Lusitania infulata et purpurata seu pontificibus et cardinalibus illustrata ab Antonio de Macedo ..

발행: 1663년

분량: 313페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

111 LV SIT ANIA

multum apud eumdem Caesarem gratia value rat , dum in eius Aula Nunt ij olim personam

gereret. Uterque S. R. E. Cardinalis. Verumtamen quia Contarenus, Bononiae, in medio legationis cur su fato concessit , demortuo suffectus est Michael da Silua, Cardinalis de muco m. muni sermone dictus, desumpto ab Episcopatu cognomine, qui legati ad Caesarem munus, prouinciamque suscepit. Ingratus valde Caesari fuit Silvij Cardinalis aduentus, ut pote qui e Ioan nis Lusitaniae Regis gratia excidisset, sanguinis sibi, & amicitiae vinculo coniunctissim : idque vultu ad severitatem composito, Pontificio Nuncio, qui in ipsius Regia, per id tempus mo- έabatur, grauibus verbis significavit : quas Pau. lus, Silvio legato ad se misso, abrumpendo pacis

cum Ioanne vjnculo occasionem osseret ; cuius

maxime subsidijs, ingrauescente in dies bello Gallico, indigebat. De quibus certior factus Ponti sex, nulla interposita mora, ab incepto Legationis cursu Silvium Cardinalem reuocauit; & E L. copum Massae, ac Populonij in Hetruria creauit,

ut dolorem, quem is ex re infecta concepera t, aliqua ex parte releuaret. Itaque infelix rerum exitus docuit, idoneos ad Chri itianos Principes mittendos Oratores, qui non tam authori tote, &magno rerum usu, quam gratia & virtute valeant:

Altissimae quippe Mesellatum Arces i js facile cedunt, ac expugnantur. Ecclesiae Massanensis ga-

272쪽

Lernacula per aliquot annos Michael, secunda optimi Antistitis fama, tenuit. εSedente Iulio li I. P. P. S. Mariae trans Tiberim Titulum optauit; eo libentius , quo. maiori studio, ac pietatis sensu ab ineunte aetate Sanctissimae Virginis obsequio se deuouerat; δtque in eius maxime clientelam , fidemque confugerat: quod religiosi animi obsequium gratum Dei para habuisse videtur; cum ex eo tempore, ad extremum usque diem innumera in Michaelem beneficia conferre non destiterit. Magnificas prope illam Basilicam rides fabricauit, quae grauissimi Patris, &clarissimi Principis amplitudinem prae se ferrent &fouendae in Dei param pietati Ioci opportunitate, seruirent. Hic vitam luauissime ducere; litterarijs meditationibus indulgere , libe- .ius Deo, ac sibi vacare ; Dei para: Basilicam frequentare; illius opem exposcere , ac praesentem sentire consueuerat tanto cum animi frudita, ut tum demum se C Eristianum Philosophum agere fateretur. Confesti iam aetate grauis, in morbum incidit, quem sibi lupremum fore praecognouit; cumque se ad mortem omnibus salutis aeternae praesidi js munijsset, placidissime essiauit animam, F. Iuni j, anno a Partu Virginis M vi. Paulo lV. Ae 'P. P. Max. Imperante, Carolo V. Regnante in Lusitania Ioanne III. Alij seriptores aliam obitus is . diem assienant, quorum seritentias non proba - Cia Oius.

