장음표시 사용
491쪽
xi quid te doceat in sequenti g. Sed
liceat denique &c. Auctor ex Hippocrate lib. de veteri medicina n.
Legi itaque & M. & textum, & quae
in ejus explicationem superaddis, cumque non viderct quid ad rem faceret , innui tuum cste sensum ut ollendas Hippocratis testimonio. aut documento , alia via , quam Hippocratica procedentes ad inventionem eorum , qua desunt in Arte medica,
nequicquam procedere , ct si quid invenisse glorientur, ct falli, er fallere ; cum autem Recentiares alia progrediantur via, ad nullius inventionem existere comparatos.
Ad haec reposuit , Recentiores non aliam semitam calcare ab ea , de qua Hippocrates loquitur; cum enim incrcpet eos, qui rejectis, reproba tisque omnibus inventis per obse vationem, alia ab observatione via progrediuntur, ut inveniant , ipsorumque opus inutile alterat, quemadmodum constat ex praecedentium,& subsequentium textuum collati ne , non Recentiores , sed Galenitas videtur impetere; neque enim illi omnia reprobant lab Antiquis in Arte medica inventa, sed ea tantum, quς nulla observatione , nulloque rati cinio innixa, aut quacunque ratione falsitatis convicta i unt ; ad haec o set vationibus cuncta supcrstruunt, cumque omnia nequeant observati ne immediata attingi, rationem in sublidium vocant, ted nunquam deflexo a phaenomenis naturq oculo. Haec igitur cadem via est, qua Antiqui ad inventionem Artis deveneres at vero econtra Galenistae sine o larvationis ullius, aut validet rationis
adminiculo, humores fingunt alimentitios a sanguine diversos, facultates realitate ut Ita dicam ad arbitrium donant, calidum innatum comminii cuntur, de mille hujus generis alia. Tanto igitur magis falsum est conclusi) nobis este prςclusam artem amplifiandi, & expurgandi viam,
quanto certius est nos Hippocraticam calcare semitam, Galenicos vero ab eadem quam maxime deviare.
Dein . ad F. Ad summum mihi fas
sit dicere &c. quo coharentiam inter partes medicina antiquae Iactas, crsingularum materiam exponis, recisi , id ipsum etiam a Recentiorius praestari . neque enim apud plurimos mutata est doctrinae structura, quae ab Avicenna in scholas introducta est; ea etcnim est visa rectae
rationi, & rerum agendarum natu-rς consentire, sed hac diversitate, ut cum ab Antiquis falsς in quacunque
parte interserantur opiniones, multaque ab ipsis prςte illa sint, Recentiores veteri expurgato fermento
salsas excludentes, & pro ipsis probabiliores , & ad veritatem magis accedentes sententias substituentcs. lacunas supplentes, de quς leviter tacta sunt ulteriori instituta indagine romoventes, ex impersecta, & viti a , persectiorem , & limatiorem A tem fecere, adeo ut falsum sit quod ais in eorum sistematibus Haudicareor de corporibus salubribus , insalubribus, ct neutris, ct de causis i
tegrum examen non attingere; Rejuccre quidem multa Neotericos uti supervacanea , quemadmodum sunt partium temperamenta, in quorum signis exponendis tam multus est G lenus in Arte medicinali, de corpore neutru commenta, atque alia his
492쪽
similia ; sed his non constat medicina; cum quatuor primae, ut V cant , qualitates non sint caulae
ζ xxium , sed emergant in partilis line ulla plerumque acti ne) aut a temperamento totius, aut a partis cujutcunque peculiari quo adstructiiram dii positione, quae potiusquam tempera ent um inofliciosum, attendenda eth in morborum curati
ne. Ejusdem ordinis sunt medicamenta partium syccifica , aut, qui didem est, actio specifica remediorum erga partem determinatam; quae licet non omni in aliquo casu careat fundamento , saepius tamen nullum habet neque in jure , neque in facto. In hisce claudicat medicina Rece liorum, si inutilibus pharmacis viatorem exonerare, causa quod claudicet , dicendum sit. Ad id quod siubjungis venerandos este Antiquos , quod pro nobis insudarint, adiecit, id utique gratitudinem expostulare , ted non ita ut obsequium transeat in adorationem; ideoque pessime agere Recentiorum nonnullos, qui jurgiis, & probris antiquos, & quidem magni nominis,& doctrin e Auctores lacessint: multa ex ipsis habemus & bona, & quod non omnia, idcirco vituperandi Z non
