Rerum Aegyptiarum libri quatuor. Opus postumum nunc primum ex auctoris autographo, diligentissime recognito, editum ...

발행: 1735년

분량: 498페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

DEDICATIO

tione trotriae lucis decoro. yamque eo progressus es, ut vir magnus , Fortunius Licetus , quum haec eadem meditaretur , non dubitarit te dogmatum suorum assertorem,siri is orbi sublicare: non contemnendo in hoc adolescentiae Tuae fore, indu striae, es ingenii frudiu. Addes sorro sanctiorem sapientiae sam rem , quae fontes humanarum serturbationum investiagat , quae valla S arces extruit, quibus arceat, de fendatque cupidiηum insultus, quibus oei, timori

metam, aut modum sonat, animum adeo ipsum Virtutum omnium comitatu , atque ornamentis honeset. His junges quae vitam civilem , communemque tranquillitatem sabiliunt: Rempublicam bene consit tam servent, augeant, ad lectamque redintegrent. Rectorem logulorum, quid deri benesco Amile rei data - quod tumida aequora placet, Collectasque fuget nubes, solemque reducat. Suid curam ejus in excubiis pro salutes gulorum intendat, benevolentiam civium , demque solidet, ut insidiantium mucronibus se pro illo objiciant, ctimque per fragem humanam ad incolumitatem iter aperiendum es , corpora sua subsernere non tertimes ant. Gibus bonis succinctum, claretro spicio non minus ad cap enda Sereni mae Reipublicae munera , idoneum Te futurum, quam revocatum ex Flantario Cyrum , e Linterni hortulo Scipionem Africanum, e Salonens rure Diocletianum e villis suis tot pris os Quirites, manu consilioque egregium publicum erentes.

Habeas igitur, Illorus e yULI, haec ad herbarum sudium asseritus in Te mei,' observant

qualiacunque monumenta. Luae non ingrata tibi fo-

212쪽

re , tanto magis cons ' , quanto minus is singulari erga me assectu , S humavitate tua mihi ambigendum fuit. Vale feliciter , S in antiquam splendidamque familiam tuam, praeter Virtutes Iaudes quibus Europa unifersa personat, magnanimitatis, consantiae , pietatis, ipse novum atque augusum iuud decus inferas doctrinae, S titerarum. Fatasti Iribus Ianuarii Anno salutis cla. lac. xLIV.

213쪽

PLANTARU ΜET HUMANAE

NATURAE, AFFINITAS.

Nnsolitum vobis Auditores, ct ab ossicii mei

instituto forsan alienum videtur, quod, incubtus alioquin Orator , nec rerum majestate , nec verborum ornatu satis instrustus, ex um

bris Anatomici theatri in apricum prodeo ,& amoenum hunc Florae circum ; ex brumae rigore medio, in suavem hanc anni vernantis temperiem. Equidem corp/is humani perita dissectio , arta Medicae stabiliendae necessaria; res tamen est, cum ob partuum varietatem laboris plena, tum propter actionum obscurit tem dissicultatibus circumsepta quam plurimis. Ipsumque s to suo jam functum hominis corpus, suborto putredinis taedio, curiosas manus abareet; nec jam Minervae se deberi clamat; sed Libitime, non Theatro ; sed sepulchro. At mollia haec,& circumfusa plantarum agmina , quamvis incredibili speci rum varietate nomenclatoris memoriam fatigant ; qualitatum tamen, quas in Scholis Manifestas appellamus, facili perceptione , promptiorem sui notitiam sensibus pandunt: & post obselum quoque gratissima cadaVera , inter gestantium amplexus, inter odorantium oscula, si quam possident, odori halitus suavitatem, largiter mortalibus inspirant. Fateor, optimi Auditores, diuersitatem hic aliquam inter

cedere, contrarietatem autem obstare nullam , quae vel Ana

tomici ossicium, vel Medici contemplationem excludat. Quod mihi probare proclive fuerit, si quam in Theatro disserentipatientiam commodastis, in hoc jucundo herbarum compe dio , pari cum benignitate junctam concesseritis. Nam e pendenti mihi quid cum homine rectius in comparationem

214쪽

veniat, opportune suggerit Homerus, humanae sapientiae pro

mus condus tue Vestistisiimus, Oth γενεὴ , τοίη δε ψ ἀνορων. vase foliorum gentis est, tale quoque vicorum. Vocem egregiam , S quam natam arbitror , in istis areolis

hortorum , es pulvillis i Homini quidem caelestem originem assignat, maximus philosophorum consensus, partemque divini spiritus corpore demersam. Mirum nullum est , inquit Romani porticus Zeno , hominem ad Deos ire Deus ad homines venit, imo quod proprius est , in homsinem venit, Sbona mens sine Deo nulla est. Hinc illa ex Arato divi te a-ti VOX, τὴ ψ γένγ εο - --. Numinis illius genus homines sumus. Quid vero plantae Z quas caelesti quodam vigore plenas existere, tam facile sibi persu sere selectistimae gentes , ut flores plerosque natos crederent , ex succo S sanguine immortalium Deorum. Nec dubium est . E stirpium materie , tam numinum templa , quam simulacra fuisse constructa , priscoque ritu simplicia rura, caeteris ex-eellentem arborem Deo dicasse , cum non magis auro atque ebore fulgentia signa , quam lucos, S grata in iisdem silentia adorarent. Mitto haec profana. Ille ipse rerum aeternus conditor , qui, ut pie loquitur Damasus -- dignatus iniquas Aetatis perferre vices , hominemque subire, non dedignatus, inquam, plantas est. Nam triumpbata morte ab inseris redux, non palmato victoris indumento ; sed sub vili S agresti habitu, in hortis primum spectandum se praebuit. Titulum ipsum, ac nomen haud sprevit, unicum humilitatis exemplar, cum in sacris odis, flosculum se campestrem, convalliumque lilium appellaret, & ad florum, utpote

rerum caducarum providam conservationem rimandam, oculos mortalium invitaret, lento solicitudinum vinculo animos ip-Drum expediturus.

Homo semine Decundo generis perennitatem consequitur .

R desitescix ia eo peritatinus plastes , quem Medendi praecep

215쪽

rem Herbariam. 93tor admiratus , Ψε lin τε ρμγίς Im , artem sapientiamque summam vocat, qui ex rudi illa seminum congerie corpusculum efforrnat, partium decenti magnitudine, figurae concinnitate, nexu item, posituque singularum partium ad amussim exactissimum: non ut Phidias aliquis circa superficiem tantum occupatus; sed internis pariter atque eXternis, minimis In

ximisque solerter efformandis sussicientisiimus. Idem in plantis obtinet, quorum semina generis diuturnitatem spectantia , vim possident elaborandae sobolis peritia penitus admirandam , quae radicum multiplicem plexum, &oscula terrenum uber avide siccantia, tum caulium thyrsos, ramosisque brachiis validam sit peni, foliorum ornamenta, floremque totius operis coronidem speciosissimam, immota quadam, licet ignota nobis lege, quam accuratisiimξ consummat. Instrumentorum quoque ratio par est. Nam ut humani, sic vegetabilis quoque foetus productionem calor adjuvat, quem non inscite cum phil 'pho sideruimelemento analogum pronunciaVerim: cujus adminiculo natura,

per humidi terreique Variam misturam , partium singularum temperamenta , raritatem , crassitiem, asperitatem, lenitudinemque molitur. Sed hominem reconditum intra parentis vise cera , S illa nascentis rudimenta quisquis indagaverit , non in admirationem; sed stuporem dabitur cum observaserit, fascitatam a vitali calore secundinarum Vesiculam, & fluitantis sp ea corpusculi tenuem, rudemque contextum, Vix apicula mam-tudinem mole membrorum superantem , tum bullis aliquot pellucidis distinctum caput , enormes oculorum orbes, S ab umbilico surgentia venularum tenuistima capillamenta, adeoque homuncionis Omnia, tunc vere teηui pendentia filo. Imo si non piget leves cognoscere curas, admovete tenellis lactucae rudimentis fideles oculos , & observabitis in iis oleris universi elegantissimum exemplar, manifesto quidem cum dispendio magnitudinis; nullo tamen habitus, externaeque sormae. Videte sub germinis emissionem facunda leguminum semina,& in illis artifici veluti penicillo expressam totius plantae spem.

Dividite Lilionarcissi vernantem biictum , S agnoscetis intra

216쪽

eolles a etiamnum foliola, velut intra secundinas, minutum flosecuti vestigium , S haerentem cauliculo surgenti novi bulbi globulum; confessuri cum rerum Natturae gravissimo scriptore, nuspiam eam magis quam in minimis totam este. Homo vitalibus auris jam maturus , ruptis quibus induebatur secundinis , non sine matris tormento, claustris uteri erumpit. Initio rerum omnium egenus; sed adaucta sensim aetate provectus , tum sibi, tum parenti abunde sussiciens, S, ut Vere conqueritur Plinius, fortunae munera homo complexus non alumitum sese eius , sed partum existimat. Nec Vegetabilia sane , quamvis de ipsorum sensu nullus sit homini sensus, citra seminalium involucrorum divisionem genetricis corpore dirimuntiar, Quin Vel hoc ipso felicius auspicari, Vitam videntur , quod in eorum discrimine nullum fere matri discrimen est: non alia vel dicita, vel

L .eVana , quam coelesti Lucina nascentibus plantis opem serente. Formatae Vero , profundisque radicibus terram implicantes , etiam spernere possunt fortuitorum omnem impetum quamvis eas valido Tobore ,

Alpestres Boreae , nunc hinc nunc satibus illinc,

Aruere inter he certent

Iam in corporis humani partes quicunque diligentius inquisiverit, sensuum utique indicio, simplices alias deprehenderit, alias ex simplicium concursu compositas. Ε simplicibus habentur conjugati nervorum ordines, Venarum quiescentium micantiumque purpurati ductus, ossa partium molliorum valida ful- Cimenta, & carnes , tam Visceribus, glandularumque spon-giolis affusae , quam toris lacertorum infarctae , membranarum item, & vinculorum multiplex apparatus, ad tutelam omnium faederisque societatem conducibilis. Eundem in modum res

de plantis habet , in quibus simplicium partium rationem fibrae obtinent, sive nervi, quaeque nervis succi pleniores sunt, altrices illae venae, quas per soliorum planitiem stabili quadam serie distributas , facili obtutu quilibet deprehendit. Addo carnem, in mori cerasiqtie frustibus molliorem, solidiusculam in

pyris, S malis, in amygdalis nucibus ne duriorem. Quid ligna interpositis nodis varie articulata λ nihil aliud , quam

217쪽

ad rem uerbariam:

osseum plantis arbbrescentibus robur. His tamen omnibus tegumenta adjecit providus opifex, corticiumque libros, S re mulas epidermidis cuticulas, quibUS eXternorum noXas a ponetralibus suis excluderent. Nec vero , quod humano corpori constans medicorum suffragium tribuit, plantis deest, calor &humiditas. Imo utrumque adest, ob causam rationemque similimam. Etenim ut constituerentur simpliciter, humido opus erat , quo terrena materies stipata, lentorem , partiinnque continuitatem nancisceretur; tum calore, quem appellat Aristoteles, cujus ministerio singula jungerentur , miscerentur. Constitutae plantae ut porro servarentur , iterum aliunde accersenda, totque radicum osculis haurienda fuit humiditas , .squaloris , marcorisque remedium unicum; tum operis promotor blandus ille, ac coelestis calor: quorum uno , Vel utroquo deficiente, amisso jam corpore , Vitam penitus exsolvi necessum est. Oportune vero suppeditatis his praesidiis, videre licet fere tabe confectas plantas vires sumere , &, ut cum Lucretio loquar, hilari grandescere adauctu, Paulatimque gradus aetatis scandere adultae. Diverssitatem etiam humorum hic quoque notamus: in tithymalis & soncho lacteus abundat staceus , in anchussis santaloque purpureus, flavus in crocis, S chelidoniis, in pluribus viridis, nonnullisque fuscedine quadam atratus. Caeterum, Compositae ex simplicibus partes, aliae per regiones in homines dispositae sunt, aliae per extrema seu artus. Eregionibus infima, corporis universi promptuaria cella, viscera continet , quae vel alimentis concoquendis , vel substituendae soboli Natura compararit. Intermedia altera, vitae arcem includit, robustis costarum veluti cratibus obvallata denique suprema illa, prae eaeteris nobilior regio , cranii valido propugnaculo succincta , hominis , ut ait Plinius, caelum: quod in tranquillo affectuum statu serenum, in perturbato nubilum irarumque fluctibus procellosum,mill6 modis homines hominibus collidit. Similis in plantis compositarum partium ordo est, & regio illa infima qua terrae cohaerent , ct inhaerent, vegetabilium ab -

218쪽

ὰomen est, in quo promissis radicibus ac bulborem cirris, alimenti seminisque reparationi incumbunt: altera item in germinis radicumque medio constituta, ἐγκαρλον complectitur. Ita enim cum Dioscoride partem nomino , a qua diffusis tam radicibus , quam venis origo est, & per omnes plantarum tractus vitalis vigor distribuitur. Supremam regionem, in arborescentibiis ab encardio caudex describit, qui per ramos ramorumque frondes, S surculos, tanquam artus, & extrema finditur. Hic foliorum amoena congeries, ct fructus Vegetae naturae foetus , fructuumque sive ornamenta sive indicia flores hospitantur. Suspicimus autem in homine potissimum vultum, &expressa in illo providi conditoris nostri argumenta clarissima. Osculum illud venustate plenum , orationis suavissimae promptuarium: odorum cum spiritu biforem viam, diffusamque genis virtutis purpuram, oculos luce visionis illustres , errantemque eirca lacteam frontem comantis juventae caesariem , & qilic- quid apud elegantiarum arbitros amor invenit. Eadem flores exhibent, non sine sensuum omnium manifesto consensu. Inspicite istos e calycibus, hos e gemmis, illos e vaginis suis protuberantes , hiscentibus ad solis conspectum labellis blande renidentes, quum halitus suavissimi prodiga oblatione rerum parentem salutant. Videte mihi, Vol in uno aliquo genere pulchritudinem , hoc aurum , hanc purpuram , has niVes, hanc flammam, &, ut cum Plinio loquar, naturae pingentis Varium amabilemque lusum : quem Apelles aliquis coloribus adumbrare forsan queat, non adaequare: adaequare , non superare. Fragile tamen bonum est, externum hoc formae decus,& eXigui temporis munus existit, quodque nulla non dies veluti spolium foramoso corpori subducit. Id vero multo magis in flores convenit, fugacis pulchritudinis languida simulacra, quibus aut inclementior contactus, aut pluVia graVior, aut immitior aura , protinus interitum accelerat. Adeo vere doctissimus Poeta,

Illa parit Zephyrus, ait, idem celer obruit istas Quod fit cum foliorum aureus ille fulgor in lanugines , tenuesque pappos , ventorum ludibria, sacessit. Et expressum in hoc communi

219쪽

ad rem Herbariam.

stagilitatis typo hominem , si quis intueri non erubescit, orchidis florem videat, eum quem ανθρωποφορον appellant, S in

porrect is brachiolis, diductisque cruribus lepidam humani corporis effigiem, S ab inVoluerorum infirma galeola pendulam, ut floris instar hominem florere , juxtaque cum illis apparere

tantisper, atque iterum disparere, non ignoremus. At hominem cum non s1bi tantum Vacare Vellet; sed in consortium aliorum, suppetiasque deducere, sexuum aliquod discrimen effecit sapientissimus rerum omnium parens. Simile de plantis dudum cum Empedocle receperunt peritiores Hortensii. Inter quas ex eadem specie, stirpis habitudine si1cciores , laetuque tum ferendo, tum nutriendo minus exhaustas , confidenter masculorum ordini adscribunt, quas aliter affectas notant, sequiori sexui annumerant. Exemplum ejus rei clarum palmae exhibent, e quibus mares comis erectis hispidos, proprius adsitas sceminas, affatu , Visu , ipso etiam pulVere tacundare , veteres Naturae diligentissimi indagatores prodiderunt. Foeminas tanquam intellectu Veneris inclinatas , blandioribus comis in mares nutare , iisdemque excisis sterilescere. Hominum certe promiscuus ille coetus, alios habet cultos, alios agrestes . ingeniique durioris. Ex quo fit , ut quibusdam rapaces Virtutum animi, & ex sese fertiles videantur , sine longo magisterio honesta comprehendentes: nonnulli, ut nativa siurgentes pulchritudine, in rectum eXeant , tam praeceptis adjuVandi, quam exemplorum adminiculis statuminandi sunt. Multis gravius obstat frigus, quibus absque severiore lege profectus extundi non potest. Inter plantas ea res evidentior est, quarum

pars sylvestris , & horridioris indolis , pars mitior , quaeque

sponte ad cultoris sui vota properat. Sunt , quibus aut natale solum , aut consuetorum usus eripi non potest , quaedam non nisi conculcata terra proficiunt quarundam in tenellis herbis depascenda luxuries , & impleXa ramorum congeries amputatione coercenda. Sycomori sine vulnere tacundi non sunt, Olerumque plurimis nec Vitae diuturnitas , nec saporis gratia conitat, nisi primum germen nutricis gremio subducatur. Itaque divina illa, non rustica Musa, Vere cecinit. N pater

220쪽

yo. Vesringit Taraeneses '

- sator ipse colendi Hod facilem esse viam voluit , primurique per artem

Movit agros , curis acuens mortalia corda.

Amonum porro si1 comparationem instituamus, homini quidem communiores eae sunt, quas naturales rei medicae auctores pronunciarunt, nutritio , & generatio. Cum enim insitus partibus calor humidum, tanquam pabulum suum, avide carpat ne fluidum hominis casurumque corpus , veluti oleo defecta flammula esto marcesceret, alimento restaurandum erat, quod in Ventriculo praeparatum, in jecore ulterius elaboratum, in corde perfectum reliquis deinde membris per venas suppeditatum omnia reficit , & ad vigorem usque aetatis justis incrementis adaugeti Ut sobole generata caducam stirpem homo redintegraret, semen producere debuit, scelus novelli fundamentum , quod praeparatum intra pampiniformes vasorum ductus, in varicosis flexibus elaboratum , in capsulis denique spermaticis Consummatum, tandem in hortulo conjugis , arvoque Naturaesereret. Quanto vero manifestiores sunt in plantis hae naturales functiones, quas porrectis in terram altricem copiosis radictibus nutritionis ossicium tam gnaviter exsequi certum est , ut multis huic tantum muneri operam navare perhibeantur. Non idem tamen omnibus alimenti modus, non eadem aeque suavia. Sunt quibus largior nutrimenti portio sussicienda : cappares , ct verbas cum paucis contenta. Frigida plerisque commodior; Ocbimum tamen affusa calida magis proficit. Omnes fere duleem postulant humorem ; ex oleribus nihilominus eruca , &brassica, falsis nitrosisque juvantur. Unde contingit, cum non idem habitus sit, cultusque locorum , - quod non ownis fert omnia tellus. Hic segetes , illic veniunt felicius Abae, Arborei foetus alibi atque invussa virescunt

Foeeundam vero plantarum vim, quis non obviam undique oculis agnoscit. Aliquae nullo cogente sponte sua proveniunt:

aliae posito de semine surgunt ; quibusdam ab radice pullulat densissima sylva. Atque hos propagationis modos primum na

SEARCH

MENU NAVIGATION