G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

bantur,specie quidem illi visenda spectandaque popularibus:caeterum ridenda miserandaque prudentibus. Hic fortasse reclamabitur ab his, qui inertiae blandientes nepotinaeque licentiae, quorundam nunc hominum auctoritate confidentius abutuntur, no indoctissimorum. Quorum verba ediscentes, quae nuper exierunt,pro oraculisque citantes,sententias fortasse partim negligunt, partim non intelligunt. Quasi vero operum vacationes virtutumque largiti consentanee possint,qui fidei iustae ut iustificae, primas & secundas apud

Christum Seruatorem, tertiasque tribuunt. Age, num copiae, num Ο- pes, num bona quae vocantur externa,ea conditione pollidentur: siccumulatos homines felicitate beatosque efficere possiant, iis ut bo na aeterna illa quidem,ac mentis humanae captu maiora,sed tamen futura,& in spe tantum posita, mutanda sintZAt sola ipsa explere desiderium animorum auentium,certu in est inter homines sanae metis. Atqui si in harum rerum perpensione accurata versari nobis aliquando vacarit,in mentemque venerit:nihil tam in causa esse peroditae incuriae bonorum & malorum extremi reperiemus, quam labantem ac vibrantem fidem historiae sacrae doctrinaeque diuinae. tametsi1 6 superi,OSeruator,rem misera,culpam foedam,atque inexpiabilem. Scripturae & oraculis credimus haesitabunde, multis, magnis,solidis, irrefutatis auctoritatibus,exemplis variis ac mirificis sic confirmatis, nihil ut iis esse possit consignatius & compertius, rerum quidem certe intellectu iudiciόque interiore comprehendibilium. Etenim urbana multitudo &ciuilis c5uersatio,errorum omnium magistrae, docent nos in perditis vitae rationibus,subsidium mutuari tristi ac trepidae conscientiae,ab disciplina Academiae, ne pro certo quippiam nabeamus,eorum etiam quae de superis infersLque naturis oracula prodiderunt. At perpurgatis auribus initiatίsque esse oportet,a multitudinisque male sinae auscultationibus integris, qui mysticae doctrinae studere constituerit, esque assensione semel accommodare. Nam si fides labat, charitas protinus tepeat necesse est at vero sine ea operam & oleum huius studii perdere nos nouimus: ita spes languebit Jc vanescet, & frustra tandem erit & laboru& contentionis summa. Hic tu quid respondeas, si te ita affectum

sacra philosophia ut discipulum suum rogetὶ Heus tu literarum hactenus cupidissime est aliquid 'udiendis,& in quod dirigis arcum3

An passim sequeris coruos testaque, lutoque,Securus quo pes ferat, atque ex tempore vitiis Certe aut tecum ipse quisquis es literarum amantissimus, aut mecum ego potius ita loquar necesse est, quali per

32쪽

parodiam,&verbis illis utar Satyrae. Quidnam igitur miser ex cultu pietatis & philosophiae expectonmmo vero si nihil pensi rerum aeternarum habemus, aut si ambiguum quippiam & alternans habemus: qub tandem nobisnetipsis negotium exhibemus in Helle-nisino,&ad philosophiam incumbimus, quae meditatio mortis esse dicta est a Platone3 An expectationem illam tandem caelestis fructus & sempiterni, quem tertio quoque verbo quisque nostru usum pare in sermone solitus est,quem nobis, quem liberis,quem coiugi

deamatae, quem amicis,ac de nobis prolixe merentibus, libenter ominari &exposcere diuinitus gaudemus. tanquam nucem extrinsecus nitetem, intus forsan marcidam,asseruare in sinu nos putamus ZMiserum me, si ita est,atque etiam nefarie ter miserum,qui aliud de re tanta sentiam de pronuntiem. Age vero,quidnam causae esse censemus, quod cum longe maxima pars hominum, in tanta vitae securitate degamus, mortIsque sempiternae: vix tamen decimu quenque videmus vel in morte placida,vel in morbo tumultuoso, non Vehementer trepidare,venturique aevi recordationem quasi deprehensum perhorrescere 3 Quid quod facinorosi homines, deteratque quater auli capitalia alisque qui in summa obliuione & incuria aeternitatis vitam egerunt, ad vadimonium mortis praesentaneum &post spem vitς conclamatam,in coelum supplices suspiciunt:Deumque miserabiliter divosque laquam in tumultu aut naufragio,inuo

