장음표시 사용
41쪽
diluuii huiuscemodi periculum metu fit, in arcam ut tandem redeat necesse est: siquidem eius compages eorum opinione dissoluta, rite recon innata fuerit. Atqui ciuitatis Dei & Ecclesiet,quam Christus
appellatione benigna sponsae suet,quasi pactς diuinitus, lignatus est:
sic constituta mihi videtur esse societas, idemque sentiendi necessitas: ut singuli paucique facile desipere, atque a regula aberrare salutari non nequeant: uniuersi ut non viam tenere prς monstratam a Domino, atque in commune sapere non possint,quasi que consi-Dere. Quod tamen ita demum intelligendum dico, si illi quidem c conuentu Paracletico, a gregeque dominico, superbe subducere
semetipsos aut abripere obstinauerint: eorum taurorum non absimiles, quos Aristoteles mu vocat, quasi sui abgregatores, in ordinemque armenti sese cogere indignantes: hi autem indictis recte atque ordine conuentibus sacrosantis, tum charitate Christi in publicum aemulante quod quasi condimentum est eoru quae concilia vocantur in unum conspirare,atque in numinis diuini sententiam transire parati sint. In huiusmodi autem casibus, ac rebus prope perditis aut turbulentissimis, illustres aetates Christianismi, solenne id remedium instituerunt, quod iandiu ac nequicquam flagitare se illi vociferantur. Verum ut est Ah loquentis protervitas)rei longe saluberrimae, quondamque usitatae seculis melioribus, appellationem tantum inanem, quasique reliquias quasdam ac cineres emortui instituti praeclarissimi, ad nostram memoriam asseruatas esse, plurimi nunc cavillantur. colorem enim iandiu quaesitum esse indicti senatus sacrosancti in aedem concordiae ac pacis euangelicae : speciemque consultorum ac ludibria religionis. senatus vero ipsa consulta nec succum nec sanguinem pietatis illius heroicae nec spiritum habere,nec vero charitatem prae se ferre probam, strenuam,aemulatione flagrantem constituendi Christianismi, eiusque maiestatis. Zelum scriptura Grςca voce appellat, quo significari antiquitas voluit seruorem animi commoti vice publica, stimulumque mentis in communem causam aemulae . Multa huiuscemodi aliaque non meliora, quς commemoranda non duxi, ex hominum sermone collecta,ad inuidiam inflammandam non parum valuerunt, fatali quadam inclinatione rerum . quam rerum noua daram materiam, oblatam potius quam quaesitam nisi fallor, ut sunt rerum humanarum conuersones) nacti homines primum pauci cum minime meticulos, tum acumine praestantissimi, multa quidem illi arguta atque etiam scita, vendibiliter: nonnulla
42쪽
sanὸ commoda illa quidem, sed non perinde commendabiliter: cς-terum aut sensim aut repente plures facti, incommodo quaedam exemploque non probabili, in scenam protulerunt, multitudine
circunfusam nouarum rerum cupida, ad licentiamque propensa, religione vacuam. paulatimque quorundam confidentia id tentatum est,ut patrum decreta antiquissima, scriptorum etiam auctoritas te monumenta, consensu tot aetatum rata & comprobata, pro
nihilo ducerentur, ut 'iure subnixa translatitio. Neque vero sese aut quenquam liberi spiritus hominem teneri iam defendunt nebulunculi quidam illiterati, non modo responsis prudentum iuris diuini, secundum quς iura primum pontificia & canonica temperata sunt: quibus iuris dictio constat, olim ad normam & bona fide exacta: sed ne insignitis quidem atque nobilistimis, & maiorum sui dicitur in gentium senatus confustis, lusissique eorum &interdictis, tametsi ante semper pro numinibus habitis. Ex quo euenit, ut vulgus licentiae effrenatae, quasi equitium quoddam vinculis abruptis lasciuiens, legum sese metu solutum esse existimarit: legesque diuini cultus, arbitratu suo condere sibi suis ue non dubitarit. Audiamus si vacat, paulisper Cyprianum, cum doctum& vetustum auctorem , tum sanctitate clarum, tum pietatis vadimonio capitali ad extremum probatum & consecratum. Qui de manibus sinquit) conciliorum gubernacula extorquent, ecclesia-1ticae salutis nauem in scopulo, illidunt. Quid autem indignius ac foedius in Christianis gentibus,& in ipsa ciuitate Dei esse potest, quam leges antiquas populari licentia abrogari: unumque quemque sibi vel populum vel tribum, vel ciuem perditissimum priuilegium ferre, trinundinoque promulgare 3 Quod si ex eventu iudicium faciendum est, gratumne id Deo fuerit tanta populi atque ordinum consternatione res nouare, lucem etiam caligini publicet longo interuallo referre : sit quidem hoc sane per me, quod Aper multis visum est, eorum quoque qui in partes non descenderunt. Sed & Phaetbon quondam sursum deorsum lucem circunserendo, quam in fraudem inciderit de caelo tactus. Verum Ohe,iam
satis est, forsan dicet aliquis: & memini quid superius testatus sim.
