장음표시 사용
11쪽
fuerit: eam opinionem habere, nihil ut earum verum sit . cui lac modi ea sunt quae sensu &aspectu percipiuntur ab hominibus. at quod ipsa anima videt,id utique intellectui, non etiam oculis obuium es. ostendit atque perceptum. Quibus documentis an inrahominis philosophi commonefacta, simul ut intellexit, non esse solutioni supradictae obsistendum, continuo voluptatibus ipsa sese abstinet, abstinet cupiditatibus, abstinet aegritudinibus animi de timoribus, quoad eius facere potest. At vero Aristoteles in primo eorum librorum qu -ςυακα vocantur , Philosophiam ait esse stientiam.veritatis contemplatricem. Cicero in Finibus,artem
vitae philosophiam appellat. de qua disserens sinquit) arripere
verba de foro non potest. Quandoquidem autem compertum habemus, priscam illam indagatricem virtutis de veritatis, vitς lucem ut ipse alibi Cicero dixitὶ & vitiorum expultricem, umbram modo exilem fuisse verς philosophiae, cuius studium ipsa nobis sapientia pr scripsit & prodidit ipse mihi oracularem philosophiam aliquando adeundam esse duxi, quam Themidis consultricis ciconsultae ut G rcci suo sermone vocant in antistitem esse videbam, eliisque oraculorum magistram & interpretem . haec autem est
amor Dei,ut Augustinus seripsit in octauo de ciuitate Dei:& ipsum philosophari, Dei est autorem colere. Ad eius porrisaphilosophiae cultum cum aegrὸ quidem ipse, serόque, sed tamen aliquando admissus essem, vel vi vel clam vel precario,aditum sensim aperiente, tum innata mihi quadam iandiu non leui opinione rerum mente Perceptaru : tum sensu quodam abstractiore, res ternas suspiciente, fastidiosoque satis aestimatore rerum commeantium,iam mihi gratulabar ut disti pulo sapientiae, in euisque clientela atque fide posito. Verum ut est vita ciuilis, ad negotia procliuis: curis statim externis aliis super alias subeuntibus , inde mox vel abductus vel detractus, abdicatu esse me ea diseiplina magno cum dolore saepenumero recordatus sum, in quam me disciplinam cupide adoptare auspicatoque coeperam. Ex eius autem magistrae auscultationibus, nec liberis illis quidem, nec frequentibus f multa enim intercedebant infestique auocamentu sed tamen iucundissimis, pauca adhuc teneo sanctioris notet acroamata, ςtate hac affecta, & quod dicere pudet) propemodum effoeta, quae nondum exoleverunt. aculeum enim mihi reliquerant in pectore non hebetem, etsi non satis alte penitusque infixum. Horum vero nullum satis ce tum nec ordinem nec numeria adnotaui, nec rationem nunc inire
12쪽
explicatam magnopere contendi. etenim parum constitutas vices earum commentationum habebam, quas occasio mihi in te dum largiebatur, non voluntas pret finiebat. In eo tamen studio impens; operae ne poeniteat, summam adhuc commemini, eo fere spectantem,literarum ut studiosos eos demum prudentes, & ut ita
dicam) frugi lectores esse censerem, qui qu sitas vehementi studio
facultates, in eam rationem referrent: quς non externis bonis,non
caducis de intereuntibus, sed propriis perpetuisque, & interioribus instituta est, tuendis atque augendis. Ac mihi quidem in primis accurandum id videbatur & exoptandum mortalibus, literarum praesertim optimarum cupidissimis, constabilitas habere vivendi commentandique rationes,ad easque consilium instriustum & propositum accommodatum . sic enim fieri, ut qui se precaria luce
frui, cum mortalitatis conscientia, tum quotidianis exemplis meminisset, magnopere onprimi tumultu mortis non posset. Nam