canti Nempe quod sensuum ludibriis, quasi nebulis quibusdam a

principatu animi tum disiectis atque abscedetibus, lume statim veritatis validiore appulsu incumbere animo ipsi incipit: intellectάmque ad contemplationem earu rerum ciere, quς impendent iam propius, & veluti capiti incubant animam agentium. Simul numen veritatis suapte vi tunc in mentem insinuat hominum, nisi si qui sunt torporis conclamati, qui callum iam obduxerit eorum praecordiis, qui pauci sunt. hoc enim non nisi plane excordibus euenit,vaesanaque rerum aeternarum incuria correptis. Iccirco acris & strenua futurae omnino rei anticipatio, ad mortis commentationem nos per ducere debet,ut semper appetetis, cum iam dies eius cesseriti hominem autem eo amplius philosophiae studiosum, in rem praesentem sistere,ut immortalitatis in utranque partem conscium uberiore fide, & persuasione non labante. Sic enim fiet ut terrore mortis antimus per totam vita vacet,qui vulgo molestus esse solet,animorum que constantiam frangere:cumque vasa mortis conclamata fuerint,

quod saepe magna cum trepidatione usuuenit etia no quibuslibet, c. iiij.

33쪽

animus semper ipse in statione sua excubans inueniatur, ac semper apud se sit: ut denique sibimet homo ipsi in articulo rei summae, atque in ultimo discrimine non dest, in quo ipso summa actionum omniv,consiliorumque & studiorum vertitur: quippe ubi cum hoste perpetuo certamen in aeuum decernitur,eodemque infestissimo. Ecquis autem nouit an Dei placabilitas, quanquam aditu semper obuia ac facilis, blanda etiam sui in vita,benignaque exhibitrix, in sera illa tumultuatiaque poenitentia, non tam moesta ob admissa, quam pauore perfusa,miniique fati imminentis expressa, Atropi sese germanam ostensura sitio si id euenerit, miseras ac perditas aerunnosae vitae rationes, & pudendas poenitendasque, iis maxime atque in primis,qui beati & assiuentes fuerunt,titulosaque & grandi nomenclatura illustres quorum memoria cxtructis alte monumentis,

cum elogio vitae, longe lateque consecrata, atque in multa vitae faecula propagata est. O nubem erroris densissimam,o caliginem hominum caecatricena,qua vita obducta est in medio posita, atque in celebritate hominum,ut male olim & praepostere lucem Latini hac vitam appellauerint. Deus optimus, maximus,genus humanum ad imaginem suam factum,seruatum quondam volens,vicemque eius dolens de miserans,ut in tenebris insipientiae diret & insani ,ad i ternecionem praecipitantis populatim atque conferctim filium unicum,aequalem sibi aeui aeternitate, caeteraque omnia parem,humanitatis plenae velamento circundatu, ad homines iplos cum mandatis liberis liberoque imperio legauit:tanquam Mercurium quendam futurum, interpretemque commercii caelestis & sempiterni. Is nasum sapietiς veret ac diu in q, mirabile atque memorabile nobis co-didit, aduersus prudentiam comune sapientiamque hominu quamlibet prςditoria natura prς stati & eximia. eius porro aduentu & discia plina factum est, ut Hellenismi philosophia, quae emunctissimae naris antea atque sagacissimae esse sibi omnibusque videbatur, fastigiumque humanς mentis Deo prope ςquiparasse, mucosissimam adhuc esse ipsa se fateretur. Hoc nihil unquam maius atque admirabilius,aut fecisse Deum aut facturum esse, humana intelligentia co-cipere aut comminisci potest. Huius miraculi commentationem animoialiquando philosophico, eiusmodique benescii diuini memoriam, cuiuis etiam homini si pistime excidere, qui quide per imperitiam rerum, rusticitatemque plebeiam, non impediatur rem ipsam animo versare & perpendere, sceleris instar est profecto ingentisque piaculi. At quotus quisque nostrum, in tanta studiorum va-

