G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LIBER TERTI v S.

obduxit in sensu communis prudentiae: iccirco philosophiae priscae elementis opus est, studium augustioris philosophiae capessentibus: quam Cicero in Tusculanis ait culturam esse animi,quq extrahit vitia radicitus praeparat animos ad satus accipiendos, qui tandem adulti, fructus uberrimos ferant. Et in tertio de Oratore dialogo, Philosophia est sinquit) omnium optimarum rerum cognitio,atque in iis exercitatio. Quod tamen nunc qui facere optima fide coeperint, philo mori magis ut dixi)ciuili prudentiae, quam philosophi videbuntur : utpote cuius aures occaluerint ad monita sapientiae, ad iussa, ad interdicta legis summae, ad praemiorum iuxta poenarumque immortalium denunciationes. Proinde qui in literis antiquis, honestisque utraque lingua disciplinis feliciter eruditi, ad sacram ipsi philosophiam conuertere parent animi contentionem non magnopere laborant semini diuino accipiendo: aut cum id statuerint, in aetatem iam causariam disserunt exuccamque facere: ij mea sententia tam absurdum conlilium vitae capiunt, quam de a- agricultura illi perperam statuunt & incommode, qui segetes in agro supramodum inarescere sinunt, messis fructum sustinendum es.se putantes, ad inanitatem usque spicarum aut siliquarum. Qui vero aut animi causa,aut gloriae comparandae studetes,in externis disciplinis consenescere constituerunt: atque in extremo actu fabulae huius vitae, animam quoque agere non verentur: hos quidem

ipsos non tam philosophari in literis censuerim, quam cum Fauni ut prisca voce utar) uxore fatuari. id quod significat amore Musarum lasciuiorum captos, assiatuque spiritus protervitatis, fanatico atq; insano impetu vaticinari, quod Hesiodus fecit in illa sua Theo agonia, stemmateque teterrimo Titanum atque Tartaridaru. A quo ipso forsitan proxime abesse videri possunt,alumnorum vatum Polytheiae perpetui admiratores, qui lepore poetico insane delectati, sacrosanctae doctrinae salutarisque studium ob id soccifaciut, veluti ad eruditionem politiorem ineptum de incommodum: in summa sane ipsi versintes inanitate studi j,adumbratamque tatum persequentes philosophiam. Siquidem vaniloquam in uniuersum philosophiam externam, fatuam ac Fauni coniugem esse, nemo inficiari potest: duntaxat non impudens atque impius, aut certe non

impetitus . Quod si sale condita sit eadem philosophia: & vero si

salibus aspersa germanae aeternaeque sapientiae, atque diuinitus proditae : haud dubitarim ipse eam primae commendationis esse dicere, inter res quidem certe humanas, optandas & cosectandas ingenuis

192쪽

animis atque excellentibus. Animi porro non exigui tantum, sed etiam diuina pro nihilo ducentis esse mihi videtur,& tanquam demissi cuiusdam infernatissique philosophi,inter homines rerum humanarum prudentes, facundiam omni studio eloquentiamque co-

parare: quod plaerique facimus: inter eos vero qui sapientiet student, ac de ratione summi boni adipiscendidisserunt, infantem esse non

nolle, aut certe non omni ope vitare. Ultra modum autem & aetatem amoenitati tantum studere literarum,summae est amentiae. nisi vero amentium non est, animi causa animam suam perdere,aut de

eius salute perpetua negocium sibi non faciendum ducere. nempe quasi ex actis tantum destinatricis prouidentiae, tu, beatae vitae petendum habeamus mo etiam ex pietatis & religionis studiis, exposcendaque per moere tem poenitentiam venia, sperare debeamus.