quid inconsultius, quia miserius, quid denique prςcipiti vit similius, quam in diem luce fruidquid autem turbulentius, quid deploratius, quid denique abruptius , quam ex tempore e Vita excedi ' 3 At quota pars hominum non in diem Viuere , non exte-porali fato fungi videtur, si ad verum, non ad usum loqui tantis. per ipsi volumust Adeo circa temporaria satagentibus, & saepius nugatoria, non occurrit, non subit ante mortis prςceps vadimonium, mature commentari quid sumus: aut quidnam victuri gignimur: ordo quis datus: & metet quam mollis flexus & unde : quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet. denique quq bona, quq mala post mortem nos maneant, recte aut
ecus vitam agentes: eaque perpetua. An Vero non ex tempore,
ion tumultuaria morte, non exitu prςcipiti tolluntur ii, quos pri-lie fati videmus, omnibus sensibus corporis atque animi satagenes de rebus interituris, protin Usque ab ipsis ad alios aliosque pos-uores transiturisὶ quos honores simul nos atque illos ineunteisiectamus, simul ad alios aliosque gestienti semetipsos ambitu de nanteis, serie perpetua peruigilis cupiditatis Αt eosdem mox aumus improuiso vadimonio euocatos, & interdum velut obtorto illo tractos ad tribunal illud seuerum & summum, vel candiduliculum ipsos in re praesenti, vel atrum & horrendum o discriaien maius omni mentis conceptu in laturos in sempiternum. Haecla est sedes iustitiae iam praefractae atque inexorabilis: hoc iu-icium oraculari promulgatione pr dictum : hoc ut ita dicam )
13쪽
apodyterium, in quo manticam hiantis cupiditatis homines, candidamque u sanc ambitionis exuuntur, inter sacrum ut dicitur: S: saxum miseri constituti. Hoc cum futurum aliquando & prope diem fortasse, nemo nostrum ignoret: cuiusmodi tandem insania est hominii, quanta amentia, quam dira denique dementia, manticam illam, naturae corrupri vicio perfluentem pertusamque, ad summum implere omni ope, omnibus ungulis, velis denique rei nisque contendereὶ aut candidam illam ambitus, identidem aliam atque aliam suscipere, & deinceps laxiorem, ampliorem, splendidiorem Proh diui immortales, nonne de vox humana,& omnia mentis sensa,imparia sunt stupori exprimendo hominum ciuilibus institutis moribtisque viventium Θ Mortales qui sese tertio quoque verbo sic appellant, S: meminerunt esse : quandiu incolumes sunt, animaduertere aut nequeunt aut nolunt, quae sors, quam aeterna, quam abominanda&detestanda, iis prae seta sit diuinitus, rataque lege , dc vero Dei primum humanitate, deinde supplicio ins-gni, sanista, quorum aures occalluere ad praecepta interdictaque senaci effata, agentis inter homines veritatis ipsius & iustitiae. Nee vero ante se in fraudem incidisse ter capitalem norunt, ob conte-ptam, imminutam, issamque maiestatern oraculorum, Christique praedictionum, quam ad exitum huius theatri ventum est, quem mundum scriptura vocat. ubi clausula est risus & tristitiae: ubi spei atque timoris finis, tum cupiditatis, iracundiς, superbiae, ambitionis, omniumque curarum, studiorum, atque nugarum , c quibu argumentum contextum est vitae, quam in celebritate traducunt Cum interim quotidie recitata in vulgus de decantata seruatoris monita, peruigilationes & excubias nobis , alta de summissa voc indicant,quasique tessera salutis consectandae,conceptis hoc modi verbis, singulis nostrum inculcent: Inter spem curamque, timore inter & iras, Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. Et Deu quidem olim cum mortalibus agens inpr coniis c testibus, in prdictionibus vatum si iustissimorum, quorum ore tanquam spiriti sui tuba, ante aduentum filii sui hominum seruatoris usus est: fixi loquus fuit admodum de interpretii indigens. at in ipso uniger filio suo, & naturarum omnium primigenio, quo veluti Mercurmandatorum sempiternorum usus est,ad res humanas demissi, tispiciendas & temperandas, cum potestate & imperio , apertus ippater fuit & planiloquus . quo fit ut causari ni nil possimus, qua reru sternarii inscii. Horiadas vero no immerito minas illas quon
14쪽
dam homines, humanarum tantum reru prudentes,existimabant.
