장음표시 사용
241쪽
Egregia haec sane testimonia sunt Do
minicanae fidei , Tribunalium auctoritate abutentis, non in Franciscanos modo,
Augustianos , vel Iesu itas , sed in Sanctissimae Conceptionis dehonestamentum. Gravia sane ista sunt, sed aliorum multo graviorum suspicionem faciunt: quae arcanum S. Inquisitionis sigillum aeterno silentio claudit, & ab exterorum Cognitione secludit. Si omnium conscii essemus; quam multa essent, quae scriberentur l- Si Regna, Academiae, Regulares Ordines pro Conceptione Immaculata cerrantes, hoc a Sede Apostolica obtineant, ut a Dominicano Commissario, in Praelatum summa Inquisitionis administratio transferatur; erit, quod speretur aliquid ad Conceptionis ImmaCulatae cultum amplificandum : pro quo tam multa, &Galliae Sorbona, & Hispaniae Regna fieri curavere. Indignum profectis est, & ab
omnium Nationum consuetudine abhor rem , in ea Conceptionis Controversia squae ad Inquisitionis Tribunal desertur , Dominicanos M Judicis & Partis personas dissimilli imas sustinere : idque in Judicio, quod occultissime geritur, ipsis scientibus , quae Franciscant , ac Iesultae
faciunt, ac docent : His autem nescientibus, quaenam in aures Pontificum, ac
242쪽
S. Ossicii Cardinalium insusurrent Dominicam. An non haec certaminis forma
est imparis , atque injusti , contra Civilia, Canonica, Divina, Iurat
Unum itaque superest tot malis praesentissimum remedium. Plures Legatio nes ad Sedem Apostolicam magnis sum pintibus misit Hispania : nempe ut miniis
mum duodecim. Nulla felicior illa fuit , quae ad Alexandrum V ΙΙ. suscepta est. Nimirum postulavit Orator Regius, &a Pontifice exoravit, ne Dominicani sese negocio immiscerent. Iis abire jussis :Alexander VII. cum Cardinalibus Inquisitoribus , ac Praelato Secretarii Vices implente, octo dierum spatio , magnum illud negocium Bullae Alexandrinae in
Conceptionis honorem , ac dignitatem absolvit , atque expedivit. Nempe an nis, octingentis Dominicanis tamen prae in sentibus, a Congregatione Romanae Inquisitionis obtineri tantundem non potuisset. Quid enim obtineatur ι si in eo Inquisitionis arcano Dominicani, quidquid libeat opponant et Franciscant vero , qui non audiuntur ,respondere nequaquam
possint : quamdiu haec Congregationis forma perseveret Quidni Hispaniarum
Regna, ac reliqua eXtera 3 quae Conceptioni Immaculatae favent, Conquerantur p
243쪽
Quae in Causa Ven. Serv. Dei Mariae
de Agreda recentius accidere, argumen to esse possunt, num vanae querelae sint in Inquisitionem Romano - Dominicanam. Unum hoc seligo. Statutum erat, ut peculiaris Cardinalium, ac Theologorum Congregatio coram Pontifice die s. XbrisI7 7. haberetur , ad judicium serendum de ejus Scriptis , in quorum infamiam
tota Dominicanorum factio conjuraverat. Inter caetera, quae vitio eorum Scriptorum vertebantur , illud erat , quod Mariam Virginem , usitata caeteroquin voce Redemptricem hominum., appellaret, quod scilicet Mundi Redemptorem genuerit. Instabat judicii dies: cum ecce tibi per Urbem fama increbuit, proscriptum fuisse aRomano- Dominicana Inquisitione Libellum Italicum , FranciscanGrum Asculanae Civitatis, de Hil Crucis ,
jussumque magnis comminationibus ; ut voces de Virgine Redemptrice eraderentur.
Quo quid aliud actum est, nisi ut causa per Dominicanos praejudicata, in Pontificium judicium Controversia importunissimo tempore deveniret: & peculiaris Censorum Congregatio dissicilius probaret, Mariam dici Redemptricem : cum huic Elo, gio , venerandum Inquisitionis Tribunal nuperrime detraxisse videretur.
244쪽
Ex Controversis aut Pudiciis de Re gularibus in Tribunali Inquisitionis Romanae, multiplex queremoniarum Seges. PAULI III Confitutionem praesentissimum esse illis Remedium. AT que ista quidem proxime , &, ut
aiunt, directe tangunt exteros Populos : alia sunt , quae illos indirecte quidem , sed tamen vehementer assiciunt. Quae ad Missiones Malabaricas & Sinenses pertinent, maxime tangunt Lusitanos, Gallos, Germanos, qui frequentes in iis excolendis Provinciis degunt. Iam vero quanta passi sint, quanta patiantur ab Inquisitionis Romanae Commissa riis , vel soli Jesultae ex pluribus auis thenticis testimoniis ita compertum est squam quod maxime. Legantur Apologetica Scripta P. Brandolini, de Missionibus Malabaricis : ubi quam plurima falsa , ac maligna recenset, quae Frater Lucini, S. Ossicii Commissarius scripsit in editis a se libris, pro Decreto Cardinalis Tonrnonii. Id vero conficit Brandoli nus ita perspicuis argumentis nam ut
245쪽
plurimum quaestiones facti sunt, non Iuris 3 ut Frater Lucini , qua falsitatis ,
qua oscitantiae convictus , s nihil enim detractum volo bonis , ac piis moribus bominis minim8 mali) tam longo annorum cursu , de tot tributis erroribus purgare se ausus non sit. Fuerunt haec Fratris Lucini inscitiae, atque imperitiae tribuenda , non malo subdoli, ac fallentis animi vitio: illum siquidemiminus peritum fuisse satis prodidit, imo verius luce meridiana clarius comprobavit Frater Hyacinthus Serri, ex eodem Dominicano Ordine redito publicis typis Dictionario Luciniano, in quo recenset supra so. Sollecismos, aut Bai barismos , ex levissimo Fratris Lucini libello, de Pontificia infallibilitate. Quid igitur Z putabimus satis fuisse
consultum rebus Malabaricis , Sinensibus , aliisque gravissimis de doctrina ne gociis : si praecipue horum gerendorum curam hujuscemodi Commissariis , sive mala fide, sive inscitia laborantibus, Orbis Catholicus commissam fuisse cognoscat pSed proximiora videamus. Testatur Benedictus XIV. in Decreto Fratris Nor-herti Historiam proscribente, opus illud nulla editum fuisse facultate, tum Congregationis de Propaganda Fide , tum Romanae Inquisitionis : quod quidem ex
246쪽
notissimis decerni necesse fuerat. Num hoc ignoravit S. Officii Commissarius 3
Fieri omnino non potuit, ut factum suum ignoraret. Itaque nullam eX se faculta tem petitam, nullam obtentam sciebatas, perquam Optime rerum suarum bene conscius. Haec cum ita essent, quam turpiter , quam tyrannide muneri suo defuit Reverendissimus Pater Z Ipsum enim per annues publice in Urbe legi, ac per manus tradi permisit , librum quem de Orientalibus Ritibus sciebat vulgatum fuisse, refragantibus Inquisitionis Decre iis, nullaque, uti opus erat, ab Inquisitione obtenta facultate. Num tam oscitanter έ ac dissimulanter egisset, si quae Fratris : Norberti.Historia Iesu itarum famam lacerabat; ea Dominicani ordinis dignitatem, vel levi vulnere laesisset ρNum Magister S. Palatii tam iniquae dissimulationi obsecundasset ξ Non enim latebat Reverendissimum hunc Patrem ,s nisi quae sui muncris sunt ipsum lateant, Historiam maledicentiae plenissimam, abs que necessariis Magistri S. Palatii facultatibus , di typis editam, & Romae inintegro anno divenditam per Urbis Bibliopolas. His de rebus epistolas Roma conscribi ad Laicos , Clericos, Regulares. ad Academias 3 ad.Principum aulas perin
247쪽
ferri, famam longe lateque pervagari, Romanae Curiae Adversarios exultare, inde, ac gaudere : amicos de iniqua hac agendi ratione stomachari, atque in benevolentia tepescere : haec aliaque permulta, si , Romani Dominicani nescientes ignorant,
nimium profecto eorum aures. peregrinantur si autem sciunt, ac negligunt, nec grate, nec pie faciunt hi Fratres cum Romana Curia.ut quam sibi beneficentissimam habuerunt, eam tum Haereti- corum maledictis lacerandam , tum Ca tholicorum querelis vellicandam propinent. Romani Pontificis Cathedram, ad hanc dignitatis , authoritatis, atque opulentiae apicem 3 non Populorum , ac Regum contemptus, & querelae: sed existimatio, ac benevolentia perduXit, quia Romanam Ecclesiam tanquam Matrem dulcissimam complexi sunt, non tanquam Novercam despexere. Ubi autem despeXere , fere tertia pars occidentalis Εcclesiae discessit a Romano Pontifice, Seculo XVII. Uerum quid ego tantum de Orientalibus Missionibus memoro Z Quae ad Franciscanos pertinent , Carmelitas, Augustinianos, Jesultas , aliosque Italos Regulares , qui Dominicani Commissarii jugum patiuntur, ea non ita quidem proxime ,
248쪽
sed pertinent tamen ad eorundem ordinum Regulares, in Lusitania, Hispania,
Gallia, Germania, commorantes. Unius enim sunt corporis membra. Quid illud autem sibi velit dejugo Dominicani Commissarii, paulo latius exponendum est: ut constet, quanta hac in re patiantur Regu
Cum Romana Inquisitio non modo de doctrina cognoscat, libris , Controversiis, sive Conceptionis, sivὰ Malabaricis, ac Sinensibus et vertim etiam de multiplici crimine , & accusatione , prae cipue ejus, quam dicunt, Sollicitationis
in Poenitentiae Sacramento : quemadmo
dum aequum est, ut Rei, si qui sunt, puniantur ue ita aequissimum etiam est, ut in re adeo luhrica ; εc falsis , vel ex inscitia, vel ex errore, vel ex malitia accusationibus obnoxia; certi sint Franciscant, Carmelitae , Augustiniani, Theatini, aliique Regulares quic que; hujusmodi tam magni momenti causas, per Iudices, atque ossiciales omnis suspicionis expertes disceptari , ac definiri. Iam vero ecquis paulo prudentior sibi persuadeat, nihil esse cur Franciscant, aliique, de Dominicano Commissario suspicentur pQuis existimet reliquos per Italiam Inquisitores , vel Inquisitionis Vicarios ,
249쪽
sve qui in universa Ecclesiastica Ditione dominantur, sive qui in Genuensi, Mantuana , Parmensi , Mediolanensi , Mutinensi, Veneta Ditione: neutiquam iis , quos dixi esse suspectos pDuo hac in re , ut ne longius abeam , tenenda sunt: quorum alterum est, quid in his quaestionibus Dominicani possint ;alterum praeterea, quid velint. Certo certius est , hos Commissarios , Inquisitores , Vicarios , ac Reliquos Domini-
canos Administros , sive ossiciales , di posse plurimum favere proprii ordinis Religiosis , & plurimum Regularibus
aliis, praecipue semulis nocere posse, in denunciationibus recipiendis , in conficiendis processibus, in Reorum defensione 3 in Carcere, ac reliquis poenis infligendis. Qui praxeos judicialis paulo sunt scientiores, id bene percipient , qui vero secus , fidem adhibeant peritis. Quod
igitur nocumento esse possint extra omnem dubitationis aleam Constitutum esto.
An autem quod semper possunt , id etiam siepitis velint, res est sane plena
timoris , ac suspicionis. Non raro conis tingere , ut etiam nocere velint, satis facile censebunt Franciscant, lac reliqui Regularcs; ut sunt genus hominum, vel prudentes , vel callidi, certe non insipientes.
250쪽
Clemens IV. in Bulla data r2. Iunii
I 266., quam refert Bremondin Bullario Dominicano tom. I. pag. 67s . narrat , quae Dominicani Inquisitores duo, contra Franciscanum injuste , ac perperam ege rint. Iudicio constituto, Causaque Cognita jussit Pontifex , ut ii coram Franciscanorum Capitulo publice in genua procumberent , & injustitiae veniam deis
Quid modo Dominicani contra Reliquos Regularium agant, in Sacra Inquisitionis Caligine, clam omnibus est. Id si palam esset, si de cognita iniquitate accusari possent, si meritae ab iis poenae repeti, quam saepe de historiis similibus rideremus. Quae Livinus Meyer in sua Historia vulgavit ex authenticis, atque indubiis monumentis deprompta de Dominicanorum quorundam Technis, ac fraudibus squo enim alio nomine appellarem in prioribus de Auxiliis Congregationibus satis testantur, quousqua de Domini cana Inquisitione, vel Commissario lasse picari Jesu ita possit. Eorum, quae passi sunt Franciscant a Dominicanis 1nquisitoribus eXempla, non tot, quin plura re periet, qui volet ex Indicibus Annalium Wadingi. Plures ext ot veterum Pontificum Bul-