장음표시 사용
71쪽
lationibus, resignationibus, permutationibus , regressibus, aliisque non approbarunt: sed pudet me in re perspicua immorari. His erroneis fundamentis , quantam ineptiarum & errorum molem superstruxerit Silvester, optimus caeteroquin Ca- non ista, prolixum esset recensere. Ad Conclusionem Lutheri 2 3. Cla- , , Ves, inquit, Ecclesiae de attrito faciunt
contritum: unde omnis qui cum attritione confitetur, consequitur contri-- tionem & gratiam, &consequenter indulgentiam & salutem, si perseverat. Sunt autem valde multi, qui Indulgentiarum tempore confitentur, si credunt se mortali peccato detineri, & cum attritione , id est dolore imperfecto , qui tunc est, quando homo vellet habere dolorem , & gratiam a Deo nunquam de caetero peccandi: unde omnes tales Consequuntur gratism, & consequenter indulgentiam, nisi post confessiones, ante Ueniae acceptationem
Satis haec sunt ad intelligendum, quae moralis Theologia ea aetate ante Medi nat probabili simum dominaretur. Vir adeo celebris, & Inquisitor, & Magister Sacri Palatii Silvester opinionem tuetur scribens Contra Lutherum , quam nostro hoc
72쪽
arvo tanquam palmarem errorem nemo non rejicit: omnes siquidem cum Tridentino dolorem, ac propositum; non desiderium doloris , satis esse ad Sacra
. Conclusio 2 7. Lutheri is Hominem , M inquit, prazdicant: qui statim, ut ja-- ctus nummus in cistam tinnierit, evolain si re dicunt animam.V Quibus in hunc modum Silvester respondet : Praedicator, is qui animam , quae in Purgatorio deti- netur, altruens evolare in eo instanti, si in quo plene factum est illud, gratia is cujus plena Venia datur; puta dejecitis aurum in pelvim, non hominem, sed ,, meram , & Catholicam veritatem prae- ,, dicat. Tu vero oppositum dogmatigans, ,, si pertinaciam addideris , vide juxta ,, praedicta, quid inde mereariν, factum se & Doctrinam S. Romanae Ecclesiae is reprehendens : Nec plus est reprehenis sibilis Declamator sic docens, quam is coquus fastidienti stomacho substantia-- les cibos accidentalibus saporibus exa- Cuens. V Mitto ineptias de saporibus,& coquo, de doctrina expostulo : Quae inritur inter Theologos, quid discriminis intersit inter Indulgentiam concessam vivis per modum absolutionis, & defunctis per modum suffragii Z Varii varia. G.
73쪽
tetanus tom. I. Opust. Tract. I 6. quaest.
s. & 6. Cano lib. I 2. de locis Theol cap. I 3. & Corduba quaest. I s. de Indulg. Ita explicant, ut dicant Indulgentiam per modum sum agit non esse infallibilem omnino, sed pendere semper ex libera accepistatione, & misericordia Dei. Haec opinio celeberrima ex diametro opponitur opinioni Silvestri. Verum ne mihi plusquam evagandum sit , legendus ex modernis Amori. in suo Tractatu de Indulgentiis. Inde agnosci potest, quam alienum sit amente graviorum Theologorum, animam evolare e Purgatorio ad tinnitum aurei de- ei dentis in pelvim, quam Silvester vocat meram & catholicam veritatem,cui qui repugnet,habendus sitHaereticus dogmatizans. Ad Conclusionem 28. Lutheri se Cermis tum est nummo in cista tinniente augeri quaestum & avaritiam posse, Suf- fragium autem Ecclesiae est in arbitrio is Dei solius '' Haec reponit Silvester. A Certum est etiam istam Conclusionem is esse detractoriam, & viri ponentis os in
Coelum, nec minus Certum est, erro. neum,& haereticum esse dieme, quos ,, eXtante causa rationabili, Papa non po-
test pro voluntate plus & minus dareia de Suffragio unius alteri, cum hoc Deus
74쪽
Quid hoc arrogmtius dici potuit, ic
a veritate magis alienum Z Mitto C etanum , Canum & Cordubam , quos jam retuli, legatur Amori. & alii, ut intelli
gatur , quam multum pendeat ex arbitrio divino, & ex quibusdam dispositionibus, non modo defunctorum, sed etiam vivorum Indulgentia, si opinionibus standum sit Theologorum Celeberrimorum. Interim ad has censuras veluti de Haeresi toties in Lutherum jactatas a Silvestro, & quidem sub ea prima tempora immerito , quis se contineat, ne usurpet verba Erasmi ita scribentis ad Albertum Cardinalem Moguntinum de Dominicanis inimicis Capnionis, quorum praeci puus 1nquisitor Hoch stratus: Ob quam- ,, libet, inquit, levem causam, statim hoc habent in ore , Haeresis est. Olim haereticus habebatur, qui dissentiebat ab Evangeliis, ab articulis Fidei, aut ab his, qui cum iis parem obtinerent auctoritatem. Nunc fi quis unquam dis sentiat a I hom4Aquinate,vocatur μα- reticus, imo si quis a Commentitia ra
tione , quam heri Sophista quispiam in Scholis commentus est; quidquid ninplacet, quidquid non intelligunt, Hae
resis est, Graece scire Haeresis est,eX-
75쪽
is non faciunt Haeresis est. Fateor grave crimen est viciatae Fidei, sed non oporis tet quidvis trahere in quaestionem Fi- ,, dei, di qui tractant Fidei negotium , ia debent ab omni specie ambitionis , quap- ,, stus, aut odii, vindictaeque procul ab D,, se. At quid isti prae se ferant, quis est, ,, qui non videatZ V Haec ab Erasmo non hyperbolice dici , sed omnino verissime sciet quisquis vel ex solis duobus tomis literarum Erasmi, aliorumque eruditissimorum virorum , qu una admiscentur, leget innumera horum omnium eXempla.