At quot homines nunc sumus lactati in cunabulis religionis, recte& vere philosophantis de natura diuina, nec lactati modo , sed
porro etiam nutricati, qui & nouimus & meminimus: crebrb etiam
commemorare gaudemus, quae supra, infraque pretinia suppliciaque, lege summa ac nunquam antiquanda, constituta, sancta, rata sint,& reposita mortalibus, recte secusque vitς muneribus perfungentibus, atque e prς scripto vel ex aduerso legis a Christo promulgatae. Qui igitur fieri potest, ut in alta securitate futuri aeui & sempiterni, somnum dormiamus Epimenidi si nempe quod oculis a
que auribus captos nos recordari nequeamus, qui in tenebris his Cimmeriis hallucinamur,pr lucentem facem oracularem non ob
seruantes: de ad veritatis & salutis monita plane obsurduimus. Nam quotus quisque mortalium, qui per fas, nefas , qua profana, qua sacra exaggerant diuitias urgente cupiditate, cogitare quicquam videtur de rationibus vitς re teredis,& ad aerariu reseredis illud diuinum ratiocinationis exactissimς,ubi ad quadrante expensacu acceptis tande conserenda sunt,&reliqua vero curamento quod aiunt reddenda,ut Christus ipse Deus palam cotestatus est)Quis vero nostru interdit ad sese, e strepitu, e turba,e tumultu ciuilis couersationis reuersus, cum rem ipsam,quam dixi,aestimauit attentius, de perpendit, non dementiet instar esse, stuporem & suum de aliorum animaduertit, multiplitisque amentiaeZ Tandem autem moris est, & veluti expressae necessitatis, cum aut morbum aliquem acutum, Jρ breui tollere solitum, sentimus adesse, quasi mortis apparitorem: aut minas alias, quς sarcinas colligere quasi in tumultu nos admoneant, diuina tum mandata, monita, praedictaque meminisse, auribus nostris in vita toties nequicquam inculcata. id quod si no sero, certe
dissicili fit tempore, nec tam nostro quam inimici atrocissimi, S tunc ut creditur)infestissimi. Quid eos qui vel improuisa vi vel abdita mortis causa abripiuntur, medicosque fallente, qui permulti sunt: quid inquam ipsos habere animi, quid animae tum putamus
in casu necopinato, hinc momento temporis emigrantes in perpetuumὶ Quod si nunc paulisper ad normam euangelicae legis aestimare socordiam nostram, vel verius v cordem somnolentiam vab. i.