tantum hoc addiderim, rem mea quidem sententia non sine numine quodam prouidentiae coeptam & agitatam esse, qui euentuscunque rei futurus est ancipitis, quae omnino diuinam manum poscit. Iam autem in articulo arcendi incendij aut summo, aut prae-.cipiti,aut proxime quidem eum sumus,in quo cessandi locus nullus d. iij.
43쪽
est, ne Vcalegontibus quidem misi veterno magis quam somno orpressi sumus, quod ominari nolim. Nam quis tam hebes est, ut non videat incendii iam gliscentis, ac nisi obuiam eatar, longe lateque populaturi, qua pios,qua impios, praepetes aues ut eli in prouerbio & praenuncios esse,cultus diuini opiniones id clidem euatiantes pro
libidine cuiusque etiam indoctissimi quod inuidiam sane inflamat incepti facinoris alias futuri fortasse cqntrouersi apud homines ingenio doctrinaque praeditos Scilicet hoc illud est ore veritatis ipasius pronunciatum. Ita sert humanarum rerum conditio,mundique praepollera ac turbulenta ratio, reliquiae utique noxiae primordialis: vita ut carere nequeat huiusmodi euentis, pericula creantibus multitudinis animis: Scandala a scriptura vocantur: negotia saepe faceD sentia hominibus quoque circunspectis,rerumque existimatoribus non quibuslibet. Necesse est enim ut eueniat offensae, causaeque of. sensionum. At vero id oraculum vae particula consequitur e vestigio, quae omnibus formidolosa debet esse, atque etiam horrenda. Vae inquit Dominus illis unde offensiones exoriuntur. Animaduertant igitur etia etiamque ii ad quos res pertinere potest. Nam quis mortalium hodierno tempore nosse satis videtur & agnoscere, quid sui sit muneris & ossicii in familia Domini Z Verum quod ad rem nuper designatam attinet, quis eorum qui rebus nouis coeptandis naudum circumegerunt,discrimen pervidere potuit fiduciae atque cosi detix3 Quis cum innumeram hominum multitudinem tanta religione ala ligauerit,solutum habere animum potesti qui quidem certe mentem torpentem non habeat ad religionis pulsus identidem inees sentes animis,in re tam praecipiti suscipienda, tanditique perfereda Ecquisnam vero tenebrarum lucisque confinia sic certo tenetivi dis.ceptator harumce rerum sedere sine pavore atque horrore queat,
in iudicioque lubrico & abruptoὶ Quod utinam eorum qui cardines tanti coepti hactenus versaverunt, quod multi commoliri ce tatim conati sunt, non aliquando ea mens fuerit, ut oculis auribus
que seruirent populi ac procerum,ad res huiuscemodi excipiendas paulo appositiorum:nec vero decus ipsi quoddam opimum sperauerint, et affectarint,existimatione primum tentanda & obtrecta laordinis cosecrati, clauoq; regedo Christiani simi prefecti: deinde suci cedete supra votu ut opinor bonatu,prosterneda etiam & affligeda