sane si Dijs placet, sed laudandi quia investigare conati sunt quemadmodum habet Hipp. lib. de dicta in principio; sed non ideo numine voluti quodam a Mati, & irradiati in
modum humanae salutis, lupponendi s unt; haec enim est Sacrarum Literarum nulli communicabilis praerogativa. Errare & ipii potuerunt, ct si erratie, ut saepe numero accidit, deprehendantur, cur cum iis errandum 3 Per comitatem dc urbanitatem consilium Hippocratis l. c. sequi possumus, scilicet quod non redargu mus, sed in quibus non recte semere, exponendo aua de causa singula ipsorum recte nodiis habere videantur
In F. Scimus quod qui &c. cum nihil contineatur, quod solitum non requirat responsum, nihil repolitum est, sed ad sequentem 3. At si ad
trutinam Sc. in quo Anatomiam meterum, et Recentiorum comparas, illamque hac multo potiorem facis, transmittendos inquit Lectores ad Neotericorum anathomicos tractatus. Cum autem ais multa, qua plurimi hodie fiunt Inventa, non latu se Antiquos , sed omisisse ut inutilia; Gratuita ait) assertio est; & siquidem
fundamento non careret, ostendoret socordiam Veterum inexcusibilem, cum non valuerint ea cognoscere,
quae nos luce clarius videmus, de experimur. Subdidit de Anatome comparata te imperi te judicare, sic ii de usu microscopiorum, & vinculorum in Anatome facienda, quibus postremis usus etiam eth Galenus, &alii Antiquiores : musiones mentis esse calidum innatum, & ejus m dum agendi , non Anatomicorum cordatiorum inventa, a quibus multo melius, & vcrius, quom ab Antiquis factum fuerit, functiones singularum corporis partium demonitratae sunt, adco ut facultatum n men, non amplius, ut a Galeno,
causis ignotis tribuatur , sed syndr ini manifestatum. Polliemb risit audiens te Hippocratem praetulisse caetcris omnibus in cognitione functi num , quae partibus humani corporisdcbciatur, potius quam Galenum in libris de usu partium ; neque fatis
493쪽
fuit ad reprimendum authoritas Ma Quae exinde Tibi oblicis, ut retiani a te allati. spondeas, una lesimus Amicus, &Quare lectionem ad g Verum quia ego; sed cum multa recoquas ex jam nonnulli &c. reassumpsi , in quo ex dictis, & alia non medullam quae- textu Hippocratis de natura huma- stionis tangant, sed solum corticemna, & ex com. Galen. lib. de ele- corradant, singulis applicandas ellementis ostendis quatuor esse elementa, responsiones e re non duxit , sed
non vulgata tria mimistarum sal, suinmatim regerere. Libertatem phi- sulphur, or mercurium; ct ad Hu- lolophandi utilem elle, certis tamen de udam experientiam tess) errari in Be ipsam coerceri legibus , sed a s modo resolutisnis, quia is violeatus u natura, & ratione deductis ; qui est , ct arufam , potius vocandus seeus fecerint Pena contempus pu- extractio, quam resolutio, quod pa- niunior, quam & Viri doesti exigent, tet q. sal, ct sulphur trat tu te & tempus exequetur ; Quod attinetris in principia communia transmu- varietatem sentcntiarum , ait perni-
tantur, quod argumenti genus con ciosam clic, ubi prostant modi remtra corpusculares Philosophos parem determinandi , sed cum in lubrico habere vim contendis. res eth, prςstat plures excogitare , ScAd haec regessit opponens proba- audire lententias, ut inter eas, si nontionem illam lse dixit Pitnagorae vera, saltem ea , qui; vero similior discipulis olim familiarcm, hodie ve- videtur, & aliis veritatibus congru-rb Veterum sectatoribus quibuscun- entior seligatur e repurgandos Ad que, se non admittere, sed argumen- Iescentes in Recentioriun doctrinata requirere valida , Arrefactam ad- educatos, negavit omnino, aut sal misit analysim, sed non ideo tamen tem non tantum quantum qui pleno in ea, quae non sent ;' illam , inquit, gurgite hauserint Milesias Antiquo te nominare extractionem, & conso tum sabellas ; inter Neotericos cnim 1equenter praeexistentium. Quod saltem ingenuos, is mos est, ut Fe sal, & sulpitur , sive oleum proces- ta dubiis secernant,& de incertis du-su temporis transimulentur in prin- bitative loquantur, secus ac Antiqui, cipia communia, ait se posse conce- qui omnia eadem ulna metiuntur. dure, non tamen in