15쪽
cet, qua quidem lege ipsa atque seueritate quaestionem Dominus ab se habendam esse de seruorum suorum nequitia praedixit, quantula tandem pars nostrum non semisomnis tollituri & fortasse heu
miserandam sortem)in stupore mentis obtorto collo rapitur. Qu nam tandem igiturZ- iterum enim externis verbis in rebus nostris utemur ) τἈλεμμή i c που irrabo in is, ροτρον,τόπιν γοακs. At echetismi omnes & phalarismi, quos ut humana patietia maiores auditos perhorrescimus,uix exiles sunt imagines tyrannidis tartaric , quae finem nullum habitura est. Age,ignita supplicia,quorum elogia clara sunt in scriptura, & furialeis omnes manias, poenasque transinittamus, diris tenebris inuolutas, quando ea hic obseruari satis praesenter oculis mentis nequeunt. Sed quis cruciatus animi ad summum bonum nati, maior
excogitari potest, quam inexpiabile semper ac deploratum eiusdem boni desiderium, transmissi ab homine per incuriam, & pro nihilo habiti3 An huius etiam mulctae praedictionem, aure stupida, aut liud agente,deuorabit admiratrix & indagatrix beatae vitae philosophia3 Proh Christe sanctissime,optime ac maxime, quid est, si haec amentia,si ricordia non estὶ Nam quam acerbiorem mentium immortalium carnificinam, quam Alectos ut ita dicam) acerbiorem, quem lubricum interiorem comminisci siquiorem hoc ipso quisquapossit, assidue miseros aeternumque exedentet Philosophia prisca omnem ut dicitur lapidem tot saeculis molita est, ut summi boni
certam notam comperire atque veracem posset,ianquam rei in primis homini soliusque expetendae, tanquam omnes numeros complexae felicitatis atque beatitatis. Quid igitur causet esse dicamus,cur rei omnibus rebus praeuertendae,nos transsalitiam curam habenda esse ducamus 3 nimirum quod rebus diuinis de aeternis considerandis, pectore incumbimus iam pleno vanitate,ac mente rerum sensibilium amore grauida & occupata. Vndo sit,ut monitis scripturae, ut ipsius Dei filii responsis & praedictionibus,assensionem accommodemus quod dicere vereor) academicam, non aliam utique ob causam, nisi quia sensibus,temerariis vanisque indicibus, fidem res illae praesentem no faciunt & ex tempore. Atqui de animorum tria mortalitate, eorumque post mortem conditione, aut caelesti sapientiae auscultandum est aut ad priscam polytheiam atheiamque adeo iam reuoluti sumus, aut denique ex antiquitatis pleraeque sententia, hodie quoque animos nostros cum corporibus damnamus mortalitatis: cuius sceletis omen Deus, Deus inquam pater auertat, de
16쪽
stius, eorumque spiritus.An in dubium fortasse nunc quoque ea venire possunt, quae de superis, inserisque promulgata sunt 3 etiamne, post scripturae utriusque lectionem, sanctitatem, maiestatem, axiorimaticamque fidem prς se ferentis & redolentis, iis quidem certe qui integris sensibus animi praediti sunt, & libentes in ea comentatur aspirante prouidentiaὶ etiamne post ectypi cuntypo, expressi signicum annullo similitudinem, animaduersam & adnotatam, omnibus liniamentis exactam mirificentillime3 Recte verbdiuina de natura,de Christi seruatoris diuinitate humanitateque reuerentissime, ac summa cum religione disserere,unaque ita viuere, dicere ut id magis quam censere videamur,ac semel constitutum habere,quidnam id est aliud, quam in ludibrium vertere admirandam illam S venerandam diuini iam olim commercii a primordiis rerum, pactique antiquis limi humano cum genere historiam 3 Mihi enim videtur, qui libros veteris testamenti cum attentione philosophica legit, in is ue commentatur bona fide,tanquam historiam quanda . ille diuinae prouidentiae percensere, mortali animati & ratione praedito, immortalitatem parentis indulgentia condentis & molientis, multifariamque misero beatitatem parturientis. Haec porro tam varia est historia tam copiosa,tot talibusque tropis figurisque & ve boru& sentetiarum distinet personatu etiam actibus, dialogisque exornata significatissime, pullius ut amoenitas studii similis illi esse 'possit, nulla ut cometatio dignior maiestate philosophiae. postremores ut nulla conleptabilis, probare se magis hominis ingenio debuerit, externis disciplinis exculto,a salute quide certe aeterna no auerse, praepostere de se merito. nam dramaticae illae commemorationes,cuni sensus sint multiplicis,atque inexhaustae interpretationis:
