장음표시 사용
161쪽
stimuli, 3c cuiuscunque permotionis procacis de petulantis. Incessit igitur mortalibus aut voluptaria, aut alia aeque improba protervaque cupiditas i meminerint philosophiς alumni specimen sui dandum esse oculis Dei spectatoris atque superum,subprisidi6que Domini tantum: norint se, ac sibi persuadeant dimicaturos citra noxam memorabilem. dc quidem quanuis aliquandiu athleta dominicus certamen experiatur durum atque acerbum,l tabitur tamen
deinde, sibsque gratulabitur,quod ea grumna exercitatior factus sit. Clim autem alia aliis grauiora sunt certamina,tum Vero rerum Verhementer aduersarum colluctatio cum ςquitate animi, dolorisque vrentis commissio cum pertolerantia,foedum sqpe spectaculum edit c litum ordinibus,etiam si foedius interdit quam exitiabilius. Labat enim pigrunque in atroci conflictatione virtus, quae nondum plane tyrocinium posuit : ad dolorisque impetum quatitur & vibrat constantia fidet,etiam meditata,etiam in alieno antea certamine ad palmam cohortatrix strenua dc assidua. nulla porro pars virtutis minus ad experimenta respondet. In nulla fere vitae parte saepius vanitatis profana philosophia, luculentiusque manifesta semper fuit. Adde quod intelligentiae humanae modus, ad prouidentiae diuinae
consilia perspicienda incumbens,stne numero cedit obscuritati. tum elogiorum sacrorum liberalitas, consolation Isque silpernae so menta, eos nonnunquam destituunt,qui fiduciam plenam non habent, sed pro modo tantum coniecturae suae sapiunt, communisque prudentiae. utpote quς iudicia rerum faciat ex euetorum varietate magis quam ex oraculorum auctoritate. Vnde fit, ut vel ad fortunae saeuientis impetum,vel ad noxae pertentantis appulsum, vel ad moestitiae vehementis aculeum , mens humana torpeat, quasi stupore perculsa atque haesitantia . Mihi certe hoc velut carcinoma hominis interioris aliquando visum est, quod nec lenimento aequani- . mitatis, nec scalpello sortitudinis, nec cautere philosophiae, ita vel mitigari, vel tolli, vel domari tandem possit, ut subinde non rebellet, saepe etiam increscat, de magis ferum redeat. id quod a doctis ac meditatis minus,ab experietibus Jc in eo exercitatis longe melius intelligitur. fomentis igitur magis ac lenimentis philosophiae, quam imperio coercetur rationis atque seueritate. Leistio autem scripturae oracularis,assiduaq; commetatio, valida depultrix est ii sitatiae fidei vero de fiducit blan da cociliatrix clim securitate perfusae,tum eodem in ipso acquiescentis quem saepe iam diximus,ut auctore certissimo sper2tς aeternitatis. adde etiam spei bonae ratEque suppeditatrix. o. h.