quatuor, elementa Adjecit neque statuas , neque deific vulgata;negare id nil Ilominus sensaros tiones expostuIare pro suis inventis viros praecipue de sale, quod elemen- Recentiores ; Se ob id neque fingere tum censetur ingenerabile, & incor- Deorum commercia, & in somniis ruptibile , Conclusit facile nimis so- monita, quemadmodum Galenus; nere, ut Democriticorum sistema cor- que originem ab AEsculapio iactare, ruet et, si argumentum tuum vim ul- quemadmodum Hippocrates ad vulgilam haberet; sed Democriticos ne- fidem sibi conciliandam; sed unamgaturos resolubiles esse corum ele- hanc animi consolationem sibi adhi-mentares particulas, frustraque illo bere, quod in bonum publicum inexperimento, aut ratione te tu opp. sudaverint, & si quid ingenii a D situm conaturum. O. M. acceptum reserunt, illud non
494쪽
prostituerint in interpretandis, ni di- contrarium sensium facile posse conver-storquendis Medicorum Principum ii, Amicus, & ego una consensimus. Codicibus, sed in morem honi de Abiolura Prolusionis tua: Lectitra, fidelis servi quae talenta quisque a cum tempus instaret domo exeundi Domino recepit, non sine foenore in ad alia ncgotia pertractanda, suis mercimonium converterit. Tandem Amicum, prius tradito quod leget imdistensiones semper futuras donec emplari, concessi, qui plura etiam Medici, sicuti vitia donec homines; additurum, cum ad reddendum com- Attis dissicultatem, & Obscuritatem, mod.uum rutius ad me accederet, sp hominum irriquietum ingenium, & pondit. causas ab Arte ipsa sine humani gene- Horum omnium te compotem saris detrimento inseparabiles, Medicos cere volui, ut videas ardu m adre semper effectitra discordes ; nunc esse dum te susceptile provinciam, qua litem de sistematibus, alias suturam, do animo spem concepisti, suavi illa sicuti alias fuit, circa idem sillema; & Prolusione tua, pervicacia, & assii pi quatenus etiam haec omnia ad unita na Recentiorum ingenia pellici postetem pervenirent, non cundem futu- ad concordiam. Consultorem sanerum unquam Omrium in curationibus non adhibuisti Galenum qui de diffparticularibus sensium, adeo ut de pa- pulsuum 3. Citius, inquit, Musis A ciscenda inter Medicos concordia om- secta, aut Christi, sua deserant dotnino desperata res sit. mala, quam qui sectis addicti, or eonia Quae postremo habes de exilio ad secrati sunt tum Philosophi, tum M Argivas, de Bove servando, de V dici ; usque adeo verum est pretium-lumnia Coriolanos filios ad patria ca- ptionem Veritatis tam altas in animis stra revocante, & alia hujusinodi, hominum radices agere, ut demonitis sicuti eruditionis tuς longe lateque tione opus si, non ratione sual bria ad disse e plena testimonia priseat, ita in illas averuncandas. Vale optime Donnoli, meque crede semper ad obsequia puatissimum. Dabam ex Muiso meo suburbano
495쪽
in Arte Medica. SYMPOSIUM MEDICUM
De Usu Mathematam ia Arte Medica. Jamquam , Plutarco i dice, in conviviis miscere sermones, qui aut gratiam , aut hilaritatemn 1 . re, elatae, aut ob quaestioniim subtilitatem in accumbentibus nimiam animi postulent attentionem , lolinge abludat a convivalibus legibus , A a morum eligantia ; nihilo tamen minus si Viri musis addicti, re maximὸ tu eadem consipi- rarit s studia , conveni aut simul epula ori quo ad parandas, congliatinandatque amicitias inter honestos animos nihil potentius in nulla vetat lex, quin & inter dapes severiora inllituantur colloquia ; talia etenim pro venustioribus habentur plerumque, & quod attentum velint compotorem , molestiae nihil afferunt, cum utilitas pro omnibus
veneribus sit, Sc non inulta requiratur mentis contentio in iis capiendis , quae studium effecit magis familiaria. Hinc convivantes aut i hilosophi, aut Iuristae. aut Theologis aut M dici , aut Philologi . aut Politici, non ratb de disciplinis suis
496쪽
colloquuntur, quod quam recte sit factum intelliget qui . que , qui nullam faciendam esse temporis iacturam , neque cum necessitate ducti aut corpus curamus, aut animum
exhilaramus sibi perluaserit, sed quidem eo temper tendendum, ut posteriora momenta nos eruditiores inveniant, quam priora.