tot aetatu taliumque prudentia: tu aute eleuanda&cauillanda senatusconsultorum veteru auctoritate, pro numine quodam paracletico semper habitae cuius senatus patres coscriptos coelitu numerum
44쪽
tum ob doctrinae sanctimoniam . Omitto probrose vexatos, ac per ora multitudinis traductos, coryphaeos ordinis sacricolarum, scri- litis contumeliosissimis. Mitto nomen orthodoxiae, multorum stiis confossum,& maledictis pene contrucidatum. Haec autem sine luculento atque insigni vulnere ac dedecore Christianismi, fieri nopotuerunt,ac sine conspicuo intertrimento rerum diuinarum fidei, disciplinaeque euangelicae. Cuius rei non iam argumentum est sed certiminum documentum,flagitiosa vita plurimorum,eius dogmatis in summam assertorum.Cuius nominis tegmento, quasique patrocinio,licere sibi putat homines perditi & scelerati, quicquid collibuerit, non quicquid auctores sunt homines docti: unde ius nihilominus impunitatis & licentiae sumunt, hominum opinione duntaxat, qui inuidiosi dogmatis praeiudicio ducuntur, quae multo maxima pars est . Qua in re existimanda, etsi aequis v untur apud nostros homines auctores ipsi architectique dogmatis,uiris doctis atque grauibus non paucissimis: culpam tame deprecari inuidiamque non possunt, ne iis quidem quae ingeniose ab ipsis & commode disputata sunt. Fuit olim & seculis iam multis selenne doctae aut ingeniosae dicacitati, in officinam sacerdotum declamitare, ut
canonicae disciplinae cauponatricem, ut utar Verbo prisco : in ordinem vero sacris dedicatum , eoque nomine sacros artistum inuehi, tanqua in foro cupiditatis magis, quam in atrio Domini negotiantem: nundinantem una cum pontificatibus atque antistitiis vacationes atque immunitates sacrarum functionum,ueniasque inerti . nam & eius ordinis mancipes,institoresque tonstrinae maiorum ac minorum auspiciorum,reprehendere videtur Apostolus in Epistola posteriore ad Corinthios,ut verbo eius Vtar, νλφντς,κ- λέυγ- At verbpraesidium castrorum Christi, exercituu Domini,ex arcibus
regni eius cum praefectis ipsis eiecisse,praefecturasque ipsas uno verbo abrogauisse,exempli est absurdi,a taxiarchiaeque dignitate ac dea
coro vehementer abhorrentis & alieni. sine qua mundus in ακοσμια, vertens, nomen suum obtinere iam non potest.Neque vero minus
est illud vitae dedecus ut nihil de impietate dicam quod sacros profanosque homines eodem habent numero locoque: & rerum hominumque discrimina in lapide quod diciturὶ albo, alba amussi
notant. Nae id est, ut alia omittam, non modo ad viuum ut est in prouerbio in scalprum: sed etiam ultra omnis pene memoriς scam
mala, stilum adigere confidentiae . Quod si ij qui coeli luminaria d. iiij.
