Romana comprehendi, qui irreverenter locutus sit in S. Officium, aut quia male aliquem excusaverit ab onere denunciandi, infamis

est , sicuti quis patraverit turpissima Criis mina sollicitationis, neque publice sciri potest eum immunem a turpi, & inhonesto crimine , imo de ipso turpissima quaeque suspicari possum ua: Si enim pro qualitate ,

ac numero criminum debet esse plagarum modus; quare non etiam inaequalis debet esse modus infamiae , quare minus reus

confundi debet eum sceleratissimo pav. Reis datur supplicium quod maxime, ne dicam praecipue in innocentes redundat. Fac enim comprehendi per Domini canam Inquisitionem, vel Regularem aliquem, vel alium ex iis Congregationibus , aut Coetibus , qui vivendi modum in

SEARCH

MENU NAVIGATION