G. Budaei Parisiensis consiliarii regii, ... De transitu Hellenismi ad Christianismum, libri tres

발행: 1556년

분량: 197페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

evanescere sinimus, ex animisque nostris exolescere. ex quo fit, ut cum ad res minus secundas, ad iniurias vel hominum vel fortunae perpetiendas, ad dolores ventum est : cum ad iram, auaritiam, ambitionemve compescendam: cum ad gestientem voluptatem,arcedam dc comprimendam : tum denique, tum sinquam ut friuola, tum ut futilia vasa reperiamur. quippe sonat vitium percussa : maligne respondet, viridi non cocta fidelia limo . At nos probe meditati de accincti ad certamen nobis esse videbamur in prima statim commentatione , quasique in umbratili quadam prolusione. Causa est autem ut opinor in quod nos ut degener proles Abrahae, dc fide cast a, animae multum, corporis plurimum, animi de spiritus parum, per inquam) parum aut nihil animi de spiritus habemus ac

retinemus. Tum demum vero anima animus este coeperit de spiritus, cum philotheoriae studio informata fuerit, prona de aspirante Dei benignitate. Est enim philosophia eorum recoctrix hominum, qui post Christianismum susceptum, iterum relapsi sunt in Helle-nismum : qui veluti colubri sunt exutam senectutem denuo resumentes: quod plaerique facimus. Capitaliores tamen sunt, qui sapientiae monita,dictataque Veritatis deuorantes in praesentia, ut iucunda dc suauia: dein non regustantes ea, nec saliuam illam reuocantes fale diuino conditam, nihilo meliores inde fiunt: tanquam stupente palato cupjditatis aut voluptatis ad epulas mystagogicas, quamlibet ambrosiam vehementer resipientes. Alii conclamati fastidii auditores, aut alias obauditores: auribus etiam fortasse redundantibus Sirenum incantamentis,appulsam sapientiae cclestis auditionem continuo respuunt. Quae etiam si ab illis quoquo pacto atque aegre intro admissa fuerit,tamen ad stomachum callosum, momticiniisque assuetum, non magnopere facit suavitas illa doctrinet cς-lestis 5c immortalis,sermonssique Dei sapor,viui Zc animantis. Eorum vero deterrimi illi sunt, qui velut atrophia laborantes, alimentum animae non sentiunt in tabe pertinaci. Hos nimirum ipsos,

ipsa si cupierit salus, seruare non poterit,ut quodam loco inquit Comicus. Atque huius quidem formae plurimi sunt,auriti illi quidem,

atque acres noxiarum Sirenum cantibus exaudiendis, urbanisque

salibus summopere dociles: caeterum auditu mulctati ad veritatis perceptionem, mystica dc miranda, salsa, salutariaque docentem.

Haec natio is cum Lucretio argumenta esse putant

scenica de theatrica. Ad huiuscemodi auditores sapientia Dei, cum populo,cum primoribus,cum plebe, cum ordinibus agens : nega-

172쪽

bat tamen sese orationem habere cum palam proloqueretur. At prudentia vulgivaga, homines quosdam Gratiarum lacte nutritos, earumque numine assiatos in nugis perdiscendis, lautos & elegantes esse,& aemulandos ducit,tanquam ad vitam agendam commode & feliciter fictos. Nobis igitur qui Hellenismi sensibus perim-

. butum cor habemus, munienda via est verbo Dei, secada que semita aduentanti sapientiae : id quod Ioannes ille soli uagus in solitudine clamitando monebat esse faciendum,ut Origenes inquit. In compore autem humano paries duae capacissimae, quasique ossicinae animae,co uerrendae sunt diligenter: summaque cum attentione prς- parandae,ad verbi ipsius aduentum inuitandum apud nos,atque e cipiendum : altera voluntatum de cogitationum, in corde: altera sensorum atque animi c5ceptuum,in cerebro: nihil ut statuamus ipsi ac velimus, nihil ut in mente versemus, quod non sit consentaneum disciplinae verbi Dei & Christi,atque orthodoxiae. est enim cor humanum veluti fons quidam perennis, unde sermo interior &exterior, quasi ductus aquae fertur, ut inquit Basilius. cstque sermo noster, quasi partus quidam mentis nostrae, imagoque ipsius:vt verbudiuinu, imago est patris expressissima. Sermo etiam humanus, mentis vim & facultatem secum fert,aut similitudine eas refert, cum tamen in mente ut Christus in patre, nihilo minus maneant.Sed naturae candorem atque simplicitatem in plurimis mortalium adulterant medosa oratio,vultusque ei subseruiens,vani metis indices, de charitatis euangelicae internicio. Auscultandum vero nobis in prumis esse sapientiae, nobilis ille auctor sapientiae studii admonuit,qui sapientis cognomentum ob excellentiam inuenit. Is enim quasi pet-dagogus quidam communis prudentiae, si docilem ipsa se praeberet, cum faeculis ipse multis natus esset ante allapsum in mundum ipsius sapientiae, de ipsa ita inquit in prouerbiis suis, Lignum vitae est iis qui appreheum omni ope retinuerint, nec eos ipse fallit qui se

nixi fuerint. Eiusdem ille vero sapientiae vel nomen tantum & vmbram odorari & admirari visus est,cum eam non nouisset,qui in satyra olim scripsit, Petite hinc iuuenesque senesque finem animo certum,miserisque viatica canis. Haec est una denique ipsa quae suauibus suis canticis excantare facile possit mala mundi carmina,quq Sirenes sepe dictae,ad perniciem summam incantauerunt incautius in mari euagantium .Caeterum aurium discutere prius torporem necesse est, quae ad spiritalia acroamata obsurduerunt atque salutaria: & enectum oportet humanae prudentiae sensum, si ibidem pollere numen p. h.

173쪽

DE TRANS . HEL L.

cupimus diuinae sapietiae . siquidem luculento dissidio illarum naturae discrepant, velut ortus & natales earundem. Hellenismi autem sapientia duxit bellum olim magis, quam gessit cum vic is & erroribus vitae,vel indixit tantum potius. gladius autem sapientiae diuinae bellum ipsum decreuit & confecit, quacunque impressionem fecit. Proinde oportet discipulum sipientiae auribus circuncisis esse . quod antea dictum est)si ex eius magistrae doctrina, animi sui spiritusque conditionem facturus est meliorem atque beatiorem. Cultor enim iuuenum purgatas inserit aures fruge Cleantea, inquit idem Persius, de philosopho prisco loquens. quanto magis igitur euangelus ipse profanas aures atque erraticas, mysticis insiturus est auribus, a spirituque oriundis, si operam ei demus bonam atque strenuam, fidei quoque bonae comitem Z Quapropter non iam in iugis Parnalii nobis cum musis res habenda: non in Porticu, non in Academia, non in ambulatione arguta, de vita beata disputandum est sed in schola euangelii in olympo theoriae, de velut in qualiaradiso theosophicae contemplationis philosophandum siue phio morari potius id appellare placet communis sensus interpretatione : sic enim scriptura significasse dixisseque videtur. Hoc autem

genus philosophiae, mundique iudicio philo moriae, in sanctariosapientiae commentari, sanctioreque animorum in ossicina debet, in animus magis quam anima excolitur: ubi facies subactae mentis nouatur, ad meliorem frugem salubrioremque accipiendam atque

reddendam. Admonitos autem lectores velim, id quod alibi non semel admonui, ad eos me nunc verba facere, qui vati AEgyptiorum

aurea & argentea rogauerunt utenda, quae nunquam restituerent.

iccircoque idonei sunt qui mysticae sapienti et ac transmarin et iam discipuli fiant: quales fortasse sunt, qui in Socratico sinu sui idem inquit Persiusὶ elementa philosophiae edocti sunt, quorum stu-- dia non paruis tantum sui dicitur apud Grςcos sed magnis eti in mysteriis matura sunt aut adulta. a a quos gentilis ille supradictus

sapientiae, idem philosophi et caeli petς mystagogus, ita inquit, Vir

qui errauerit in via doctrinae, in coetu gigantum demorabitur. vel ut apud Gr cos legitur, Vir qui aberrauerit a via iustitiae, in conuentu gigantum requies et. Gigantum populus homines sunt terrigenae, inficiatores prouidenti , atque immortalitatis animae , &contemptores diuinitatis. Quam ob causam a poetis quondam dicti sunt Deos e coelo deiicere voluisse . Homines vasto corpore, immani ventre, nullo pene pectore . quorum pedes in draconum

174쪽

volumina desinere proditum est: quod significat nihil illos supe

num & caeleste,ninil cogitare diuinum: perpetuum vero eorum vitae processum humi repere, ad inferosque vergere, ut scripsit Macrobius. Omnino terrae filii, nulla caelu necessitudine, nulla contingentes superos affinitate, nullum cum Deo commercium habentes. materiariae sutita dicam in S carnariae animae, cum terraque prorsus concretae. quales sunt plaerumque homines adipe rerum secundarum obesi, ingenii interdum multum, mentis & spiritus non perinde habentes. Quorum genus aut generis indolem, penitus & radicitus post apertum caelum & Dei co uersationem inter mortales,

non Periisse, mirum est. Tales etiam sunt illi, quos diuus ille Paulus, diuersorium numinis paracteti caelestium rerum indicis, progeniem appellat apithiae , homines corneis praecordiorum fibris, nullam in Deo fiduciam habentes mecab eo metuendum esse quic-Juam censentes, non magis quam ab Erebo , diri illius erroris de etestandi,atque ignorationis Dei vςAnς, parente & auctore. Nobis autem adhuc in doctrina verbi Dei pueris, qui discendi rudimenta in cunabulis posuimus profanae philosophiae, quibus in ipsis tametsi terrestribus, animus tamen alitur & vegetatur, ad beatae vitae cupiditatem atque aeternae, aliud consilium capiendum esse censeo.

Nam sapientiae Graecorum magisterium, regendi principatus animi prouinciam obtinere imperio consulari & censorio potest non item diistatorio, quod maiorum est auspiciorum, numineque praeditorum paracletico . Quocirca strenuissimo cuique philotheoriae studioso, quae beatitudinem illam pollicetur aeternam, hoc omni animi contentione faciendum est, in orthodoxiae ut portum rectavia, a maiorum ut dicitur gentium Philotheoris inita atque munita,sese conferat, omnibus cum suis animae facultatibus. ut qui meminisse debeat, lustrico se natali, atque initiali die, & vero in lucis Verae vitaeque tyrocinio, ex Agypto migrasse tuncque Christigena& caelitum amnem, e terrigena famina. Huius philosophiae summa, quanquam copiosam, variam,amoenam commentationem habet, atque admirabilem: qua nuis omnium studiorum atque scientiarum claritatem suo splendore dubio procul obscuret: tamen in crucis contemplatione, in Chrisisque in eam sublati theurgia at-Jue oeconomia, cum animaduertenda, tum animo comprehenenda complectendaque vertitur, qui cardo est Christianismi, quod firmamentu religionis, quod colume pietatis, quod decus polytheiae fulae, fugatae, prostratae, e mund6que explosae. denique quod im

p. iij.

175쪽

I98 mortalitatis pignus est, quae fiducia,quae fides, humani generis transcriptionis in numeros caelitum,primanos, secundanos,& tertianos. Ab eoque velut sente ac capite salutaris sapientiae, omnis ratio philosophandi in theoria manat,indeque a nobis arcessanda est. eo etiassemper reuoluenda speculatio, siquando, aut si tantulit aqua theo. sophiae, eiusque theorematum haeserit in obice quopiam obiacete, ut est mentis humanae instabilitas. Haec illa est, illa sin quamὶ est victima, quam in crucem sublatam ab hominibus ingratis atque impiis, diuinitatis unitas, ternario distincta personarum, piacularem hostiam esse ac salutarem mundo voluit. si quidem hanc pro palladio in primordiis rerum amisso, pro numine laeso, effigiem statuere, nefas quae triste piaret: nefas sin quam contempti interdicti diuini ut expiaret, commissaeque mulctae ternae de calamitosissim dispendium sarciret. Hoc illud est arcanum, quod ab aeterno soli naturae diuinae notum fuit: caeteris omnibus absconditum a mundi tyrocinio, superis iuxta atque inseris, quod Paulus idem ad Colossἡnses scripsit solisque sinctis Dei locuples oeconomia eiusde mysterit,in

Christo semper abdita,innotuit quonda inter gentes& nationeS,issique demu lucis Deus aperire quod conditu erat,voluit. Hic ego centenas ausim deposcere mentes,ad commentatione unius huius loci,clim mihi animo obuersatur tantae rei imago: cum mihi in mentem venit, non dico mundi quaedam insignis aut temporum inclinatio ad res nouas edendas, sed rerum humanarum summς, stupenda de inaudita inenarrabilissique conuersio,quae ad tristis illius mulctae capital Isque antiquationem incubuit, humanique generis selectorum inter diuo, Jc superos adlectionem. cum aeterna prouidentia in gratiam natura cum humana redeunte, noxa dc offenso ingratiam verterunt atque benignitatem. cum pater ille caelestis, fi lium suum minorem, asotum Sc erronem, familia quondam abdicatum, longo post interuallo, rursus in familiam fremente maiore filio inuidenteque asciuit: ex patruoque pater, ex Demea Mitio factus, gratuita indulgentia supplicem festivaque excepit. cum mundi liberator, de sociam ciuitatem, Sc stipendiarias omneis prouincias, eodem iure immunitatis esse volui imo uarumque tabularum legem in uniuersum tulit aduersus Orci nexus atque calendaria. denique cum Deus homo natus, homines commercio caeli vicistim, diuinitatisque communione donauit. Quo ipso in miraculo, illud alterum extitit miraculum, quod lata,tam admirabilis, naturaeque novatrix, orbis rerum couersio, surda & caeca fuit, paucissimisque mortalium

176쪽

vel visa vel exaudita, utpote mundo res alias aliasque agente. Peperit enim in loco obscuro salutem homini prouidentia , pusillisque

in cunabulis eduxit: quam in utero aeteri itatis a principio parturierat. tum noctis colicinio & in brumae tenebris, natus est Diphyes ille Cecrops, solque e caelo & terra diuina manu coagmentatus: qui breui orbem terrarum nominis sui claritate impleuit, numinisque maiestate. O rem mentium excelsarum capacissimam , & retinentissimam. Hic cum vestigia quidem sui impressissima per totum orbem terrarum, monumentaque reliquerit illustrissima: hominu uitamen inertia capitali, stupore que damnosissimo, cadcin ipsa fuge re vestigia exolescereque coeperunt, & simul monumentorum auctoritas quanti bet consecrata, sensim obsolescere . cum caeli quidem motus ad mortis eius miraculum obtorpuerit, sol splendoris defectu laborauerit: durum tamen animantium genus homines, saxeumque, hoc non quiverunt persentiscere. Videlicet haec illa est labes naturae deprauatae . animique humani, nisi assidue exerceantur haru rerum meditationibus mox am cito contrahunt obliuionis atque torporis. Haec sinquamὶ est solertia scelerata Autolyci tartaret,animarum sub lectoris: quem mire Homerus laedi ciso vocauit, quali furiam aeri uagam, grassatorem tenebricosum, mortalium semper capitibus incubantem , ut eis inc am Odit et . cuius

sub autolycus est ut ita loquar) is qui a Christo mundus dictus est. Protheus quidam inauspicatus iis qui in regno Dei vitam agunt,

omnia transformans sese in miracula rerum, circulatoriaque vanitate hominum mentes auertens a rerum supradictarum animaduersione. Hic igitur velut scopus salutis indagatrici pullosophiae propositus sit: eo omnis animus contentus ad commentandum , in 'cumbat: ab eo digit utransuersum ne aberret mens philosophi. H cenim est ara misericordiae dicata, ad quam perfugium certis imum supplicibus patet rerum capitalium reis. Hoc altare edito loco, &undique aspectabili visendoque erectum: in quo pater optimus, maximus, Isaacum suum dilectissimum, primigenium eundem &vnigenium, sacrificatum voluit. Cui filio numeris omnibus paterni splendoris, diuinἡque maiestatis praedito, patrimonium amplissimum dominatus gentium ac nationum omnium , pater, omniumque omnino rerum dispensationem superarum & inserarum,deaerat : eaque cum libera,cum sibi aequali potestate,cum pari & eodem secum imperio dederat. Hoc sin quam) ipso in altari, Deus filium suum Christum, niactandum sacerdotibus dedidit, ad p. iii J.

177쪽

caedem eum exposcentibus: is uitiaeque & liuori paucorum victima tradidit succidaneam atque piacularem pro innumera mortalium multitudine,ex Erebi nexu, e vinculisque eximenda reatus primordialis, de porro inter diuos superosque adoptanda .tanta inqua)pro multitudine dilectissimum filium dedit, in quo filio intuendo &aestimando patria maiestas suauiter acquiescebat, atque pro eius cemodi multitudine, quae stellas coeli numero aequare posset, earumque decori minimὶ splendorique cederet. Ante id tempus autem, mundus ab ornatu utraque lingua dictus, nihil tam fuisse videri potest, quam carcer tyrannorum principis, in quo carcere non tam homines quam Orci custodiae, acaluo ut dicitur) ad caluum interreos relatet,erroribus variis sceleribusque vinctet asseruabatur:assectibus etiam nefariis,bellis & discordiis exagitatae interim,& vapulantes . indeque ad ultimum vitae spiritum eductae, per sceleratum vicum, nefastamque portam & Charoniam,τ νεπἰ-α-, ut Graeci dicunt, abducebantur in perpetuum. a qua sorte tacula nostra exempta, nec grata memoriaid beneficium prosequentia, quae tande animaduersio Dei, quae conditio maneat,ominari vereor. Proinde iure optimo atque meritissitrio a nobis Deus posscit, non iam ut cruentis

sacrificiis filio suo litemus: et si patri aequali, pari, aeque pollenti: tamein crucem acto sua sponte salutis hominu ergo. Non ut paria serui, quatenus fieri potest, cum domino facere aggrediam urinon vices ut beneuoletiae aut pares aut similes quod fieri no potest)ipsi exhibeamus exigit. id quod tame heroica manus quondam,& numerosia snia militum purpurato ru, quoad eius fieri potuit,fecit:volonumque lectissimorum in aciem illa quidem strenue & fortiter, sed auspiciis Seruatoris instructa, aduersus mundi principem , & contra

eius copias immanes efferatissimas. Caeterum voluntatem ut nostram eidem hero nostro atque domino, liberum ut arbitrium,

quale illud quantumque habemus cunque , vel quantulum si

mauis, eidem ut mactemus: id vero ille poscit, cum iubere, cum imperare, cum cogere iure suo, eodemque optimo, ipse si velit pollit. Simul vetuitum ut hunc hominem nostrum, victum, Veternosum, sbrdentem, illotum, & squallentem, in familia denique de comitatu caelestis domini obsolente ad aram iugulemus eandem, in qua ipse Dominus pro nobis occubuit:in cuius humerum pater aeternus, superorum inferorumque &uniuersi imperium summum principatumque cu cruce imposuit. Hoc autem unu ad verum naturam aestimantibus, nostri est utcunque mancipii, cum reliqua

178쪽

snt omnia tantum in peculio. Verum, hoc modo cum sciamus Deunobiscum agere, Deum inquam immortalem cum mortalibus, patrem cum liberis, dominum cum seruis, quorum vitae & necis liberam habet omniumque dierum atque horarum potestatem : ac ne id quidem modo, sed opificem iptum cum operibus norimus, &Prometheum cum figmentis suis, cum friuolis, cum vasculis agere luteis. quae confringere,quae conterere, quae in ignem abiicere temporis momento potest, simulac sibimet ipsis videt illa, dominoque ipsi esse inutilia: Haec igitur & alia eiusdem modi, cum comperta

cnt omnibus & inculcata,cum alias, tum vero ipsus Dei notione, nulli non natura anticipata: nos tamen tam profligata ac deplorata ratione vivimus ad beatam vitam quaerendam & consequenda,

ad aram ut clementiae ipsius & misericordiae, ne hoc quidem quasithusculo saltem liberalius facrificare sustineamus, ipsi acceptissimo. Nam quid aliud est obsecro , corpoream voluptatem, quaerendi &fruendi honoru bonorumq; cupiditatem,ulciscendi libidinem improbam, denique Cerberi trifaucis tumidam ingluuiem,enecare &iugulare ad pedes in crucem acti Iesu Christi: quam thusculo litare Seruatori hominum, exiguo quidem illo, sed odoratissimo, nidotisque ad caelum pertinentis Z Quod si cupiditates vitiorum omniuerrorumque parentes, exanimare penitus, elidereque earum reliquias

nequimus,c terreno corpore, e solo tvt sic dicam) tribuloso, naturae sponte scatentes:gladio tamen verbi Dei sanctiore de philosophia rogato & accepto,ita sauciare eas possumus & concidere, ut exuccae iam & languidae deinde esse videantur. Haec atque alia animorum venena, cum prudentia ciuilis parum animaduertere solita sit, aut animaduersa sus deque tui olim loquebantur) habere. nec vero cauenda & auersanda ducere: philosophiae est utique germanae veracis & coeli petae,id videre. quippe mortis & crucis commentatrix est ipsa, tamque immortalitatis cupida, quam prudentia illa communis,rerum est intereuntium nugarumque auida & studiosa quo nomine eam philo moriam appellare verissime possumus,ut e diametro oppositam philosophiae . Ad eam igitur cogitationem sese accingat oportet Christigenarum philosophia, quam fieri potest maxime: quandoquidem ab aliis ipsa curis feriata est, nihil ad rem

qua de re in primis agendum est pertinentibus. Quodnam autem alioqui dignum erit oper pretium disciplinae orbicularis, quam encyclopaediam Graeci vocant,per tot annos aetatis decursae florenti Osimae: si Gnectuti fortasse amoenum praebitura est, animi tantum

179쪽

LIBER TERTIUS.

esse videtur aptanda gladio verbi Domini, ad aciem ingenii exacuendam,ad significationes percipiendas mysticae theologiae, tro-porumque eius symbolicorum. Quare nobis videndum en ut censeo maximopere, ne ad Lotophagorum littora adhaerescentibus ad horam undecimam, saepius frustra animi iam sibi morae conscii immodicae, ingemiscendo dicant, Quid stetimus hic tandiu ociosi Quin a persuasibilibus disciplinis tandem , ad certam illam doctrinam, ac suapte fide nixam migramus philo phiam ἄλκ δρυὸς aetati iam vergenti. ex illa encyclopaediae sylua nihil praeter glandem legitur. ad Cereale studium transeundum,quo ager Domini consitus est. Uerum ut alibi diximus)huius philosophiae caput est,cum Paulo saepe dicto, principe eiusdem & antistite, in primis hoc profiteri, nos scire Iesum Christum,& scire in crucem actum : idque salutis mortalium gratia, atque immortalitatis. ad quem veluti scopulum, hominum aeternae vitae rationem praedicationemque respuentium, arietina quidem Iudaeorum pertinacia, hactenus in uniuersum offensa est inexpiabiliter. Gentilis vero philosophia, eadem aut smili offensione in pseudo Ephiam tandem est versa, quae reuera semper oxymoria fuerat. Hanc porro e Egiem circunferre semper eum & quocunque oportet, qui recte & commode philosophari cupit,in sinu cordis conditam : non leuiter ipsam qualem vulgus

hominum solet deliniatam,sed scalptam sed incisam,sed indelebili

memoria intus penitusque inustam . Nec vero eam modo in seces

se & in solitudine : sed vel mediam per AEgyptum, per Babylonem

perferre, palamque & praedicabiliter, siquando negocium sit nobis cum AEgyptiis atque Babyloniis. Licet enim & Babylone Hebraeum esse, ut inquit Ambrosius in libro de anima. Haec est autem virga, qua in AEgypto Moses quondam memoranda edidit, claraque facinora theurgiae. quae in terram proiecta, in serpentemque versa symbolum sapientiae, cunctos AEgypti serpentes sapientesque deuorauit, cum sua sapientia humi semper reptante . Q o intelligi potest maxime, quantum sit numinis, cuiusmod sque, in hac philosophia. Digna igitur est aerumna circunferendae crucis , homine philosopho, quamque orthodoxiae discipulus humeris suis iniunctam cupiat,& gaudeat quando Herculem indecorum est sine claua conspici. In hac etiam ipsa sita est, & vero clauis fixa trabalibus ut dicitur) atque adamantinis, auctoritas fidesque Christianismi. In hac confixa est scelestissima principis mundi arrogantia,qui generis humani a Deo ac veritate aversi, imperium sibi vendicauerat,

180쪽

DE TRANS . HEL L.

diro ac detestando errore mortalium. Quapropter, qui ad philosophiam istam resipiscentiae magistram sese applicare statuerunt,

quod omnibus neces le est caeli petarum viam capessentibus: ad staurophoriam ii pariter semetipsos oportet ut comparent: quae pars

philosophiae, ab eode illo ipso auctore rerum caelestium saepe dicto,

instituta est 5e demonstrata. Nam clim omnes Christi actiones sint admodum admirabiles, cum omraia eius opera diuinitatem suspiciendam praeferant, ea tamen quae per crucem acta sunt atque administrata, omnium sunt admirab ilis lima, ut inquit Damascenus.

In hac maiestas Christianismi, eiu sque placitorum vertitur. in hac summa theurgiae atque oeconomiae Christi, quasi in capite, in carindine,in firmamento rectae philosophiae, ut posita, sic quaerenda est. Hoc denique velut cornucopiae habeto philotheo rus, salutis indagator, caelestis viae consectator, in vita peregrinus: hoc sinquam in Amaltheae cornu locuples in sinu interiore t eto, ex quo viaticum animi contemplatoris large & copiose promptitet. Hoc eodem in palo, cippoque adeo illustrissimo, medio muta di loco, ob Idque visendo de monstrabili erecto, chirographum illud vetus, graue, foeneralitium,longissimique temporis interuallis in dies ingrauestens, nedum indelebile, cum seruatore ipso confixum est: ut inductum ab eo & circunstriptum, ad nummumque ultimum dissolutum,atque eo amplius. Cuius chirographi nexu mortalitas uniuersim sigillatimque, Stygio sceneratori auctorata fuit tandiu, atque in eius ergastulis durissima conditione dirissimaque vincta, nullo sensu quod mirum est, an miserum potius λ) calamitatis suae: in caligine dentissima mersa ignorationis Dei,& summi boni, ac veritatis.

Id tale tantumque beneficium, humana oratione nequaquam enarrabile, cruci Christoque acceptum referri debet uni, recordatione perenni, assidua,& accurata. quippe qui pro nobis tantum aeris alieni dependerit, a maioribus nostris contracti iam inde a primis vitae incunabulis . Quorum omnis posteritas iure quodam successorio de erratico,deinceps ad eum diem, malorum tantum sui clarum est) possessionem, non etiam bonorum agnouerat. Cruci igitur astixus,constituto debiti grandis atque piacularis,in praeteritum, in instans, in futursimque facto, & sortem ipse dc usuras pro uniuersitate dependit: sicque ergastula iam vetusta emisit,iussa esse libera : quae quidem certe salutari stigmate, notaque prouidentiae,inusta reperta sunt. Postremo hoc teneamus ut enunciatum quoddaratum orthodoxi qui inter euocatos Christi cestri,qui in numeros

SEARCH

MENU NAVIGATION