34쪽

LIBER PRIMUS.

rietate,vel ad literarum cognitionem, vel ad quaerendi possidendique auiditatem,vel ad ambitum incumbentium, vel ad sensuum delinimenta pertinentium, ad succisiuas saltem horasne dicam,an horarum quaedam momenta,raptim ac defunctorie succisa3in iis aestimandis & considerandis bona fide occupatus estychin interim totus sit, non in legitimis modo seriissique cogitationibus: sed saepe nugatoriis,& nihil ad summa institutae vitae pertinentibusio diram animorum torpedinem spem prorogandae vitς: quae nos a commentatione harumce rerum & similium auocat. ligna certe ipsa quam propter veratrum ut dicitud album sumptitari debeat: quippe cum mens humana tum maxime ab insania liberanda sit,quam atram bilem Graeci vocant,cum rationis certamen sensuumque commititur,aduersariorum acrium & pugnacium: id quod euenit quoties philosophia copias suas instruit aduersus dictata & praecepta ciuilis prudentiae, sensusque theatrici. Caeterum Christum suum chario simum Deus ideo ad orbem terrarum descendere e caelo voluerat, ut homines veritatis inuestigandae mirabili studio praediti, iidemque luculenta erratione ac aeuia indagatione aliorsum abducti,in viam tandem redirent ad veritatem ipsam serentem, indeque in caelum spectantem, rectaque pertinentem. Eius igitur aduentu & magisterio factum est,ut enunciata diuina oraculorumque proloquia, ac vatum sanctissimorum praedicta,caelitus olim edita, longo interuallo homines primum pauci intelligerent, futuri paulo post populi

praeceptores. dispulsam enim oportuit crassam rer Ma diuinarum ignorationis nebulam, quam orbi terrarum offuderant stygii Protei praestigiae,qui circulatoria ludificatione praestringens oculos mortalium,eos in terram conuerterat, ne sursum aspicientes,trans caelum

perspicerent. Quam in pestem incurrens prisca philosophia, ea sibi

tandem munia arrogare ausa est ut est insolentia quae diuinae sunt potestatis atque efficientiae: in veritate interim persequenda S vestiganda toto ipsa caelo aberrans, ut est in prouerbio. Proinde cum manifestum siti nobis,quod sapientiae humanae Orbitae,commentationisque philosophicae vestigia, in ambages quondam ferebant,

proculque nunc abducunt studiosos sui, atque auertunt a caelestis disciplinae methodo, cuius Christus seruator mortalium,auctor &praemonstrator fuit:aliam nobis viam ineundum est, ducem etiam sequendum orthodoxiam, cuius utique doctrina tanquam amusi1

utendum est ad dirigendas orbitas curriculi philosophici. id quod viri olim permulti doctissimi cum Latini, tumue ro Graeci fecerunt. 33

35쪽

Et quidem absque doctrinae diuinae lumine, sine oracularium monumentorum adminiculis, gratiaque inde manante paracletica, nihil est opis in sese mortali prudentiae, duntaxat ad semetipsam in