tabernariae tamen simplicitatis & planipedis licio clitextae sunt: mi re ut tragoediam agat grauissima scriptura, scita sub comoedia,eiusque choragio. In illo igitur studiorum paradise, studiosissimo cui que literam bonarum tande faciendum est,animus ut philosophicus,c pascuis philologis migrans, samoenis illis quide,sed ieiunis utilitatis per sese,& inanibus, ad eam rem duntaxat qua de re nuc agitur in implere sese contendat pabulo sacrosanctae philosophiae, quae epulet sunt caelestis sapientiae inter homines coutuantis, ad iustamque habitudine farcire & saginare pro modo captus sui. Nam quis
nostru non fatetur, quis vero no libens audit,chm usu ita venit, interdumque pene lachrymabundus,euangeliu norma esse vitae hominu caelipetarum,& canonesti innocentiaeὶCur igitur quod miramur
17쪽
ipsi,quod suspicimus: cuius instituti sequaces beatos arbitramur, noetiam cupimus, capessimus,& qmulamurὶCur literaru admodu,aut supramota fortasse,studiosii,non aliquando de Hellenismo transeu.du esse essicaciter ad Christianismustatuimus3 atqui dignu est sublimibus animis, a doctrina probabili tantum atque persuasibili, studia sua ingeniique exercitatione, ad doctrina illam ut Graeci vocat d=ωυι το ririli, transcribenda ducere, quaeque auctoritate sua pollet,ac plusqua Pythagorica inter Pythagoreos.Externa autem philosophia, ut Chrysostomus inquit in epistolam priorem ad Corinthios) tanquam ancilla vilis atque neglecta, ab ingressu sacrorum theoriae iampridem repulsa est, indignaque existimata, quae arcana dominica per transitum introspiceret. rare inter hoc de illud studium philosophiae, quam plurimum intercapedinis interest, quo Christianismi commentatio dirimitur ab Helleni simi. Verum odiram ut ad inceptum redeam)intellectus peruersitatem,cum tamen ea demum parte naturam referamus diuinam. O tenebras plusqua Cimmerias, stygiisque illis oriundas,quibus nihilominus in ipsis humana se prudentia venditat & circunspicit,quasi in claritate sim-ma. Multo maxima pars hominum, qui in vita ciuili aliquo sunt numero, aut rei cumulandae seruire,aut fastigio suo tollendo supra turbam,ita solent,ut quisque luminibus gentilium suorum & propinquoru,vicinorum iuxta atque remotorum, magnopere obstruere, manibus pedibiisque contendat. Quotus autem quisque, postruam in eum ut ita loquar nexum sese dedit fortunae atque cupi-itatis, non uniuersa contentione virium corporis atque animi, non
omni destinatione mentis, atque adeo obstinatione ita possessioni incumbit tum praesenti,tum futurae, rerum sensu perceptarum, tanquam inde nunquam discessii rus stὶ Contra bonis illis aeternis, &ad expectationem caelestis ac diuinae vitae reiectis, non sic seruit perfunctorie, pro iisque sibi quaerendis,ita sibi negotium exhibet,ac si pignus nullum pronunciati ab euangelo seruatore donatiui cςlestis, haberemus:aut incertum ipsum haberemus,aut imaginariumZAt eo quid testatius Z quid consignatius: ' quid fide, quid opibus, quid auctoritate ipsius pollicentis,& quotidie clara voce confirmatis, subnixius esse potest ac solidiusὶ Quid rursus vanius, quid inanius,quid denique fidei fluxioris, quam illa sors aleatrix, quae dicitur & creditur esse hominum fortunatrix si quidem sensuum prςstigias animi principatui obrepentes, nobisque sucum exitialem factitantes, cuiusuis esset rationis deprehendere & refellereὶecquid enim fal-