Atqui post sermonis inortalis peritiam atque philologiae, ipsa quoque sapientiae dialectos immortalis & sempiternae, cognitu est utique dignissima, ut summum ac salubre fastigium eloquentiae colu menque illustre impositura. Id quod ii demum hominum doctissimorum ut opinor) contemnere soliti sunt, qui praeputium Helle-nismi,post Christianismi sacramentum retinentes, creta an carbone notandae sint animae ad extremit,aut nihil aut paru interesse nostra putant: nihil vero referre, inter Dei filios & c lites ipsi referendi sint, an inter Tartaridas & Orci colas. Verum hi ex eorum natione sunt,

ut inquit ille Comicus. Hactenus enim ipsi nec amplius caelestibus de rebus sempiternisque philosophantur. quqrum contubernium atque sodalitatem, ut diram dc capitalem, eos auersari Oportet, qui aduersus Sirenum saecularium Velinimenta, & saepe lustralium, circuncidere sensus suos statuerunt, cultroque selectioris philosephiae accidere desideria cupiditatis improbae. Deus autem omni genere doctrinae ad cognitionem sui ac nostri condocefactos nos volens, praesertim hac aetate literarum meliorum strenua instauratrice, praecidisse nobis omnem spem mihi videtur causandae ignorantiae. quo impendio magis attenti esse debemus,ad aureis perpurgandas veritati exaudiendae. O tenebrae Cimmeriae vita quae lux ab antiquis appellata est. Abrahamus ille medius fidius,inscriptura decantatus,vt fidelium decus ac parens,in tanta luce literarum, in summa illustratione proditae quondam promulgataeque veritatis,diffidentiam exprobrare nobis capitalem, diramque mihi videtur incuriam

immortalitatis beatissimae : qui in spem ipse maiora spe fideque

193쪽

pollicitationis sibi factae,credidit. quod Paulus ille sanctioris veritatis calamus, ad Romanos scribens,lestatus est clarissime.Tametsi non capitalior est nostra dissidentia,qui in gentem Abrahami larum nos professione tantum verboque adoptauimus: quam sceleratior confidentia,quod in lublico & praecipiti loco stantes, tamen securi, supini,somniculosi,veterno denique diro oppressi, acquiescimus. Proinde ut finem dicendi faciam ea de re, quae nec dicendo, nec scribendo, nec commentando finem ullum inuenit) literarum bonarum ut vocamus) doctrinam, philosophiamque antiquam de

externam, sic cedere sapientiae oraculari & consecratae oportet, Vt sensum rationi. nec modo manus illi ut meliori,ut superiori,ut multum augustiori dar sed sese etiam Ipsam .atque suas omneis copias& facultates, quant lue. Usractas & pugnaceo, praebere eidem ne cesse est ac permitte e. nec vero manus quot Dei modo dare, quasique defunctorie. sed vinculis quii em illas hristianismi constringendas, timorasque dominici caeterum 'aequis atque liberalibus, &porro dignissimis natione mortalium animortalitatis admiratoru, nominumque animis natalibus restitutorum. Haec enim post compertam veritate atque agnitam, sola vocari merito philosophia potest, fidelium tantum ipsa magistra, & mystagogos, quos Graeci appellant. qui sibi rerum diuinarum atque sempiternarum veritatem ita persuaserunt, adducti vi illa admirabili Pithus euagelieae, abduci ut fide Iese Christi euangeli alia nulla vi queant, non

humana, non daemonia, non prece,non precio, non terrore, no prς-mio. quippe qui non suam, non sensuum, non rationis fidem, non disciplinatu in sequantur: sed grandis illius pronunciatoris, rerumque in spe positarum certissima certiore repromissoris,classici de assidui ut prisci loquebantur. Habet autem de hoc genus philologiae musaeum suum amoenissimum, suaeque encyclopediae spatium, studio dignulti saeculari Nestoribusque discipulis. habebunt enim illic homines doctissimi, ubi philologiae genium accipere laute & opi

pare possint, epulis sanctioribus. gustabunt etiam interdunonnihil cotemplationis sublimi petae,& tanqua extaticae:qui etsi extemporalis breuss': suauitatis fructus est,ἀRἁetia ἁμωσλέNeque vero asininu iugum domini est aut bubulum, quod multis aetatibus existimatum fuit & persuasum vulgo. Sed & equestre curriculum decurrere,& quadrigarium potest theorica philosophia notam mortis cotemplatrix,quam immortalitatis. Idque iure proprio, non occupatitio. longe enim maiores quod Augustinus inquit di-