caelurii erigendam, ad viatmque capessenda ad summum bonum ferentem, qui scopus est philosophiae: quippe ad aeterna contemplanda suapte vi caliganti & hallucinatrici. cum etiam alioqui rationis ut ita dicam se nos, humanitatis efferatae petulantia, virtuiss-que lupata duriuscula, nequaquam prius aequo animo libentique acceptura sit,quam diuini numinis reuerctia, spesque sempiternae beatitudinis,intro ipsa inseruerit. Ad summam si adurgere nosmet ipsos ratiocinado institerimus, necesse est, ut opinor, ista reciprocati, Si doctrina seruatoris euangeli, auctor est & magistra verae & insontis ac perpetuae sapientiae quod nemo tam perditae mentis est, quin protinus ponenti assentiatur germanam utique stultitiam fateri oportebit disciplinam hanc esse temporariam & secularem, a communi sensu gentium oriundam,quae ciuilis est urbanaque prudentia, quatenus quidem certe diuinae opposita est per lineam sui aiunt dimetientem Et si partes omnes veritatis habet illa id quod in prouerbium receptum est ratae fidei apud omnes, quodque instar habet axiomatis nimiru haec omneis habet numeros falsitatis. Age, si illa sacrarium est ipsius veritatis quod in confesto est ubique gentium Christianismi retinentium in hac utique continuo fatendum est, vanitatis esse diuersorium. Denique si illa salutaris est,ac summa veneratione iligna id enim nemo inficias it)haec continuo exitialis videbitur,& plane detestanda, si quidem hanc tute institeris cum illa contendere. Iam vero si ne praesentia quidem perspicue cernit

animus, nec futura praesagit comode satis & tempestiue ut qui tenebris obrutus sit stolidarum opinionum: certe ad doctrinam illam numine afflatam de consecratam adeundum est,ut ad lumen certi simum atque saluberrimum. Verum o mores inconsultos & praeposteros cum ipsa sapientiae monumenta in .Panibus habeamus: cum in precationibus atque ceremoniis quotidie recitetur, quas m iorum placitis & exemplis frequentari ab omnibus institutu est: denique cum veritas ipsa auribus nostris identidem ultro semetipsam inculcet: quotus quisque nostrum inde abiens,eorum quae audiuit, ad vesperum usque meminitZmeminit dicoZimmo vero quis satis attente auscultat,interim dum veritas ipsa atque sapientia, quasi cum populo, cum patriciis, cum omni ordine agit, praeceptaque sua esuggestu monitaque ingeminatὶ Quis vero animo adest pr senti 5

36쪽

LIBER PRIMUS.

contentoὶ Quod nisi res alias interim aliasque ageremus, inter caelites ipsos utique versari tantisper videremur, dum verba sacrosancta leguntur & palam pronunciantur dum tanquam oracula indubitata fundutur: partim ore Dei prolata,eiusdemque hominis: partim ab entheis vatibus multis ante saeculis tum mire praenunciata, tum

cogruetissime iisquet ab ipse gesta sunt inter homines &exanclata. Videlicet hoc illud est sermone diuino significatum: aures plerique

non habemus audiendae sapientiae, veritatique exaudiendae. At oracula caelestia numen suum non perserunt,cum in aures insinuant tantis sacramentis quolibet modo inauguratas,& more translatitio.

Nam nisi torpentem caelcstibus promissis de interminationibus auditum haberemu s & praemiis enim & poenis lex diuina sancta est)ecquis tam perditi est animi, ecquis socordiaeta deploratae, quin pauore interim tremoreque perfundereturὶNunc cum Christo quotidie auscultare inter sacra soleamus, pretiuia ac supplicia,tata in utranque partem,eademque sempiterna pronuncianti:inde nihilo secius abimus tum hilares, tum vultuosi, prout res nobis natae sunt,studiis

nostris atque desideriis aut aduersae aut secundae: futuri interim ipsi aeui & perpetui,& caeli iuxta tartarique securi,aut securorum simiulimi, prae stupore mentium. Hic facere nequiui cum minime id affectarem, quin paulum digrederer ab instituto cursu. veritus sum enim praeuaricationis crimen,si id silentio pr termitterem,quod incurrebat in stilum:etsi rursus vereri subiit, ne ulcus tetigisse incon--sulte viderer. Quare ut alternantibus sententiis aliquando defungerer,hactenus periclitari statui,ut specillo magis quam ungue ulcus attrectare auderem . nam scalpellum adigere tam luculento parentis