162쪽
At fortis sortunae genius, felicitatis temporariae rerumque secundarum largitor, vel creditor durus potius & foenerator, idem quoque importator est aeternae calamitatis ac detesta lae sortis. Hic rursus in mentem venit commentanti, hominum secordiae dicam an vaecordiaeὶ qui in existimatione & arbitratu rerum ad vitam beatisse simam spectantium &ferentiti, tanta inertia, inscitia, torpore praediti sunt, animique marcore, quarum inspectionem Deus cum naturae excellentia, menti humanae dedit. Qui si paulo cordatiores e semus, nequaquam prς posterum amorem coleremus,malaque pro bonis tantopere expeteremus. Quis autem nostrum nescit, quis non saepe fateri cogitur urgente conscientia delicias vitae, rerumque secundarum blandimenta,nec bona esse nec commoda, sed bonorum
imagines verius,& ludibria sensuum,illiciaque cordis perniciosissi- may Quis vero no dicere serio solet res aduersas,vitaeque molestias, flagra esse Domini, pistrinaque salutis quibus familiam sibi chara, desponsim & adoptatam , in officio continet3Seuerum enim esse parentem eundem ac dominii accepimus, S: familiae amantissimur ab eoque seruos eosdem frugi atque liberos vapulare saepius, quam nequam & abdicandos. Non sumus porro nescii aerumnosam Esse viam virtutis,elogio quoque priscς sapietiς, ob Idque pene a via vehiculari, praetoria & militari diuersam atque auersam, quae a multitudine mortalium stolida & satagente tritae sunt. Videlicet plumbei
sumus homines, non aurei, non argent et,qui in fornace aduersarum rerum liquescamus, non purgemur & exploremur. Atqui compertum habemus,Seruatorem ipsum nostru,cuius demum auia spiciis utentibus & fretis sperare fas est aditum caeli, hac eadem via
vestigia fecisse perpetua,chm hic studium sapientiae disciplinamque
institueret, quam resipiscentiam appetentis salutis praen uncius, quasque speculator mundi praemissus, appellauerat primus. Nec vero pedisequos Domini ipsius seruos & circumpedes, a manu quoque& a secretis,denique sodalitiam manum, cohortem insuper amicoru& comitum, quos honoratissimo loco semper numeroque habuit, fratresque salutauit: de porro eos ipsos e quibus centurias ipse primas consci sit, cohortesque firmissimas aduersus tot gentium tantarumque efferatam multitudinem, non omneiss inquam illas nationis beatillima ae primitias, eadem disciplina in caelum assectasse
viam atque adeptas esse, inficias ire aut possumus aut volumus. Haec& alia eodem pertinentia cum probe sciamus ipsi,& ut nobis comperta identidem comemoremus: cum eo demu nomine memoriam
163쪽
iliorum ut consecratam colamus & veneremur: quid causae esse dicemus, quamobrem nullus nostrum,quanquain Christianismi discipulorum, dieculam vel unam, pistrinum resipiscentiae euangelicae, poenasque pendentis Domino conscientiae,versare, eorum aemulatione sustineat,animi cum aequitate 3 At diuos ipsos iam immorta- .leis,ipsos etiam vades Christi in re capitali, in quaestione acerbissima factos,atque atrocillima, ad eam molam versandam libentes se& hilares dedisse credimus: in eaque aerumna, quasique in eo pietatis munere perfungendo,ad extremum usque spiritum tolerauiose. alios inopiam rerum omnium qua vita carere potest, consertis ut dicitur pectinatim manibus,totius corporis animsque contentione, pro pignore summi boni amplexos esse,& tanquam pro tes sera sortis beatissimae. Quarum rerum omnia si abnuenda nobis, si votis conceptis & nuncupatis procuranda existimamus & depellenda, ut malarum & noxiarum, id quod palam atque exaudibili voce facimus, ad hostes atque ad inimicos ea reiicientes: cur sanctarum animarum exuuias eas ob res consecratas, osculo dignas religioso ducimus 3 Idque iure ac merito facimus ' Cur crucis Christi assulas, ramenta, scobem sicubi nos esse nactos co fidimus, pro amu- letogestamus denulsorio 3 Atqui haec aerumnosae vitae, cossietatae,ac vexatae, indicia sunt & monumenta. Specillum hoc prosecto praecordiale, nullo sertasse minus certum & acre,inter alia permulta nobis admouit Deus, ad explorandam vel refellendam potius & demonstrandam fiduciae nostrae conditam intus infirmitatem atque
futilitatem. Quς malum est ista sensus ciuilis prauitasne dicam,an peluersitas λ Nos fidem ipsi dedimus, sacramento enim adacti sumus intinctura lauationeque mystica, ab eo instituta: vicissimque fidem ab ipso accepimus,lestatam, scriptam,& obsignatam. Quotus autem quisque nostrum scedere stat & pacto, inito die suo lustrico 3 Nimirum sceleris instar est perfidiosi & capitalis, accepto
dextrae diuinet pignore,in eo minime acquiescere . Amentia est nefaria, in optione bonorum,& vitae conditionis, fidem sequi ut ita dicamὶ Mercurialem potius,&oculatam,ac circunforaneam, quam
in spe propinqua positam,quam spem ille Ipse ab lute dictu,, fide
sua esse iustit: nec vero fide sua unius squanquam erat abunde sed fide tot testium, pignoribus & capite oppositis, repromittere non grauatorum quae ille pollicitus est.Tametsi Ipsius cum sponsionem dico: omnes numeros certae & exploratae & compertae fiduciae significo, qua nulla maior esse aut excogitari potest. Siquidem unus
164쪽
Ipse est,qui fidei conditor est, qui veritatis genius, & ratio substantiae eius est: qui nullius non promissi potentissimus. At nos ab eodem Ipso auctore, summi Dei filio & institore, bonorum aeternorum spem Graeca mercamur fide ut Plauti verbo loquar non Chri-
. stiana,& pietatis cultoribus conueniente. Quid autem in causa est dirae huius mutationis ac degeneris ξCircunstat nos demonstrationum theurgicarum fides, grammicis illis certiorum, atque mathematicis : quae consessionem nobis exprimit haerentibus, non item assensionem. An expectamus illud tempus ad confirmandam opinionem, clim iam non veritatis argumeta validiora,sed horror nos mortis vadantis ad iudicium, circunstabitὶ cum iudex Ipse omnium,
pro imperio summo, pro potestate dictatoria,seueritate fortasse ce-soria & Cassiana,vim illam lictorum Erebi,corporis animique carnificum futurorum, lege agere iubebit Adrastiae 3 Credamus igitur obsecro, per Ipsum, per superos, per illos iam diuos & immortales: credamus inquam quae de superna infernaque aeternitate, praedicta sunt proditaque diuinitus. nec assensione supersedendum putemus,
donec in rem praesentem abducamur cum illa multitudine innumerabili Ephecticorum: horret enim animus dicere, dum obtorta gula trahamur, rapiamur, auseramur. Atqui ubi iam theca animae,vel exanguis senio vel infracta, vel praemature rupta non moratur animam,vereor ut integrum sit resipistere. In leges, in instituta in fidem Christianismi semel iurati sumus: sacramento Domini & monarchae solius,&rerum potientis humanarum coelestiumq;, conceptis verbis diximus: videamus quaeso etiam etiamque, ne de
rebus testatissimis addubitando,a susceptatque persuasione paracleti spiritus interuentu,quouis modo gestiscendo,inexpiabili religione crimineque nos obligemus. Scelus est enim, stelus sin quam &nefas est, tantam rem comperendinare, cum de causa liquere illico nobis debeat. Quos vero sic obligatos perduellis ille perpetuus r -ctus est,eos agere transuersos ac praecipites serre solet, per sceleratam via, per deuia, per avia: proculque a vestigiis Christi,indeq; ad Charonium quod vocant antru detrudere ad extremu,ut Lotophagos invita,& immemores patriae. Appellat aute ambigentes primum mortales in Christianismoq; labantes,de reueretia ciuini numinis exuc-da, de timore ac religione calcandis. Nempe quasi Dei prouidentia immortalis,aliud curans,nec mortalium rebus inspici edis vacet, nec
votis eorum exaudiendis feriata sit, ipsi suis pollens opibus, nihil indiga nostri, quod dixit poeta Epicureus auctor apud quosdam
165쪽
inde glaucoma cupiditatis, omni uagsque erroris nebulam ob oculos Cacus ille obiiciens, excaecatos tandem deducit in abrupta vaecordis licentiae, quae instar est Atheiae. Cor autem humanum,bonarum & malarum cogitationum consiliorumque receptaculu, prout
his aut illis aditum ac liberam sedem dederit, ita de anima optime vel deterrime consulit. id quod ita demum in potestate est hominis
philosophi,si id non de suo sibimet ipse spondere , sed de Domini
beneficentia meminit, quem cordis cuiusque nostrum claustra in manu habere praepotenti certum est. Quin & scopulis eiusdem Domini iis opus est, qui domicilium suae mentis bene versum & mundum scrvare cocupierint. Scopulae autem virgae sunt colligatae,quibus quisquiliae recrementaque rerum utilium, id est redundantia, circunuerruntur: quibusque sordes excutiuntur e conclavibus, quae ad honoratos conuiuas hospitesque laute accipiendos, sternuntur& exornamur. Quonam igitur modo verbum Dei accipere commode atque efficaciter possunt, idque in rem suam atque animae vertere, qui dieculam unam feriari, ne diei quidem unciam. animo
quisquilios o soliti sunt, a cogitationibus, curis, desideriisque flagrantissimis rerum dissidentium cum theoria, acriterque pugnantium 3 Ita, inter caelipetas profiteri haec hominum natio, censerique iure nequit, quae viam veritatis & vitae ingredi vehementer detrectat, quam aerumnosam diximus, in caelumque serentem per moerentem poenitentiam. Atqui diuinitus ipsa nobis primum, ore anteambulonis verbi Dei indicta est:deinde ab ipso verbo palam ac pro imperio iniumsta. Sed quotus iam quisque nostrum tanti resipiscere & poenitere vult emere, vel tantulo potius, quod venit olim in prouerbium Z Vsque adeo damnosi negociatores atque inscii sumus, qui foro uti rerum sempiternarum non didicimus, non cupimus, non discere laboramus. adeo caelestis ille Orpheus, qui lenire tigres, qui cicures reddere leones, qui saxa mouere sono testudinis potuit Musarum aeternarum, flectere mentes humanas desiit silice duriores. Vsque adeo Sirenum auocamentis, & blandimentis vitae, auersias aureis habemus ab auscultatione magistrae sapientiae. usque
eo denique eloquentia ipsius Pithagorae, Suadae parentis & conditoris, diuinaeque orationis facultas: quae torrente spiritus admirabili totum per orbem exaestuante, brutas animanteis efferasque veriusquam homines, ad concionem suam sacram celebrandam rapuit:
flexanima iam non est, saxifragumque illud verbu Dei,carunculas o. iiij.
166쪽
praecordiales penetrare nunc exanimes & emortuas nequit:tantum interest inter delectitias copias prouideliae,& multitudine reiectaneam, apud quam Pitho oracularis quod Comicus Gr cus inquit)ς miθci ' si men. Heu pietas, heu prisca fides, quo tandem abierunt gentium Z in caeliinane remigrarunt paulatim igitur ad superos straea recessit hac comite fide scilicet prisca, heroicarumque qtatum, atque duae pariter fugere sorores. Verum enimuero qui virgas diuinas atque emendatrices experti sunt, in rebusque aduersis callu duxerunt patientiae: iis casus calamitosi, damnaque facultates atteretia, omne etiam genus conflictationis & molestiae, quaedam velut tributa sunt,quae mancipia frugi, Dominόque fidelia,e peculio suo sanctiore pendere iure euangelico debent, arbitratu Domini, unaque accestionem aequitatis animi. Etenim Dominus ipse usura luculenta testatus est versuram se facturum a familia sua quae in rebus quidem huiuscemodi foenerari non grauaretur hilarem patientiam. Quo liquere satis potest, quantum compendium in futurum ii faciant, qui in rebus acerbis atque etiam urentibus, Domino se dede-tes ad poenam, insuper ab officio seruili non discedunt, non modo
flagra Dei non expostulant ut iniuriam fortunae, aut iniquitatem queruntur sortis natalitiae. Atqui intelligimus, si animaduertere vacat, esse omnino optabilius, bonorum istorum iacturam aequo animo, quasi in tempestate leuandae nauis causa,& salutis ergo facere, quam in naue exaggerata & praegrauata,vita periclitari: & vero vita illa,beata immortalique futura. Nam bonorum aut corporis,aut externorum, aut Vtrorunque dispendium, aequo animo acceptum,
quidnam aliud est ipsum,quam quod in diem fati ab omnibus dependendum est qui dies iam inde a vitet rudimentis cedere omnibus horis coepit lege mortalitatis ) ante diem paulum reprςsentare non nolle, usque Domino foenerari sesqui centesimo foenore, longeque ampliore t Qui autem quaerendarum posset Iionum,domina- tuum,& praediorum, augendarumque facultatum, & gerendorum honorum cupiditati, nuncium remittentes, fortunamque suas sibi res habere iubentes,ad bonorum aeternorum cupidinem,& ad philosophiae Christipetae studium incumbere institerunt: ii mihi videtur creditorem illi quidem , sed optima atque plaudenda vertere conditione. Si quidem rationum suarum diaria atque calendaria,ab Orci ipsi mensa, ditisque in i litoribus eius atque numulariis,ad eius mensam creditoris transcribunt, qui condonare omnia solet beni'
Dissime iis qui soluendo non sunt quet multo maxima pars est
167쪽
hominum, ne quid amplius dicam nisi meditentur debitores ipsi
ac decoctores, etiam inficiatores esse. Quanto igitur consultius est& commodius, nomina a Christo parente facere aequi animi atque patientiae, nexuin etiam fide bona inire abstinentiae legisque reuerentiae,quam versuram repraesentatae felicitatis facere ab hiantibus illis faucibus Orci, animarum voracissimis 3 Sed enim ut est apud auctorem priscum, his populus ridet, multumque torosa iuuentus, ingeminat tremulos naso crispante cachinnos. vulgoque gladium verbi Dei, qui Caucasitas rupes olim secuit, qui iura gentium naturaeque rescidit,ἔmα τῖερω- facimus urbanitate scelestissima. Malim equidem hoc loco Heraclitus ille videri, quam Democritus, qui risu irrisuque prosequebatur ciuilem prudentiam. Nam in rebus hisce ridentes, eorum videntur esse mihi similes, quos aliquando in gladiatorum spectaculis aiunt, traiectis gladio praecordiis, moriendo risisse. Sit autem haec disputationis nostrae summa: rerum secu-darum tenorem plaerutaque in Orci fauces insinuare ac desinere, unde pedem sursum retulisse praeter unum Ipsum adhuc nemo copertus est, quod quidem proditum sit diuina auctoritate : aduersarum vero rerum atque patientiae tyrocinium, in senectutem differre velle, summae esse omnino imprudentiae: quod elogiis claris testatum est caelestis sapientiae . At cui plurimis velut emeritis stipendiis rerum aduersarum tolerantiae, nihilominus ad extremum fides constitit, felix vero ille plane ob infelicitatem. Cuius utinam sententiae memoria esticax & strenua, quam cordatis limo cuique mortalium cordi est, tam in corde nobis inusta esset cautere diuini prouidentiae. Sed nihil aeque controuersum est fortasse inter philosophiam Christigenain,ac prudeliam communem. Homines enima consuetudine vitae inusta, a cogitatione secundarum rerum blada atque iucunda,abducere non minus pene est dissicile, quam qualitates a materia dirimere commentando,aut mentem ab anima: &hominem minime aspectabilem a corpulento & tractabili. quae notha quadam intelligentia fieri, philosophia censet humana , parumque nobis familiari. Quare in rebus diuinis commentandis, non tam anima quam animo ac spiritu opus est. Vt autem ad id re deam quod dicere coeperam,non magnopere mirii est,ipsum mundi naufragi conseruatorem, rerum aduersarum tolerantiam insontem a nobis exigere, qui cum sua sodalitate non mitius egerit, ut
superius dictum est, quam sed alitatem a patre sibi datam & comen- datam salibus illis amicitiae quotidianis dignatus est,qui sunt apud
168쪽
conspicui esse cupiuntὶ habitu etiam propemodum de cultu triumphali, omnium oculis designarit Ita toga pura innocentiae priscae, candidaque sacerdotum demissae simplicitatis, ad togam pictam, propemodumque palmatam, ad praetextam superbam fascium pro
fanorum euaserunt, mundo degenerante. O mores olim iam degeneres, ac discrepantes ab ordine Christigenarum, nedum sacricolarum. tametsi in nullo non ordine initiorum amnestia Christianismi disciplinam obruit, fideique eius mirificam efficaciam. Quid enim Sed consultius ut opinor fecerimus, si quae exprimere nunc
oratione nec opportune, nec festiue possumus: Timanthis illius pictoris exemplo,contegamus silentii velamento. Iure igitur & merito Hercules ille noster, Ipseque Deo genitus,caeli & mundi decus: caelo etiam delapsus ad iuuandos mortales,vel ad seruandos potius animos immortales,ad internicionem generis sui landiu pereuntes: idem aerumnam mirabilium atque inauditaru consector,ad imumque exhaustor Iolaos quoque suos & comites,aerumnosos esse ius- .sit,vestigiaque sua per pauperiem, per ignominiam,per mudi contemptionem legere eos docuit, ad beatam vitam recta non dubie ferentia. Nam ipse in cruce aes alienum obaeratae inferis mortalitatis dissoluerat: eiusque chirographum e loco superiore & conspicuo inenarrabili beneficio expunxerat, nulla praescriptione temporis, nulla exceptione alioqui refutabile. Neque autem qui eorum quos diximus,omniumque adeo Domini asseclaru succestares se profitemtur esse, haereditatem tantum honoru bonorumque crevere, Ut eorum non paucissimi persiuasiisse sibi prae se ferunt:quorum e numero illi sunt, qui credunt ingens pauperiem vitiu, ut inquit Horatius. neque non iisdem ipsi legibus in eoru locum vicesque suffecti sunt,
qua nuis iam destas moribus & obsoletas, qui in procuratione animarum rationeque domini castrenue & pugnaciter olim testificati, aut inculpate & innocenter pietatem colentes, eadem in ipsa demortui sunt. Siquidem instituta euangelica, non in personas, non in tempora, non in homines tantum aequales heroicam aetatum,ut quidam iuris eius prudentes censere nunc videntur: sed in res ipsas potius, queis de rebus nunc agitur : dc vero in omnem posteritatem, perpetuoque scripta sunt, nimirum ut frugalitas antiqua & cesseria,ut c naritas vice publica stagrans,Vt curae,ut angores,
ut mores sanctissimi, perpetui sint comites atque affectae fasciu sacrosanctoru: id quod diplomata hodie quoque praefantur potificia, sollicitae sanctitatis priscam formula asseruantia. Verum id recordari
169쪽
atque animaduertere ii no queunt,qui sibi magis quam C hristo rem
gerere statuerunt. Quare quid illis tandem futurum esse censemus, quorum fides collabefacta vibrantique simillima,versuram tandem soluendam minime ipsos cogitare demonstrat 3 eamque non suis tantum ipsorum, sed omnium etiam nominibus, quibus pericula creantur capitalia eorum Vel exemplo vel inertia. foenerato etiamnunc atque usura incuriae grauissima, officiorum neglectorum reliquamenta trahi. Scilicet eb iam mortales evasisse incuriae manifestum est, temporum nequitia, nihil ut magnopere referre nunc putetur disciplinae Christi constitutio dummodo usu dc fructu opimarum obuentionum potiantur primae dc secundae classis homines, magna pars Christianismi proceres,supina futuri aeui securitate m-niculosaque praediti, atque eo nomine saepenumero nobiles dc celebrati. At vero eam ipsi charitatem Christo debent in primis, quae nec arare ipsa sibi, nec serere, nec metere didicit mec tamen unquam. cessare. Uni quippe vacat, studiis odisique carenti, humanum lugere genus caeca cupiditate actum. Haec est autem una virtus secundum
sidem rectam, de fixam,quae simum Abrahae expendere, Orci fauces occludere mortalitati possit. Quod si scelus est Christum de veritatem in testificatione vadimonioque capitali, testimonio suo fraudate, antimae suae parcentem, Jc vitae blandimentis adductum: fidem ipsi no praestare promissam, ambitioni,cupiditati, voluptati seruientem, animoque obsequentem, sensibus suis indulgenti Staddicto, quo nomine appellabimus Profecto diuitiae seruorum, de assi uentia exuberans in ministerio Domini, inopiae ac penuriae patroni Massertoris, res sunt infausti nominis atque ominis, ad eius amicitiam
gratiamque conciliandam. Quid vero si nihil quicquam pensi habere non obscurissimi homines prae se serunt,quonam pacto ad extremum cum rationibus dominicis patia facturi sint3 At difficileeli ipsum seruili quoque frugalitati, ut quidem est opinio eiusdem ordinis sapientissimorum, qui tabulas huiuscemodi rationum conficere diligenter soliti sunt. Videlicet seruorum huiuscemodi fides,
vel herum ipsum sibimet tabulas non conficere censet, vel accepta certe & expensa sibi,in rationes referre iam negligentius atque conniventius: quod summae est amentiae: vel deploratam spem habet,
quod ultim est miseriae:vel spei subsidiu sibi fingit in clemetia eius dem heri. Atis exacturia sese nomina huiuscemodi ad ultimu quaadrante testatus est. Vtruest hoc igitur vitae agedς rationes instituere, de eas temperare ad poῖdicta praescriptaque dominica Z an alogistiam
170쪽
I93 potius quam vocant, in re perdita & profligata,aut in ratione impedita conturbataque meditari λ Atqui id seruorum est nequam &pistrino destinatorum, ergastuloque tetro, perpetuo & miserrimo: aut fugam circunspectantium,& tanquam Vasa colligentium. At vero fugitiuus nullus este potest omnia pro imperio obtinentis domini,vniuersa oculis perlustrantis, supera, infera, in medioque posita, exposita iuxta atque condita . Ita nihil reliquum est ad spem expectationemque certam dominici imperii contemptoribus, nisi ut
ad Erebi asylum se proripiant, poenarum domicilium, dirum, horrendum & sempiternum. Proh diui im mortales, pr cipites vit abruptasque rationes . Christi prouincia fuit regnum euertere cupiditatis, astruere charitatis & beneuolentiae: ii autem qui se christos
Christi esse gloriantur de multis loquor, non de omnibusὶ ii etiam
qui inter magistros censentur eius pecuariae, eoque nomine honori ut par ell)&venerationi habentur,capitalis auaritiae exempla pro dere non verentur saepissime in medio eius atrio, sed quasi in il eatro. Quanquam quid mirum aiebat quidam satyriscus e proscento)si ii qui in ovile Domini per posticum ingressi, vel pseudothyrum
potius, a Domino olim obstructum, & multis aetatibus nulli peruium: sic fucum aliquando sponsae Christi ac dilectie fecerunt, ut Iupiter ille Terentianus, per impluvium aureo imbre delapsus, Danae fucum fecit Vtinam tanti esset in regnum c lorum introire, in eoque inambulare,Versari,& permanere, sensus communis iudicio : quanti esse videmus clauium eius arbitrium ac censuram, aestimatione istius ordinis prudentiet, Christi fascibus Augusti, meritoque eius ipsius amplissimi. Age iam, quo pertinere tandem, quid si gnificare quid polliceri, quid minari apologos illos sacros putamus
euangeli Seruatoris, quos audire cum recitantur, interrem diuinam faciendum videmur magna cum attentione, quibusque auscultare aure admodum religiosa Z num acroamata est e illa , num rhaps dias censemus, retinendae multitudinis causa & oblectandae, inter sacra dicatas atque ceremonias 3 Vtinam tam tenaces animi nostri
essent monitorum sapientiae, diuinarumque pridictionum memores, quam rerum multarum nihil ad summam felicitatis humanae pertinentium, ne dicam incommodissimarum, capaces sunt atque comprehensores. Sed nos velut vasa figuli,vel rimis perfluentia vel luti vitio acceptum liquorem sensim remittentia, vel a clibano adhuc cruda extracta : rerum diuinarum intelligentiam conceptam, atque opinionem, si non protinus, at alias res agitando, paulatim