Ii iij

273쪽

.Ad S. Mariae trans Tiberim sepeliri voluit, ursuae in Dei param pietatis perpetuo extaret mea moria: nullum tamen erectum ad Silvij nominis gloriam monumentum, nullave inscriptio visitur, *iae defuncti memoriam, ab obliuione tueatur: iniuriae t porum, & hominum incuriae imputandum, quod Sepulturae locus, & tanti Cardinalis memoria obliuione perierit. Exactam diligentiam adhibui, nec unquam reperire potui Michaelis Sepulturam: Abolita tamen memoria, praeclaris ingenij monumentis . bunde compen

fatur: Multa pulchro dictionis nitore, & mun- me Ut d iti e composuit: Plura, Virgilii , & Martialis

Franc sic. . . . - . . . G . a

Tismitius Im Italione, carmina cecinit, quibus egregium,

& nusquam consistens, &ubique loquens monu- , -ιοῦ mentum sibi posuit. Extat huiuscemodi Epigram- Mi ι ma S. P. in R. decreto, in Capitolio marmoreae tabellae insculptum. Marmora praeclaros testantia fronte triumphos, Atque Magistratus inclyta Roma tuos. In medio mansere foro, dum Roma manebas: Postque Deos orbi iura secunda dabas. Ast ubi te indignis fregit fortuna ruinis,

- - Obruerat titulos alta ruina tuos.

Tamque diu in tenebristantis latuisse videntur His veluti fato debita temporibus: Quae modo Alexander patria te dignus, Asio- . quo

274쪽

PURPURATA. 2ΠPaulo, inuenta tibi marmora restituit: Tu Capitolinam melliat in scde reponis: Et legeris Magni munere Farnesi j.

Aliud non miniis tersum, concinnumque legi' t.. in ii. Etet tur apud Iouium in laudem Camilli Vitellii, Du- Uue cis clarissimi. in Titianum magni nominis Pictorem aliud circumfertur Librum unum edidit, de Aqua Argentea, aureis plane carminibus. Emmanuelem, micissimum Lusitaniae Regem, poli tissimis versibus laudauit. Plura M. S. S. apud viros eruditos reperiuntur Equae publicam lucem non aspexerunt, graui cum reipublicae litteraria iactura. A summis P. P. Paulo III. Iulio II. &Pau-- lo IV. magni habitus, propter eximiam nobili- eam, doctrinam, & probitatem. Comes Castellionius Librum, quem de Perfecto Aulico compΟ- Camra Castilli suit, Michaeli Cardinali nuncupauit. Ianus Vita risiati. lis, nobilis Poeta, ita in illius laudem cecinit. Michael Silvius Cardinalis S. Marcelli . . Lusitanus. Pierides vestro iamdudum assurgite Vati' Ex Helicone Deae ..

Et celebre insigni, & longe venerabile lauri Cingite honore caput. -- Non ille in Siluis, & propter lustra ferarum

Carmina culta canit.

Orbis at in medio circumplaudente theatro

Hie ubi fama viget; Est illi sacra Silua Deis, ubi laurea scena

275쪽

uc LUSIT AN I A

. . . Delitias a terit. a .

Iam licet Aonitu saltus, & barbara tesqua

Quod sibi habet Phoebus Parnasi in vertice, quodque, . . 'Vos Heliconiades. Nobilis hie Siluae iam iam secessus amandus Ciuibus Ascra tuiS. Hie nullae insidiae ; non hic immanis adunco, Dente timendus aper. Sed molles. spirant Zephyri, pervetis apricas Semper olentis opes. Hic curuant plenos passim poma aurea ramos, . Dulcis & halat odor. .

Hic etiam ad liquidi dulcissima murmura fod

Dulce queruntur aves.

Salue Silua Deis cultoribus inclyta, Salve Uate superba tuo. Dc Niclinete da Silua Cardinali, scripserunt Panu inius in Paulo III. & Paulo I U. Ciaconius sub ijsdem P P. Petramellarius, in Elogijs. Antonius . Sanderus, in Elogijs Cardin. decad. 4. Elog. 6. Hlix Conte lorius, p. 1. Elenchi S. R. E. Cardin. sub Paulo III. Paulus Iouius, lib. Histor. 42. pag.& in Elog ijs, pag. is . Ferdinand. Vghellus, in Addit . ad Ciacontum: Ze in Italia Sacra sub

Episcopis Massae , & Populonij Au beryus, in

Hiit. Gen. Cardin. p. 4. pag. 4O. Nicolaus Or-landin. S. l. lib. 1. Histor. Societ. n. 27. Andreas Victorellus,

276쪽

Victo tellus in Addition. ad Cia conium, sub Paulo III. Bartholom. Martianus, & Franciscus Maria Turrigius lib. de Cardinalibus scriptoribus,lit. M. pag. 38. Filii ucius, in Elog ijs M. S. S. Ga-ribay, in Histor. Lusit. S fortia Pallavicinus, in

Hist. Conc. Trid. lib. s. c. a. p. I. & cap. I. n. 4.& c. Bibliotheca Hispana tom. 3. pag. 127. Si ei-danus lib. 11. initio. M. Anton. Flaminius lib. s. Petrus Sanchez, in Epist. de Poetis Lusitanis, lacobus Mendeet Vasconcellius. lib. de Antiquit. Lusitan . pag. 2 i. Emmanuel Seuerinus de Faria lib. de Cardin. Lusit. Andreas Resendius, in Genethliaco Princi p. Lusitan . Emmanuel de Faria Sousa, in Epito me Hist. Lusitan . p. 4. cap. 18. Acuntia, in Chron. Emmanuelis Regis Lusit. p.

. c. ho. in Hist. etiam Eccles Brachar. p. 2. c. 8.

n. s. Damianus de Goes, in Chron. Emmanuelis Regis p. 4. c. I. Antonius de Sousa Macedo, in excellent. Lusit. c. 13. Excell. 3. Chronic. Ioannislli. Reg. Lusit. Anton. Vasconcellius, in descript. Lusitan. Balthasar Telleg S. I. in Chron. Societatis l. Lusitan. lib. I. c. 21. an. i. Antonius Flore- bellus , in vita Cardin. Iacobi Sadoleti. Francisc. BAcairus, in Commentar. Rer. Gallic. lib. 23. anno

IJ43. n. 23. Ioannes Francus Barretus, in Biblioth. Lusitana. Spondanus, tom. 2. Annalium Eccles ad Annum Is 2. n. I2. Nomenclator Cardinalium, Li.

lius Gregor. Gyraldus, Abbas Iustinianus in sua Bibliotheca Cardin. scriptor. propediem typis mandanda. Κ κ

Leo νunicem impedos erecta , estnexiliens aede atram vera a se proripiens inaν senseo υ Inuis.

277쪽

DE PORTU GALMA

ARCHIEPISCOP. BRACHAR ENSIS,

nalis S S. quatuor coronatorum, Rex Lusitaniae. M A s v ELEM felicissimum Lusitaniae Regem, patrem habuit ; Matrem vero Mariam, Ferdinandi ac Elisabethae, cognomento Catholicorum filiam. Vlyuppone in lucem venit pridie Kalend. Februarias, anno post Virginis partum M. D xii. quo die magna nivis copia e caelo cecidit , quod raro illa in Urbe contingit propter summam aeris temperiem : & felix, faustumque Puero nascenti omen habitum est. De prima illius pueritia id certo constat, compositis ad modestiam & pietatem moribus fuisse , indole excessa, ingenio ad virtutem docili , ad litteras comparato. Latinis primum, Graecis ,& Hebraicis eruditus: Mox in Philoso

phiae, &Theologiae studium incubuit : postremo

278쪽

Matheseos disciplinis operam nauauit, praecep tore usus Petro NuneZ, magni nominis ea tem pestate Mathematico. Adulta iam aetate, Sacrorum Librorum lectioni vacare, idonea ex ijs documenta elicere ; & in codicem referre , pietatis, & memoriae causa consueuit. Sanctorum maxime Patrum , & Historiae Ecclesiasticae Leactione oblectabatur , quae ita legentis animum rapiebat, ut aegre ad alias occupationes vocatus, 'inde avelleretur. Extant lucubrationes quaedam

ex Euangelijs anni currentis decerptae , quas Henricus ad proprium usum in Homi has apto ordine digessi : & Ludovicus Granat ensis ex Praedicatorum familia, vir egregie pius ac doctus, Lusitano sermone typis mandari curauit. Collegium postea Eborense S. l. Latino idiorna te donauit, ut ad alias quoque gentes tanti Principis memoria cum pietate peruaderet. Annum agens decimum quartum, assumpto Clerici habitu, ordini Eccletiastico nomen dedit. Magnus S. Crucis Con imbricensis Prior declaratus , Regium illud Coenobium antiquitate venerabile, & magnificentia augustum , ad prioris regulae obseruantiam,&scuerioris disciplinae normam reuocauit: noua quadam forma, facie que inducta. Ludovicus Henrici frater natu maior, egregiae indolis Princeps, & bellicae laudis inprimis appetens, ingruente innitis in Hungariam armis

279쪽

Anno II et .

Solimano Turcarum Imperatore, anno M. DXXXII. Carolo U. cognato suo, contractis Lusitanorum

militum copijs, auxilium ferrei& praelio, si forte committeretur , interesse decreuit. Caeterum collectus aduersus Turcas exercitus & alacris ad pugnandum impetus euanuit, Solimano Christiani exercitus fama & terrore perculso, Constantinopolim secedente, Caesari postea Tunetano bello intento , iusta viginti quatuor nauium classe affuit, anno M. Dxxxv. In his videre erat immensae molis rostratam lIgneum Galeonem dicebant aeneis tormentis ducentis, &Οm- .

ni bellico apparatu instructissimam. In bello rum sumptus, quae Henricus sacra esse ducebat, ingentem vim praesentis pecuniae contulit. Defuncto Iacobo de Sousa , Archiepiscopo Bracharensi , Hispaniarum Primate , Clemens VI l. P. P. Max. qui Emmanueli, Regi Lusitaniae de Rom. Ecclesa optime merito gratificari vehementer optabat, Henrico annum vicesimum secundum agenti, illius Ecclesiae munus, onusque demandauit. Bracharam Augustam, nulla interposita mora, se conferre conitituit: Verumtamen graues, & variae occupationes inciderunt, quae mentem alio avocarunt: haesitque Eborae annis aliquot, publicis Regni curis distentus : iis demum expeditus, alacer itineri se commisit. Bracharae communi omnium ordinum gaudio, de gratulatione exceptus est.

280쪽

Primum omnium ad instaurandam Ecclesiasti eam disciplinam , quam temporum iniuria, &hominum nequitia corruperat, animum appulit: coeteris ipse praeire exemplo t, Opportunas adhortationes adhibere; Synodos cogere; Sanctissimas Leges condere ; idoneos verbi Dei praecones de .ligere ; qui de rebus diuinis ad populum dicerent,& publicis monitis ad pietatis studium Christi Fi

deles accenderent; domesticae rei angust ijs oppressos eleemosynis subleuare; Xenodochia praesens inuisere; ingentes pecuniae summas hs deferre; eam vivendi formam in Bracharensem Ecclesiam inuehere, quae primitiuae Ecclesiae faciem, speciemque referret. Soluta admodum disciplina, vivebant nonnulli Sacri ordinis homines, amplis Sacerdotijs opulenti, quos ipsa rerum assiuentia praecipites in omnem licentiam agebat. Hos in ossicio contineri magni ad publicam utilitatem intererat; quippe quorum dicta, factaque ad exemplum coeterorum , perniciemque valerent plurimum. In illorum igitur mores, ac vitam inquisiuit & serio admonuit, ut errata corrigerent; casteque, ac sancte viverent: Tantumque Henrici verbis pondus inerat, ut confestim ad eius pedes abiecti, erratorum veniam suppliciter peterent;& ad meliorem frugem se reciperent. Non tan tum benigne Archiepiscopi munere, ac dignitate fungebatur; sed vulgaris Ministerio Sacerdotis, Parochi partes, nomenque implebat: Con-

in iij

SEARCH

MENU NAVIGATION