communis abstes sui, nequaquam filii esse duxi, qui infirmitatem

manus suae atque imperitiam nosset. at fomentum admouere non

sustinui, ne aut frigidum iudicaretur a lectoribus, aut fortasse praecalidum, quod non minoris esset culpae.Verum enimuero cum ad vitam agendam duas vias diremerit atque insigni uerit doctrina e-ilangelica: salutis alteram & immortalitatis beatissimae:alteram internecionis aeternae,ac spei proiectissimae: earum in dies diserimen magis ac magis fugit,cum tame luculenta sit orbita intermediatactantum inter se distent,quantum fines & extrema bonorum & malorum. Plerique autem mortales non intra viam a Seruatore secta,

ab eiusque discipulis atque eorum sequacibus complanatam, sed in spatio contermino vel potius controueris, viam facimus:securi quo pes serat, ut supra iam dictum est. Eorum autem minime nunc me-

37쪽

minero,qui per orbitas transversim exultates, horsum illorsemque, qua fas,qua nefas expatiatur, luti metu legis diuinae & immortalis: Cuius sanctio qualibet prolixe cocepta aut minaciter, nihil tamen in praesens spondet atque interminates. Caeterum non pauci sunt,quatum coniicere licet, qui libertatis dissolutae placita comprobantes, nunc in hanc, nunc in illam causam Academicoru more transeunt: nullius addicti iurare in verba magistri. Quod institutum vitae nu-lier coepit longe luculentius quam pridem, impudentiusque inua-escere, nouarum opinionum occarione, quae magna ex parte cupidius exceptae ut festiuae,quam intelligentius, ut ab imperita multitudine, Daudem capitalem creaverut corporibus atque animis multorum mortalium . nempe quasi praeconium gratiae euangelicae,quae legis seruitutem disciplinamque obnoxiam excepit: non ad pileum mortales insontis vitae & abstinentis, sed ad licetiam quandam vocari Saturnalium & Floralium . iustitium etiam plane indixerit antiquatis legibus ac moribus, quotlibet aetatum consensu probatis &receptis, & vero aetatum sanctissimarum atque doctissimarum. Haec manus primum tenuis & obscura,sensim duces habere coepit & signiferos armis instructos doctrinae & facundiae. Sed ut est temeritas multitudinis, quadrato pene agmine vel incondito potius, partes facere longe gentium ausa est,nonnunquam inter se dissentienteis. erumpunt autem in dies in alias atque alias rerum nouarum molitiones:quasdamque foedissimas &sceleratisiimas: no iisdem tamen auctoribus indignitatum,ut ex scriptionibus apparet,nec iisdem voluntatibus .etsi inceptorum huiusmodi amentiaeque multorum inuidia,in eos inflammata est populari praeiudicio, quorum nomina inclaruerunt in prouinciis quibusdam,ob susceptum primo facinus aut subscriptum:quod per ora hominum agitatum est variis rumoribus. Verum id permagni & praecipue reseri, quid dextro,quid sinistro numine susceptust ab viabquoque hominii, in ausis nuiseemodi quod dies ut opinos no toga declarabit.Pervelle aute ut ad res huiuscemodi cometandas si factu oportuit, & cordi fuit prouidentiae, doctisiimi latum utrinque,atque etiam existimatissimi accingerentur,no etiam audacisiimi. Eo aute res euasit partim horum confidentia,partim illorum culpae summus ut apex auctoritatis,honores prope ciuinos adeptus dicam,an meritusὶ eorum nomine sacerdotum,quos sibi quondam Christus caelestis ponti sex legauerat adhuc

inter mortales agens, sane male nunc audiat ad vulgus & incommode,ne quid amplius dicam, & vero in ordinem propemodum

