Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

lario Dominicano , tum adhuc uberius consequentibus temporibus. Nam Sil-

rester Magister S. Palatii sub Leone X. ixit se Lutheri Pudicem ex ipse Osscio, dc. non solum, quia simul cum Curiae Romanae Praesule delegatus a Pontifice fue- . rat. In eo enim libro quem inscrip sit EN

. rata & Argumenta Lutheri recitata, δε-

tecta, repulsa, bi copiosissime trita Cap. XI.

Haec habet. ,,Quia Adversarius a me Con-

,, judice ex Commissione speciali,& alias ,, et=am ex ipse Osscio appellavit. Quod si Lutheri Iudex ex Osscio erat, idem I uris in similibus causis vindicare sibi debuit, in

alios cujuscunque Regni in univeiso Orbe Catholico. Neque hactentis satis : Eodem Leone X. Pontifice obtinuit Magister S. Palatii, ut ab ipso in Lateranensi Synodo statueretur Librorum in Urbe imprimendorum Censor, & Approbator; una cum Uicario Pontificis : quemadmodum extra Urbem Inquisitor cum Episcopo : cum haec autem spectent ad Ordinariam authoritatem Vicarii in Urbe, & Episcoporum extra Urbem, magnum vulnus inflictum fuit ordinariorum authoritati, decreto illis Socio Regulari in Librorum censura : Quare Tridentinum in Decreto de Librorum impressione, non nisi Ordinariis eam facultatem tribuit.

182쪽

At Magister S. Palatii, quemadmodum& Inquisitores, Decretum Leonis X. restitui curarunt in Ρromulgatione Indi cis Librorum prohibitorum , quae facta est per Pii IV. Bullam, abrogata Lege Tridentin . Neque his adhuc terminis steterunt Magistri S. Palatii : qui enim Vicario Urbis dati fuerant in Socios, quoniam Regnum non capit duos , jam soli regnant, & Librorum Censuram, facultatemque ad Libros Typis vulgandos sibi

arrogarunt : vel enim nullo pacto faculeas petitur a Vicario Urbis, vel id ad speciem fit, dc fucum faciendum. Cum inque aequius esset , ut Frater Dominicanus scriberet. Imprimatur , si videbitur Eminentissimo Vicario Urbis, illud potius a Vicario, aut ejus Vices gerente scribitur hoc pacto imprimatur, fit videbitur Magi Aro S. Palatii. Sane nemo non videt squam indecorum sit , ut etiam S. Romanae Ecclesiae Cardinalis librum aliquem typis editurus: non ab Eminentissimo Vrbis Vicario, qui unum cumRomano Episcopo Tribunal habet , sed a Fratre Dominicano facultatem, ac licentiam petat obtentamque in impresso libro prae se ferat. Fac quidpiam hujusmodi in antiquis Codicibus reperiri r Qui legeretur facultatem alteri dedisse, is altero auctior ,

183쪽

atque eminentior dignitate , a quovis Critico antiquario judicaretur. Eo itaque rerum perventum est, ut magis, ac magis a tenuibus initiis amplificata dignitate , Modicus lapis 1n montem excreverri, atque in Librorum Censura, atque editione Frater Dominicanus, Romanos ipsos Praesules, ac Cardinales sibi paulatim, Urbe, atque Orbe stupente, subjecerit. Reliquum esset , ut & Pontificem Romanum aliqua sibi ratione Dominicani subjicerent. Quod tentatum esse sub Leone

X. ex BZovio Spondanus ad ann. Is . I 6. n. I 6. Absoluto enim Lateranensi Concilio, in quo Episcopi ad Regulares frat-

nandos, Plura Petierant, nec impetraverant : Leo, ut & ad manum Regulares

unitos haberet Verba sunt ipsius BZovii per Spondanum relati Qui Pom

tificum auctoritatem, & majestatem, se seque ipsos etiam unanimiter adversus is Episcopos tuerentur , edito super ea, , re diplomate, Corpus quoddam, seu ,, Congregationem Regularium in Urbe ,, instituit . quorum Superiores ad Cceis,, nobium Minervae, quod est primarium se in Urbe Fratrum Dominicanorum , ,, toties quoties necesse haberent in gra ,, vaminibus, etiam is summo Pontisce tua- ,, tis vel inferendis, convenirent, delibera-

184쪽

o rent, & in Commune decernerent r, , praesidente coetui Supremo Domini- ,, canorum Magi itro , qui moderator ,, consiliorum esset. V Ita BZovius, Buliniamque in Archivio Minervae extare ait.

His recitatis subdit Spondanus Episcopus is Quod, si verum sit , profecto ip- ,, sam quoque Sedem Apostolicam LeoA X. Regularibus obnoxiam , subje M Etamque voluit. Sed viderint Poninis lifices, viderint Episcopi : Regularesis sane acerrime vident dc rebus suisse argutissime provident. V Hactenus Spondanus loc. cit. Cum ergo consueverint Regulares , ac Dominicani praecipue dilatare in hunc modum Fimbrias , θ' Pbilacteria sua, ecquis prudentior spe-- rare potest, quod Dominicanus S. Ossi. cii Commissarius commutaturus sit veterem agendi rationem, a Fratribus suis ininvectam fi atque ita se gerat, ut non sibi , suoque Dominicano Ordini totus regnet, sed plurimum tribuat Cleri Secularis , aliorumque Regularium , atque e tero rum virorum consiliis 3 Acute in rem hanc perspexit Alexander VII. qui adhu-rus de Conceptione B. Mariae in Congregatione S. Ossicii, Dominicanus Cominmissarius , aliique ejusdem ordinis Fratres , jussit ne interessent: iisque absenti- i

185쪽

bus, in Conceptionis favorem Bullam edibdix celeberrimam. Rem fuse narrat StroZxi in Hi storia Conceptionis; dignus proinde, qui per Dominicanos in Indicem Librorum vetitae lectionis referretur. Utinam Alexandri VII. Successoribus eadem salutis consilia immittat Spiritus veritatisi, qui Episcopos cum Saeculari Clero posuit regere Ecclesiam Dei, Regulares autem SS. Benedicti, Dominici , Francisci, Cajetani, Ignatii , posuit ad Ecclesiae Subsdium, non ad Imperium. At erit, qui dicat : Num tu sapientior Ρatribus , qui posterioribus quinque seculis extitere, quique in Haereticos, Schisematicos , Turcas 3 Concionatoribus Catholicis non auscultantes , vix alio remedio , quam aut bello , aut Censurarum severitate usi sunt , quemadmodum au stera , atque aspera Inquisitorum consilia suadere consueverunt 8 Imo vero , si quod judico, hoc a me facerem. Sed chmieveritate Regularium Inquisitorum unice Censuris, Carceribus, vel etiam Bellis utentium ; non modo orientis Schisimatici ad Ecclesiam non redierint : sed tot Septentrionis Regiones abscissae sint a Romanae Cathedrae unitate, nulla spe per severa consilia proficiendi : quid re-

stat aliud, quam ut suaviorem, &sapien

186쪽

tiorem Cleri Saecularis in Inquisitionis negocio, administrationem experiamur Cujus Cleri prudentia trahantur ad Chriis 1tum oves errantes in funiculis Charitatis, non inutili Censurarum, ac Com minationum strepitu. Inutili, inquam , sicubi agatur, non de subditis in ossi eici continendis , quod unum praestat Hispana Inquisitio : sed de liberis Populis, ac Principibus ab IIaeresi, & Schismate ad Fi. dei unitatem revocandis, quod munus est Romanae , atque Universalis Inquisitio. nis : ut Fides Catholica ubique soreret, biaugeretur; omnis μν etica pravitas pelleretur , Seducti, ad gremium, o unitatem Eecissae reducerentur, inquit PAULUS III. in sua Constitutione. . Caeterum, quae indicavi de importuna in Liberos Populos severitate non nova sunt, imo vetustissima: qua de re nonnulla dicam, clim id mirifice faciat ad Do ininicanum Commissarium , cum Saeculari Praelato commutandum. In editione Conciliorum Petri Crabbe Franciscant, opusculum extat tripartitum Anonymi Auctoris, circa medium seculi XΙΙΙ. Nam parte prima Cap. XXIV. mentionem facit de Rege Aragonum auferente a Mauris Valentiam, & Regnum Majori carum: de Rege Castellae, auserente Re

187쪽

gnum, ac Civitatem Sibiliae, sive Hispa

lis. Haec autem Contigere ann. I 243. Scriptor autem de his meminit veluti de rebus novis. Iam vero Z. pari. agit de Graecorum

Schismate , & cap. Quaerit , quae fuerit causa , sit adhue Schismatis Graecorum , inter alia haec habet. ,, Ecclesia Romana in suis subditis multa exercet, quae homines reputant mulinis tum gravia: sicut sunt exactiones ali- quae, Missio Legatorum, & Nuncio- rum multorum, Statuta multa & poe- nae in transgressoribus haec gravia fuere saeculo XIII. ex facultatibus Regularium Inquisitorum , quas interdum non sine saevitia exercebant ν quod ostendunt posteriora jura canonica , in corpore juris inclusa : sub tit. de merericis Ipsi etiam Latini Domini terreni solent in multis subditos gravare,& duram in eis tyrannidem CXercere. Praeterea ipsi etiam Latini inferiores

solent multum Contemnere Graecos ,& exasperando eosdem , modo vocando eos canes, modo trahentes eos per

barbam , & aliis modis variis exasperantes eosdem. Et ideo possibile fuit, quod Graeci, propter gravamina Ecclesiae Romana, cst Dominoram Latinoram, di

188쪽

ipsorum Latinorum Inferiorum, dispositi fuerint ad refugiendam subjectionem Latinorum, tam in temporalibus, quam in spiritualibus. Nec mirum: duritia enim Roboam, quam Filiis Israel minabatur, dicens: Pater meus cecidit vos flagellis, ego Cedam vos Scorpio nibus Induxit decem tribus ad sub αtrahendum se ab ejus imperio. . . Et sic patet , quod varietas ex parte utro. rumque s in ritibus & exasperatio ex parte Latinorum , superbia ex parte Graecorum, fuerint dispositiones ad illud Schisma Multa sunt, propter quae Schisma istud durat, & non accipit finem : unum est dispositio supra se dicta, quae adhuc durat: secundum est Consuetudo . . . . Quartum est defectusis tractatorum : Etsi enim aliquando mit-- tit Ecclesia Romana aliquos ad tra' ctandum cum eis , vel ipsi ad Papam

,, eadem de Causa : tamen raro fit hoc,

A re quod incipitur , vix perducitur ad ,, finem. Capite XIII. Exponit Auctor malum hujus Schismatis. A Grandis, inquit, re turpis detruncatio, quod Corpus Ecclesiae unicum , quod solebat extendi ,, usque in Orientem , sic detruncatum

is est per schisma e quod omnes sere, qui

189쪽

,; subesse solent Patriarchae Constantiis ri nopolitano , & Antiocheno, di Ale-- xandrino, & etiam Hierosolymitano , M sint ab isto corpore praescisi : ita ut is vi A medietas sui corporis remanserin

Cap. XV. Agit, Suanta cura apponenda st a Latinis , ut Graci Latinis rein concilientur , haec inter alia sequuntur. is Notandum quod sint multi Latini . ,, qui licet non dent occasionem huic se scandalo, tamen cum parum , vel nisi hil curent de malo statu Graecorum in isti sunt sicut Sacerdos , & Levita , si qui videntes fratrem suum vulnera- tum in via, pertransierunt, nihil de illo

,, curantes.

Capite XVI. Ruod Me cura maxi- m. incumbit Porusci summo . scilicer Romano. ,, Christus, inquit, descendit de δε Coelo, ut faceret utraque unum , sci- ,, licet Iudaeos , di Gentiles 3 unum.

ovile de his , &ide illis r & ideo

,, non deberet renuere Uicarius ejus, si ,, sit necesse , descendere etiam in Grae-- ciam, si spes esset, quod per hoc pos- is set Graecos & Latinos unire. Capite XV ID Enumerat remedia ad reconciliationem Schismaticorum : M

post aliqua remedia Librorum , &C.

190쪽

M Aliud, inquit, est frequens Missio so- is lemnium Nunciorum, exemplo Domi- ni: qui Prophetas magnos saepe misit ,, ad Filios Israel. . . . Probabile enim vi- ,, detur, quod Ecclesia Romana, si mi-- sisset frequentius Nuncios solemnes , is viros virtutum, & prudentes, cum san- ,, ctitate dc familia honestissima ; quae ,, in omnibus se sciret habere prudenter: δε & locuti fuissent de pace, & a Grae- cis nihil reciperent , sed propriis ex- ,, pensis uterentur. . . . quod non fuissent,i ista sine fructu . . . . Quare autem RO ,, mana Ecclesia, etsi quandoque misese rit simplices Nuncios, hujusmodi au- tem Nuncios non miserit, nescio : Si M dicatur, quod essent superbiores, forte M ex hac Latina humilitate eorum super- ,, bia frangeretur pAliud est Missio Exploratorum, nempe D ut eXplicat, Mercatorum, Negociatos, rum , &c. qui animos , velut aliud is agendo, conciliarent. Aliud, inquit, est exhibitio Reverentiae ad eorum Nuncios. Aliud est attractio aliquorum sapie tium Graecorum ad amorem, moram s& cohabitationem cum Latinis. Aliud est cessatio Latinorum, a stan daligando eos.

SEARCH

MENU NAVIGATION