Centura igitur nulla, quin potius multa laude dignos existimo, qui
symposiis delectantur, non ut grae- centur, sed ut animum recreent, ut colant amicos , & ut se ipsos convivarum sermonibus erudiant ; quin paulo minus quam Diis aequiparandos censeo nobiles Viros, qui variarum scientiarum Profestores conviviis adhibent suis, ut gravioribus curis animum levent doctis convivarum sermonibus delectati. Hinc insgnes inter antiquos Philosophi aut sapientum colloquia ad mensam habita literis mandare dedignati non sunt, aut symposia fingere, quibus Viri impense docti de rebus non infimis disserentes introducuntur; quemadmodum factum videmus a Platone, Athenaeo, Macr bio , aliisque , & inter Recenti O res a Marsilio, aliisque , 6c inter Recentiores a Marsilio Ficino in Commentario Platonici Convivii. Hunc & ego morem imitatus, statui ansam arripere conscribendi symposit, cui postremis Bacchanaistium feriis interfuere nonnulli nostrae Urbis primi nominis Medici,&in quo potiores fuere sermones circa novam Matheseos irreptionem, aut ut nonnulli maluerunt, irruptionem in Artem Medicam, quam Cum
alii quidem plausu, alii cachinno
exceperint, factum , ut In iuramque partem, suaviter tamen & amice disputatum sit. Non ideo tamen convenere imparati, sed ut facile creditu est paratissimi, & omnibus rationibus in illucti, quibus quisque
suam tueretur sententiam ἔ quemadmodum enim destinatum fuerat convivium , de locus , di tempus, ita constituta erat materia, sit per qua rent habendi sermonis. Symposita utem haec fuit occasio. Cum pluribus ab hinc annis Arabum doctrina . non niodb a scholis. sed etiam a Consiliationibus Medicis exularit,& in varias pro inde abierint sententias Medici . qui tamen apud nos Medicinam iaciunt sere omnes Taia chenium secuti, ejus de acido, &alhali sententiam dictatis Hippocratis ita conjungunt, ut Hippocratem non modo chymicum faciant , sed inter Chymicos maximum. Non desunt tamen qui de
Paracelsistae , & Hesmontiani , &Galenici haberi volunt; sed inter
alios videntur magis secundo syde- Ie adolescere . qui anatomicis di Llectionibus, physicis experimentis,& chymicae analysi incumbentes, cuncta tamen sua sermonibus &ratiociniis mathematicis gestiunt
condire; Hinc sicuti plura sbi ansumunt, & quidem diveis generis,
ad Artem suam cudendam neci IIaiaria, ita 8e reliquorum studiosissimi sunt, & eorum, quae novissima aetas in lucem identidem profert callentissimi, ita ut vix aliquando ac cidat , ut dum publice, aut private loquuntur attentis auribus no excipiantur ab adstantibus eorum
disceptationes, iisque tanquam Viris ita
497쪽
in Arte sua versatissimis non plaudatur. Veruntamen cum in lo a semper quisque abundet sententia ,
de suum cuique pulchium sit, propterea in nobilium doctibus , in conventibus, & in soris , hi de Medicinae nov- antiquae , illi de Chymicae, & alii de mechanicae praestantia, non vulgaria lex re encomta ,
di pro ut quisque hanc vel illam
fovebat opinionem , caeteris insulta.
re auditi Lint; artificium sane non novum ad principatum in Republica obtinendum.
Est in Civitate Vir Nobilis nomme Virriganes, qui sicuti potentia, opibus, aut horitate inter pii-mos recensetur , ita & literarum studiosissimus, ct literatorum amantissimus est , adeo ut cum bonarum Artium cultoribus omnibus faveat , vix eorum aliquis reperitur, qui ejus aedes vacuis laltem temporibus non frequenter , non modo
enim humanissimE. S plurima cum
comitate excipiuntur a Virtiga ne ipsum convenientes, sed ejus si favillimis aeque ae doctissimis confabulationibus pro lubitu suo fruuntur. Intellexerat Maecenas iste non raro
Medicos pro sua quisque doctrina
stantes; dc praesertim eo tempore,
quo podagra laborabat , audiverat Cleobulum & Anaximandrum, Artifices utrumque primi subsellii, illum mechanice, hunc iuxta plincipia Hippocratica de venae fcctione administranda invicem clisputantes i & licet ipsi videretur Cleobii
lus firmiori pede in sit, rationibus
addocendis procidere, negabat tamen
constantissimὰ Anaximander depi rans Attis insaelicitatem, quae novis semper in dios alietationibus qua
titur, & novatorum subjicitur non minus arbitrio , quam ludibrio. Non sivit eo temporis atrocitas doloris , quo Virti ganes amictabatur, qsaeque suerat quaellionis occasio . ut ad umbilicum utque protraheretur di putatio , sed quaesitus Lycogenes , alter non inferioris notae Medicus, ut tutet dissidentes, ut assolet , decideret. Cum vel b hie adventans
mitigatum dolorem intelligeret, uti prudentia plurima pollet, maximo periculo judicandi inter amicos dexterrime sese subduxit, inquiens mombi magnitudinem desiisse , ideoque cessare occasionem deliberandi de
maximo remedio. quod plurium circumstantiarum requirit animadversionem , praecipuὸ cum copiosiores erumpentes urinae crassiusculae spem facerent futurae solutionis. Non dis sensere alii, sed uno ore prognos sim Lycogenis confirmarunt autoriis
late Hipp. 6. Aph. 7 . Quibus spes
est ad articulos suturum abscessum, liberat abscessu urina multa crat Iaalba prodiens Sc. Deseruit quidem non ira multo
poli podagra Uirtiganis articulos sed illii in non deseruit cupido absolutae disputationis non modo circa initam quaellionem de Venae sectione, sid in universum, Λn dinciplinae mathematicae jus aliquod habeant, quo in medicam ditionem sine injuria penetrare possint, quemadmodum si istinuerat cleobulus . sed cum declinarent non minus hic,
quam Anaximander novae rixae discrimen. obtentu curationum , quibus di linebantur plurimis, cogita
vit se tuo fine potitum fore si Bac
498쪽
Hsmalibus mediis, quibus etiam severiores animae laxare habenas consuetis negotiis salte in aliquando solent, eos ad coenam invitaret. Quare expectato oportuno tempore, quo dc propter actis bonitatem rarae viissent alicujus momenti aegritudines, dc eas quae minoris sunt ab aegrorum corporibus pio scribunt I heatra , choreae, prosopia , spectacula, aliaque animi, dc corporis oblectamenta, extorta prius ex unoquoq,le-orii in otii confestione, eos ut cinnae
interesse vellent rogavit, ad quam ctiam accersiti fuissent & Οloodemus& Etistenes , de Lycogenes , & Hcra- . oleon, dc Arsidas . Viri prae caeteris in re medica eruditi, & omnes in v ieem amici, licet sectarum opinionibus dii Identes; subdiditque se
OPLai e , ut quoniam vacuuin curis
tempus inutiliter terendum non cit, medica aliqua quaelii O inter ep. lan- dura agitaretur. Alacriter invitamento indutiit Cleobulus, minus Anaximander, sed tamen indulsit, tantum subridens percontatus quaenam sermonum convivalium futura fuisset materia ut pro dignitate lum-poliastis. de sympotarum paratus ad sermocinandi im posset accedere , ad quae Uirtiganes respondit se non
adhuc cogitasse, nec cogitaturum,. antequam de /oluntate eorum , quos convivas cupiebat, constitisset, eoque tunc se per schedam problema
lingulis ligniticaturum. Itaque invitatis coeteris, cum omnes libi honori ducerent 1 Maecenate ad con vivium vocari, dies , & hora indicta est , & proposita symposiaca quaestio ; An disciplina masha
malitie ad Artem Medicam exten-D. Gulielmini Oper. Tom. II.
D aliquam Usi perfectionem add re ossinι, ita ut Messico practico riis sua summam assectanti necessaria sint. Rebus ita compositis, non oblitus Virtiganes magnificentiae suae jussit instrui convivium , quo non alius , quam in Apolline suo Lucullus , in liructus dare potuisset , cumque horam indixisset noctis primam, eam vidclicet. qua tota Ciuitas hac illac fertur ad solatia in plurimam
noctem duratura , ubi convivae omnes convenere ea comitate excepti, qua crederent se con,ivatori rem gratiorem facere non potuiI . rogavit ut ad mensam omnes rotundam discumberent, ita tamen ut ad
versi sorent quos sciverat in adversa stare sententia. itaque Anaximander & Cl obulus e diamctio conledae; a latcribus vel O Anaximandri Oloodemus , & Heracleon , de hinc inde a Cleobulo Eriste nes. &Αtsi das, e regione veto virtuanis locum tenuit Lycogene S. Vix coeperat Creod aera edulia prima dividere , & Ephebi dii cubitoribus apponere, cum Virtiganes: Pro
fecto Consivae optimi cinquit ii
binos amplius invitassem , mihi viderer in concilio Musarum sessionem habere . sed vobis similes to. iidem defuere; non ideo tamen vobis mimὶ, quan Musis pares facio; Viri enim estis Apollini non minus chari, quem humanae salutis satorem dcpraedicat vulgatum illud Inventum is sediciWa meum est; immo tot Apollines vos crederem, si inventa, quibus Artem vestram in dies ditatis, tot inter vos dissidiorum ansam non praeberent, & bello veluti civili non adhuc compo-
499쪽
sito vestra non implicarent inge
Ad haee oloodemus. Si nos musis, Humanissime Virtiganes, similes facis non renuimus 3 neque enim minus quam ipsae Apollinem nostrum in te uno veneramur, qui&nobis omnibus praesides, & consilio , favore , & inspiratu tuo nos ad aliquid agendum non segniter incitas. Sed quid agamus in vacua hac aetate , qaa quidquid meditari, aut observare poIlumus , praeoccupatum a majoribus nostris tandem aliquando comperimus. Nobis s ne nihil remanet, nisi ut Principum Artis nostrae praecepta executioni mandemus; nec minimum qui dem esset, si veterum inexhaustam sapientiam liceret ex eorum fontibus ex integro attingere. Rursus Virti ganes. Utinam , Oloodeme , potIem vel toto aere meo Artis vestrae perfectionem Iedimere , aut incrementa coadjuvare, mihi enim in non modica utilitatem scientia vestra, aut ad vitam prO- trahendam , aut saltem ad vehementes cruciatus, quibus per intervalla angor , retundendos; sed vereor, nὸ quod majores vestit non potuere, neque yos unquam possitis. Vecuniamen, an Artis perfectio sit in veterum libi is quaerenda, potius quam ex aliis Artibus, quibus antiqui caruere , dabitabit torrisse Cleobulus , quem scio alia prorsus via iter Quin perage
Sentiens Cleobulus se ad loquendum invitari: Vera loqueris inpiis
Virtigines, licet enim veterum Λrtem medicam non despiciam, non existimo tamen aut Hippocratem , aut Areteum aut Aurelianum autCelium aut alium quempiam integram Artem novisse. Multa certe ex eorum monumentis in nostras manus demisit elapsa aetas , quibus utimur &nos, sed plerumque aut nimis generalia, aut ex observatione deducta non raro adeo vulgati, ut nullo negotio eadem potuissemus vel ex nostro penu haurire. Quapropter si ulterius non progrediamur in quaerendo quod adhuc occultum est, sique in iis,
quae aut ex eorum temporum loquendi formulis nostia aetate ob o letis, aut vitio corruptorum codicum , aut translatorum incuria, in . veterum scriptis nobis videntur obscura, mysteria quaeramus; Vereor
ne dum fulgorem excitare putamus, non aliud, quam densissimum fumum excutiamus , quo nostri caligent , ni excaecentur oculi. Propterea ex quo naturalem scientiam tot a Mathematicis recepisse incrementa intellexi, paria, nisi plura semper speravi posse nancisci medicinam , si cum mathesi foedus ineat, aut saltem illam habeat adiutricem , cujus rei non modicum specimen prostat in parte prima acceptissimi operis Ioannis Alphon sii Borelli de moti,iu . Dimatium; in tractatibus Laurentii Bellini de . pulpis, , de stimulis, de san inn/s missione, aliisque cordatiorum Auctorum opellis, quas recens aetas in lucem protulit, Se in dies profert. Et quidem si continuato labore
nunc unum reveletur nunc alte Ium,
quid ni fieri poterit, ut tandem corpus integitim mechanicae medicinae componatur solidioribus fundamentis
500쪽
tis superstructum , quam antea fuerit Medicina Antiquorum , quos in suis ratiociniis non fuisse usos ulla ex mathematicis icientiis , vel ex eorum librorum lectione satis su P: rque conitat, licet enim quaedam habeantur apud Galenum , mathematicis vocabulis , ct figuris expressi praecipue in libris deuoupari. deerimus cte. ea tamen tam pauca sunt, ut ostendant potius solum
quid agendum fui:let, non quid
Adde potius Cleobule tinterrupit Anaximander divinum illud Galeni ingenium per quam optime cO-gnovisie, aliud esIe matheiaticὸ , aliud medice philolophari, nec alio fine mathematica , medicis interis posuisse , niti ut suae doctune vallitatem ostenderet , quemadmodum S: Poetarum carmina , quu frequentissime citat & alia longὸ magis ascopo medico aliena , imm5 exinde deducas velim, nullam esse necellitatem , aut ii sum Mathuseos in Arte medica. Cum enim geometrica, ut candidὰ confiteris , quandoque inserat , planὰ concedas oportet Mathesis ignarum non extitisse . & sicam callens tam parcὰ ad usum traduxit medicum , si quitur cognovisse nullam aut paucissimam esse eius utilitatem , cum non alia assignari possit causi tam parci usus rei alioquin cognitae.
Cleobulus. Ego sanὸ . non inficiabor . Galenum disciplinis operam dedi. se et quoties enim de iis se mo incidit, non equidem videtur impetitὸ loqui , & tanquam de re, nomino solum tenus intellecta: sed non idcb crediderim, non aliam ,
quam exhibuisti , causam adduci posse quod parcus adeo cxtiterit in
usu mathematum, neque ipsum latuisse quantas aiktat. utilitates acatum notitia futuro medico I conisi .etiirae etenim tuae praevalent aperta dicta r. meth. c. I. del. si quis op-ιἰmus meditus quibus locis Geometriae , Astronomiae, quin & Musicae studium medicis inculcat . tum ex sua, tum ex Hippocratis sententia
in epist. ad Thessalum flitiis.
Anaximander. Vcra haec sunt, sed remota admodum a quaestione nostra. Geometriae studium expostul. it Galenus, quia animum acuit, ut libro de cujus ue animi peccatorum notitia, er medela. ' quia ad
Alitonomiam cst necet arra, ut lo-vo a te citato si quis optimus mediacus t Astronomia vero ad loca syd rum . ad ortus eorum , dc occasus, ad solstitia & aeqiinoctia vinanda, de ad dierum criticorum computationem utilis existit. Idem dici potes'i de Arithmetica, cujus aequale est ac Geometriae ad Astron .miam praesidium ; Hec etiam apud nos in consesso sunt; nec scientiaruna hujusmodi aliquis nostrum adeo rudis
cst, ut earum saltem tantum non noscat , quantum ad Artem sacere
potest, quemadmodum Sc Latinae,& Graecae linguae, Rhetoricae , &Logicae , & Philosophiae oportuit
studuisse, antequam medicinae limina attingeremus, licet earum nihil ad Artem faciendam pertineat. Vos autem pudere videmini, nisi de morbi alicujus causa disceptantes, aut hujus, illiusve remedii actionem describentes, centies lineas. triangulos, circulos , motus celeritates , momenta,