45쪽
stellasque cum detrahere non possent, nec extinguere, obscurauisse quodam modo eadem existimati sunt, non sine luculentis indiciis& argumentis: tamen ne Euangelii lumen retulisse vitae tanto interuallo dicentur eandem ipsam ob causam, ingenia huius aetatisZId enim secundarum partium telae, tertiarumque textores,memoriς prodere non veriti sunt. Horum autem in sententiam si publica transire prudentia passim institueret,quid cauta iam esset inposterum quo minus nihil tam consultum,agitatum, disceptatu es let, nihil sic semel definitum ac constitutum, quin denuo mox & ab integro reuocari in disceptationem, ad populique disquisitionem posset,simul ut cuilibet audaciori controuersum id facere visum eo set 3 ita Christianismi cardines, non senatusconsultis auspicato coacti,totisque constituti atque augurio coelesti consecratis,ut moris est antiquissimi: sed ex opinione cuiusque verterentur,rerum compositaru re ctatoris,temeraria manu factiosaque constata. Sed enim non is sum ego : non ea res est, cuius rei litem meam facere consulto & meditato instituerim : etiamsi non inuitus feci, testatu ut relinquerem, quantum vicem publicam dolerem Christiani nominis: simul hominum ipsorum sane doctorum & memorabilium alioqui, mea quidem sententia, & permultorum iudicio doctrinaque praestantium : tum autem literarum bonarum male & incommode ea de re audientium. Quid vero rursus,quid sin quam) si vesunt consilia prouidentiae tam admirabilia, quam mortalibus occulta) hoc motu, hac rerum nouarum molitione Deus optimus ac maximus parturit constitutionem Christianismi, reconcinnationemque antiquae disciplinae Quid si maiestatem euangelii, fideique verbi laesam & imminutam ultum ire statuit: extincta inque charitatem aut perfrictione exanimatam λ Denique, qiuid si non aliam censurae fata salubris inuenere viam Ziantique aeterna pararit
regna Deus Christo Z Loquar enim hic quoque per parodiam,
quando mihi obviam non importune occurrit. magno certe M hominum & animarum numero adhuc constitit hoc argumentum , stet sique non sine plausu aliquantisper ab omni parte thea
trimunc autem ad murmuratione aciuersa, maxima quidem ex parte, ob scelera factionum . Ad quotum autem actum eius peruene- rimus, quis ausit aut possitas irmare sperandum tame a catastrophe
proxime rem abesse : quae utinam palinodiae plus habeat,quam tragoediae. quam in partem profecto necesse est animos ut inclinent ij, qui in scenam proferre primum argumentum ipsum instituerunt,
46쪽
ventis huiuscemodi te in pestates cientibus,mataque imperitet,increpitis & cohibitis sicque traquillitas redeat. Pervelim aute,in nauitantum vi ipse sua Christus somniculose obdormierit, non etiam sopore vehemeti obliuionis nostri capim sit:& quod ominati nolim fides semianimis in uniuersum & veternosa expergisci sine insigni noxa nequeat. Sed cum res fere null. . ut credimus ta plenum ius postliminit,tamque iusta habeat, quam venia diuina, id enim subsidiu humanitati identidem aberranti Seruator ipse dedit)oradanobis erit exposcendaque pax superum, nunquam non exorabilis' suppliciter poenam imminentem deprecantibus. Quod mox se iaste futurum est, si ex utrisque stativis homines strenuissimi, pacatisque consiliis a senes, in suffragium mittantur ad dirimendas finiendasque semel controuersias. Verum enim uero ut ad philosophia redeamus a nobis institutam, quam ego philotheoriam facile appellauerim, homini qui ad id studium se comparauit,omneisque suas facultates ingenii contulit, id omni ope faciendum esse censeo, quod insta dicturus sum. Nam cum vita philotheori militia quaedam sit intestina,angustiis impeditis interdum, trepidisque consiliis
