장음표시 사용
181쪽
illos aeternos referri,qui delectarum copiarum, quae supernis exemcitibus in supplementum aggregandae sunt, numerum augere concupierint: id quod nemini non precamur,ut expetendum in primis, .
cui optime consultum ipsi volumus, nobisinet etiam ipsis ominari gaudemus. Quibus haec inquam) in mentem instinctu Dei venerint, iis omnibus illud gestamen Christianismi, & velut labantis animi scipionem, aut fidei concussae de languentis adminiculu, suncipiendum esse, ad finemque vitae constanter perferendum. Siquidem absque eo adiumento surgere iacentes animi,& stare recti ne- . queunt. Quis autem Christianorum hominum vel immortalitatis inconsiderantissimus in vita, non in morte cruce ipsam cum Christo significato, eius numine de ornamento, adorandam esse censet de amplectendam, ut baculum quoddam alexicacum Quis funeri suo crucifixum praeserti non precaturὶ Quis inter ultima mandata haeredibus non imperat3 nisi sorte simulacrorum inimici,stauromastiges quoque esse sustinent. omnes enim sanae metis merito tanquam tesseram caelestis hospitii, crucem Christi aut eius omen, secum auferre hinc emigrantes cupiunt. Hoc denique sublato gestamine,signum dat nobis e littoris specula in mari evagentibus,theorica phi-Iosophia. Quocirca cum crucem Domini supplicum velamen esse nouerimus,& misericordiae pignus: & in misericordia unam quidem, caeterum certam nobis spem salutis compertamque esse positam: quid causis est,quin plane sutilis atque nugatoria sit prudentia ciuilis, tametsi honori habita inter eps,ut commoda, qui boni grauesque viri existimanturi Quidni enim bellam istam sapientiam nominum, nugas esse censeamus,si quidem Christigenam sese ingeti icontentione asserit,& caeli petammectam e Christum quaerit sequiturque Seruatorem' Nisi vero Iesum Christum quaerere est,Christulam triumphantem quaerere,Christum prouincia iam confecta,comitatu laureato insignem, in caelumque ovantem immortali cum exercitu innumerabilique ingredientem, cupere. a nobis enim hu-
. iuscemodi Christus sperandus est ille quidem,& exorandus: sed ita demum si Christum ipsum quaesierimus in cruce fixum atque cupierimus, cum quo nos cruci nunc affixos esse omnino necesse est,
de staurophoros eius,quasique calones esse,si cu ipso quidem certὸ
nos a morte ac per ipsum excitatos volumus dc cupimus. Multos
porro christos fuissenos legimus, de Iesus etia plures: sed unu tan-ὰm cruci affixu, qui Seruator, qui liberator, qui assertor dc vindex est hominum. Age, si buccinae veritatis, spiritu caelestis sapientiaeq-j.
182쪽
plenae, haec quondam cecinerunt, quos prophetas sacrosancta scripta vocantat sermo Dei salutis promulgator, hoc palam contestatus est: si Paulus accensus ut ita dicam caelestis dictaturae, id verbis conceptis posteritati prodidit,in crucifixoque se tramam expectationis suae posuit:si vades ipsius cruci affixi: si tot testes no fortuiti, non rogati, sed diuinitus oblati, hoc fortunis de pignoribus suis, hoc capite cauerunt: cur omen staurophoriae usque acieb reiicimus & auersamur,ut inimicis id nostris capitalibus,ut hostibus imprecemur: a nobis autem,a charis pignoribus, ab amicis id nostris abominando amoliamur)Ecquis est a'tem mortalium sanae mentis,qui cum haec apud se existens, mature de perpense considerarit,non extemplo ab
hilaribus ut aiunt ad cineralia transiturus sit3 Profecto si doctrinam euangeli, cum Pauli epistolis, qui veluti codicilli sunt additi testamento ipsius,animaduertere velimus: necesse erit ut fateamur, sat
ram hanc esse quandam sapientiae delapsam e caelo, ac destinatam ad reprehensionem humanae prudentiae:acerbam quidem illam satyram primore sensu,& tanquam aduersus contumaciam nostram, monita sapientiae obaudienter excipientem, strictam illam frameam verbi Dei vibrantem caeterum aures hominum summisse libenterque euangelo auscultantium, mire patefacientem symbolicae sapia entiae .verum ad praecordia eorum ipsa demit penitus insinuat, quos Dei prouidentia spiritus sacrosancti appulsu pignerata est.Nunc autem ut mores ad stulticiam, ad vanitatem,ad nugas,ad incuriam denique, contemptionemque aeternitatis, vergere iam coeperunt: sic
breue curriculum vitae nos peragimus quibus quidem cosenescere contigit, quae minima pars est hominum ) quasi inter aleam quandam ancipitem finiu constituti, bonorum & malorum: ob idque nomagnopere de exitu casuve laborantes. Etenim tanta in securitate furum vitae mersi sumus, lataque incuria praediti an perditiὶ ut multi his de rebus sermocinantes sortiri quid dicant ac censeant ut est in prouerbio videantur potius, quam ratione pendere & aestimare. Caecum vitae propositum superi immortales diramque amentiam Scilicet improba Siren illa uesidia, secordiaque somniculosa, nos o pressit in tumultu,in naufragio,in incendio gliscente, in tanto di-
rimine. Tum spes & opinio longiusculae vitae,diem ex die ducit,& resipiscentiam plaerique disserimus in id tempus, quod resipiscendi spatiurn non admittit. Fati enim supremi aduentus inopinatus, mentem apud sese esse non sinit, sibique consulere
attentius, utpote tumultuariam manum Atropi, eandemque inde-
183쪽
precabilem iniiciens. Nam iuuentus aut firma valetudo, cum semel unicuique mortalium, caniciem seram Sc longos promiserit annos: cunctationi protinus homines sese dedunt & procrastinationi. qua deinde incuria sequitur & obliuio vitae ad decessionem expediendae, rationumque subducendarum neglectio, ad impetrandum ius
illud ciuitatis supernet & aeternae. Ad hoc proprium munus est huius philosophiae quam sectandam esse ducimus, non illius hallucina
tricis, quae veluti planus gentium aetatumque profanarum , verba Graeciae & Barbariae dedit.Verum illae duae ad bese redeundi remotarae, longe,lateque in vitae celebritate grassantur, quasi agminibus illis lucifugis caeloque extorri multitudini subseruientes, multosque ubique gentium circunscribentes, qua iuuenes, qua senes, qua Valentes,qua languidos & semineces . Quo clarius intelligere possumus, non de nihilo illud esse,quod excubare nos Dominus &peruigiles esse, sermocinationibus suis admonet sententiosislimis, morusque subitum vadimonium,& furis nocturni aduentum prouidere necopinatum . Qui etiam olim prouinciam suam obiens, primum illud edictu ore proprio ac propala pronunciandum cens iit, Resipiscite , appropinquauit enim regnum caelorum . nimirum ipse legem moerentis ob secus admissa conscientiae,auctoritate sua sanciens: quam praenuncius eius, victimaque praecidanea antea promulgauerat. Ia vero satis significat sapientiam humanam& mortalem, cum diuina & immortali plenam habere discrepantia, ex edictoque illo suo Christum,ius unicuique prouincialium tandeesse dicturusn. Proinde cum rerum diuinarum aeternarumque enthei pronunciatores, praescita sua praedictaque reliquerint vitae,coscripta luculenter & consignata cum Deus ipse Christus superum iuxta inferumque potens, poenas praemiaque Ore veritatis atque sapientiae pronuinciarit: omnem nobis ansam Vtique prolatandς resipiscentiae,
procrastinand sque studii philosephiae propriae dictae, praecidit. In
bivio igitur vitae peregrinantis fac duos esse cippos: alterum euangeli doctrina, alterum ante uangeli incisum vel inscriptum,qui sensus eli communis magisterio mundi imbutus & institutus: inde autem vias duas a peregrinis iniri,alteram sursum versus spectantem, scansiimque ferentem peregrinos & viatores, asperam, angustam, pedestiem , ac raris diuersoriis: alteram in diuersum vergentem, pronam, planam, curulem dc equestrem, tabernis multis diuerso riis distinctam, quibusdatmque peramoenis, tum instrumento vi
184쪽
agendae vitae facilitatem non dubiam, commoditatemque conspicuam & luculentam. illinc fac e contrario omnia incommodis scatentia, cutisque angentibus. Harum opinor in duarum vitae sormarum rara in vita exempla sunt, propterea quod ciuilis conuersatio, & alia quaecunque celebritate hominum constans, ex utroque genere temperata est illa quidem, atque permixta: caeterum maioribus minoribusque modulis, prout est id quod tulit ac statuit unicuique ratio prouidentiae . Haec autem ab hominibus iccirco comprehendi non potest, quod arcanas causas habet essectusque qui mortalium coniecturam fugiunt. Nemeseos enim numen unicuique suum ius sua inque sortem tribuens, ut nomine ipso prae se fert, non ex humani tensus formulis ius reddit distribu-tiuum, sed ut Lachesi illi caelesti visum est, dispensatrici prouidentiae . At vero haec veluti libraria quaedam caelestis, Unicuique pensum suum vel parce vel prolixe: tum operosum & molestum,tum facile & iucundum appendit . Temeritas autem casuum, &fortis fortunae iniquitas, in rerum humanarum administrationem, bonorumque & malorum ad mensionem, iure quodam obscurissimo conniventiae diuinae irrumpentes atque patientiae : rationes conturbare videntur ipsius Nemeseos, summaque cum imis permiscere perplexistime . Inde illa fors & fortuna, in caelum quondam hominum errore sublata : quae tamen etiam hoc tempore, &summi actus rerum & infimi, eorumque confinis gubernacula tenere vulgo existimatur. Illa vero e cornu copiae mundi, epenuque fatorum non modo yro potestate, sed etiam pro numine promere mortalibus, quibusdamque profundere. non aliter atque olim, cum simulachrum eius pingebatur gubernaculum manu tenens cum copia, tanquam rerum ipsa regimen haberet in potestate . Quae causa est ut in ciuilis vitae aulicaeq; praecipuὶ rationibus,& acceptorum paginam & expensorum impleant non eius modo beneficia, sed etiam maleficia. aeque enim & bonorum & malorum dispensatrix vel dilargit rix potius esse dicitur,e dolusque illis Homericis fundere summa iniquitate. Huius esse crediturbeneficentia, mundi pene monarchia sub Alexandro magno quod mirari possinius in ab ethnarchia nata. Haec memoria nostra quosdam,terret quidem filios, sed e Pygmaeorugente, triduo aut triennio colossicos fecit,talesque trinoctio ut concepti e Ioue esse viderentur: quod de Hercule traditu est in fabulis. Itaque cum huius intemperiae ludibriis, perpetua & inexpiabilis est rationi dimicatio: cuius auxiliares copiae sunt spes bonoru aeternoru
185쪽
fides Dei promitarum, cum charitate Christi numeris omnibus absoluta, nec aemulam aliam admittente cupiditatem. Fortunae autem
auxilia simi mundus iam saepe dictus,caro, id est voluptas,& cupiditas. illa,in omne genus animantium imperiosissima domina, haec, tantum in hominum. Iudice autem philosophia orthodoxiae assini atque alumna,& cuncta & singula auspiciis reguntur prouideliae: et u saepe tum iniquitate mortalium, tum larium Stygiorum instinctu consilioque, negocia & facinora suscepta sunt & instituta. Neque vero in schola philosophiae, fortuna rerum clauum tenens pingitur. aut fingitur sed aleam potius manu mouens: quo ludo oblectati etiam ab antiquis dicta est, ut inquit Eustathius. Quapropter
rerum euentis mortales rerum peritos, ultra modum permoveti,aegrescereque vehementius non conuenit: sed illis tanquam actis qui busdam caelestium Parcarum, prouidentiae utique diuinae certo quodam modo arcanoque ancillantium, quoad eius facere possumus, acquiescere. Esto vero hoc animo hominis sapientiae discipuli,praeiudicatum in praeteritum,in praesens, S in posterum, quicquid tempore & caeli conuersione fiat, factumve a mundi sit molitione, atque etiam ad usque conflagrationem eius futurum, nihil utique fieri, fore,factu esse,absque eius ipsius auspiciis, qui causarum omnis generis auctor iam inde ab initio fuit,& caeli vertiginis arbiter in perpetuum. Id quod attentius paulo saepiusque aestimatum, essiciet in rebus ut aduersiis secundisque perinde sentire de amore diuino erga nos indulgentiaque debeamus. Ecquid autem est aliud patientiam rebus aduersis, S: fortasse destinato Dei certoque cosilio,accomodare,quam paucorum annorum,an mensium,an dierum, molestiam deuorareὶ Saepe vero oeconomia ipsius prouidentiae, cuidam quasi numini fortunae ascribitur, ignoratione nostra, rationisque stupore. Flexuosa enim ratione hominum coniectura saepe utitur: atque in multas erratiunculas digrediente, quaeque erratio potius, quam ratio dici debeat. Ac tametsi humanae mentis Mercurius, id est ratiocinatio,quae saepe mendosa est, prouidentiae consilia atque eorum causas, interpretari & explicare nequit: aequitas tamen animi tanquam arbitra quaedam honoraria, ac iuris diuini conseitior,controuersiam illam prouidentiae ac fortunae,in iudicio communis sensus omni memoria in omnsque gente,apud doctos agitatam: conuocato senatu sanctioris philosopniae,dirimere semel atque in perpetuum: iudicareque secundum illa parte debet, quae patrociniit caelestis sapientiae meruit, & ssimul suffragiu beatae multitudinis.
186쪽
In iudicio enim rerum tantarum,ad summamque bonorum & malorum recta pertinentium, simul ut Mercurius humanus haerere coepit, ratioque torpere,ad c testem illum consulendum protinus Memcurium adeundum et t. sermonem dico Dei,inter oracula receptum omnium quondam mortalium consensu,& pie consecratum, rerucoelestium nobis diuinitus enarratorem datum:adhibita eodem &aduocata ratione ab eo condocefacta, non etiam ab ista prudentia communi informata,quae notiones nobis suggerit erraticas,atque averitate deuias germanaque sapientia. Quis autem sanae mentis homo, cunctetur ore, mente, pedibus in sententiam transire sapientiaeὶ atqui resipiscere, Sc ante actorum poenitere, post errorem est intellectum in auctoritate esse velle sapientiae,ut praestantioris & consultioris magistrae. Quare cum aduentantis regni Dei praenuncius resipiscere nos iubet, nihil aliud quam diuersam & auersam viam,ab instituta iure gentium vita, nobis ineundam esse docet: secundum quam vitam animus iure suo decedes, quasque vir uxori rerum suarum regimine summo cedens,& principatu sese abdicans sensibus temerariis habenas arbitrii foedissime pei misit. Ita qui vere resipiscere instituit,quod plaerique prae se ferui,is viam, veritate,& vitam sequatur necesse est:quae vita exanimatibus homines spirituales efficit. mors est enim no vita sit scriptura audimus Hellenismi sensus, consiliu mundi,& propositum.ut non mirum sit, quδd Christus regnum suum, a mundi tyrannide diremisse, non semel testatus est. Quo vel uno argumento liquere potest, quam irritae sint precationes nostrae, qui identidem aduentum regni Dei exposcentes, Deumque votis nequicquam fatigantes in ea ipsa verba conceptis, interim quam longissime yossumus,ab eo regno aberramus. Prosechblabat fides,& conspicue vibrat, etsi covelli non potest.& quod Plato in uniuersitate,analogiam esse voluit,id est a tuo τύ ram, in Timaeo,
hoc idem est Christi charitas sponsalitia,in Ecclesia. quanquam id appositius esse censeo & commodius, quod e Philone Eusebius dixit, verbum Dei, mundi & naturae vinculu esse,atque retinaculum: illud vero idem & fidei firmamentum est in uniuersitate Ecclesiae, ut manifeste apparet. Fidem autem intelligi volo, non inertem, non cessatricem, non manibus consertis in securitate acquiescentem, ignavaque fiducia fretam destinatricis prouidentiae: sed strenuam& actuosim, foetamque aemula probaque charitate. Verum enimuero ut dicere coepera, vita etsi varietates multas & mirabiles habet,
187쪽
tamen pi runq; bona malis mixta:& versa vice, mala bonis teperata sunt, duntaxat apud homines rectu iudicium habentes. Nemo certe adhuc inuentus,qui maloru expers fuerit,eodem teste poeta rerum humanarum prudentissimo, ut hisce ex versibus eius intelligimus,
& vero abunde atque indulgenter inquit Plinius)a fortuna cum eo deciditur, qui iure dici non infelix potest. Sed fac esse ut illa via late patens atque frequentiis ina, prae se ferat omnia homini cessura animi e sententia,ad implenda vitae desideriamum in eo tande viarum diuortio Hercules costitutus, non ille quidem Iunonis inclemetia,&glori cu Pidine exagitatus, sed pietate Christianismi instinctus atq; imbutus: u ipsi optio permittatur, utra malit inire viam,Paridis
statim exemplo, Minerua conlepta, voluptatem praesente secuturus sit 3 an Themidis supradictae potius oraculum aditurus, ex eiusq; responsis consilium agendae peregre vitet capturus,commodiorem Vt in partem, id est ad salutem procliuiorem, summam rationu vitet co- feratZEquidem sic futurum opinor neminem l consultum vereque prudentem, facturum, praesentem ut bonorum copiam,vt theatricusastum,ut viam denique caecam x praecipitem eligat, prae via euangelica,ad caelumq; ferente, prςsertim aduersus quod ipse pepigit ac spopondit die lustrico ac purifico. Quippe qui probe intelligat, illa
bona bonis istis,c lestia terrenis,Vera imaginariis, aeterna teporariis, summa infimis diuina fortuitis, continuari de cohaerereno posse co-tra fidem oraculo tu. Proinde si Dominus de torrente in via bibit,&nos saltem in hac via moerentis ob culpam poenitentiae, super aget non petram sedentes acquiescamus. Nam quid aliud est homo eua-
gelicq disciplinet retinens, nisi ille apud Terentium in sese suam ob
culpam animaduertens, ἐαι όν de semetipsb Deo dans sua sponte supplicium Z Quod qui facere pergunt, iis Dominus non veniam solum deprecantibus,sed etiam ultro grande pretiu operae pollicitus est. At nos aut liberi lacris& Veneris operantes,aut promissa iuxta minasque Dei,ut Iu non is affectae, studiis cupiditatis ambitusq; posthabentes: momo tamen O lesti litaturos nos speramus ad ultimum, nec de hoc magnopere interim angimur aut laboramus. Verum illa Saturno sata Iuno, ut virtutis inimica semper a priscis inducta est:vicisque fortibus cetium petentibus inuidens,ut inquit A gustinus in decimo de ciuitate Dei . Qus cum Hera a Grςcis appellata sit, ancipiti ut videtur omine colit ut deuotissime ab hominibus seruitutem cupiditati, non Christo Seruatori seruientibus.
188쪽
eius etiam Herae clientum, atque in fide patrocinioque positorum, long lures inter heroes, quam inter diuos relati commemoran
natione aeri vagi. Summa autem nostrae disputationis eo pertinet, ut intelligamus,virga Mosis iter per mare pandendum nobis esse, hoc est caelestis sapientiae disciplina, scripturaeque auctoritate: quae virtutem Dei, summamque theurgiae totius admiradae, in Christo cruci affixo sitam esse ac fuisse, nos docuit,atque in eius fide rata,in animoque fixa dc persidete, ad opera semper accinista, qua Christianismus constat. Hanc enim unam arcem habemus: hoc praesidium religionis rectae, coelittisque proditae. Cuius auctoritatem dc maiestatem, rituumque eius normalem disciplinam , si summi morum censores, maiorum velligiis admoniti, sartam ac tectam per manus
deinceps posteris tradidissent: longe melius utique, praeclarius, &salubrius, cum genere humano tot iam saeculis actum esset. Sed illa est scilicet potestas principis tenebrarum, hominum ut singulorum
mentes sine noxa, moresque uniuersorum,diu permanere non possint, nisi omnibus ungulis, omni ope cautionis diuinitus adminiculatae, obuiam eatur illi. dc natura comparatum est deprauata de vitiata, ut vita 8c mundus in peius sensim deteriusque veterascat. Quam in partem iamiam vix erit multorum opinione,iamque est fortasse,
ut incrementum dies afferre posse videatur. quippe ubi fas versum inquiunt atque nefas, tot bella per urbes, eaque nefaria: tam multae scelerum impiarumque opinionum facies, non ullus aratro dignus honos,cuinam Z dicet aliquis. Nempe quo terra subigitur humana, ad fruges accipi edas animis salutares,lcre fundendasvicillim.
Proinde hominem philosophum h caestimantem, oportet dc nccesse est, cruce dominica humeris suis in tu iacta, quasi quadam grumna, Christum ipsum crucifixum,divi Pauli delicias, in sinu circunferre: tum Christianismi placita, fixa in corde suo, incisaq; habere. literis Latinis de Graecis,ac si fieri potest etiam Hebraicis . hocque quod dicturus sum,ut enunciatum theosophiae suapte auctoritate nixum fixumque, consertis manibus retinendum est. Qui lignum vitae, idem que sacrosanctae disciplinae,copiosae, Variae, amoenae ac mirabilis,interioris hominis dente non attigerit: qui in caudicem eius dc stirpem iudicii morsum non impegerit cum magna suauitate : ipsum nequaquam posse de puteo aquae vivae, atque etiam animantis
homines iugis dc perpetuae, salubriter haurire. Quod qui facere supersederit, aliis studiis nimi opere deditus, is non philosophiae
189쪽
studio, sed aut philomoriae sui dictum est in aut pseudosophiae teneri, fallacssque aut inanis simulachri scientiae,ad extremum ut coperiatur necesse est: quod genus a Graecis i ενια istis dicitur. A diuturniore ergo potu aquarum 2Egyptiarum, siccam saltem esse aetatem
iam ingrauescentem conuenit professioni philosophiae: quo facilius hauriat philosophus & suauius e puteo euangelico. Nam Christianismi alumnum esse, & simul Hellenismi perpetuum discipulu,
cothurnum est quodammodo Theramenis perpetuum induere, in confinioque habitare, atque vitam agere pietatis atque Polytheiae, vel Atheiae potius impurillimae. Igitur αλι. iani ρυος, quod antea dictum est: nec Cereali munere inuento & pergustato, in sylva deinde Hellenismi diutius ex patiandum. ex qua tanquam sylva pascua,ut glande sues laeti,ad extremum tantum incoluiti quidam redeunt, frugibusque non gustatis diem obeunt iudici j decretotium in perpetuum, non suum,sed inimici, atrocis ic infesti vehementer criminatoris. Porro autem qui Christum cruci affixum in sit nu fouere & continere cupiunt, expressamque & eminentem effigiem summi boni aeternique colere: iis hoc quoque faciedum est,ut cincti sint circa lumbos quam accuratissime atque exactissime.Nec vero unquam committendum,Vt per incutiam discinctis, aut per incontinentiam, fides & charitas excidant,pignora summae spei, quas ipsi in sinu suo confovere coeperunt. tametsi Christus ipse, quem in limen templi admittere diebu, constitutis & alias unicuique solenne est, perpaucis autem penitus & hospitali menter si semel in cordis intima insinuatit: ibsque diuersorium sibi loco mundo, scopi que iam dictis reprehensantis sese cum incellitia conscientiae, recte atque ordine circunuerso, elegerit atque ceperit: non facile deinde sic emigrare solet inde, praesidio ut suo exutum hospitem destituat. Absque hoc vero hospite contubernalem habere pacatae mentis statum,euthymiamque illam nemo potest,interioris hominis felicitatem,cuius prisca philosophia nominis tantum splendorem,sane augustum & expetendum, vehementer admirata est. Sed enim Christo Dei verbo atque sapientiae,hospiti amplissimo atque suauissimo,&vero votorum philosophiae summam pignusque summi boni,secum una ferenti,via domum aduenienti munienda est & prς- paranda, supplicium ipsi suppliciter de se dando per moerentem obsecus admissa aegritudinem. dirigenda etiam & explananda, ut Vates ille maximus, appetentis salutis prς metator&praenucius,admonuit: a quo Christus ipse lustrari mystica immersione voluit. Ita
190쪽
autem ferre mihi videtur ordo, ratio de processus clementaris philosophiae ac philo theoriae,ut verbum Dei in praecordia admissiam, paulatim in corde concipiatur: dein ex informi & adhuc inanimo,sensim commentando formetur in modum expressiorem, diuinitusque deinde animetur, vix iam semianimo exteriore homine. Ab hoc profectu Christus ipse cum in corde iam animatus est, tum animans est animi,atque etiam inspirans, ob Idque in corde regnare auspicatur:& porro tyrannidem mundi, eiusque principis potentatu, loco mouisse videtur, & eiecisse fortasse. ex quo sit ut homunciones saepe, plus quam heroes evadant: sami olaque vasa paulum antea & futilia,interdum fiant aurea, dominoque praepotenti grata &utilia. tales enim fuerunt permulti olim viri sancti,quibus numen illud paractetum incubans, spiramentum vitaecdeltis luteam in faciem mirifice inspirauit. Hi sunt qui spiritu Domini tincti atq; imbuti, summum bonum in vita, summamque definiunt felicitatem, summa fidei amorissique Dei affectione : quique omnium actionum suarum, consiliorumque ac delideriorii in summam, fructum etiam omnem eorum, atque operae pretium vitae,in duabus illis virtutibus sita esse existimant,amplissimeque ad extremum constatura esse mortalibus. Nobis autem studium sapientiae auspiciis Christi capessentibus, hoc omni ope contendendum est, ut ab infantia verbi Dei,ad adultam fidem eius intelligentiamque assurgere commentando possimus.
quod quia sitne magisterio indulgentiae diuinae impulsuque fieri nequit , ideo a nobis precibus imploranda est atque obsecrationibus. Animus autem farragine literarum humanarum disciplinarumque farctus, cum ad sapientiae studium contentione sui transcripserit:hi-
floriet theurgicae pabulo primum delectabitur nisi genio pr ditus sit
ad salubrem doctrinam refractario atque dissono. ὰeinde animante dc mystico intellectu quasi epulis diuinis & pane cςlesti aletur. Unde sensim evehetur ad intelligentiam anagogicam &spiritualem donge maiorem ipsam augustioremque profanae philosophit fastigio. Quidna porro iucundius hoc, quid vero euthymiet illi beatae affinius esse potest, quam huiusmodi pnilosophiet studentes, ad mortis antὶ
prouis atque pr meditatae vadimonium excubates. porroq; ad mortis certamen proludentibus similes, pr petem spem amplecti, tenere& fouere, hominem quidem illam quanquam adhuc mortalem, sublimem nihilominus in cςlsimq; rapientem8 Verum enim uero cum magni cuiusdam sit negotii animum reuocare a commercio sensuum, moresque a consuet udine abducere diuturna,quae iam callum