18쪽
lacius est ecquid ludificantius oculata rerum auritaque speculatione atque existimatione ξ quod Plato non nostrarum partiu auctor, in Pli dro suo grauissime,alibique docuit. Cςterum,dixeris hςc inter varicosos centuriones,continuo crassum ridet Vulpeius ingens: tametsi utinam hoc tantum militaris ordo rideret: togatis autem &praetextatis satis probari posset. Quid autem si ne doctis quidem ipsis,& philosophia imbutisὶ od si ad oraculorumandata,moni-ta,consilia,quasi ad libros olim Sibyllinos,religiose adiremus inco-siliis vitae capiendis,Themidis utique responsa memoriς nostrae adhaerescerent, quae cito abeunt evanida, dum aliud atque aliud agimus,etiam inter sacra.Neque verbis autem Dei confiJimus, neque arrhaboni ab eo nobis dato, ut diuus Paulus loquitur ad Corinthios scribens) nisi exili fide ac superficiaria, fugacsque credimus. Proh superi immortales,rerumne aeternaru fidem atque auctoritatem, fluxam aut ancipitem esse suspicari quisquam potest, qui secutas eam esse copias illas innumeras meminerit militum lectorum & deuotorum,qui pomoeria prorogauerut Christiani sint usquequaque ge-tium3 atqui illae sola verbi Dei fiducia, quasi Vulcaniis armis fideles, tum nouarum tabularum pronunciatione erectae,ob idque Christo sese suaque deuouentes,cuius sacramento bona fide dixerant:ingetem & luculentam fecerunt impressionem, in erraticam illam nationum barbararum,trucemque & minacem multitudinem.Vndenam igitur haec tanta animorum opinionumque discrepantia3 Illi pro asserenda auctoritate religionis quide rectae, sed tame inter homines magnopere tunc controuersae, patrociniique indigentis, post bonorum abiectionem, honorum cotemptionem, gentilitatum atque necessitudinum abdicationem,mortes insuper ipsit exemplaque exquisitissima supplicioru pertolerarunt,multa atque hilari spe perfula dc confisi. Nos eodem oleo certaminis uncti, eodem sacramento adacti,eorum exemplis condocefacti & confirmati,ut videri volumus: non facultatum saltem vilitate & neglectu, non abstinentia luxus atque cupiditatum, eandem ipsi palmam aut similem ii .ceri sustinemus: quanquam immortalitatis animorum dogmate, passim omniumque consensu recepto, duntaxat non profligatissimorum. Sed scilicet fides donum est diuinum & largitio aeternet prouidentiς,non prudenti humanae, non doctrinae, n5 Graecς alumna philosophiae. Profectd nos tenebris & caligine multa offusi,& crassissima,ad verum cernere certumque non valemus reru differentias& qualitates. idcircόque pigrunque deteriora sequimur,auersantes B. iij.
19쪽
commodioria & plane salutaria. Illi vero quod miremur) magna ex parte tyrones Christianismi, recens caelo aelapsi. donatiui luculenti pollicitatione diuinitus auctorati, clariore insuper atque repraesetata ternarum rerum cognitione aucti,omnia bona commodaque
interitura,prae qternis bonis pessundederunt.Quare macti esse fide ad extremu, per gladios, per ignes, per omnia supplicia, quamlibet
horreda atque inusitata,diuinitus iussi sunt. Enimuero insania omni gradu coparationis excedit, quod interdu atque etiam saepenumero prae stupido intellectu de sensu emortuo, in rebus ter & quater capitalibus,&faceti si diuis placet esse,& ridicula fundete no veremur: quod antiqua illam germanamque continentiam,atque innocentiam, aetatem iam serre annosiore negamus: videlicet laquam antiquati die lex illa summa possit,&vt rogationes humanae,desuetudine obsolescere,hominumque negligentia:immo vero quod sanctiorum aetatum disciplinam & ritus,ut commentitios iam & fabulares commemoramus:quod beatissimam illam securitatem rerum ultro citroque commeantium,animique tranquillitatem, quatenus& qualis in vita esse potest scuius Graeca philosephia simulachrum
tantum admirata est,esque nomen splendidum euthymiam indue dit) longe maxima pars hominu, imperitorum iuxta & peritorum, non modo nullo studio consectatur, ted etiam auersari odisseque videtur:denique qudd ea quae de superis, inseris, praemiis ac pinnis, prodita sunt oraculis sacrosanctis,atque etiam effata ipsius ore veritatis tanqua Oo re absit Adrastia verbo) ι αλγγω excipimus,ut est apud Platonem in decimo reipublicae siquidem hominum sensus non ex verbis,non e vultuosa facie,quae saepe vanissima sunt, sed ex eoru actionibus iudicanda sunt,clarissique significationibus: quirpe qui diuinae maiestatis edicta & hortamenta,auribua transmittamus stupidis &sutilibus:nisi si sordidas potius ipsas habemus,& c5
spurcatas appulsu rerum inanium & fallacium e medio mananti quae rationi per diametrum verilaisque oppositae sunt. Certe si ratio& intellectus principatum animi regimenque obtinerent,Vt natura comparatum est, non mendosa atque integra:quid causet esset obsecro, quin improba illa dictata cupiditatis, elationis, ambitionis, monitis sapientiae praeceptisque cederent, subeunteque memoria rerum sempiternarum,caauca ista & fluxa concederent e praecordiis
Mihi quidem mediusfidius interim hςc stimati, Platonis quidam dialogi, decenter & apposite personati, multIsque in locis grauiter& scite sententiosi, foedam nobis inscitia exprobrare videntur, ean-
20쪽
denaque capitalem. Nam quid causς esse dicas,cur in hac nocte, sub-q' lm ipse potius quam illustri, sed tamen face doctrinae cetialestis & inspiratae, luculenter nobis prςlucente, non nisi exiliter cernere eadem illa videamur,& tanquam per nebulam intellectus addubitantis, Quae philosophum illum perspexisse nocte obscurissima nouimus, ad lucernam tantum profanς philosophiae commentantem:tametsi in summa veritatis vehementer hallucinantem ΘCui dedisset ipsi quispiam, proferre impune ut liceret quae de diuinis rebus undecunque hauserat, posterilaisque prodereὶnec religiose ille
utique protinus, nec ambagiose,nec accersitis ad colorem aut venia
QR sed doconti auctoritate diuinis ipsis de rebus,aeternisque
disseruisset praemiis ac suppliciis. nunc quo minus id libere ut cupiebat ficeret, a populo Atheniensi perimbuto errore hellenismi, metuendum esse sciebat Socratis damnatione. Quidam autem eius familiae alumni,adverse prope dixerim numine sacris initiati philosophi ς ςmulatricis orthodoxi veritatis imaginem magnopere admirati esse dicuntur,ab ipse primum auctore adumbratam probabiliter de mirifice,duntaxat ut illis temporibus ac locis, quae luce caruerunt Verum platonis familia, quς post Christi pr dicatione
extitit, sit utendaria orthodoxiam tractandamque rogasset ab ipsius veritatis auctore uno de interprete,ut nonnulli alii fecerunt philosophiae quoque alumni, quid censemus eos de doctrina salutari prodituros ac scripturos fuisse,germanaque philosophia Hanc nos hodie veritatis disciplinam in paucis voluminibus, nec ipsiis ita ma nis, consecratam habemus, literis nunquam fugientibus,caeterum arcanorum sapientiet capacissimis,uilaque enarrabilibus humanae facundiae. Quod genus phthsophic post percursa studia, quae dicuntur externa,atque etiam inter ipsa percurrenda, summa mihi semper habere inuitamenta commentationis visum est utpote in quo omnia pene sint symbolica,unde sensus sublimes,arcani, mirifici,c lestique odore fragrantes, salubri cum voluptate ducuntur,pro in ento cuiusque, pro captuque mentium minime affectarum. Haec tute cum paulo intentius consideraris. sic Dei consilia mirabilia,sic rerum abditarum,& procul a senstibus summotarum,in medium prolatione, in figuris oraculorum condita, multiplicique ambage inuoluta esse dices ,ut aurum in puteis,aut venis metallorum altissimis &sinuo susimis. His adde ad hominum disciplinam, atque ad immortalitatis aeternae ac diuinae commercium locupletandum, quod ille importator salutis & sapientiae Iesus Christus, diuinitate atque huma-B. iiij.