obnoxia: praesidia ipsum multa instignium oraculorum, elogiorumque diuinorum subsidia, simul virtutum exemplarium auxilia habere conquisita oportet, memoriaeque mandata. Ex iis autem aciem quandam instruere firmam & explicatam, quae semper sit in procinctu & parata aduersius impetus cupiditatis, ambitionis,& voluptatis,identidem animo incessentiti,aduersus praestigias d monis, oculis incurrentes hominum: aduersus theatrum Vitae ciuilis, urbanaeque frequentiae, illecebris permultis iisdemque validis infestum tum aduersus rerum aduersaru fortunaeque acerbitatem: nec minus aduersus hominum iniquitatem, malevolentiam, atque maleficia, dicantia saepenumero patientiam, animumque vrentia: S vero nihilo secius aduersius secundaru petulantia, quae mea quide sententia, maiore animaduersione exigunt,atque vigilantiam. Haec enim sunt arma,hςc tela, hae machinae Stygii grassatoris in dolo tergemini:quiabus haud temere euenit ipsis,ut patia sint aut philosophiae placita,
aut rationis inbnita, quan uiscosultae, meditatq&cdfirmatq:aut prudeliae humanae cosilia, qualibet cordatae, atque exercitatione codocefactae. Con;ra quae tela,sane infesta & vulnifica,& necopinato serientia, eoque altius sauciatia,oculos etia pleriique spledore inani vi-
47쪽
treoque praestringer tia: prisca rerum diuinarum prudentia propu-enaculu possitum semper habuit,& praesidium tutum in fide de sposione Christianismi. Quo miruest magis,& simul sane dirum, quod
rerum diuinitus promi starum aetate hac nostra fides, emortuae similis est. Quae utinam ipsa singulis in nobis tantum sit intermortua. nam emori fides uniuersim non potest, quae aspiritu diuino in Ecclesia semel animata est. Certe prae ut est insana cupiditas bonorum rossessionis temporariae,au: nulla,aut exilis est evanidaque fiducia inplerisque mortalibus aeternorum bonorum. alterutra enim earum alteri concedat necesse est,cum una omnino eodem in homine satis
esse nequeant, si quidem Pythagorae caelesti auscultare velimus do fidem accommodare. Quocirca qui quaeredis dc persequendis virisque bonis studere instituerunt pari animi contentione, ludere ii operain suam utrobique inceptant, qui philotheoria cum philotimia
copulant, qui philochristi simul esse de philochrysi meditatur: u siqui sunt, riualia studia inter se, absurde atque irrito labore cociliare conantur, geniis rerum ipsarum repugnantibus. Si duobus dominis seruire simul idem non potest,quod elogio veritatis testificanti non dubie credendum est quo tandem modo regno simul & tyrannidi 3 Quomodo autem regnum Dei eodem in pectore, tyrannisqueau ritiae,ambitus, & voluptatis haerebit,caeterorumque affectuum in anima grassantium)statuit enim Plato in nono Reipublicet,virum bonum de sapientem,intestinum intra sese regnum: malum de inspientem, tyrannidem eodem modo habere. a quo non absonum est,
quod Seruator ipse euangelice prodidit de mirifice, regnum Dei intus in hominibus esse, quod de lanctis viris intelligendum Origenescensuit in tractatu de principijs. Itaque qui auream illam vitam viuere concupierint, quales sunt theoricae philosophiae studiosi, ii a
genteae vitae salutem semel ut dicant necesse est, idque fide optima. Sed deprauatus sensus hominum, magisterioque sinistro communis prudentiae imbutus,cum cupiditati agglutinatus est atque auaritiae, cum ambitum ut beneficum ac largitore honoru, ut fortunatorem hominu cosectari institit,intelligere iam inde de perspicere nequit, illa se ut rubi falcem aculeatu amplecti, strictίmque retinere. huc ut utriculti distentu atque inanem c5prehendere:in que suae spei sum-lDam,thesaurumque coiecit auetis lupra modii animi, de cupiditate
perditi. Atqui huiusmodi placita sapietiae ius gentiu prodidit: quod ciuile mox excipiens,eadem ipsa excoluit: tum plebs populusque magno studio sciuit: senatus auctor est factus: equestris ordo pedibus,
48쪽
equis,velis in eam sententiam transiit & incubuit. tempore autem suo ac prouidentiae placito, Seruator mundi extitit, qui generi humano ea tyrannide oppresso, nuncium plaudendum & ὶaureatum attulit: leFeque euangela promulgata, de simul abrogato principimundi eiusque tyrannidi imperio, nouis vero tabulis edictis & prolatis, regnu Dei esse iussit & sanxit in posteru: legesque ipsi regno
consentaneas,& instituta dedit. Iam verδ sacramento nouo& inaudito,omnes regni indigenas, incolas, aduenasque adigi,atque in verba sua iurare instituit: fidem porro certissimam sibi dare, ab eoque vicissim accipere. Ab eo igitur cum sacrarium veritatis mundo relictum esse sciamus & praedicemus: cum aditum sapientiae antea clausum, figurarumciue & aenigmatum densissima septum obscuritate, patefactum eodem tempore & illustratum esse norimus,fateamur,& dictitemus: adhuc tamen haeremus in luto antiquae sapientiae pedesque lotos in fonte purifico,& expeditos, rursus contaminamus aquis spurcis, tricisque implicamus. Qui si e puteis scripturae haurire aggrederemur, ipsisque puteos altius commentando,altiusque fodere, quibus quidem certe nostrum id facere promptum est: ipsa quae nunc esse prudentia plebi,senatui,equitibusque videtur,illa inqua)ipsa saeculi sapientia, non dubie amentia & insania, nedum stultitia iudicaretur, summarumque rerum inscientia. Nunc quotusquisque vel peritorum atque literatorii,in manibusque monumenta sacrosancta assidue habentium, ea etiam saepenumero e suggestu enarrantium, non suauius aquas illas turbidas & popula res gustat,in cratere ciuilis sapientiae resides ac stagnantes,si modo cyathos treis e siphunculis ambitus aut cupiditatis hauserit, quam vivam illam aquam libat,e philotheoriae iugis scatentem atque salientibusὶProh dii ia immortales, quid est, si haecdemetia, si amentia, si vaecordia non est Z praestigiae sunt hae certe Stygii illius fidei
nostrae attentatoris: qui ciolis miris, diris, caecis, ductare suos nouit fortunaeque alumnos, quos epulis illis semel. peti nescauit, e medio atque etiam e transenna petitis, in eorum necem inicia & concinnata : tum potione supradicta, mellita magis ipse, & oblita sub clo-le,quim suopte sapore natiuoque suaui,tyrannidi sensuum, sibsque
auctorauit. nisi vero suave reuera esse potest, quod amarulentia curarum permolestarum permixtum est,angorumque perennium. Fidem igitur aut emortuam,aut exanimi proximam eorum esse oportet,qui in tam manifesto rerum discrimine,longe deteriora eligui, in eisque studium omne suum, animique intentionem consumund.
49쪽
At quotam partem nostrum eximere huic culpae,atque etiam di noxiae hallucinationis possumus': si quidem ad limatum examen& iudicium expendere ista volumus Θ Hic mihi in mentem venit regis cuiusda AEgypti, Psam melichus ut opinor is fuit,qui ut Athenaeps quodam loco retulit,cum scrutari arenas Libyae statuisset:iu menes aliquot adipsia,quarti vocant,exercuit, qui aridis in locis sine noxa possent carere potione,& sitim non sentire. Hunc in modum
qui in solitussire: pnilosephiae sapientiam quaerere & inuestigare
statuerunt, eos nihil sitire praeter nectaream illam aquam oporter, quae operantibus in vinea dominica plaerunque funditur diuinitus: ad caetera vero omnia eosdem adipis esse, in omnium rerum ino-llia, fide, spe, & charitate se tolerare. In ea autem vinea regnum il-ud Dei esse traditum est a prudentibus,ac iuris diuini consultissimis: in quo regno nos oportet consopitam fidem Christianismi iacentiemque excitare & erigere. Huius porro duo extat hodie monumenta & documenta integra atque incolumia, perpetuoque exstabunt, quippe cedrinis in tabulis incisa: quae cum ipsae cariem nubtam sentiunt,tum Libani fragrantiam maξnopere reserunt,naribus quidem ad ea non hebetibus quae mystice odorata sunt: & vero ad unguentum illud imprimis aestimatum a vera philosophia, in caput olim ac pedes Christi Seruatoris effusem. Illis porro in ipsis tabulis ac monumentis actorum prouideliae, certa fides, explorata spes, gestiens expectatio liberalium emeritorum, atque congiarii beatitatis a Christo pronunciati,caeli & terrae & uniuersi potenti : iacentillae quidem in px senti ob stuporem hominum, sea tamen semia. nimes iacent exuscitarsque facile & publice & priuatim poterunt,
ab illo exuscitandi exanimatorum auctore, quantiis etiam & qua- diuuis emortuorum. Redeat tantum animus mundi ad sesie in uniuersum : sin minus, redeat saltem animus hominum, philosophiae fide bona studentium. tum rerum caducarum ille naturam rationis rectae ponderibus expendat, non etiam sensuu vanissimis lancibus, mendosissimoque examine . Tum demum autem id futurum est, cum Deus optimus & maximus, qui sese non pridem animaduersorem neglectae religionis acrem & lynceum exhibuit, minacemque nunc patruum Vt videtur, ostendit: emendatorem parentemque pr stare iis statuerit,quos filius eius Iesus statrum appellatione comissima dignatus est. At vero nunc in eo sumus fere,prudentia ut communis suis magis copiis fidere, acquiescereque in rebus prς- sentibus,quam diuinis promistis, futurisque bonis confidere videa-
50쪽
tur .Qui diffidit autem Christo, superorum, inferorii, mediorumque poteti,unicoque Domino, fidelis ille esse, aut videri qui potesti& qui fidelis non est Domino,que nihil latcre potest,ab eodem ipso miser quidnam sperare audeatὶ Huiusmodi igitur homini quona tandem pacto costabit expectationis suae summaisiquidem fidem habet ipse stabile immortalitatis animae. Verum monumenta iam dicta coditi Christianismi, fidesque ut ita dica rerum diuinarii & immortalitatis iactae in terra nouatam, disciplinaque salutari cultam, duo sunt testamenta Dei,vtruque summae auctoritatis,&Verbdubitationem omnem eximentis attente comentantibus, assensusque cunctatione.
atq-; his tanqua duobus adminiculis adiu us philosophicus animus,
rerum interiturarum contemetione imbutus, admirationeque aeternarum, erigere sese sublimem potessi Caelum etiam primuiuspicere tertiumque, tumeb paulatim viam inire a Seruatore sectam primo, Vn5que, pauterq; munita. Hanc igitur materiam obiecta habet theoriae comentatio,iane quam copiosam de inexhausta, dignissimumq; unum hoc omnium studioru,in quo veteris hominis exuta senectute
philosophus, quasi adolescere denub incipiat, maioribusq; longe pomoeriis finem &extremu curarum,uigiliarum, laborum' suoru circunscribere. si quidem oracularia scripta,intelligentia mirabili, rec5ditisque sensibus excaturiunt, comentantis animi sitim semper intendentibus,& simul suauitatem hauriendi liquidissimas imagine caelestium rerum & visendaru,quae intellectu percipi tatumsol sunt. tum rellibili Lecunditate foeta comentatio,alios atque alios intellectus parit,omncsque veraces,& solidos,sublimeq; rapientes,& in his quidem ipsis ut dica quod animo concipio tanqua veritatis sancta riis,Themidis illius cclestis quod diximus alibi)quoddam est oraculum, qua consiliariam Graeci sua voce cognominarunt, quasi praesidem, potentem l consiliorum homini salutarium. Ad hoc igitur oraculum supplices ac venerabudi, magnaq; adire cum religione debemus,atque animaduersione extaticasi studiosi sumus. Nam si hac utemur antistite salutis & cosultrice, si eius responsa & cosilia memoria complectemur, sinuque servido fouebimus: haud dubie antidota hinc reseremus aduersus illas escas,exitialibus illiciis oblitas animarum aucupis,voluptate,ambitum, cupiditatem, rem secundarum festiuitatem suspectam semper ipsam viris olim prudentissimis,
iurisque diuini peritissimis. Verum bomini studioso, qui quidem salutis auspiciis philosophiae scholam ineunda duxerit:Themide auctore intra luminosam porticum orthodoxiae philosophandum,