In Silvestri Di logo, de quo modo agitur, haec habentur ad Conclus. Luth. Is.llio veris cum D. Noms , cujus Doctrina, quantum ad Fidem, V Mores aliivet, per regulam Fidei Ecclesam Romanam S discussa , probara es , dico , &c. quibus ςonsonat, quod Castro testatur, se suis auribus audivisse a Dominicano Conciona xore, & resert etiam Cardinalis d'Aguir- re sub finem suae Theologiae. suisquis D. Thomae contradiet , Haereticuso. silud etiam verissimum , quod de linguis diceb tur ab Erasmo , nam Dominicanis plerosque suspectos fuisse Haere. scos, ignium , quia graecς sciebant , demonstrat Angeli Politiam Ρrologus, in
76쪽
studio literarum recte instituendo, sub initium.
Et Benignus Santes in opere de recta pronunciatrone : voce Paracleius cap. 44. Quare jactabatur tanquam effatum eorum Fratrum,
cavendum es a Graeca tinus , ei qui nolit esse Hareticus : Neque illud hyperbolice ab Erasmo dictum de Poesi. Haec accipe
ex Hieronimo Squarciafico , qui auctor Petrarchae fere coaevus , ejusdem vitam scripsit. Hoc autem de Petrarcha narrat, quod ex ipsiusmet ore accepit. V Fuit , inquit, in vita praefixa tom. I. Operum Petrarchae se Fuit, illa tempestate no is men Poeticum ita invisum, ut qui ea itu- ,, dia sequeretur, Magum , Sortilegum, is & Haereticum esse dicerent. Erat tuncis haereticae pravitatis inquisitor quidam is Marcus Picenus de Soli podio oriundus, , Frater rudis, & omnium bonarum li-
terarum omnino eXpers, qui temerario,, ausu in non nullos injicere manus tenis lavit, & nisi provisum fuisset, maxima ,, oriri videbantur scandala , sed cognita se illustrium hominum scientia , & Fra- trum avaritia, quae a falso Zelo verae Re ,, ligionis proveniebat, Soli podius tani, quam bonarum disciplinarum ignarusis eXPlosus est, non tamen sine laboreis se purgavit Petrarcha. Illud etiam gravius , quod a censuris ad carceres ,
77쪽
vincula, aliasque mulctas, ac poenas procedi consuevit , qua de re Erasmus in Apologia adversus Monachos Hispanostom. 9. pag. Ios . ,, Res agitur per Re- ,, latores deputatos , ac Iudices Mona- ,, Chos, neC sincere , nec legitima juris
,, forma , pronunciant in carcere tres,, Ρriores Monachi, duobus testibus, ic
apparatur rogus Interdum Mona- ,, chi vanum spargunt rumorem , moX,, veluti suspectum pertrahunt in carceri rem, ibi disputant suo more,notantur ar-
,, ticuli, dc parantur fasciculi ad combu- stionem. ' Sane Silvester qui Inquisitor etiam fuit , censebat esse Haereses tot optimas opiniones ι quarum imbuti domviri, si ab hoc Inquisitore deprehensi misi sent, Haereticorum poenas ab eo fuissent Perpessi. Ex hoc de quo agimus Silvestri Prie. ratis Dialogo , allitque deinde libellis farinae ejusdem , quos conscripsit ; illud minimum malum extitit, qudui=risus fuerit ab omnibus,mRomae impostam illi su rit silentium , ut in utraque Apologia ad Albertum Pium asserit Erasmus , veluti rem aetate illa omnibus notam : Illud grauius extitit rei Catholicae damnum, quod Lui herus rabie , ac desperatione actus
obedientiae jugum excussit , & in schita
78쪽
m , apertasque Haereses prolapsus est ,
cum enim Cardinalis C etanus illum ad Palinodiam cogeret, nec satis illi esset silentium utrique parti imponere , ut idem met Lutherus orabat , & Raynaldus in Annalibus refert: nihil autem Palinodiae, seu retractationis, alteriusve poenae a Tet-etelio expeteretur uel increpatio enim a Mil- tigio Internuncio Pontificio facta, non nisi post vulgatum schisma fuit praeterea eis Romae res adducta esset, ut idem mei Silvester in Iudicem Luthero datus esset, in eum tandem Lutherus furorem erupit, quem ejus libri demonstrant: nec frustra
erupit 3 nam arrogantia adversariorum, amorem plurimorum , ac Commiserationem Luthero Conciliavit.