194쪽

uitiae Solomonis regis fuerunt, quam aurum, quam argentum,quam supellex, quam vel tis, a Mose quondam Iudaeisque ex .Hgypto ablata de deportata. Proteus enim est proprie sermo Dei,omnia tras formans sese in miracula rerum. Quem sermonem si fide tenere,si studio colere, si amore coplecti institerimus: docebit nos ille omnia quae sint,quae fuerint,quae mox ventura trahentur. Sed vinculo triplici vinciendus est hic Proteus arctissime, fidei, spei, & charitatis Christi. Quantum est autem theorema illud huiusce philosephiae, genus humanum ὸ mancipio tyrannidis inferorum, humanitate filii Dei supplicioque exemptum esset& simul inter caelum& terram

interuentore Christo tantum taleque commercium initum esse,ut immortalitas cum mortalitate sponsalitium vinculum commerciumque contraxerit & coierit, comunicaD iure diuinitatis atque aeternae beatitatis Z Qi lata porro amoenitas est in libris originum si rasu, clementa consi Nare prc. dentis se homini veritatis sub persona dramaticae simplicitati ;, & mire symbolicae ibi videas Mosen veluti fores caeli adhuc clausas pulsantem,quas Christus postea a se reclusas, patere delectae multi dini voluit sibique dedititiae. Huius lex temporarium edictum fuit e caelo missum: quod ille ipse iam dictus, id est Christus, postea magna ex parte inductum, ad edictum perpetuum redegit aevi nec derogari quicquam ab alio, nec obrogari potest.& Moses quidem cum sua lege tanquam pegasus fuit, id est fama sic enim pegasum interpretantur) salutis iamiam aduenientis, id est ipsius praenuncius. qui Musis sacrosanctis fontem illum aperuit enthei vaticinii,veraciumque praedictionum. In uniuersum vero in scripturae sensu multiplici,quasi in Iano quodam cςlesti, comentari magna cum voluptate licet, eademque saluberrima. Qui Ianus quatergeminus principium & finem rerum temporumque& intermedia tenetraditus etiam multos habet ad veritatem summi boni atque sapientiae comperiendam. Vnus est aditus,ut volui,

fler historiam, quae fidem rerum gestarum facit. Alter est aditus auegoriae, quae ea significat quet credenda nobis sunt, no sine ingenti

gratia troporum Se figurarum. Admittimur intro etiam per ea quae in mores recipi cnda ipsa scriptura docet occulta significatione. Sublime autem attollitur c5mentatio per eam quam anagogen Graeci& ἀγάπα αρ vocant, quasi theoriae quoddam auguraculum. Haec autem literatores plane: homines fortasse siqui sunt, non probabunt, quoriirri ad stomachum literatura magis quam mystica doctrina facit:doctissimi tamen viri olim de Graeci & Latini, in iis ingenia

195쪽

LIBER TERTI Vs. 2I'

praestantissima opportune exercuerunt. Nam quo stomacho homines esse oportet,qui salibus diuinis non delectentur vagina est historia. gladius est lueraturq spiritus. Enimuero marcentis animi spesque homines esse oportet,quos post: disciplinas liberales studiumq; eloquentiae, lectio sacra non iuvet,quorum animi sceno quasi animantes tantum alantur,ambrosia non vegetentur. Proinde si studiosissimi homines posthac doctis inasque faciant, ut ex Hellenis mi campo dc curriculo,tempestiue se in lucum Christianismi condere & abstriadere insistant,tanquam ad AEgeriae iam sanctioris co- suetudinem atque philologiae animum transferentes: eo pacto fiet utique&instituto deliciae ut honD am ad ingenii cultum natorum, non modo literaeo Onae elegantes, sed tr gi serae etiam&salut res tum vocentur in posterum ,ria esse uti antur .Quippe quarum succo perimbuta aurea argente lue vasa illa animarum massa diuinitus exempta, ad honorem 3e ele i, non splendidiora modo in aede Domini exposita, sed etiam utiliora fiant, atque ad instrumentum eius ornamentumque prae antiora. FINIS. PRI UILEGII SENTENTIA.cautum est authoritate Regia, ne quisiquam abus praeter M. Dauidem, bos Gulielmi Budaei libros De transitu Hellenisimi ad Christianimum, ante sexennium imprimat neue alibi impressos diuendat. Qui secus fecerit, libris σ poena in sanctione aestimata mussiabitur. Lutetiae Parisiorum, . Idus Iulij. 1 3 3 6. De Couris.

SEARCH

MENU NAVIGATION