38쪽

redactus sit sermone permultorum,& licentia temporium. Inuidia porro ut multis olim aetatibus in uniuersum, sic nostra flagrare coepit vehementius facer ordo mortalium, quem profanis ordinibus aiunt oportui sic ex instituto Seruatoris praemonstratorem viae salubris esse, atque e loco sui eriore designatorem: id quod inter homines satis conuenit: de eoque demum controuersia est inter eos ac reliquos omneis ordines, quod praeitores quoque eosdem esse necessessiit,exemplisque praelucere, nisi ordinis maiestatem imminuere existimari non nollent, aliisque pene contemnendam praecipua

ex parte p bere . Etenim si sodales illi dominici,reliquique Christi discipuli, quique ab utrisque eorum sanctissimam & germanam

acceperunt disciplinam vitae,vicissimque eam posteris tradiderunt per incorrupta sicula successoribus in locum suum suffectis, pietatis aemulationem tanta vitaeque sanctitatis reliqui stant, quanta exe-pla, quamque solida earundem virtutum reliquerant: haud dubie inquiunt) ambitio & cupiditas summotae procul essent ab aris si-crosanctis , ab earumque ministris: quae res duae maxime a restito Christi dissident. Deus in filio suo Iesu Christo, quem pontificem mundo summi dedit sacramenti, hominibusque salutaris, caelestis etiam philosophiae conditorem & interpretem, exemplum nouum ac mirabile statuerat,crucis suscipiendae unicuique mortalium qui ipsum sequi cuperent ut pontificem, ut ducem delectae apa ef1- miliae, beatissimae illi haereditati aeternaeque destinatae. Id exemplupraeceptumque, quos inaesime Venerari,imitati, exequisue decebat& oportebat,quibus diuus ille sodalitatis delectς coryph us,& collegae ipsius,iure successorio in manus tradiderant lampades magisterii, eos iamdiu ipsos copiosos imprimis factos,&, quod lon rediscrepantius est. Sed praestat svi opinor ulcus altius non explorare, ne immemor esse contestationis videar a me factae: atque haec si diuis placet inquiunt)auspiciis Christi Seruatoris nostri fiunt elusique asseclarum siub infulis & velamentis pietatis atque innocentiae. Id vero quam incongrue eorum professioni, quam absone euangeli cae simplicitati, quam versa vice religionis priscae,quam sursum denique deorsumque ut apud Graecos dicitud in mores receptum sit, nullus non intelligit, & omnes vociferantur. Nam qui Domini nostri quasi sub iugo traducti & furciseri hoc enim Christus Dei filius deusque .seruandi nostri ergo & esse & videri sustinuit tes

sera de insignibus, sese sacrosanctos esse merito contenderent & venerandos,eos conueniebat ipsos, quo similiores Domini essent aut

- . . .

39쪽

certe viderentur, parcius de genio suo cautiusque mereri. nisi vero censemus. Sed rursus hic necesse non habeo multorum sermone commemorando, litem meam facere ex aliena controuersia, quasi in causam subscripserim,quae parum mihi cordi est, quamque maiorem esse non inficior cognitione mea. En quo mores s aiunt illi destexere ab illa disciplina heroicorum temporum, nobis quidem illa commemoranda semper de praedicanda : sed tamen ultimum a nobis, ab auissique nostris tritavisque salutata, ac nunquam redit ra. aut post insignem quandam certe reditura tabernaculi Domini conuersionem, vasaque eius in officina priscae seueritatis bona fide Interpolata, magnopere Vt mirari homines non debeant antiquas dissensones in praesidiis nominis Christiani nuper recruchiisse: quetutinam dissentiones tantum ipsae non etiam discessiones sanctae cμimatis fuissent,& tanquam abscessus quidam foedi in corpore sposae Domini. Opprimi autem aut sedari ut olim, sic hoc tempore, potuerunt, non magis exercendis legibus, poenaruinque atrocitate, quam vitae Sc exemplorum aemula seueritate. At nunc eo deformiatatis licentia erupit in nauicularia Christi summi exercitoris: vectores ut hortamenta soccifaciant in puppi circaque sedentium:

quando ij qui ad gubernacula summa admoti sinat, quique propius

inde absunt, obdormiscere somnum visi sunt socordiae, diurnum iuxta atque nocturnum, nec minus nubilo quam sereno.id quod ipsis omnino contigisse oportet obreptione funesti Mercurii,aurea sui est apud Homerum virga homines improvidos exitialiter consopientis. Pars etiam vectorum non contemnenda, delicias grauati magistrorum nauarchique supine iacentium tui quidem speciose fatis isti plausibiliterque, si minus verὸ, vociferantur) in nauigia se coniecerunt alia atque alia, derelicta & contempta summorum austriciorum naui, sibimet ipsi veliscantes. Quasi vero Iesus unus ipse nauclerus si ad verum loqui velimusὶ praetoriam nauem egressus,per mare iam medium huc illucque perambulet,quocunque inuocetur gentium subinde se conferens cum sua nauicula. Haud ita pridem homines quosdam ingeniosos, elegantioremque in modum eruditos, pudere coepit ut videtur aut esse

aut videri. qui quanquam consilii sui causas, sane quam speciosas, in medium attulerunt quarum illis copiam, hominum literas bonas linguasque ignorantium improbitas largita esst: quippe

iure atque iniuria quaedam inueterata tueri, eademque ridicula,auctoritate sola, famaeque elogio obstinantiumud quod nullis fidiculis

40쪽

LIBER PRIMUS.

mata, plausu primum multorum excepti sunt,tamen obliuisci non debemus, parentem illam nostram, tum innumerabili, tum beatiassima prole foecundam,eoque nomine sponso suo dilectam & commendatam, salutarem methodum,non ipsam a semetipsa, non ab humano magisterio,sed diuinitus edocta esse.Verum mi fortasse videbimur: cum utrique apud sese parentis esse domicilium certum contendant, & alteri apud alteros simulachru esse tantum

sponsae dominicet pari fiducia ductitent,no item pari qquitatis specie:& quidem utrinque non studio partium sortas te minus, quam charitate certatur reponendς in artus suos disciplinae prolapsi . Est etiam unis in partibus id incommodum, 'uod homines quidam existimatione freti longo usu quaesita, tituloque inani, magis quam solido iure parta:omnia Dei ac pietatis Chri ilian et causa facere se aut simulantes,aut parum potius perhibentes persuasibiliter,ius oraculorum

interpretandi solis sibi vendicant. cum interim alteri magnae matris sacra, putidis verbis eleuent: ceremonias, annis melioribus consecratas rideant ritus etiam vetustissimos: ordinu discrimen obterat ac despuant: hymno dias ierodias esse censeant: psalmodias pro rhapsodiis habeant, ut qui deest opinio multitudinis occupatae incoluito pr iudicio,in virisque partibus. His porro qui auscultare cupidius institerunt, plurimi quidem certe, eorumque imperiti sit mi, atque ideo deterrimi, nec doctorum hominum sententiae sensusque intelligentes, primum suis legibus vivere, deinde nullis coeperunt:

quae duo non magnopere differunt. Deo certe nunc vota, ut si unquam alias facienaa sunt, si rempublicam in meliorem statum sanioremque verterit. nam quid futurum esse dicas, cum spretis centuriis praerogatiuis,primarumque classium,ceturiae fibrum, sutorum,cer- donumque in sustragia coeant de constituenda orthodoxia, apud nos quidem certe, cum eb licentiae ventum esse videas,Theologi ut passim agminatimque prodeant e schola Lucretiana & Epicureorum Tam dira autem fuit quorundam illiteratorum sceleratis in opinionibus pertinacia,ut velut pyraustae ultro ignem appetere non dubitauerint, nimirum dira vanitate elati & perciti in numerum Ut

diuorum reserrentur a suis factiosist nec in eo falsi sunt post fatum detestandum. Ita in dies inualescens erroru proluvies indignis auctoribus de saepe obscurissimis, veluti diluuium quoddam est priscae religionis,omneis fere partes inundans Christiani nominis, discrimenque paulatim obruens pietatis atque impietatis. Qui igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION