G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nitate costans ratione ineffabili, cum prouincia sua decederet ut co-fecta & abistula, in caelumque remigraret: comites tamen ipse suos quoquo allegauit gelium nullis enim finibus circunscriptu imperiucaelitus acceperat) legis &ipsos euangelae promulpatores, & tanquam institores aeternae sapientiae, in caelumque tollentis homines. Qui cum multam copiosamque caelestium consiliorum scientiani oculis auribusque hausissent, Christo adhuc ipso inter homines agetae tum eo seblime rapto,mox allapsu numinis spiritalis uberius multo codocefacti, & iam pleniore haustu sapientiς inebriati, interpretes quoque ipsi esse coeperunt,magistrique veritatis. Haec porro doctrina per eoru discipulos, & deinceps per alios atque alios, prodita Christi familit proceres,instar & ipsa iuris habet diuini. Etenim eius

magna pars, ut senillimu veri est, etsi no iure scripto costat, moribus tame recepta est aetatii sanctissimarum, senatusque consultis constituta & confirmata: quoru auctoritas sacrosancta semper fuit cosensu mortalium duntaxat uniuersorum.Verum enimuero in huius philosophiae studio mira admodum voluptate animus hominis asticitur, cum latebris in illis aenigmaticis,in cryptis ut ita loquar)sapientiae, repositam iam olim conditamque veritate,quasi animorum immortalium annonam intueri coeperit,iandiu frustra quaesitam Graecae philosophiae. Omnino enim id futurum est homini philosophiae

amantissimo, qui quidem auspicato initia susceperit hon nem no uatia,ex illo admirabili supplicio seruatoris enata, nobis semper me morabili ac praedicando,animoque versando: si quidem inde lumbeatae vitae pignus habemus lustrico die initi aliqueacceptum,idoneum, certum, opimum. At huius sapientiae & veritatis umbra,philosophi quidam Hellenismi alumni, odorates, ne quicquamque in

ea vestiganda cernentes & sua & aliorum studia esse consumpta,demersam esse veritatem perhibuerut in profundo uniuersi aut in imo adobrutam putei cuiusdam inexhausti,quod Democritus dixit:cum interim non in imo rerum illa,sed in summo naturarum omnium asseruaretur unde est oriunda. Caeterum simulachrum ipsius penes Hebraeos erat,vel apud eos potius,in tabulario clausem,ne custodibus quidem ipsis nisi paucis,aperto aut perspicuo:tametsi eorum olim principes Abrahamus,Isaacus, atque eorum pueri & familia, ea

olim quali scatentem,e puteis quidem illi quoquo foderant modo. Caeterum Christus ipse postea aquam indide vivam suo iure, iamque liquidam hausit & fuditaeaque demum aqua sedare sitim iucun

dissime,atque desiderium implere philosephiae potest, vel discendi

22쪽

LIBER PRIMV s. a I

studio ardentissimae. Proinde cum ea sit natura praestitatium animorum,ut quemadmodu ignis sine sui alimenti usu, sic illi esse nequeat sine actu sibi peculiari, ingenito de cognato, aut certe cum aetate agnato, quod eorum est pabulum. quonam tandem in pascuo potius animi ipsi,generis sui conscii & memores, pastum sibi deli ere

possunt,quam in ea commentatione mortalitatis quae ad immorta

litatem spectat mortalesque ipsos ad beatam vitam evehit ' Nec vero eam nunc mortis commetationem dico, quam olim philosephia ut inane simulachrum amplexa est,in eaque contemplationem sua fixit ieiunam, frustratricem, & erratica: sedetuli nodi potius qui fructii in no leuiter odoretur immortalitatis beatissimae, qua animi philosophi in tetio, quina uis excelsi atque auidi, alitur prolixe, dc vegetatur in dies. Haec est illa mirabilis, illa beata philosophia, humanitatis viciatae rec5cinnatrix:quae animum conditionis suae prudente cum corpore dissidere docet,a naturaque discedere corrupta de deprauata: neque id quidem modo,sed ipsum etiam a semetipso excedentem, & vero semetipsum exosum, ad summi boni consectationem vergere.totumque in eo esse, quatenus fieri potest citra solutionem corpori exitialem. Quod genus sapientiae ipsis ignotum fuit philosophiae coditoribus, nominisque ipsius sane vendibilis,ac sple-didi proditoribus:quippe qui suo sapienti quem absoluere vel eisingere sexcentis annis non potuerunt, omnia in sese posita esse putarunt, ridendaque cum vaniloquentia atque impia collegerunt.

Haec illa est manus Palaestinorum, quam puteos olim Hebraeorum conspurcavisse,& tandem terra congesta solo ςquauisse,legimus. At Christianismi philosephia puteis ab integro refodiendis, non mo. do humum inde egerendam, sed veterem etiam humanitatem homini exuendam suscepit, novamque induenda quasi vernationem. Quo fit,altero ut natali huius homo philosophiae studiosus, humanum exuperet fastigium, tandemque inter superos diuosque allega tur,non nominum quidem ille decreto atque opinione, ut olim diui illi commentitii & poetici, non ut Romani Caesares, aut senatusco- sultis, aut successorum suorum sanctionibus sed caelestis ac diuinae prouidentiae placito praerogativo Haec est illa gratia cς testis, liccbenignitas Dei, quae humano generi caeli commercium obeneficiunobis gloriadum,o compressis decus manibus amplectendumὶ interuentu verbi Dei eiusdemque filii indulse & largita est. Hac eadephilosophia auspice, sanctiores animae,rerum fluxarum contemptrices,Vt nulli du amori pactae, ab externorumque bonorum desideriis

23쪽

22 DE TRANS . HEL L.

intactae, Christo se dei filio despondere solitae sunt, conditori sapientiae , hominumque assertorie mancipio teterrimi tenebrarum tyranni, atque e seruitute sensuum corporis satellitum, qui in fide sunt illius. Ita aute se despondent tanto vindici animae, suavi omnia

doti dicant sponsilium gratia, suumque arbitrium, quod suum habent: illae maxime tametsi obnoxium in si quicquam sui habent:

sponsus autem vicissim semet ut ipsum, quantus est ille cumque,vicissitudine admirabili dedat, commemoranda conditione ac praedicanda instaurativae humanitatis. Atque huiusce quidem seu philosephiae, seu vitae per theoriam agendae,parens, conditor, praeses&moderator est Iesus Christus, unigenus dei filius, ut dictum est:omniumque naturarii primigenius, cui a patre omni u principio omnia sunt credita, omnia libere, summoque cum imperio commendata atque permissa. Qui cum caelo delapsus esset seruandi hominum causa, caelum etiam terrae,caelestemque naturam & immortalem, terrenae&caducae conciliandi, atque etiam coniungendi necessitudine beatifica de sempiterna: humanitatis amictu tectus, inter hominestantisper egit caetera quidem ille omnia humaniter,caeterum inculpate de innoceter diuinitatis priuilegio quoad uniuersa vatum prς- dicta, omnia patris mandata placitaque exhausit ad unum,& peregit. A quo quidem ipso de primo dc ultimo,vir sapiens idem atque

in nocens, numeris omnibus absolutus rationis rectae atque integrae, ad unguem insormatus est . tum autem eius informatio nobis ad

exemplum vitae prodita,literisque consecrata est fide rata subnixis, atque axiomatis instar obtinentibus consensu tot aetatum, & vero auctoritate caelitus saepiusque confirmata. Ad huiusce igitur sapientis, niagistrique immortalitatis adipiscendae praecepta,monita, praescripta homine sapientiae cupidissimum, assim gere mores suos oportet, tenoremque vitae mortalis afformare, quam fieri licet proxime per naturae ob laesae conditionem,qui quidem ex hominum ordine mortalitat que coditione, ad diuos iam & immortales transeribi sese in perpetuum cupiat,id quod non minus plebeiis & officinariis, quam equitibus & palatinis licet,& patriciis ac primoribus, quanquam quid dico non minus' clina sertis tam expetedae competitores, conditionisque beatorum cupidos de ambientes, exuere & abiicere praetextam fastus ac silperbiae necesse sit, pro eaque candidam induere simplicitatis Se charitatis,ciuilis ac popularisὶ affectu etiam

habituque demita esse oporteat, minoribusque submisse, no modo aequalibus Z & vero iure suo dc loco decedere plerumque, I com-

24쪽

petitoribus maiora tribuere:omnibus denique aequo animo concedere3 & quidem haec omnia non sine captione modo, sed etiam optima fiunt conditione. Illud vero vehementer incommodum accidit philosophari hac uia auspicantibus, idque vitio iuris gentium

euenit, quod pene iuris naturalis vim obtinuit ante seruatoris aduentum, nec magnopere postea exoleuit. Nam cum in artibus ac disciplinis humanis,inter enunciata rata atque consessa censeantur ea quae Aginitae dicuntur, id est primae & communes animi notiones, mentibus humanis suapte euidentia anticipatae:e c5trario cum philosophiae, tum vero Christianismi praecipua dictata, sensui comuni

sunt paradoxa,prudentiae eo amplius urbanae a primoribusque cultae,omnino antidoxa:cuiusmodi illa sunt apophthegmata,ex ipsius euangeli & seruatoris doctrina oriunda,& sapientia caelesti. Amorem sui ununquenque deponere oportere: Quaerendi studium abiicere: Gloriae odium suscipere, luntaxat populo se &scenae vendi tantis: A charitate cognationis,astinitatis,ciuilisque necessitudinis cuiuscunque abdicare se,quae quidem coniunctam causam non habeat cum praeceptis &interdictis huius philosophiae: Suae sortis neminem poenitere, etiam iudicio hominum calamitosissimae:AErunnosam conditionem commodiorem censere,e reque & salute hominis philosophi magis esse, quam rerum secundarum atque assiuentium tenorem inoffensum: Genio suo ac cupidini eorum nihil imdulgere, quibus homo carere citra noxam valetudinis possit: Alie-

iam vicem pro sua iniuria dolere:Inimico quan libet capitali & infesto placidum & beneuolentem sese praebere:& vero philotesam illi,non in epulo modo seruatoris, quod plerique ad dieculam, di defunctorie facimus sed ubicunque & costanter propinare,& semper optima fide,quenlibet sacris iisdem initiatum, non tantum propinquum sibi atque necessarium, sed ipsum mel etiam alterum esse ducere: Nihil pro suo iure agere:Nihil suum esse dicere & propriu,

omnia precaria existimare,omnia profectitia & herilia, praeter nudam voluntatem,in utraque partem ipsam certo quodam modo liberam, nec tamen ingenuam:quin & eandem ipsam egere adminiculo caelitus aduentitio, ac praecurrente Domini comiteque indulgentia & aspiratu uni quod longe dissicillimu,&tamen in prima & summa cera tabularum diuinarum, insignite,& coceptis imperiose verbis conscriptu,id omni ope facere, Dei ut amorem summum sic homo suscipiat,nullum ut locum ulli alii desiderio, ne sivi quidem charitati relinquat in praecordiis suis:quo minus totus esse

25쪽

ineo amore, hemioliusque conetur: Omnium aliarum rerum amorem,voluptatem,ambitum,cupiditatem, lorarios ii monis spiritus, lictoresque esse credere: Denique cruce seruatoris,cruce inquam)&supplicium Domini,cultu, &reuerentiae causa nobis saepe nomina

dum & praedicandum, Pythii illius & Croesi diuitiis, Persarumque

opibus celebratis ante serre: Ob ipsius admirationem &cultum nihil in numerato,in spe omnia habere velle:Praesetia Deo eidemque Domino foenerari:pro iis futura ab eo stipulari,quae cetuplicato redeat, quaeque optimo iure atque inusitato apud homines, in caeso possideantur olim, quod genus eos demum manet,Vt oraculis testatum est:aut eos quidem certe,certissime & copiosissime, qui tolerantia philosophicam fixa fide nitentem,per omnes vitae actus approbauerint ipsi Domino huius sectae auctori,praem5stratori,& praeitori quique ante extremum ultimi actus plaudite, nec lassescere coeperint ipsi, nec animo labascere. Huiusmodi dictata sui antistitis ipsius coelestis sapientiae,ex cuius unius officina homines iusti & sapietes e cunt: talisque erat eiusdem sapientiae subantistes, qui Colossensibus scribens,acquiescere sese ait cum laetitia in vexationibus quas perpetiebatur: cum reliquias oppressionum Christi ecclesiae capitis in carne sua exhauriret,pro ipsius corpore, quam Ecclesiam vocat. id

quod pro modo gratiae ipsi Paulo datae eum fecisse intelligimus

Neque enim Dominus in sua ipsius tantum carne,sed etiam in electorum suorum passus est,& ad extremum usque passurus,in quibus regnum suuru constitutum voluit. sinquitὶ mi, seis,

verbis significat, ut Photius auctor est, nos omnes' eo nomine d

bitores esse Iesu Christo,oportereque singulos, pro captu sui quenque moduli, & uniuersos eodem genere id debitu dissoluere. tam etsi persolui non potest aes tantum alienum, quod ne Ecclesia quidem uniuersa soluendo est, id est corpus suo capiti. quodυς ερώι lavo cabulum significat. Natura enim humana suapte origine rea & obnoxia quamlibet oppressa, quare tamen non potest supplicium domini insontis usquequaque. Quod igitur de sigillatim & uniuersim

patitur, passa est, passuraque est electorum uniuersitas, -- est passelionis Domini, ut Photius 1ntellexit. Verum haec atque alia eiuscemodi paradoxa, Christiana constituit pbilosophia: ut parens ipsa hominum renascentium,ita sensus & prudentiae communis in diuersum innovatrix. Quae nisi plena fuisset numinis praesentissimi, nunquam haec certe aliaque eorum consequentia, tum in vulgus, tum

26쪽

LIBER PRIMUS.

ad primarios ordines promulgata, ubicunque approbauisset terrarum atque gentium quod factum esse nouimus in quantumuis idololatriae opinioneimbutam atque polytheiae,adde etiam voluptati& sensuum indulgentiae nihil non tribuere assiletarum. Passim autem eadem philosophia legem nouam,in auilitam & admirandam suasit, immb vero legem summam, iure iam a principio gentium antiquatam,abrogatam, interlitam, obliteratam, quam Charitate vocauit. Haec lex quam rectam rationem appellare possismus, in homine quide imbuto supradicta pietate: haec inquam lex omneis ino tales in familiam seruatoris ascitos, aequo iure esse censuit, duntaxat adoptionis iure' ut pote unius & eiusdem domini imperio interdictoque parenteis. inter eos etiam necessitudinem germanitatis mysticae intercedere, qui eodem parente sese genitos recordarentur,eodemque utero editos dilectissimet Christi sponta, mira foecu ditate diuinitus donatae. O rem stupendam o plenam numinis prae sentissimi profectb omnem superat admirabilitatem, tantam fuisse

auctoritatem, eam facultatem, id numen legis euangelicae, leges ut naturae,ut iuris gentium, ut iurium ciuilium & municipalium in comuni sensu gelium uniuersarum,omniumque nationum,incisas tot

saeculis, humanaeque prudentiae atque etiam philosophiae inustas, nomodo passim abrogauerit,ac per omneis ordinea, classes, sexua, atque aetates,sed etiam deleverit & absterserit: quod quidem certe ad eos easque pertinet quae innumerabilis est multitudo suos quasque per singulas nationes pignerari, per omneis ordines deligere prouidentiae visium est,ut adoptiuos liberos seruatoris, ut in album illud aeternum relatos diuin prςscientiq. Rugnam fuit autem illa vis tanta,undenam ipsa enata, quae & viriles & foemineas mentes, seniles iuxtatuuenilcsque, robore inuicto indomit6que firmauitZquq huiuscemodi persualione pietatis dilectos illos suos imbuit, tinxit, inebriauit,etiam in AEgypto metropoli impietatis,Vt paretes,Vt pignora charissima, ut coniuges dilectissimas, ut facultates: denique ut vitam, mortem,& cruciatus maiores humana patientia pro nihilo duxerint, prae amplexu Iesu Christi pro nobis in crucem acti Z nempe vis illa fuit:illud fuit crucis numen praesentaneum. Crucis inquam)illius & supplicii,tanto post honoratillimi futuri omni u insignium, atque augustissimi, quanto ante Christum in id lignum sublatum, fuerat suppliciorum omnium teterrimun ac detestabili stimii. inde enim gratia caelestis largitioque inexhausta ut e perenni fonte caelestis munificentia manavit, qua Christus tyrannidem principis c. j-

27쪽

mundi di luit. At quam praesenti, quam essicaci,quam manifesto

Dei numine eos esse assiatos perfusos, sulfusos offusosque oportuit, qui vitae immortalis atque beatissimae adipiscendae certam spem doexploratam,in fide de institutis Christianismi, atque in pollicitatione seruatoris ipsius positam esse cerneretZecquis eorum sensum eius. modi tum fuisse dubitat, cum Phalaristarum minas carnificinasque spernerent, ut Seruatoris elogia ita ipsis viderentur axiomatica lide digna, ut praenotiones illae quae vocantur,iis qui mathematicis argumentationibus studere instituerunt)probe enim beati illi animi intellexerunt, morte Christi filii Dei,elatum esse imperium de princia patum praesulis tartarei, quod quidem ad filios Dei pertinet,qui regnum Dei verbo 5c voluntate flagitant de expetunt. Cum natura autem humana in huius vitae mari naufragium fecisset calamitosum, ob iactum simplicitatis nudae atque apertae,culpa primordiali,diuque ea calamitas homines fefellisset in tenebris versantes diuinarii rerum ignorantiae sub extremum taculoru ut creditum est)dcmudo iam vergente quasi que praecipiti,salutare lumen vitae, plaudendumque nuncium silus ipsa mundo, dc seruator Deus ac liberator attulit, naturae in integrum aut paulo minus restituendae. Hunc nuncium caelitus delatum, Euangelium scriptura appellauit, nomine sane pleno fausti ac felicis ominis. Quo lumine doctrinae, salutis auctor Christus de conditor,cui eam ob causam euangelia debemus in perpetuum de agnoscimus,cum discipulos suos praelucere mortalibus totum per orbem tenebricosum iussisset ac docuisset, ipse in caelum

denuo suapte vi euolauit. Dein lampade ut dicitur per spiritu subinde caelo delapsum, tradita assectatoribus illis suis,quos sibi ad tantam prouinciam totque prouincias legauit, per orbem terrarum sparsas, iis tametsi incomitatis de expeditis,nihil tamen aliud nisi Pithocaelestem dedit, facundiam illis in re praesenti, securis,nec ante meditatis, cum persuasione stabilissima abunde largituram .Ex eo igitur iam tempore reliquiae e naufragio delectae,indolem asservantes gentis Abrahamidarum,per tot aetates,eadem duce philosophia comiteque recolliguntur,tanquam ad ipsam salutis lampadem lucentissimam: quoad numeros ascriptitiorum,cclesisque coloniς Sc sempiternae destinatorum , diuina impleuerit prouidentia. Quem in diem, decantatam illam reria vicissitudinis temporumque clausula, aeui etia aeterni ac beati auspicatum de initium, Christianisimus cultoribus sui praestituit atque pollicitus est Proh diui immortales, obsecro vestram fidem,cum hetc quς ego dixi,certiora certis omnes esse

28쪽

LIBER PRIMUs.

27 dicamus: plerique vero Vt opinor ducamus & credamusaeur undique nunc itur in mundi obsequium, inimicum legis euangelicaeZeleuatorem cdestium auctoritatuZabrogatorem ternarum sanctionum, numine manifesto multifariam confirmatarii mὶtum etiam se natus consultis receptarum prudentiae atque religionis aetatum sanctissimarum simul & consultissimarum Z Huic certe domino populi & magistro ita parere,ita se probare ab ineu te aetate solertissimus quisque contendit,quasi & vitae& necis potestatem habeat. an potius quasi hominum productori atque sortunatori O stultitiam meram, quae frugalitas certa putatur de prudelia. At huius plani atque circulatoris, hominum ut stulti putant expolitoris,eam esse improbitatem atque petulantiam docet philosophia,quam propter nuncium ei remittere prudentia, conditionis suae non nescia,debeat, in montemque sacrum e medio secedere,atque ibi ad studia incubere ab eo diuersissima. Verum cum historiae doctrinaeque seruato ris fides & auctoritas,in opinionem & prouerbium venerit, Vt com pertissima,ut testatissima,ut consignatissima,ut numeros omnes denique veritatis & sapientiae complexa: quid causae est,quin stupidi, quin torpentes,quin excordes simus atque vaecordes, qui monstro tot capitum ac sine mente, morem gerere, cum eo gradum conferre, in tenebris una micare quod aiunt in & euagari, certo tantoque cum discrimine, non horreamusΘfacem autem illam ducis philosophiae,sacram 5e luminosam flocci facere,ad portum praelucente bea- tissimae tranquillitatis: 'Nam quis inficiari audeat, si paulo instes acrius,cum tantis fluctibus affect uum,cum tam turbulentis iactetur aestibus cupiditatum vita ciuilis atque in medio posita, idque nemo fere intra pomoeria natus orthodoxiae, non agnoscat, non fateatur,

non queribunde saepe dictitet selem tamen ipsum salutis, Phoebum illum sapientiae qui nobis assidue radiis mitificis sacrosanctae disciplinae praelucet. sidera etiam ipsa Eccles Dei spons*,sanctarumque

animarum turninaria, ab ipso illustrata, a multo maxima parte no- strum neglectim obseruari Zadde si placet vel meo periculo, eorum quoque bona parte,vel deterrima potius, qui rerum diuinarum fidem, aeternaeque immortalitatis expectationem,tenere,tueri,ac civcunferre debent:& vero qui in sinu refouere & vegetare Christianismi religionem semianimam,existimari volunt, charitate feruete. atqui nemo erit ut arbitror inficiendo,qui quidem se in oculis Dei meminerit conceptis serium in modum verbis, asseveratione adactum esse, tametsi no iurata. Quid igitur hic causabimur cur omnes

29쪽

animae facultates pedibus eunt in sententiam istius,quem communem sensum dicimus: atque ab euangeli auctoritate disciplinac aedesciscunt contra pactum adoptionis cur cum tantum famae ac venerationis omnium consensu nabeat Euangeliui tam parum fidei habet in commerciis ciuilibus, tam parum obtinet auctoritatis invita instituenda ad praucriptum communis prudentiaeὶ At dictata eius & consilia susticiunt subsidiis ac praesidiis parandis atque expediendis ad casus omnes qui imminent humanae conditioni. Cur igitur multitudo ciuilis consiliorum suorum summam,ac suae mentis thesaurum,in prudentiae communis praesidiis, multo amplius ac libentius, quam in fidei fano deponitὶ Vtrum quod doctrina ipsa Christi, quae quotidie auribus nostris inculcatur,quae oculis incurrit, numen illud suu amisit supradictum,quod tam luculentas quondam strages impietatis inueteratae, inter innumeras gentes edidit, barbaras quasdam ipsas & bardas,quasdem etiam semiferas,& tanquam androsphingum potius quam hominum, si quidem mores &ingenium, non faciem tantum spectasses, sermonisque commerciu A n diuorum exempla tam multa,tam mirifica, qui vadimonium capitale cupide,certatim, turmatim,agminatim pro Christo obierunt, ut multis de summis auctoritatibus testatum est & consignatu: externis quoque testimoniis congrue aceedentibus, non eosdem sue ita loquar radios veritatis, aut eiusdem splendoris, nunc ut olim asseruani3 At si hoc esse fitebimur,una quoque necesse est ut fateamur, non vetustatis situ id contigisse senili enim res huiusmodi non sentiunt sed oculorum humanorum vicio, qui obtueri tantum lumen nequeunt, quod tempore & situ aeui,sipiendoris incrementum accipit. Ex quo fit credo)vt quasi Deo contuente, aut minus iam res humanas arbitrante,vita sibi indulgeat, veluti sublata legis diuinae seueritate,aut sensim desuescente, cuius ςtates illet heroic , sanctiorum exemplorum foecundae, gratiam sibimet ipsae ducebant nec faciendam nec obtinendam. Quasi vero edicta caelestia interdictaque euangelica aetatem ferre tantam no potuerint,vi sanctiones principum,Vt scita populorum,ut mores emendati & inculpati, qui vix sἴ-culares esse soliti sui vel lustrales potius.Basilius cognometo magnus in quada epistola, Mandata inquit )euagelica,nec interuallis icporii, nec reru humanam inclinationibus cedunt: sed perent tenore eadem ad posteritate manat, qualia semel ore ab illo promulgata sunt veraci, beato,& immortali. hom ines vero nubibus ii miles simi, tu prote-pestatum varietate, nuc in hanc, nunc in illam caeli parte seruntur:

30쪽

LIBER PRIMUS.

h utique maxime, qui animo versatili & sententia euariante ducuntur. hactenus ille auctor, religionis rectae prudentissimus. Sed ne sit lata censura talisque iudicii diuini, quantam & cuius nodi monumenta ipsa testificantur, quae non dubio numine claroque consecrata suntme sint supplicia peccatorum tam atrocia,quam saecula innocentiora esse perhibuerunt,quando iam nescio quid eiusmodi nobis incuria salutis quam praeserimus, promittere, diraque securitas futuri aeui videtur. demus etiam si fas est, hoc deterioribus iam seculis, de fortasse deterrimis, permittamusque nobis multo liceri minoris praemia cςlestia,atque immortalia, quam quanti discipulis suis Christus caelestium & terrenorum potens,& superiam atque inferum, indicauit de addixit,cohortique uniueris contubernali suae,

atque eius asseclis 3c comitibus. quid tumὶ Num etiam persuadere nobis possumus, homines earum rerum cupidissimos, quas Deus inter homines agens, procul contubernio suo dc comitatu cum detestatione amolitus est: homines in qua hic beatos,& affluetes omniurerum copia, in earumque possessione animo acquiescentes: unaque deliciarum aucupes: aut qui eam Vitae conditionem exoptent dc persequantur omni animi contentione: animas denique secundis rebus

altiles de farctas,sublimes hinc abituras post obitum credemus lege ab euangelo legislatore promulgat ac singuine suo sancta,qua tamenuna lege possumus Neque enim Dominus noster, cu familia illa sua sodalitia, quae facultatibus suis omnibus pignoribusque cessit, cum sese daret in eius clientelam & comitatum,alioqui etiam fidis

sima δc obsequentissima, tam dura conditione egit: de cum aetatis nostrae hominibus contuentibus oculis acturus est, indulgetissim0que dominatu. Neque cohortem illam domesticam,& peculiariter euocatam sequi vestigia sua voluit, conceptisque verbis lanxit, egentem ipsam & ieiunam, exuccam dc exanguem, ac magnam partem cruentam: 3c nos tanto interuallo ad idem quidem sacramentum

VocatoS,caeterum exemplo longe diuersissimo, lutissima militia &luxu praedita dignos elle censuit,vacatione fruentes operis faciundi. Neque vero priuilegium latum apud superos de quoquam au - diuimus, ne uno quidem, lege ut diuina,vi sempiterna non teneretur. etsi multi diro errore ducti, solutos se ipsa arbitrantur quadam praerogatiua fatorum benigniorum, rerumque ad votum cedentiu& secudarum. Nimirum multi mortales funeribus elati splendidis, opiparis,& interdum symphoniacis,sic beati hinc abeunt,ut principes olim Romani,saeuitia & impietate insignes,inter diuos refere- c. iij.

SEARCH

MENU NAVIGATION