Commentarium in Bullam Pauli 3. licet ab initio, datam anno 1542 qua Romanam Inquisitionem constituit, & eius Regimen non Regularibus, sed Clero Seculari commisit. ... Accessit Appendix HistoricoTheologica de Proscriptione sub annum 1725 ..

발행: 1750년

분량: 311페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sublimati sunt Fratres mei , si recognoscant:

nec pro meo posse permittam , ut aliud, assequantur specimen dignitatis. Utinam haec intelligerent Catholici Principes , qui ad

Epii copatus,& Infulas nominant virosRegulares. Hos quidem viros se amare putant, eorum tamen ordines perdunt ambitionem fovendo, & evertunt. Nec meliora leguntur de Moribus Ordinum Mendicantium post S. Antonini tempora, cum Dignitates, Auctoritas, Iuri Pictio,perhonorifica munera,incrementum accepere potius, quam decrementum. Nam ante S. Antoninum plura moderati fuerant Pontifices ex Mendicantium Privilegiis. Hinc S. Antoninus 3. Part. rit. 22. Cap. s. g. I. post plura Mendicantium privilegia enarrata haec habet. ,, Ue- ,, rum quia processu temporis ipsi Men- dicantes, seu aliqui ex eis insolenteris Coeperunt aliqua agere , quae minus,, erant in venerationem Praelatorum, α,, damnum Clericorum: Ecclesia aliqui- ,, bus Constitutionibus repressit audari Ciam, dc temeritatem illorum. V Recenset autem plures Constitutiones Antoninus, atque inter alia haec recenset. Item circa Inquisitores,qui ordinarie sunt Mendicantes, certa statuta poena. At quoniam

post S. Antonini tempora per Sixti IU. Bullas

212쪽

Bullas 3 quae Mare magnum nuncupantur. Mendicantes cumulati fuere privilegiis ,& honoribus , quibus adde Diploma Leonis X. aBZovio, ac Spondano recitatum , de quo supra : ea Consequuta sunt, quae memorantur in celebri scripto, quod PAULO III. obtulere anno Is 38. Carindinales , ac Praelati ab eodem Pontifice delecti , ad Curiae & Ecclesiae reforma tionem. Eos autem juramento, eX commmunicationis proposita poena, ad veritatem dicendam adegerat PAULUS ID. Nonnulla exscribam. ,, Alius abusus magnus, ac minimὰ tolerandus , quo universus Populus,, Christianus scandalizatur, est ex impe ,, dimentis, quae inferuntur Episcopis inis gubernatione suarum ovium, maxime in se puniendis scelestis , di corrigendis. ' usmodi autem impedimenta erant, tum ex effraenatis exemptionibus Regularium, tum inquisitorum Mendicantium, & universae eorum Familiae , ut aiunt , sive ossiciali im , ac Ministrorum. ,, HOC ,, etiam animadvertendum, ac corrigen- dum Censemus in Praedicatoribus , &,, Consessoribus constituendis a Fratris, bus , ut.... praesentarentur Episco- Extat in edit cine. P. Grabbe, vid. Card. Quia risi in Distrib. ad M. Poli cap. ust.

213쪽

is pis , quibus prae omnibus cura' Eccleia se siae est demandata, a quibus examina- is rentur per se, vel vero idoneos, necis nisi eorum consensu admitterentur ad se haec peragenda. V Quibus verbis agnovit Congratatio noxia fuisse Dei Eccleis sar, amplissima in contrarium privilegia a Regularibus, sive obtenta sive exisis torta. Abusus alius turbat Christia, ,, nismum in Monialibus, quae fiant subet, cura Fratrum Conventualium sita nuncupantur Fratreε omnes cujuscunque ordinis, non insolitariis locis, sed in Conventibus degentes, voce per eam aetatem consueta ubi in pleritque Monaste- , , riis fiunt publica sacrilegia, cum maximo Civium scandalo. Auferat ergo Sanin

,, ctitas vestra omnem eam curam a Frais, , tribus Conventualibus, eamque det , ,, aut Ordinariis , aut aliis, prout melius videbitur : V Quibus verbis agnovit Congregatio noxia fuisse privilegia, quibus Mendicantes in suorum Omis dinum Moniales constituti erant, veluti

Monialium Episcopi. o Abusus magnus, ae perniciosus est in Gymnasiis publicis , praesertim inis Italia , in quibus multi Philosophiae se Prosessores impietatem docent imbri in Templis fiunt disput tiones Im D

214쪽

, , Coram populo res divinae valde irre. D verenter: Ideo putaremus indicendumis Episcopis, ubi sunt publica Gymna-

, , sia , ut per eos admonerentur Lectores, ,, ne d erent adolescentes impietatem ...

,, In impressione Librorum, danda essetis hujus rei cura ordinariis. V Illa autem Templa fui e plerumque Regularium , Lectores illos plerumque Regulares, ne. mo dubitabit, qui morem ejus aetatis sciat : Librorum imprimendorum curam Episcopis , & Fratribus Inquisitoribus , & S. Ρalatii Magistro commenindaverat Lateranense sub Leone X., qui frustra clamantibus , oc conquerentibus Episcopis , ut fuse resert Raynaldus in Annalibus , adeo benevole se gerebat in Regulares : sed hoc non bene cedere in Ecclesiae bonum judicavit delecta illa Congregatio, solisque ordinariis eam rem Commendandam censuit : Idem decrevit deinde Tridentinum. At sub Pio IV. Romani Dominicani magnis Conatibus Conintenderunt , ne sibi e manibus elabi sinerent hanc praerogativam Episcopalis autoritatis. Quare Decretum Lateranense restitutum est. Imo deinceps praeter ter minos a Lateranense constitutos, amplificaverunt autoritatem suam Regulares

215쪽

Dominicani; & tum Urbis Vicarium, tum reliquos ordinarios, a Librorum imprimendorum cura sere rejecerunt.

Caeterum quis extiterit fructus tot Carisdinalium , Episcoporum, Inquisitorum, Exemptionum, ac Privilegiorum: quibus in detrimentum Secularis Cleri, aucti fu ire Regulares Mendicantes; paucis verin his deelaravit ea celeberrima Congregatio. ,, Alius, inquit, abusus Corrigendus

se in Ordinibus Religiosorum, quod adeo

,, multum deformati sunt, ut magno sint ,, scandalo Secularibus, exemploque plu- rimum noceant. Conventu ales Ordiis ,, nes ut nempe Carthusianos, ac simi-1es exciperet, atque etiam Theatinos &c. haud ita pridem constitutos. is abolendos , , putamus omnes, non tamen ut alicui fiatis injuria : sed prohibendo ne Novitioso possint admittere e sic enim sine ul-- lius injuria cito delerentur, &boni Reinis ligiosi eis substitui possent. Nunc vero, , Putamus optimum fore, si omnes pue- ri , qui non sunt professi, ab eorum, , Monasteriis repellerentur. Eandem hancRegularium ex nimiis privilegiis depravationem comprobavit,quod accidit Ρaulo IV. Pontifice, qui cum Cardinalis esset, Congregationi de qua supra, interfuit. is Is enim quemadmo

216쪽

,, dum narrat Spondanus ad ann. Issy. n

,, Monasticam seu Religiosam vitam si semel professos, in Coenobia, unde quam

is cumque de causa exierant; regredi praeis cepit: atque in eo edicto exequendo seri vere adeo, atque acerbe enisus est , ut is complures in Pontificiis ditionibus Sa- is tellitum manu in vincula truderentur, se alii in Triremes conjicerentur. Qui va- rias obi causas edicto parere non pote- ,, rant, ii tutissimum perfugium Venetias ri elegerunt: ad quam Civitatem triginta is eorum millia confugisse dicuntur, quo- rum plerique desperatione adacti, in ,, Turcarum oras proficisci, vel in Geris maniam migrare statuerant : Nonnulliis domorum parietibus inclusi ,rei exitum,

is ac propinquum senis Pontificis le- thum prae stolabantur. Reliqua vide apud Spond. loc. Cit. Legendus etiam ipse Paulus IV. in Bulla I tom. I. Bullarii, ubi refert,quam magnis sceleribus essent implicati. Hic itaque egregius extitit fructus , sive in Ecclesiam , sive in ipsosmet Regulares Ordines, ex tot obtentis exemptionibus, honoribus, praerogativis, Con tra utriusque sanctissimi Patriarchae votum ac desiderium. Quare si quis Regulares Ordines in Christi Charitate di-

217쪽

Iigat , necesse est , ut Cardinatatus , Episcopatus, Inquisitoratus, aliosque gradus quoscumque, Ecclesiasticam jurisi dictionem adm in i lirantes, a Regularibus

amovendos desideret, omni ambitionis aditu , ac spe praeclusL Tunc enimvero sperandum est, re, ac nomine Religiosos, majori in numero habitum iri in Ecclesia . cum diligentissime illud Adagium

Canonicum obiervabitur, Saecularia Saecularibus , Regularia Regularibus consein rantur. Neque sibi aliud volebant S. Dominicus , & Franciscus, neque ab his diversa sensit S. Ignatius, ut Iegere est apudoriandinum in Historia Ordinis. Scio

Clerum quoque Secularem obnoxium esse vitiis, ac criminibus : Uerum his extir

pandis plurimum juvabit sanctitasRegularium ordinum. Caeterum si cupiditate

honorum , ac pecuniarum eo res proce dat, ut obscuratum sit aurum, ut mutetur color optimus in Religiosis Ordinibus : Ecquis corruptis Regularium mori bus remedio esse poterit λ si sal evanuerit in quo salietur 3 Nemo inficiabitur post Tridentinum doctrina, ac probitate illustres vigere Regulares ordines, multis ablatis, vel temperatis privilegiis: atque amplificata Cleri Secularis autoritate. Uberius incrementum haec omnia sument, si Inqui

218쪽

storum potestas, aliaque omnia , quae ad Iurisdictionem Ecclesiasticam pertinens, Secularibus Clericis committantur. In eum finem Regularςs Ordines excitavit Deus , ut pietati vacent , ut ad justi,tiam erudiant multos : id qui faciunt, fulgebunt quasi stellae in perpetuas AEterni.

Exterorum etiam, in Librstrum Proscriptionibus per Romanam Inquisitionem faciendis , Causam agi rHine utilitas , ac necessias Constitutionis PAULI III. CVm Tribunal Romanae Inquisitioinnis sibi jus, apiscultatem vindicet, iudicandi de Doctrina, Libris, Thesibus, Foliis quibuscumque, Catholicorum omnium, cujuscunque Regni: prosecta postulandi jus habent universa regna, ut ea forma hoc Tribunal constituatur , quae minime omnium suspecta sit, & ansam non Pr ebegi querimoniis extero

rumo

219쪽

Hujusmodi vero esset ea Romanae Inisquisitionis forma , in qua imprimis G neralis Commissarius, qui maximus est Administer , & pro suo nutu ac libito, vel turbare omnia , vel rite moderari otest: non Frater aliquis sit, in specu-ativa Theologia Magister , quanto OP- Portunius vel Cardinalium aliquis illos enim Commissarios appellavit in sua Bul

la PAULUS III. vel saltem Il

lustiis aliquis Ρraelatus , non Theologiae modo , verum etiam Iurisprudentiae peritus , ac praXeos Iudicialis , praeterea Politicae quoque prudentiae : quae nisi defuisset Regularibus Commissariis , sapientius providissent ,ine sanctissimum Tribunal adeo gravi apud exteros odio la- horaret : Consultores autem seligantur PVel tantummodo Clerici Seculares, vel si etiam Regulares admitti placeat. eX Ommi primario Religioso ordine deligantur ,

ita enim fiet, ut unusquisque alterius praesentia cautior ad consulendum fiat, dc

quae alterum tacere Continget, alter admoneat , atque eloquatur. Optimum praeterea factu esset, ex variis Nationibus seligi Consultores: non secus ac consuevit in Auditorio Romanae Rotae. Quam ipsam consuetudinem in deputandis etiam

Cardinalibus Inquisitoribus, optimus quis

220쪽

que commendabit, ut quae Congregatio Inquisitionem in universa Christiana in publica sibi adscribit , ex Iudicibus ab Universa Chri litana Republica delectis

coalescat.

Eoque magis ita sentiendum puto, quod Bulla Sixti V. de quindecim Congregationibus: & incipit. Immense intern Dei. Anno I187. duobus in locis , ubi de Libris , eorumque Doctrina sermo est, haec habet: se Universitatum Pari-

, , sien ., Bonomen. , Salamanticen, Lova D nien . , aliarumque probatarum studia se ad Librorum expurgationem , & cor- ,, rectionem excitent , earumque diligen- tem operam , & industriam requirant.

Et alibi infra. o Adjuncto etiam studio, , , atque opera doctissimorum Hominum, is ex omnibus Christiani orbis Natio, , nibus,per Nos,aut Successores selectoisis rum. V Quapropter Jus aliquod quaesitum videtur Nationibus exteris , ad ipsius etiam Pontificiae Bullae praescriptum , ne gravissima hujusmodi negocia ad libitum unius, aut alterius Fratris eXpe

diantur: sed consultis Primariis Viris ex multiplici extera Natione. Quod si factum fuisset sub Pio I R. & S. Pio V., aliisque Pontificibus , non tanta apud ex teros invidia conflata fuisset Sanctissimo

SEARCH

MENU NAVIGATION