Rem narrabo verbis Coclaei, qui Lutheri acerbissimus hostis fuit. Haec autem narrat in libro de actis, & scriptis Lutheri. , , Dum quereretur injuste se premi ab Adversariis, brevi maximum sibi concis, tiavit favorem, non modo apud simplisa cem populum , verum etiam apud ples, rosque graves , dc eruditos viros , qui ,, in verbis ejus genuina simplicitate cres, dentes, putabant Monachum nihil aliud D quaerere , quam veritatis Patrocinium is contra Questores Indulgentiarum, quiis m3gis pecuniarum , quam animarum
79쪽
D Zelatores viderentur , sicut criminaba. ,, tur eos Lutherus.
Hos inter viros graves, & eruditos fuit Erasmus , qui nunquam Lutheri errores probavit, sed Zelum in abusus , in quo tamen ipso moderationem exoptabat . Nam ad Lutherum scribens sub ea turbarum in iistia Epist. 427. se Mihi videtur plus pro- ,, fici civili modestia, quam impetu ,, magis expedit clamare in eos, qui Pon- tificum authoritate abutuntur, quam es in ipsos Pontifices. Idcm de Regibus,, faciendum : Scholae non tam aspernan ,, dae sunt, quam ad studia magis sobria
Pergit Coclaeus. ,, Hinc Lutheri mi- ,, serta Poetarum, Rhetorumque cohors, ,, & in adversarios ejus odio accensa, im- ,, pigre pro eo , di lingua & calamo de- ,, certabat, causamque ejus Laicis com- ,, mendabilem reddebat, ac variis cavil-
lis, & invectivis Praelatos, Ecclesiaeque ,, Theologos perstringebat: incusans eosis avaritiae, superbiae, invidiae, barbariei ,, & ignorantiae, qui innocentem Luthe- ,, rum non ob aliud persequerentur, quam ,, ob doctrinam , quod videretur, di esset ,, doctior eis , & liberior ad dicenduma, veritatem, contra imposturas, dc praesa, tigias hypocritarum, cumque valerent
80쪽
o non solum ingenio, & acrimonia, ve- rtim etiam elegantia sermonis , sive lo- ,, quendum, sive scribendum esset: facilὰ
, , trarierunt animos Laicorum in favorem, se commiserationemque Lutheri, tanquamis is propter veritatem, &justitiam vexa- retur ab Ecclesiasticis , invidis , ava- ,, ris, indoctis, qui in otio , luxuque vim ventes superstitionum adinventionibus se a simplici plebe pecuniam emungerent. ,, TeZelio itaque , qui antea quoque peris Indulgentiarum frequentes praedicatio- ,, nes pecuniarum collector fuerat , peris hujusmodi querimonias, criminationeses, que tum Lutheri, tum Poetarum , dcis Rhetorum , in dies magis, ac magis des, crescebat autoritas apud populum, mi- ,, nuebatur plebis ad Indulgentias devo- ,, tio , invisi reddebantur Quaestores, &,, Commissarii , rare fiebant manus larin ,, gientium : Luthero autem augebatur ,, autoritas, favor, fides, eXistimatio, Α,, fama , quod tum liber, acerque vide-
,, retur veritatis assertor, contra fraudes,, Quaestorum, & fumos Bullarum, quas,, non gratis darent, sed pecuniis venderi rent Indulgentiarum Commissarii. Haec ,, Cocloeus, cui similia Ulembergius, uti,, videre est in Raynaldi Annalibus Ec- is clesiasticis ad annum Is I 8. n. 99.